Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Quantum ad secundum, solvendae sunt rationes quae contra conclusionem praecedentis capituli fiunt 1. Circa hoc autem duo facit Sanctus Thomas. Primo enim ipsas rationes per ordinem ponit; secundo, ad eas respondet, capite xxxv.
Circa primum tria facit: primo, rationes quae sumuntur ex parte Dei, ponit; secundo, rationes ex parte creaturarum sumptas, capite xxxiii; tertio, rationes sumptas ex parte factionis, capite xxxiv.
Quantum ad primum, arguitur primo. Quia Deus non movetur, neque per se neque per accidens. Omne autem quod non semper agit, movetur per se vel per accidens.
Secundo. Quia effectus procedit a causa agente per actionem eius. Actio autem Dei est aeterna.
Tertio. Quia, posita causa et sufficienti, necesse est effectum poni. Deus autem est causa sufficiens productionis rerum: et est ab aeterno.
Quarto. Quia agens per voluntatem non retardat suum propositum exequi de aliquo faciendo nisi propter aliquid in futurum expectatum quod nondum adest. Quicquid autem Deus nunc vult quod sit, ab aeterno voluit quod sit: nec aliquid aliud expectari potuit ad universalis creaturae productionem.
Quinto. Quia voluntas Dei aequaliter se habet ad producendum creaturam per totam aeternitatem. Aut igitur est de hoc quod creatura nunquam sub aeternitate eius constituatur: aut quod semper. Constat autem quod non est voluntas eius de hoc quod nunquam sub eius aeternitate constituatur. Ergo necesse est quod creatura semper fuerit.
Sexto. Quia finis creaturarum est divina bonitas. Quae in tota aeternitate eodem modo se habet in se et in comparatione ad divinam voluntatem.
Septimo. Quia bonitas divina est infinita. Et per consequens eius est ut in infinitum se communicet, non aliquo determinato tempore tantum.