Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Postquam determinavit Sanctus Thomas de animae duratione, incipit nunc de eius productione determinare . Circa hoc autem tria principaliter facit: primo enim ostendit quod non traducitur cum semine; secundo, quod per creationem producitur ; tertio, adducit rationes ad oppositum et solvit .

I. Quantum ad primum, sciendum ex doctrina Sancti Thomae II Sent. d. XVIII , quod traductio duo importat, scilicet originem et decisionem. Ad hoc enim ut aliquid ab altero traduci dicatur, requiritur quod ab eo originetur per decisionem et separationem alicuius substantiae. Propter quod, si lignum in plures partes dividatur, non dicitur una pars ab altera traduci: quia, licet ibi sit decisio, non est tamen origo unius ab alia. Similiter ignis genitus non dicitur ab igne generante proprie traduci: quia, licet ab ipso originem habeat, non tamen est per separationem alicuius substantiae ab ipso igne generante. Sed in generatione animalium proprie traductio dicitur, ubi unum ab altero per seminis decisionem originatur. Animam ergo traduci cum semine est ipsam ab homine generante per seminis decisionem produci.

Et hunc sensum etiam innuit Sanctus Thomas in principio capituli, ubi ait quod anima humana non traducitur cum semine, quasi per coitum seminata.

Probatur autem primo sic. Operatio animae intellectivae non fit per organum corporeum, sed bene operatio nutritivae et sensitivae. Ergo ista non incipit esse per seminis traductionem, sed bene illae. — Probatur consequentia. Quia quorum principiorum operationes sine corpore sunt, generatio eorum non est per generationem corporis; quorum autem operationes sine corpore esse non possunt, nec eorum initium sine corpore esse potest, idest, eorum esse incipit et generatur per corporis generationem; quia res sic habet esse sicut operatur. Traductio autem seminis ad corporis generationem ordinatur.

Ad evidentiam huius rationis, considerandum quod forma quae nullam operationem habet absque corporeo organo, non est forma subsistens, sed tantum forma qua aliquid est. Et quia unicuique ita convenit fieri sicut sibi convenit esse, ideo talis forma, cum non habeat esse per se subsistens, nec etiam per se produci potest, ita quod sit id quod producitur, sed tantum est id quo compositum producitur. Propter hoc, non alia productione producitur quam ea qua producitur corpus et compositum. Forma autem quae habet operationem absque corporeo organo, est per se subsistens. Ideo propria operatione producitur, non autem ea qua corpus generatur. Et hoc est fundamentum illius propositionis assumptae ad probationem consequentiae. Quod fundamentum tetigit Sanctus Thomas in probatione illius propositionis, assignans pro illius causa, quia res sic operatur sicut habet esse: si enim non per se operatur, non habet esse per se subsistens; si autem per se operatur, habet esse per se subsistens.

II. Secundo . Si per traductionem seminis esse incipit, aut hoc est quia est in semine in actu, quasi per accidens divisa ab anima generantis, sicut semen dividitur a corpore, ut in animalibus anulosis videmus, quae decisa vivunt: aut quia in semine est virtus ipsius productiva.

Non primum. Tum quia anima intellectiva est perfectissima formarum et maximae virtutis, et requirit tanquam proprium perfectibile corpus magnam habens partium diversitatem, et per consequens non potest esse actu in semine deciso: sicut nec animae brutorum perfectorum per decisionem multiplicantur. — Tum quia intellectus non est actus alicuius corporis, ut possit per accidens dividi ad corporis divisionem.

Non etiam secundum, propter tria. Primo , quia sequeretur animam habere suum esse dependens a corpore. Sed huius contrarium ostensum est supra. Ergo etc. — Probatur sequela. Quia virtus activa quae est in semine, agit ad generationem animalis transmutando corpus. Omnis autem forma quae incipit esse per transmutationem materiae, habet esse a materia dependens: cum transmutatio materiae terminetur ad esse actu materiae, quod est per unionem formae; et per consequens, si per hoc incipiat esse formae simpliciter, esse formae non sit nisi in hoc quod est uniri materiae.

III. Pro declaratione huius rationis, attendenda sunt duo. Unum est, quod primus modus traductionis animae hic improbatus, scilicet quod anima esset actu in semine, sic est intelligendus. Procedit enim ac si anima esset ad extensionem corporis extensa, ita quod una pars esset in corpore generantis et alia esset in semine, et quod ad seminis separationem a corpore separaretur etiam animae pars ab alia parte, tanquam anima esset una actu et plures in potentia: sicut albedo extenditur ad corporis extensionem, et secundum unam partem est in una parte corporis, secundum vero aliam est in alia parte corporis; et secundum quod una pars corporis ab alia separatur, ita et una pars albedinis separatur ab alia; ita quod albedo quae erat una in actu et duo in potentia, fit duae albedines in actu.

  1. Secundum est quod, cum inquit Sanctus Thomas, Unde, si per hoc incipiat esse formae simpliciter esse formae non erit nisi in hoc quod est uniri materiae, ly simpliciter potest dupliciter construi: scilicet aut ut se teneat cum praecedentibus, sic punctuando, Unde, si per hoc incipiat esse formae simpliciter; aut ut se teneat cum sequentibus, punctuando sic, Unde, si per hoc incipiat esse formae, simpliciter esse formae non erit nisi in hoc quod est uniri materiae.

Si primo modo accipiatur, videtur determinare illud verbum, incipiat. Unde sensus est quod, si per hoc quod materiae unitur forma, incipiat esse absolute sive omnino esse formae, sicut videlicet materia incipit esse actu per hoc quod sibi forma unitur, tunc non erit esse formae nisi in unione ad materiam: sicut et esse actu materiae non convenit nisi in unione ad formam. Et tunc ponitur ly simpliciter ad excludendum incoeptionem formae in materia. Si enim forma simpliciter et absolute incipiat esse ex hoc quod unitur materiae, tunc non poterit esse nisi in unione ad materiam: si autem incipiat esse tantum in hoc, non autem simpliciter incipiat esse ex eo quod materiae unitur, non oportet quod non possit esse nisi in unione ad materiam.

Si autem accipiatur secundo modo, tunc determinat illud verbum, non erit. Et est sensus quod esse formae non erit, absolute loquendo, nisi in unione ad materiam. Et hoc dicitur ad differentiam illius modi quo, secundum quid et aliquo addito, esse animae non est nisi in unione formae ad materiam, scilicet ut est forma huius existens in hoc. Falsum enim est, absolute loquendo, animam non habere esse nisi in unione ad materiam: tamen verum est animam, inquantum est forma huius hominis existens in ipso, non habere esse nisi per unionem ad materiam, ut superius est ostensum.

Uterque sensus veritatem habet. Veruntamen primus sensus, et prima punctuatio, hic intendi videtur, eo quod absolutior sit, et magis consequens habere.

  1. Sed tunc occurrit dubium circa ipsum primum sensum. Nam licet anima non dependeat a materia simpliciter, eius tamen individuatio, ut superius est ostensum, de mente Sancti Thomae I Sent., d. VIII, q. v, a. 2, ad 6, dependet a corpore quoad sui principium, non tamen quantum ad sui finem. Ex quo videtur quod illa conditionalis non sit vera: Si per hoc quod forma unitur materiae incipiat absolute esse, non erit esse formae nisi in hoc quod est uniri materiae. Stant enim simul, ex verbis Sancti Thomae, formam incipere esse per unionem ad corpus, et postea ipsam esse sine corpore.

Respondetur quod formam incipere esse per unionem sui ad materiam, dupliciter potest intelligi: uno modo, quod unio ipsius cum materia sit per se causa esse formae; alio modo, quod sit causa sine qua non incipiat forma esse, quia videlicet non incipit esse nisi cum tali unione. Primo modo incipere esse per unionem ad materiam, infert formam non posse esse sine unione tali: quia proprius effectus non potest esse sine sua propria et per se causa. Secundo autem modo formam incipere esse per talem unionem, non infert ipsam non posse esse nisi in unione ad materiam.

Primum sensum accipit Sanctus Thomas hoc loco. Quod patet, quia de forma per similitudinem ad materiam loquitur: ex eo quod dixerat transmutationem determinari ad esse actu materiae, quod est per unionem, inferens: Unde, si per hoc etiam, idest, si per eandem etiam rationem qua materia incipit esse actu, scilicet per unionem formae, incipiat esse formae simpliciter, esse formae non erit nisi in hoc quod est uniri materiae: sicut scilicet esse actu materiae non est nisi in uniri formae. Constat autem quod materia ita incipit esse actu per formam quod forma est per se causa esse actu ipsius materiae. Ergo similiter accipiendum est antecedens illius conditionalis: quod forma simpliciter incipiat esse per sui unionem ad materiam, ita quod materia et unio talis sit per se causa esse formae. — Secundum autem sensum accipit in I Sententiarum.

IV. Secundo ad idem . Anima intellectiva non potest educi de potentia materiae, ut superius est ostensum. Ergo non per virtutem existentem in semine producitur. — Probatur consequentia. Quia omnis forma quae educitur in esse per transmutationem materiae, sicut est de forma quae virtute seminis producitur, est forma educta de potentia materiae.

  1. Tertio ad idem. Omnis actio virtutis quae est in semine, est per virtutem corpoream: agit enim virtus illa mediante calore ignis, caeli et animae. Ergo non potest anima virtute seminis produci. — Probatur consequentia. Quia nulla virtus activa agit ultra suum genus. Anima autem intellectiva excedit totum genus corporum.

Sed videtur ista ratio non concludere. Diceret enim aliquis quod, licet nulla virtus activa principalis agat ultra suum genus, virtus tamen instrumentalis potest ultra suum genus virtute principalis agentis agere: sicut calor producit carnem virtute animae, quae genus excedit elementi. Similiter sacramenta causant ornatum in anima, qui est quid spirituale, secundum doctrinam Sancti Thomae . Sic etiam dicetur quod virtus seminis, et calores quibus operatur, licet propria virtute animam intellectivam producere non possint, eam tamen possunt virtute animae generantis producere.

Respondetur ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. cxviii, a. 2, quod nec etiam virtute animae potest semen agere ad animam intellectivam ipsam producendo. Licet enim corpus, ut instrumentum substantiae immaterialis inquantum immaterialis est, possit agere aliquid immateriale, sicut phantasma virtute intellectus agentis producit in intellectum possibilem speciem intelligibilem, quae est omnino immaterialis; corpus tamen ut instrumentum substantiae immaterialis inquantum est actus corporis, non potest agere aliquid immateriale, quia substantia immaterialis ut actus corporis, non pertinet ad ordinem immaterialium, sed ad ordinem materialium. Semen autem non agit virtute animae intellectivae inquantum omnino immaterialis est, sed inquantum est actus corporis: cum virtus generativa, qua mediante generatio fit, sit actus corporis. Ideo nec etiam inquantum instrumentum est animae generantis, potest animam producere. Sed bene, quia anima secundum essentiam suam est intellectualis et immaterialis, licet non agat inquantum est omnino immaterialis sed inquantum est actus corporis, potest semen virtute ipsius agere dispositiones ad animam intellectivam, et sic causare unionem ipsius cum materia, quod est causare animam inquantum est actus corporis, sicut agit in virtute ipsius ut actus corporis est.

Propositio ergo Sancti Thomae, videlicet, Nulla virtus activa agit ultra suum genus, est etiam vera de agente instrumentali non agente in virtute agentis principalis superioris ordinis inquantum superioris ordinis est, sed ut ad inferiorem ordinem pertinet. Et sic eam intellexit Sanctus Thomas. Si autem agat in virtute agentis superioris ordinis ut superioris est ordinis, sic potest agere ultra suum genus: sicut calor agit in virtute animae inquantum anima est, et sacramentum agit per virtutem divinam inquantum corporalia excedit. Unde instantiae adductae non sunt contra intentum rationis.

V. Tertio principaliter arguitur . Anima est substantia intellectualis. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia ridiculum est dicere substantiam intellectualem aut per divisionem corporis dividi, aut ab aliqua corporea virtute produci: quorum scilicet modorum altero aliquid per seminis traductionem produci potest intelligi.

Quarto. Corruptio corporis non est causa quod anima esse desinat. Ergo nec generatio corporis est causa quod ipsa incipiat esse. Sed traductio seminis est causa propria generationis corporis. Ergo etc.

Advertendum quod corpus nominat proprium perfectibile ab anima. Et hoc oportet prius constitui et organizari virtute seminis, ut patet in embryone, ut in ultimo instanti organizationis sufficientis et necessariae, anima intellectiva introducatur. Propter hoc inquit Sanctus Thomas quod traductio seminis est causa propria generationis corporis: non quia ipsa seminis separatio a generante, et eius introductio in matricem, sit propria causa generationis, cum illa nominent negationem et relationem; sed quia semen decisum et introductum est causa propria, decisio autem et introductio est causae conditio sine qua generatio corporis non fieret.

Ultimo inquit Sanctus Thomas quod per hoc Apollinaris et sequacium error destruitur, dicentium, sicut corpora a corporibus generantur, ita animas ab animabus generari.

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work