Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Ex praemissis deducitur corollarie quod anima non est eiusdem speciei cum substantiis separatis . I. Et arguitur sic primo. Maior est differentia animae humanae a substantia separata quam unius substantiae separatae ab alia. Ergo etc. - Patet consequentia ex praecedenti capitulo: quia scilicet omnes substantiae separatae differunt specie. Secundo . Esse animae humanae et substantiae separatae non est unius rationis: quia in uno potest communicare corpus, in alio vero non. Ergo etc. - Probatur consequentia. Quia unaquaeque res habet proprium esse secundum rationem suae speciei: nam quorum est diversa ratio essendi, est diversa species. II. Circa hanc rationem duo sunt attendenda. Primum est quod, ut superius dictum est, esse actualis existentiae, cum sit ultima actualitas rei, per alium actum aut aliam differentiam determinari non potest, sed accipit determinationem et limitationem ex susceptivo, quia videlicet hoc est esse illius naturae, et illud est esse alterius: sicut esse hominis et esse equi distinguuntur quia hoc est esse naturae humanae, et illud esse naturae equinae, quae sunt naturae specie distinctae. Propter hoc bene inquit Sanctus Thomas quod unaquaeque res habet proprium esse secundum rationem suae speciei; et quod eorum quorum est diversa ratio essendi, idest esse diversarum rationum, est diversa species. 2. Secundum est ex doctrina Sancti Thomae II Sent., d. III, q. 1, art. ult., quod, cum differentiae essentiales rerum sint nobis ignotae, et maxime rerum immaterialium, ut dicitur VII Metaph. , eas differentiis accidentalibus quae ex essentialibus causantur, designamus, sicut causam demonstramus per effectum. Inde est quod aliquando aliquarum rerum multiplices assignantur differentiae, secundum quod multa ad proprias et essentiales differentias consequuntur. Veruntamen inter illas ea est prior differentia quae sumitur ex proprietatibus immediatius ex essentia et natura rei procedentibus. Haec ergo differentia hic assignata inter substantias separatas et animam ex diversa ratione essendi, non est essentialis differentia: quia esse rei creatae non est de ipsius essentia, sed consequitur essentiam; et unamquamque speciem et naturam consequitur esse distinctum ab esse alterius naturae, sicut et ipsarum naturarum sunt diversae rationes. Unde arguere a distinctione specifica esse ad specificam distinctionem naturarum, non est arguere a priori, sed a posteriori. Videtur autem ista differentia sumpta ex diversitate essendi, alias differentias assignatas praecedere, puta eam quae est per esse cognoscitivum cum discursu et esse cognoscitivum sine discursu, et eam quae est habere mutabilem electionem et habere immutabilem electionem: quia differentia substantiarum simplicium secundum speciem sumitur secundum gradum possibilitatis in eis; ex maxima autem possibilitate animae intellectivae in natura intellectuali, quia tenet in illa ultimum gradum, sicut materia prima tenet ultimum gradum in natura sensibili, statim provenit quod suum esse materiae communicatur; quod esse substantiarum separatarum non convenit. Ex hac deinde differentia aliae quae sunt a diversis doctoribus assignatae, consequuntur. 3. Ex iis patet quod Scotus non vadit ad mentem Sancti Thomae dum, in II Sent., d. I, q. VI , impugnat primam radicem distinctionis inter substantiam separatam et animam non esse hoc quod dicimus esse unibilem corpori, et non esse corpori unibilem. Licet enim teneat Sanctus Thomas distingui istas substantias specifice per esse unibilem et non esse unibilem corpori, non dicit tamen istam esse primam radicem distinctionis, ut unibile et non unibile important habitudines. Immo, ut ex dictis eius in II Sent., loco praeallegato, habetur, haec distinctio praesupponit aliam distinctionem essentialem: quam, quia nobis est incognita, per hanc et per alias differentias circumloquimur.

III. Tertio. Substantia separata habet per seipsam speciem. Non autem anima: sed est pars speciei. Ergo etc. - Probatur consequentia. Quia quod secundum seipsum speciem habet, non potest esse eiusdem speciei cum eo quod non habet secundum se speciem, idest, quod secundum se non est species completa, sed pars speciei. Quarto. Est omnino alius modus intelligendi substantiae separatae et animae. Ergo etc. - Patet antecedens. Quia anima intelligit a phantasmatibus abstrahendo: non autem substantia separata, cum non habeat organa corporea. - Consequentia vero probatur. Quia ex propria operatione rei percipitur eius species. IV. Circa hanc rationem occurrit difficultas. Si enim diversus modus intelligendi arguit diversitatem specificam naturarum intellectivarum, sequitur alterum duorum: aut scilicet quod anima separata est alterius speciei quam coniuncta; aut quod separata habeat eundem modum intelligendi quem habet coniuncta, scilicet a sensibilibus et phantasmatibus abstrahendo. Horum autem utrumque est impossibile, ut aperte liquet. Ergo etc. Augetur quoque dubitatio. Quia in Qu. de Anima, a. 15, ad 10, dicitur quod non diversificantur species intellectualis operationis per hoc quod intelligibilia actu sunt accepta ex phantasmatibus aut aliunde. Ergo ex isto diverso modo intelligendi non potest argui diversitas specifica naturae intellectualis, ut fit in hac ratione. V. Ad huius evidentiam, considerandum quod hoc loco arguit Sanctus Thomas distinctionem specificam substantiarum ex diverso modo intelligendi, non quocumque, sed naturali, qui, inquam, naturam absolute consideratam naturaliter consequitur. Sicut enim unamquamque naturam consequuntur determinatae et propriae passiones, ita et determinatae consequuntur operationes, ab operationibus consequentibus aliam naturam distinctae. Ideo ex diversa ratione operationum propriarum et naturam consequentium, potest diversitas argui naturarum: sicut et ex diversitate aliarum proprietatum arguitur. Cum ergo modus intelligendi per abstractionem a phantasmatibus, et modus intelligendi per species connaturales et congenitas, sint diversi modi cognoscendi et diversarum rationum; oportet naturam cuius proprius et connaturalis modus intelligendi est per abstractionem a phantasmatibus, esse alterius speciei a natura cuius proprius modus intelligendi est per connaturales species et congenitas. Quod cum unus istorum modorum sit animae connaturalis et proprius, alter vero sit substantiis separatis connaturalis, oportet ut illae naturae sint specifice distinctae. 2. Ad primum igitur argumentum in oppositum, negatur sequela. Neutrum enim illorum sequitur. Nam diximus ex illis modis tunc argui diversitatem specificam naturarum intellectualium, quando uterque illorum [est] proprius et naturalis naturae intellectivae cui attribuitur: sicut accidit in substantia separata et anima. Modo, non uterque istorum modorum animae intellectivae coniunctae et separatae attribuitur tanquam proprius et naturalis ipsi animae secundum naturam suam consideratae: sed intelligere per abstractionem a phantasmatibus est sibi naturale, sicut et esse in corpore; intelligere autem per species a divino lumine participatas, non est sibi naturale, ut dicitur Prima, q. LXXXIX, a. 1, et ostensum est superius , sed accidit sibi inquantum sibi accidit a corpore separari et participare de natura substantiarum separatarum. Ideo iste diversus modus intelligendi non arguit diversitatem specificam animae intellectivae et separatae, licet arguat diversitatem specificam inter animam et substantiam separatam. Dico tamen quod, licet sit animae praeter naturam et accidentale, absolute loquendo, intelligere per species influxas, sicut accidentale sibi est habere esse a corpore separatum; considerata tamen ipsa ut habet taliter esse, scilicet abstractum et separatum a corpore, hoc est sibi naturale. Et ideo non oportet ipsam animae naturam diversificari dum est coniuncta et separata: sed oportet modum essendi diversum esse, et alterius ac alterius rationis. Unde in Qq. de Verit., q. xix, a. 1, ad 5, dicitur quod, quamvis eadem sit natura animae ante mortem et post mortem quantum ad rationem speciei, non est tamen idem modus essendi, et per consequens nec idem modus operandi.

  1. Pro declaratione secundi argumenti, attendendum est quod isti modi intelligendi ad duo comparari possunt: scilicet ad obiectum cognitum; et ad cognoscentem. Si ad obiectum cognitum referantur, sic non diversificant speciem intellectualis operationis ut sic: quia, cum operatio accipiat speciem ex obiecto, dummodo sit idem formale obiectum operationum, ipsae operationes erunt eaedem specifice, quantumcumque species intelligibiles a diversis accipiantur. Si autem isti modi ad cognoscentem referantur, cum, ut sic, naturas quibus conveniunt diversas requirant (si, inquam, sint illis ut proprii et naturales modi intelligendi), oportet ut etiam intellectiones specifice distinguantur ut ab ipsa natura profluunt. Non enim inconvenit operationes diversificari secundum speciem ad operantes comparatas, quae tamen obiective sunt eiusdem speciei: sicut visio hominis et visio equi sunt eiusdem speciei obiective et inquantum visiones sunt; ut autem ad hominem et equum tanquam ad principia agentia referuntur, sic sunt diversarum specierum, quia diversas species diversa accidentia et diversae operationes consequuntur. Unde et Albertus, in I de Anima, cap. penult. , probat potentias sensitivas in homine esse alterius speciei a potentiis sensitivis in brutis, propter diversitatem specificam animarum ad quas consequuntur. Et tamen, ut potentiae sunt comparanturque ad obiecta, sunt eiusdem speciei, propter unitatem formalem obiecti.

Mens ergo Sancti Thomae est quod non diversificatur species intellectualis operationis, ut operatio est ad obiectum relata, propter diversam receptionem specierum intelligibilium: cum, illo non obstante, idem obiectum habere possit. Sed hoc non contrariatur iis quae in hac ratione dicuntur. Non enim repugnat intellectuales operationes, ut ad obiecta comparantur, eiusdem speciei esse; et tamen specie distingui ut ad naturas intellectivas comparantur, quarum uni naturale est uno dictorum modorum species accipere, alii vero altero: cum isti diversi modi intelligendi, naturam absolute consequentes, non possint nisi diversis naturis attribui; unius enim naturae est tantum unus modus agendi et operandi naturalis, sicut et unus naturalis modus essendi.

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work