Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma
Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles
Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri
Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus
Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae
Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata
Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem
Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis
Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili
Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus
Caput LXII: Quod anima non sit corpus
Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem
Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem
Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis
Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma
Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam
Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori
Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte
Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus
Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili
Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis
Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae
Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire
Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae
Reliquum est ex ipsis Aristotelis verbis ostendere ipsum non fuisse huius opinionis quod intellectus agens sit substantia separata, id quod sibi plerique adscribere voluerunt, sed magis quod animae potentia sit 1. Et primo, hoc ostendendum est; secundo, quibusdam auctoritatibus eius, super quibus ii qui contrarium senserunt, suam fundarunt positionem, est respondendum 2.
-
Arguitur igitur primo, quia III de Anima, text. 18 3, ait intellectum agentem et possibilem esse differentias animae et in anima esse, dum concludit, de intellectu agente et possibili loquens: Necesse et in anima has esse differentias.
-
Secundo, quia ratio per ipsum adducta ibidem ostendit ipsum hoc voluisse. Arguit enim sic. In omni natura in qua invenitur potentia et actus, est aliquid quasi materia, quod est in potentia ad ea quae sunt illius generis; et aliquid quasi agens, quod reducit potentiam ad actum. Anima intellectiva est huiusmodi: cum quandoque sit actu intelligens et quandoque in potentia. Ergo in natura animae intellectivae est aliquid quasi materia, scilicet intellectus possibilis, qui est in potentia ad omnia intelligibilia; et aliquid quasi efficiens, scilicet intellectus agens, qui facit omnia in actu. — Ex hac itaque demonstratione patet ipsum voluisse utrumque intellectum in natura animae esse, et non aliquid separatum secundum esse a corpore.
Advertendum, cum dicitur intellectum possibilem esse in potentia ad omnia intelligibilia, et intellectum agentem facere omnia, quod ly omnia non facit distributionem pro omnibus simpliciter, sed pro omnibus rebus materialibus, quae sunt propria et naturalia obiecta intellectus nostri, ut dicitur III de Anima 4. Sensus enim est quod intellectus possibilis est receptivus specierum omnium quidditatum materialium; intellectus vero agens omnes quidditates materiales natus est facere actu intelligibiles, cum in seipsis sint tantum intelligibiles in potentia.
- Tertio, quia ibidem inquit quod intellectus agens est sicut habitus quod est lumen. Ubi patet quod habitum non vocat effectum intellectus agentis, sed ipsum intellectum agentem, inquantum facit hominem intelligere omnia, et quando voluerit. Sed habitus non significatur ut aliquid per se subsistens, sed ut alicuius habentis. Ergo etc.
Addit quoque Sanctus Thomas, ad maiorem declarationem, quod hic non accipitur habitus ut est in secunda specie qualitatis, prout quidam dixerunt intellectum agentem esse habitum principiorum: cum ille habitus sit acceptus a sensibilibus, ut probatur II Poster., text. ult., et sic oporteat ipsum esse effectum intellectus agentis. Sed accipitur ut dividitur contra privationem et potentiam: sicut omnis forma et actus potest dici habitus. Hoc autem patet, quia dicitur intellectum agentem esse habitum sicut lumen.
Advertendum hic quod ex verbis Sancti Thomae apparet habitus primorum principiorum, qui dicuntur nobis naturales et inesse nobis a natura, non sic dici naturales, aut inesse a natura, quasi nobis formaliter sint congeniti et ab ipsa nativitate nobis inditi: nam, si essent in nobis a generatione secundum se et formaliter, non acquirerentur ex sensibilibus, ut inquit Sanctus Thomas hic. Sed dicuntur nobis naturales, quia non causantur ex discursu et argumentatione, sed immediate ex intellectu agente faciente phantasmata intelligibilia in actu; qui quidem intellectus et nobis inest ab ipsa nativitate, et naturaliter, cum phantasmatibus terminorum quae omnibus insunt, ipsos habitus in intellectu possibili operatur. Non autem operatur alios habitus naturaliter et ex se immediate cum phantasmatibus: sed ipse intellectus possibilis, discurrendo et argumentando, illos in seipso causat; licet ad illos causandos concurrat etiam virtus et lumen intellectus agentis. Unde et super Boetio de Trinitate, art. ult. 5, inquit Sanctus Thomas quod huiusmodi naturaliter cognita homini manifestantur ex lumine intellectus agentis, quod est homini naturale.
Attendendum etiam, cum dicitur intellectum agentem esse habitum sicut lumen, secundum doctrinam Sancti Thomae in Qu. de Anima, art. 4. ad 4, quod hanc comparationem intelligit Aristoteles quantum ad necessitatem, non autem quantum ad officium. Sicut enim sine lumine color videri non potest, ita res materiales absque intellectu agente non sunt actu intelligibiles, modo superius 6 explanato. Sed officium luminis intellectus agentis est ipsa phantasmata, quae sunt obiectum intellectus possibilis, facere actu intelligibilia, dando eis virtutem ut movere possint intellectum. Lumen vero corporale non dat colori virtutem ut possit movere visum: cum dicatur II de Anima 7, quod est per se visibilis: sed facit diaphanum in actu, ut possit a colore moveri. Et ad hunc sensum intelligenda sunt Aristotelis verba.
II. Ad has rationes quidam, arbitrati de mente Aristotelis esse quod intellectus agens sit substantia separata, respondent 8.
Ad primam quidem dicunt quod per illa verba non intendit Aristoteles quod in anima sint agens et patiens ita quod una et eadem numero anima sit agens et patiens diversis potentiis: sed solum quod hae differentiae sunt in anima sicut in omni alia natura. Constat autem quod non sic sunt in omni natura quod una numero natura utramque habeat sicut subiectum accidentia: sed sunt sicut causae in suo effectu. Ideo et sic dumtaxat intelligendum est ipsa in anima esse.
Per hoc etiam patet ad secundum. Illa enim Aristotelis ratio non deducit nisi ad hoc quod oportet in natura animae has esse differentias sicut et in omni alia natura est agens et patiens: quae constat non oportere in unam numero substantiam convenire.
Ad tertiam vero dicitur quod assimilatio inter intellectum agentem et habitum ac lumen non est inter intellectum in se et habitum ac lumen, sed inter modum agendi utriusque, scilicet in operando quando volumus. Unde non sequitur, si habitus est in nobis non autem est res separata, quod similiter intellectus agens sit in nobis, non autem sit substantia separata.
III. Sed quod istae responsiones non sint ad mentem Aristotelis, facile est videre, si rationis eius efficacia fuerit ostensa. Unde primo, ista ratio explicanda est; tum responsiones datae excludentur 9.
Ad evidentiam igitur rationis, considerandum primo quod, cum natura multipliciter dicatur, ut patet V *Metaph. 10, hoc loco accipitur natura prout significat quidditatem et essentiam rei naturalis, generabilis scilicet et corruptibilis: ut patet per Commentatorem, III de Anima, comment. 17. Et fit comparatio rei naturalis ad animam, secundum Commentatorem 11, quia anima est unum entium naturalium, sive illa sit quidditas generis, sive speciei. In simili quoque significatione accipitur nomen generis hoc in loco, cum dicitur: In omni natura est aliquid quod est materia unicuique generi.
Considerandum secundo, cum dicitur esse in omni natura aliquid quod est potentia omnia quae sunt illius generis, quod hoc non est intelligendum quasi illud sit unum numero: sed quod est unum secundum unitatem illius naturae. Non enim materia propria receptiva omnium formarum equi est una numero, sicut nec est una tantum numero forma equi. Sed si natura est una secundum speciem, oportet ut susceptivum proprium formae sit unum secundum speciem, proportionaliter loquendo: puta quod sit eadem caro secundum speciem susceptiva huius et illius formae equi; et similiter idem os et idem nervus secundum speciem; et sic de aliis. Si autem natura sit una secundum genus, necesse est ut materia propria susceptiva formarum illius generis sit una secundum genus: formae enim eiusdem generis, puta animalis, requirunt propria susceptiva unius generis, quia oportet materiam et formam proportionari.
Considerandum tertio, quod hic accipitur actus non pro operatione, sed pro forma quae est actus primus. Unde, cum subsumitur in ratione quod anima intellectiva quandoque est intelligens in potentia, quandoque vero intelligens in actu, non accipitur intelligens in actu secundo tantum, quod est operari; sed etiam in actu primo, quod est habere formam per quam intellectus est in actu.
Considerandum quarto quod, licet anima intellectiva secundum suam substantiam sit actus quidam, ut intellectiva tamen, idest ut ordinata ad intellectionem, aliquando est in actu primo completo, quando scilicet habet in seipsa speciem intelligibilem: aliquando vero non est in actu primo completo, sed est secundum aliquid in potentia, ut cum non habet speciem intelligibilem; tunc enim dicitur in potentia, quia non habet omnia quae requiruntur ad hoc ut possit in operationem exire. Ideo de anima intellectiva loquitur hic Philosophus ut intellectiva est, comparative ad res naturales, quae quandoque sunt in actu, quandoque in potentia.
Ultimo considerandum quod in hac ratione supponit Philosophus duo superius ab ipso determinata. Unum est, quod anima in seipsa habet, tanquam proprietates, illas potentias quae ad intelligendum requiruntur. Hoc enim dixit enumerando, in II de Anima 12, inter potentias animae etiam intellectivum; et in III cum, incipiens de intellectu determinare, inquit 13: De parte autem animae qua intelligit et sapit, ubi intellectum partem animae vocat. — Alterum est quod immediate ante hanc rationem dixerat 14, scilicet res materiales non esse intelligibiles nisi in potentia: ex quo sequitur ipsas per se sufficientes non esse ad actuationem intellectus possibilis.
Ex omnibus iis sequitur quod comparatio aliarum naturarum generabilium et corruptibilium ad animam quoad principium activum et passivum, non est quantum ad modum habendi illa, sed quantum ad necessitatem habendi, unumquodque tamen suo modo. Et est comparatio talis: quod sicut in natura materiali procedente de potentia ad actum, oportet esse principium [passivum] omnium formarum illius naturae, et principium activum illarum, tanquam contenta sub illa natura (principia enim speciei sunt in illa specie reductive); ita in anima intellectiva, secundum quod est aliquando in actu, ut intellectiva est, aliquando vero in potentia, oportet, cum obiectum intelligibile non sufficiat in intellectum agere, esse illas differentias activi et passivi suo modo, per modum scilicet proprietatum in ipsa una animae substantia existentium; nam omne principium principaliter requisitum ad intellectionem, oportet in anima intellectiva esse ut eius passionem et proprietatem. Hunc enim intellectum comparationis insinuavit Aristoteles subiungens post comparationem, quod activum in anima est intellectus in faciendo omnia ut habitus quidam. Habitus enim est subiective in eo cuius est habitus: ut in tertia ratione assumit Sanctus Thomas 15.
IV. Istis sic expositis, patet quod ratio Aristotelis propositum concludit ut eam Sanctus Thomas format 16, sic arguendo. In omni natura in qua invenitur potentia et actus, est aliquid quasi materia receptiva formarum illius generis, et aliquid quasi agens, ad illam naturam pertinentia tanquam principia suo modo. Sed in anima intellectiva est actus et potentia: cum quandoque sit actu primo intelligens, quandoque vero in potentia. Ergo in eius natura est aliquid sicut materia, scilicet intellectus possibilis, et aliquid sicut activum, scilicet intellectus agens, ad naturam eius, inquantum intellectiva est, suo modo pertinentia. Sed (supple) modus animae habendi principia quibus fit intellectiva actu de intellectiva in potentia, est ut illa sint eius potentiae et proprietates: cum intellectivum sit animae potentia. Ergo intellectus agens et possibilis sunt in anima ut eius potentiae: non autem sunt substantiae separatae. — Ecce itaque quod Aristotelis ratio ostendit, ut dicebat Sanctus Thomas, intellectum agentem non esse substantiam separatam. Et sic responsio ad primam et secundam rationem Sancti Thomae nulla est.
Quod etiam responsio ad tertiam rationem nulla sit, patet ex verbis responsionis. Nam, concesso quod illa assimilatio sit secundum modum agendi intellectus et habitus, quia scilicet utroque operamur quando volumus, arguitur sic. Id quo utimur operando quando volumus, non est substantia separata, sed est in nobis. Sed, per te, intellectu agente utimur operando quando volumus, sicuti habitu. Ergo non est substantia separata, sed est in nobis. — Maior probatur. Quia formae maxime separatae a materia et ad superiorem ordinem rerum pertinentis operatio non est in potestate nostra, ut possimus pro arbitrio nostro illam operationem exercere. Non est enim voluntarium cuius principium est extra, sed cuius principium intra nos est 17. Ergo etc.
V. Quantum ad secundum 18, exponit Sanctus Thomas quasdam Aristotelis auctoritates, ex quibus illi qui sunt contrariae opinionis, argumentari possent. Sunt autem quinque.
Prima est in III de Anima, text. 19, ubi ait Aristoteles quod intellectus agens est separatus et immixtus. Ex quibus arguitur. Intellectus agens est separatus et immixtus. Ergo non est in anima, sed est substantia separata.
Secunda est ibidem. Ait namque quod intellectus agens est substantia actu ens. Sed nihil respectu eiusdem est in actu et in potentia. Ergo, cum in anima sit intellectus possibilis, quo est in potentia, non poterit in ipsa esse intellectus agens.
Tertia quoque est ibidem 19, ubi ait quod idem est secundum actum scientia rei. Quod exponens Commentator ait quod in intellectu agente idem est intelligens et intellectum, non autem in possibili. Ergo intellectus agens est separatus: quia in solis separatis a materia idem est intelligens et intellectum.
Quarta est in eodem loco, text. 20, ubi ait quod intellectus agens non aliquando quidem intelligit, aliquando autem non intelligit. Nihil autem tale est in nobis. Ergo etc.
Quinta est in eodem textu, ubi ait: Separatus autem est solum hoc quod vere est, et hoc solum immortale et perpetuum est. Ergo non est in nobis.
VI. Ad primam harum auctoritatum respondet Sanctus Thomas, explanando mentem Aristotelis circa conditiones attributas intellectui agenti in comparatione ad intellectum possibilem, quod Aristoteles non dixit intellectum agentem esse separatum a corpore, sed ab organo corporali; quod et supra dixerat de intellectu possibili. Quod probat hac ratione: quia, cum agens sit nobilius patiente et activum materia, si intellectus possibilis est separatus ab organo, multo magis intellectus agens erit ab organo separatus.
-
Ad secundam respondet quod illud non repugnat ei quod substantia animae est in potentia, ut ostensum est capite praecedenti. Ibi enim ostensum est quod non inconvenit animam esse in actu et in potentia secundum diversa.
-
Ad tertiam dicit duo. Primum est, quod expositio Commentatoris est contra Aristotelis mentem. Quia non est verum quod intellectus possibilis in actu non sit ipsum intelligibile: cum de ipso hoc asseruerit Philosophus superius, text. 14 et 15; immo et hoc de sensu et sensibili secundum actum superius, text. 3 20, dixerit.
Dicit secundo, quod verba allegata non dicit Aristoteles de intellectu agente, sed de intellectu in actu. Nam postquam de intellectu possibili et agente determinaverat, oportebat de intellectu in actu determinare. Cuius primo differentiam ponit ad intellectum possibilem in hoc quod intellectus in actu, sive scientia in actu, est idem rei scitae, non autem intellectus possibilis. Subiungit postea, pro alia differentia, ordinem intellectus possibilis ad ipsum: quia ipse, secundum quod est in potentia, est prior tempore quam intellectus in actu in uno et eodem; non autem simpliciter, cum reducatur in actum per intellectum agentem et etiam per intellectum in actu.
Attendendum hic, cum dicitur quoniam scientia in actu simpliciter praecedit intellectum in potentia, etiam tempore, licet in uno individuo sit e converso, quod hoc non intelligitur de potentia absolute accepta. Quod patet quia, si accipiamus per intellectum in actu ipsum intellectum agentem, constat quod intellectus in potentia non praecedit ipsum in eodem duratione: cum simul sint in anima. — Si autem accipiamus habitum primorum principiorum, sive intellectum actuatum illo habitu quo per seipsum aliquis scientiam invenit: sic etiam manifestum est quod intellectus in actu non praecedit tempore potentiam intellectus ad alia intelligibilia. Immo sequitur et est posterior illa: cum intellectus a sua generatione sit in potentia, non autem sit actuatus a generatione tali habitu. — Si demum per intellectum in actu accipiamus intellectum docentis, etiam non est necessarium ut praecedat tempore potentiam addiscentis. Quia, si addiscens sit secundum substantiam antiquior docente, prius est intelligens et sciens in potentia quam docens sit sciens in actu. — Relinquitur ergo ut intelligatur de potentia quae movetur ad actum. Iam enim verissimum est quod intellectus prius tempore movetur ad scientiam quam habeat scientiam: quia, cum discursu quodam acquiratur scientia, oportet prius intellectum acquirere cognitionem principiorum, antequam causetur in eo habitus scientificus conclusionum, sive per inventionem sive per doctrinam acquiratur. Similiter intellectum in actu oportet tempore praecedere intellectum in potentia, secundum scilicet quod movetur ad actum oppositum illi potentiae: quia oportet et intellectum habentem habitum primorum principiorum, et docentis intellectum actuatum scientia, prius esse quam intellectum possibilem addiscentis moveant ad actum scientiae.
Patet autem haec expositio ex ratione quam adducit Sanctus Thomas et hic et in III de Anima 21: quia scilicet potentia non reducitur in actum nisi per aliquid existens in actu. Constat autem quod ex hoc quod potentia non reducitur in actum nisi per ens actu, non sequitur quod actus tempore praecedat potentiam absolute acceptam, sed ipsam potentiae actuationem: prius enim oportet esse agens quam moveat potentiam ad actum completum, ubi aliquid successive in actum reducitur, sicut intellectus reducitur in actum verae scientiae. Erit ergo sensus quod in uno et eodem potentia intellectus quae movetur ad actum perfectum scientiae, praecedit ipsam scientiam simpliciter: tamen sciens in actu etiam tempore praecedit potentiam, idest commotionem potentiae ad actum, sive potentiam ut movetur ad actum.
Quod autem haec interpretatio verborum Aristotelis de intellectu in actu sit ad eius mentem, non autem quod obiectum scientiae intellectus agentis sit ipsemet, apparet quia non dicit quod intellectus agens, aut quod eius scientia, sit idem rei, quod utique oportuisset dici si de intellectu agente intelligeretur: sed absolute, quasi novum propositum incipiens, ait: Idem autem est secundum actum scientia rei: quae vero secundum potentiam, tempore prior in uno est.
- Ad quartam respondet quod non dicit ea verba Aristoteles de intellectu agente, sed de intellectu in actu 22. Nam differt etiam intellectus in actu ab intellectu possibili, quia intellectus possibilis quandoque intelligit, quandoque non intelligit: hoc autem non potest dici de intellectu in actu, qui est ipsa intelligibilia in actu.
Adverte quod Sanctus Thomas, Prima, q. lxxix, a. 4, ad 2, inquit quod, si de intellectu agente praedicta verba intelligantur, sic sunt exponenda: scilicet quod non est ex parte intellectus agentis quod quandoque intelligimus quandoque non, sed est ex parte intellectus possibilis.
Hanc Sancti Thomae interpretationem hic positam improbant quidam Thomistarum 23, dicentes quod a nullius mente quasi dubium excludendum erat de intellectu in actu secundo quod quandoque intelligit, quandoque non intelligit: certum est enim de omni actu operante quod non quandoque operatur, quandoque non operatur. Sed non vident quod hoc non est ab Aristotele dictum quasi esset apud aliquos dubium: sed quia, ut dicitur Spiritualibus, art. 10, ad 3, cum propositum sibi esset inter intellectum in actu et intellectum possibilem differentias enarrare, postquam duas explicavit, — quod scilicet intellectus in potentia non est intelligibile in potentia, sed intellectus in actu est ipsum intelligibile in actu; et quod intellectus in potentia praecedit intellectum in actu tempore in eodem, simpliciter autem intellectus in actu praecedit intellectum in potentia — tertiam subiungit differentiam, quod videlicet intellectus possibilis aliquando quidem intelligit, aliquando vero non intelligit; non sic autem est de intellectu in actu, ut est manifestum, cum intellectus in actu in ipso intelligere consistat.
- Ad quintam dicit, sequendo contextum superiorum verborum, quod illa verba neque de intellectu agente neque de intellectu possibili dicuntur, sed de tota parte intellectiva. Non de agente: quia iam idem dixerat de possibili, et sic non solus agens est separatus. Non etiam de possibili: quia iam idem dixerat de agente, et sic soli possibili convenire non potest. Unde relinquitur ut de eo quod comprehendit utrumque, scilicet de intellectu in actu, de quo loquebatur, intelligantur. Dicitur enim haec sola pars animae, scilicet intellectiva, esse separata, quia corporali organo non utitur. Et ideo subiungit de eadem quod hoc solum est immortale et perpetuum, utpote a corpore non dependens.
Attendendum hic quod intellectus in actu dicitur immortalis et perpetuus, non ratione operationis per quam efficitur in actu, quasi aliqua una sua operatio sit perpetua: sed ratione intellectus agentis et possibilis, quos comprehendit, tanquam ad hoc ut sit intellectus in actu requisitos.