Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Postquam disputavit Sanctus Thomas contra Averrois fictionem, ulterius contra Alexandri positionem incipit disputare .

I. Posuit enim primo Alexander, consideratis Aristotelis verbis quibus velle videtur intellectum non esse substantiam separatam sed esse in nobis, quod intellectus possibilis est aliqua virtus in nobis: sic enim definitio animae poterit sibi convenire.

Posuit secundo, hanc virtutem non esse fundatam in aliqua intellectuali substantia, sed consequi commixtionem elementorum in corpore humano, secundum quam homo est in potentia ad recipiendum influentiam intellectus agentis existentis semper in actu, et qui est, secundum ipsum, substantia separata; ex qua influentia homo fit intelligens actu. Et quia id in homine per quod est potentia intelligens, est intellectus possibilis, videbatur sibi quod ex commixtione determinata in nobis sit intellectus possibilis.

II. Contra hanc igitur positionem arguit Sanctus Thomas. Et Primo, ex verbis Aristotelis, sic. Virtus quae mixtionem elementorum consequitur, in ipsa elementorum commixtione fundatur: ut patet de sapore, odore et aliis huiusmodi. Sed hoc non potest, secundum Aristotelis mentem, ut videtur, attribui intellectui: cum dicat, III de Anima, quod intellectus possibilis est immixtus corpori. Ergo etc.

Adverte quod Sanctus Thomas utitur hoc modo dicendi, ut videtur, non quia non sit expressa mens Aristotelis intellectum non esse virtutem mixtam corpori, sed quia, quantum apparet prima facie de positione Alexandri, non eam aliter explicando, intellectus possibilis est natura quaedam consequens mixtionem elementorum; et consequenter haec positio verbis et demonstrationi Aristotelis contrariatur.

Sed, licet ita, primo aspectu, ut verba sonant, de positione Alexandri videatur; tamen Alexander, suam positionem declarans, ne verbis et demonstrationibus Aristotelis sit contraria, inquit quod intellectus possibilis est quidem praeparatio in natura humana ad recipiendam influentiam intellectus agentis, veruntamen ipsa praeparatio non est aliqua natura sensibilis determinata, neque est mixta corpori, sed est relatio quaedam et ordo unius ad alterum.

Contra autem hanc positionem, sic explicatam, arguit Sanctus Thomas.

III. Primo. Intellectus possibilis, apud Aristotelem, est receptivus omnium formarum sensibilium et cognoscitivus earum: et ex hoc ponit ipsum non habere determinate aliquam naturam sensibilium. Sed haec de praeparatione, quae est habitudo, non possunt intelligi: quia eius non est recipere, sed praeparari. Ergo etc.

Secundo. Sequeretur quod idem dicendum sit de sensu et intellectu possibili. Sed huius oppositum ostendit Aristoteles, text. 7. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia illa quae dicit Philosophus de intellectu possibili, conveniunt omni praeparationi: in sensu autem est praeparatio ad recipienda sensibilia in actu.

Advertendum quod fundamentum huius rationis est quod ita in sensu est praeparatio ad recipienda sensibilia sicut in intellectu, si praeparatio nihil aliud importet quam ordinem et habitudinem unius ad alterum. Et universaliter in omni recipiente est ordo et habitudo ad sua receptibilia. Et ideo, si omnia quae dicuntur ab Aristotele de intellectu possibili, conveniunt ei inquantum est habitudo et ordo ad receptibilia, non autem ex natura subiecti praeparati, eadem convenient sensui, et omni aliae praeparationi, in ordine ad sua receptibilia: quod enim convenit alicui inquantum tale, convenit omni tali. Et sic inconvenienter Aristoteles inter receptionem sensus et intellectus differentiam ponit, inquiens quod ex excellentia obiectorum corrumpitur sensus, non autem intellectus.

IV. Tertio. De intellectu possibili dicit Aristoteles quod patitur ab intelligibili, quod suscipit species intellectuales, quod est in potentia ad eas, quod est sicut tabula in qua nihil est scriptum. Sed haec non possunt dici de praeparatione, sed de subiecto praeparato. Ergo etc. Adverte quod Alexander, in suo libro de Anima, dicit intellectum magis assimilari carentiae inscriptionis quam tabulae nondum scriptae. Sic enim inquit : Solum igitur materialis intellectus facultas et promptitudo quaedam est ad formas excipiendas, tabulae nondum scriptae similis: quinimmo ipsius tabellae agrapho, idest inscriptionis carentiae, quam tabellae similior. Tabella enim iam in numero entium est. Quapropter id quod anima praeditum est, tabellae potius comparari potest: ipsa vero inscriptionis carentia fere intellectus est. Ex quibus patet ea quae Aristoteles de intellectu dicit, de ipsa praeparatione quam Alexander ponit, dici non posse: cum illa conveniant tabulae praeparatae, non autem carentiae et negationi scriptionis. Patet etiam illos Alexandri mentem male interpretatos esse qui dicunt Alexandrum praeparationis nomine intellexisse animae potentiam, et hanc esse qualitatem, utpote potentiam naturalem qua rationalis anima ad omnia intelligibilia est praeparata, quemadmodum materia ob suam potentiam ad suas excipiendas formas praeparatur. Si enim praeparationis nomine intelligeret qualitatem et potentiam naturalem, magis eam tabulae nondum scriptae assimilaret quam agrapho sive carentiae inscriptionis.

V. Quarto . Impossibile est a commixtione elementorum causari aliquam virtutem cognoscitivam. Ergo intellectus non causatur ex commixtione elementorum. — Patet consequentia. Quia intellectus possibilis est suprema virtus cognoscitiva in nobis, ut patet III de Anima. — Antecedens vero probatur. Quia effectus non potest esse immaterialior sua causa: cum agens sit nobilius patiente et faciens facto, sicut actus potentia; quanto autem aliquid est immaterialius, tanto est nobilius. Omnis autem virtus cognoscitiva, inquantum huiusmodi, est immaterialis: unde et sensus, apud Aristotelem, est susceptivus specierum sine materia. Ergo etc. Ad evidentiam huius propositionis, Virtus cognoscitiva, inquantum huiusmodi, est immaterialis, advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. xiv, a. 1, et Verit., q. ii, a. 2, quod immaterialitas quae concomitantur universaliter vim cognoscitivam, non est omnimoda separatio a materia, sed est, ut universaliter loquamur, excessus aliquis formae supra materiam. Secundum enim quod aliqua magis supergrediuntur materiam, quia scilicet non sunt totaliter immersa materiae, sic sunt maioris cognitionis. Unde intellectus, qui totaliter materiam supergreditur, inquantum nulli organo materiali est affixus, cognoscendi maximam vim habet. Dicitur autem forma quae est in materia supergredi materiam, non quia aliqua pars eius essentialis non sit in materia, sed quia, cum tota sit in materia, non tamen totaliter comprehenditur a materia: remanet enim in ea virtus ad aliquid supra materiae conditionem, quod est signum essentiam formae non esse totaliter a materia comprehensam; nam virtus demonstrat essentiam rei. Sensus ergo propositionis Sancti Thomae est quod virtus omnis cognoscitiva, inquantum huiusmodi, supergreditur materiam, quia potest in aliquid quod est supra materiae conditionem. Quod sane ostenditur, quia omnis virtus cognoscitiva, ut cognoscitiva est, recipit species absque materia, idest absque esse determinato quod in materia habent. Forma enim cognoscibilis recipitur in cognoscente non secundum esse determinatum quo constituit rem in natura, sed prout, existens perfectio unius in natura, nata est esse in alio et fieri unum cum illo.

VI. In hac autem ratione, circa illam propositionem, Non potest effectus esse immaterialior sua causa, dubitatur. Quia forma rei sensibilis in sensu est immaterialior quam extra sensum. Et tamen, secundum quod est in sensu, causatur a forma existente extra. Ergo effectus aliquis est immaterialior sua causa. Et loquor de causa principali, de qua intendit Sanctus Thomas. 2. Ad huius evidentiam, considerandum est quod dupliciter dicitur aliqua natura immaterialis: scilicet aut secundum suam substantiam; aut secundum esse. Secundum substantiam dicitur natura immaterialis quae non est composita ex materia et forma: sicut intelligentia. Secundum esse tantum dicitur immaterialis illa quae, licet in sua ratione materiam includat, tamen habet esse immateriale: sicut natura lapidis in intellectu. Lapidis enim natura est essentialiter composita ex materia et forma, et in sua ratione materiam includit, universalem tamen. Ideo et existens in intellectu, est materialis secundum essentiam, cum sit eiusdem rationis in intellectu et extra intellectum: est tamen immaterialis secundum esse, quia esse suum non est in materia receptum, sed in re immateriali, scilicet in intellectu. — Attende tamen, cum dico naturam lapidis in intellectu esse materialem, non sic intelligo quasi entitas eius secundum quod est accidens intellectus, sit composita ex materia et forma, hoc enim esse non potest, cum sit forma simplex actuans intellectum: sed loquor de ipsa ut species est, idest ut est repraesentativa naturae lapidis extra intellectum existentis et est eius quidditas, quo modo sibi ratio lapidis convenit. Sic enim, quia repraesentat lapidis naturam, quae materialis est secundum essentiam, utpote materiam communem in sua ratione includens, dicitur et ipsa materialis ut species lapidis est: licet, ut est accidens intellectus, sit immaterialis et secundum essentiam et secundum esse. Sed et dupliciter dicitur aliquid immateriale secundum esse: scilicet aut secundum suum esse naturale, quod convenit naturae ut in supposito, vel in subiecto quod denominat, invenitur; aut secundum esse intentionale quod habet in medio, aut in potentia cognoscitiva. 3. Dicitur ergo primo, quod intelligitur propositio Sancti Thomae de immateriali secundum essentiam, et est de immateriali secundum esse naturale. Nullus enim effectus est simplicior aut immaterialior secundum essentiam sua causa principali; neque etiam secundum esse naturale quod naturae et rationi effectus natum est convenire. Et hoc sufficit ad propositum suum. Cum enim intellectus et secundum essentiam et secundum esse naturale sit immaterialis, sequitur quod non possit causari ex elementorum commixtione, quae aliquid materiale dicit. Dicitur secundo, quod non inconvenit effectum secundum esse intentionale esse immaterialiorem sua causa principali et propria: cum esse illud sit diminutum in ordine ad talem naturam. Et sic non inconvenit formam rei sensibilis esse immaterialiorem in sensu quam extra, quamvis sit a re sensibili causata: quia esse illius formae in sensu, inquantum est forma sensibilis, est esse intentionale. Unde non est obiectio contra sensum illius propositionis: cum illa intelligatur de immateriali aut secundum essentiam aut secundum esse naturale; obiectio autem procedat de immateriali secundum esse intentionale. — Quomodo autem forma habens esse materiale possit, tanquam principale agens, causare formam habentem esse immateriale intentionale, declaratum est in praecedentibus , de mente Sancti Thomae Potentia, q. v, a. 8.

VII. Quinto. Anima vegetabilis ex commixtione elementorum produci non potest. Ergo multo minus sensus et intellectus. — Probatur antecedens. Si principium alicuius operationis ab aliquibus causis procedat, operatio ipsa illas causas non excedit: cum causa secunda agat in virtute primae. Sed operatio animae nutritivae excedit etiam virtutem qualitatum elementarium: ut patet ex Philosopho, II de Anima, text. 41, ubi ostendit ignem non esse causam augmenti, sed esse instrumentum animae. Ergo anima vegetabilis ex elementorum commixtione procedere non potest.

Sexto. Praeparatio commixtionem elementorum sequens a corpore dependet. Ergo non est intellectus possibilis, de quo dicitur III de Anima, quod eo opinatur et intelligit anima. — Antecedens patet. — Consequentia vero probatur. Quia intellectus possibilis a corpore non dependet. Cum enim intelligere sit operatio in qua impossibile est communicare corporeum organum, illud principium in homine cui haec attribuitur operatio, qui est intellectus possibilis, oportet esse non dependens a corpore. Ergo etc.

  1. Dicetur forte quod principium praedictae operationis in nobis est species intelligibilis facta in actu ab intellectu agente, non autem intellectus possibilis.

Sed hoc non videtur sufficere . Tum quia, cum homo de intelligente in potentia fit actu intelligens, oportet quod non solum per speciem intelligat, sed etiam per potentiam aliquam intellectivam: sicut et in sensu accidit. Et sic, praeter speciem, oportet ponere intellectum possibilem tanquam principium intellectionis, a corpore utique non dependentem. —

Tum quia species non est intelligibilis actu nisi cum est depurata ab esse materiali. Hoc autem esse non potest quandiu fuerit in aliqua potentia quae sit actus materialis organi, aut sit causata a principiis materialibus. Et sic necesse est praeter ipsam ponere intellectum possibilem, qui sit immaterialis.

VIII. Septimo. Intellectus possibilis est pars animae, secundum Aristotelem. Anima autem non est praeparatio, sed actus. Ergo etc.

Notat autem Sanctus Thomas, pro maiori doctrina, quod licet praeparatio non sit actus, scilicet absolutus, sed ordo potentiae ad actum, sequitur tamen ad actum aliqua praeparatio ad ulteriorem actum, sicut ad actum diaphani sequitur ordo ad actum lucis; per hoc innuens quod, licet intellectus sit actus et non praeparatio, non tamen tollitur quin ad ipsum sequatur praeparatio et ordo ad ulteriorem actum, scilicet ad speciem intelligibilem et operationem quae est intellectio.

Advertendum quod dupliciter fundamentum huius rationis interpretari possumus. Primo, interpretando intellectum esse partem animae non integralem aut subiectivam, sed potentialem. Quia enim anima est actus primus, necesse est ut eius etiam potentiae, quae appellantur partes in quas anima dividitur, sint actus absoluti, non tantum habitudines aut ordines: per potentias enim anima, quae est actus primus, ordinatur ad operationes. Et sic potentiae habent rationem praeparati et ordinati proximi.

Secundo, per partem animae intelligendo partem subiectivam: et per intellectum possibilem substantiam intellectivam intelligentem per intellectum possibilem. Si enim substantia intellectualis intelligens per intellectum possibilem est anima; et anima est actus, non autem praeparatio: sequitur quod intellectus possibilis non sit praeparatio consequens elementorum commixtionem, sed sit actus in substantia intellectiva fundatus. Cuius oppositum dicebat Alexander.

Prima tamen interpretatio videtur esse melior: quia, cum Aristoteles intellectum possibilem partem animae vocat, per partem animae intelligit eius potentiam, ut Sanctus Thomas ibidem exponit .

IX. Octavo. Homo sortitur speciem secundum partem animae sibi propriam, quae est intellectus possibilis. Non autem sortitur speciem per praeparationem. Ergo etc. — Probatur minor. Quia nihil sortitur speciem secundum quod est in potentia, sed secundum quod est in actu. Praeparatio autem nihil aliud est quam ordo potentiae ad actum.

Circa maiorem huius rationis, adverte quod dicitur homo sortiri speciem humanam per intellectum possibilem, non tanquam per ipsam intellectivam potentiam constituatur in specie: sed quia, cum sit animatus, sortitur speciem per animam cuius proprietas est intellectus possibilis. Et anima habens talem potentiam sibi propriam, non potest constituere speciem humanam nisi inquantum eam proprietatem fundat. Et ideo oportet ut et ipsa proprietas intellectiva sit actus, non autem ordo potentiae ad actum.

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work