Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Postquam determinavit Sanctus Thomas de rerum creatione et distinctione, incipit de ipsis rebus creatis, quantum ad fidei veritatem pertinet, determinare . Et quia inter omnes creaturas maxime circa spirituales versatur fides, ideo Sancti Thomae intentio est de ipsis substantiis spiritualibus doctrinam tradere.

Circa hoc autem tria facit: primo, de natura substantiae spiritualis determinat; secundo, de eius unione ad corpus, cap. LVI; tertio, de eius operatione, cap. XCVI.

Circa primum duo facit: primo, agit de existentia substantiae spiritualis; secundo, de eius natura, in capite sequenti.

I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio: Oportuit, ad perfectionem universi, creaturas aliquas spirituales fieri, in summo rerum vertice constitutas. Probatur autem ex divina dispositione perfectionem rebus creatis secundum suum modum optimum assignante.

Et primo sic. Ad hoc ut universum ultimam perfectionem consequatur, oportet creaturas ad suum redire principium. Ergo oportet, ad creaturarum perfectionem, ut aliquae creaturae sint intelligentes. — Probatur antecedens. Quia tunc effectus maxime perfectus est quando ad suum principium redit: ut patet ex circulo et motu circulari. — Consequentia quoque probatur. Quia redeunt ad suum principium singulae creaturae inquantum eius similitudinem gerunt secundum esse et naturam earum, in quibus quandam habent perfectionem. Intellectus autem Dei productionis creaturarum principium est.

II. Sed occurrit circa hanc rationem dubium. Non enim oportet id quod ab agente per intellectum procedit, assimilari illi quantum ad virtutem intellectivam, ut scilicet effectus sit intelligens sicut et causa, alioquin domum et omnia artificiata oporteret intellectum habere: sed sufficit ut assimiletur formae conceptae, quae est exemplar rei producendae; sicut dat exemplum Sanctus Thomas de domo, quam oportet arti assimilari, non autem potentiae intellectivae artificis. Ergo, quamvis intellectus Dei sit productionis rerum principium, non tamen oportet ipsum universum habere partem quae intellectiva sit.

Confirmatur. Quia per hanc rationem concluderetur omnes res creatas habere intellectum: quia principium productionis omnium est intellectus divinus.

  1. Ad huius evidentiam, considerandum primo quod, licet per intellectum Deus res producat in esse, sicut et artifex res artificiatas, in duobus tamen differt Deus ab artifice creato. Primo, quia intellectus divinus ita est principium productivum creaturarum quod eius operatio, quae est intelligere, est realiter ipsum producere creaturae. Intellectus autem artificis non sic se habet: non enim ipsum intelligere domum est realiter idem quod producere domum, sed productio domus est operatio alterius potentiae ab intellectu, regulata tamen secundum exemplar quod est in mente artificis. Unde intellectus divinus est immediate productivus rerum, non autem intellectus artificis. — Secundo differt, quia forma intelligibilis per quam artifex creatus rem artificiatam producit, non est idem cum intellectu et specie intelligibili qua elicitur actus intelligendi, sed eius effectus. Forma autem qua divinus artifex creaturas producit, est idem realiter cum intellectu, tanquam cum principio rerum productivo, et cum specie qua Deus intelligit.

Ex quibus sequitur quod intellectus divinus est et principium immediatum productionis creaturarum; et ratio agendi, sive forma per quam producuntur. Et ideo, cum oporteat effectum productum, si perfectus sit, assimilari principio et elicitivo et formali suae productionis, quantum possibile est; necesse est ut universum assimiletur Deo secundum intellectum, ut scilicet sit secundum aliquam sui partem naturae intellectualis. Et hoc est fundamentum cui haec ratio Sancti Thomae innititur.

  1. Ad dubium ergo dicitur quod, licet non omne quod procedit a quocumque agente per intellectum, oporteat illi quantum ad virtutem intellectivam assimilari, quia non omnis agentis per intellectum suum intelligere est rei productio, nec forma quae est ratio agendi est idem quod intellectus; oportet tamen quod primo et principaliter a Deo per intellectum producitur, habere naturam intellectivam, si illius sit capax: cum effectus divini assimilentur quantum possunt Deo, quantum ad principium elicitivum et formale suae productionis, qui est intellectus. — Non puto autem nomine intellectus hoc loco intelligi tantum formam intelligibilem, seu artem Dei, qua mundum produxit, sed etiam ipsam virtutem intellectivam: quia aliam rationem ad hanc ipsam conclusionem inducit Sanctus Thomas inferius ex ipsa forma intelligibili per quam creaturae sunt productae.

Ad confirmationem dicitur similiter quod non oportet omnes res creatas habere intellectum: quia non omnes sunt capaces ex natura sua intellectus ut intellectus est, quemadmodum est universum, sed bene alicuius similitudinis intellectus divini; non enim sunt principalis Dei effectus, sed principalis effectus, idest universi, partes. Sicut, licet a sole per lucem eius producatur et lumen et caliditas, propter quod oportet tam lucida quam calida habere aliqualem similitudinem lucis solaris; non tamen omnia participant ratione lucis solaris ut lux est, sic scilicet ut lucida sint, sed tantum ea quae nata sunt lucem per modum lucis recipere; alia vero assimilantur luci ut virtualiter calorem continet, aut aliquam aliam perfectionem. Sic unaquaeque creatura redit ad intellectum divinum ut ad suum principium suo modo: aliqua enim illi assimilantur inquantum intellectus est; aliqua vero inquantum virtualiter alias perfectiones creaturarum continet et eminenter. — Et sic patet quod ratio Sancti Thomae optime propositum concludit.

III. *Secundo. Oportuit, ad consummatam universi perfectionem, esse aliquas creaturas quae in Deum redirent non solum secundum similitudinem naturae, sed etiam per operationem. Sed haec operatio non potest esse nisi intellectus et voluntatis: quia nec ipse Deus aliter erga seipsum operatur. Ergo etc. — Probatur maior. Quia secunda perfectio, quae est secundum operationem, addit supra primam: tanquam scilicet existens ultima et consummata rei perfectio.

Tertio. Ad summam rerum perfectionem, oportuit esse aliquas creaturas quae agerent modo quo Deus agit. Ergo oportuit esse aliquas substantias intellectuales. — Patet consequentia. Quia Deus agit per intellectum et voluntatem. — Probatur vero antecedens. Quia in praecedentibus ostensum est quod ad perfectam repraesentationem divinae bonitatis per creaturas, oportuit res aliquas ad bonitatem aliorum agere. Ergo oportuit etiam fieri assimilationem quantum ad modum agendi: quia sic alteri aliquid perfecte assimilatur in agendo.

Adverte quod per creaturas non potest perfecte divina bonitas ut in se est, repraesentari: sed bene potest repraesentari perfecte ut exemplar et forma universi. Quod sane fit si universum illi assimiletur quantum ad omnia in quibus secundum suam naturam natum est illi assimilari: sicut tunc domus perfecte repraesentat formam quae est in mente domificatoris, quando habet omnia secundum quae nata est illam repraesentare. Et sic est perfecta repraesentatio ex parte effectus, non ex parte causae. Quia ergo de ratione effectus summe perfecti est ut perfecte assimiletur suae causae secundum omnes modos quibus eam participare potest, ideo, cum Deus agat ad creaturarum productionem per intellectum et voluntatem; et universum, quod primo intendebat producere, natum esset assimilari sibi quantum ad esse, quantum ad agere bonitatem aliorum, et quantum ad modum agendi, qui est per intellectum et voluntatem: oportuit et in universo fieri aliquas creaturas quae ad bonitatem aliorum agerent, et quasdam quae agerent per intellectum et voluntatem. Et hoc est huius rationis fundamentum.

IV. Quarto. Summa universi perfectio exigit non solum similitudinem ad Deum secundum formam, sed etiam secundum eundem modum essendi formae, quantum possibile est: cum secunda similitudo sit perfectior quam prima. Ergo oportuit esse aliquas creaturas in quibus secundum esse intelligibile forma divini intellectus exprimitur. Ergo etc. — Patet prima consequentia. Quia forma per quam Deus agit creaturam, est forma intelligibilem modum essendi habens. — Patet etiam secunda. Quia hoc est esse creaturas secundum suam naturam intellectuales.

Adverte quod natura subsistens quae est ex se intellecta in actu, non indigens aliquo ad hoc ut fiat actu intelligibilis, est etiam secundum se intellectiva: ut inferius ostendit Sanctus Thomas; et Prima, q. xiv, a. 1. Ideo bene hoc loco dicitur quod esse creaturas in quibus secundum esse intelligibile forma divini intellectus exprimitur, est esse creaturas secundum suam naturam intellectuales.

Quinto. Ad hoc ut similitudo Dei perfecte esset in rebus modis possibilibus, — intellige, non de modis possibilibus absolute, sed de modis possibilibus ad universum quod intendebat pertinentibus — oportuit ut divina bonitas communicaretur per similitudinem non solum in essendo, sed etiam in cognoscendo: quia istis duobus modis similitudo unius invenitur in alio. Sed solus intellectus cognoscere divinam bonitatem potest. Ergo etc.

Adverte quod duplices sunt modi possibiles creaturarum: quidam scilicet generales, puta modus essendi insensibilium, modus sensibilium, et modus intellectualium; et quidam particulares et specifici, puta hominis, equi, lapidis, et huiusmodi. Modi generales cum sint finiti, et supremus sit modus essendi intellectualium, quantum a nobis cognoscitur, omnes huiusmodi modi ad perfectionem universi pertinere videntur. Modi autem particulares et specifici, cum sint infiniti, non omnes ad perfectionem universi pertinent, sed illi tantum quos Deus voluit in universo esse. Cum ergo dicitur hic quod ad hoc ut similitudo Dei esset in rebus modis possibilibus, oportuit bonitatem divinam per similitudinem communicari etiam in cognoscendo, de modis generalibus, non autem de modis specialibus intelligitur.

Sexto. In omnibus decenter ordinatis habitudo secundorum ad ultima imitatur habitudinem primi ad omnia, secunda et ultima. Sed Deus omnes creaturas comprehendit intelligibiliter. Ergo oportet etiam esse aliquas creaturas intellectuales, quae corporalia intelligibiliter contineant: sicut et superiora corpora continent inferiora secundum extensionem quantitatis.

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work