Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma
Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles
Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri
Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus
Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae
Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata
Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem
Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis
Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili
Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus
Expedita positione Alexandri, vult Sanctus Thomas Galeni positionem, quae Alexandri positioni confinis esse videtur, explodere 1. Posuit enim Galenus animam complexionem esse: propterea quod ex diversis complexionibus videamus diversas in nobis passiones, quae attribuuntur animae, causari; cholerici enim de facili irascuntur, melancholici vero de facili tristantur.
Contra hanc igitur positionem posset argui eisdem rationibus quibus improbata est opinio Alexandri, inquantum videtur ponere, simul cum Alexandro, virtutem animae ab elementis originem trahere: sed tamen contra eam arguit Sanctus Thomas per proprias rationes, procedentes videlicet ex natura complexionis.
Primo ergo arguit sic. Complexio causatur ex virtutibus activis et passivis. Ergo non potest esse principium operationum animae. Ergo anima non est complexio. — Probatur prima consequentia. Quia operatio animae vegetabilis, et cognitio sensitiva, et multo magis operatio intellectus, excedit virtutem qualitatum activarum et passivarum: ut ostensum est, de mente Aristotelis, in praecedenti capite.
Secundo. Anima est forma substantialis: alias per ipsam non sortiretur genus vel speciem aliqua substantia. Ergo non est complexio. — Probatur consequentia. Quia complexio non potest esse forma substantialis: cum sit quid constitutum ex contrariis qualitatibus, et ex hoc habeat contrarium, et suscipiat magis et minus; quorum nullum substantiae convenit.
Tertio. Complexio non movet corpus animalis motu locali. Sed bene anima. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia tunc animal sequeretur motum dominantis: et sic semper moveretur deorsum, non in omnem partem, ut facit.
Quarto. Anima regit corpus, et repugnat passionibus complexionem sequentibus: apti enim ad iras aut concupiscentias, ab eis abstinent propter aliquid refrenans. Hoc autem non facit complexio. Ergo etc.
Videtur autem deceptus Galenus, ut inquit Sanctus Thomas, quia non consideravit passiones aliter attribui complexioni, et aliter animae. Cum enim in passionibus sit aliquid materiale, commotio scilicet aliqua corporalis; et aliquid formale, scilicet ipse actus appetitus sensitivi; sicut in ira materiale est fervor sanguinis, formale autem appetitus vindictae: complexioni attribuuntur passiones quantum ad id quod est materiale, et sicut disponenti; animae autem quantum ad id quod est formale, et tanquam principali agenti.
Eisdem rationibus improbatur opinio dicentium animam esse harmoniam, quibus et praecedens2: cum non intelligerent animam esse harmoniam sonorum, sed contrariorum. Quae quidem opinio in libro de Anima videtur Empedocli attribui: a Gregorio autem Nysseno attribuitur Dicaearcho3. Sed tamen et propriis contra ipsam rationibus arguitur.
Sicut praecedens quidem improbatur: quia non potest harmonia movere corpus; aut regere ipsum; aut repugnare passionibus; sicut nec complexio.
Propriis autem rationibus arguitur contra ipsam. Primo. Ratio harmoniae magis convenit qualitatibus corporis quam animae: ut patet ex conditionibus corporis, scilicet sanitate, fortitudine, pulcritudine; et ex conditionibus animae, quae sunt sensus et intellectus, et cetera ad animam pertinentia. Videtur enim qualium illa sint harmonia, non autem qualium ista. Ergo etc.
Secundo. Aut anima erit harmonia quae dicitur compositio: aut quae est ratio et proportio compositionis. Non primum: quia tunc unaquaeque pars animae esset compositio aliquarum partium corporis; quod non est assignare, ut patet de intellectu et voluntate. Non etiam secundum: quia tunc singulae partes corporis haberent singulas animas, cum in diversis partibus corporis sint diversae proportiones compositionis; hoc autem patet esse falsum. Ergo etc.