Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Tertia conclusio est: Causa distinctionis rerum non est contrarietas agentium. Circa cuius probationem duo facit Sanctus Thomas: primo, probat absolute contrarietatem agentium non esse causam distinctionis rerum; secundo, idem ostendit particulariter de contrarietate boni et mali.

I. Quantum ad primum, arguitur primo sic. Aut diversi agentes ex quibus procedit rerum diversitas, sunt ordinati: aut non. Si primum, ergo illius ordinis est una causa: cum multa non uniantur nisi per aliquod unum. Ergo una erit causa distinctionis. - Si secundum, ergo distinctio rerum erit casualis: quia concursus ipsorum ad agendum erit per accidens.

Adverte quod, cum dicatur a casu evenire quod praeter intentionem agentis evenit, erit distinctio casualis si praeter intentionem agentium eveniat. Hoc autem erit si diversi agentes inter se ordinem non habeant. Nam unus agens intendet suum effectum tantum: quod autem alius agens alium effectum producat, erit praeter intentionem huius agentis. Et similiter dicendum de alio. Et sic nec ab uno illorum nec ab ambobus distinctio rerum erit intenta.

Secundo: et est confirmatio praecedentis. Res distinctae inveniuntur habere ordinem ad invicem non casualiter, cum ut in pluribus unum ab alio moveatur: quia scilicet casus in paucioribus accidit. Sed (supple) sunt multa distincta quorum unum ut in pluribus ab alio movetur: sicut ista inferiora a caelo. Ergo eorum distinctio non est casualis. Ergo non est a diversis non ordinatis.

Tertio. Si plura agentia ex aequo accipiantur, habent causam essendi: ut ex superioribus patet. Ergo habent causam suae distinctionis. Ergo diversitas talium agentium non potest esse prima causa distinctionis rerum.

II. Quantum ad secundum, probatur, primo, quod contrarietas boni et mali non sit causa distinctionis rerum, quasi omnia bona procedant a bono principio et omnia mala a malo; secundo, ostenditur quid sit primum malorum principium.

Arguitur ergo primo sic. Si hoc esset, oporteret principium activum malorum esse per se et per suam essentiam malum: quia omne per aliud reducitur ad per se. Hoc autem est impossibile. Ergo etc. - Probatur falsitas. Quia omne quod est, inquantum est ens, est bonum. Quod constat, eo quod unumquodque appetit conservare suum esse: bonum autem est quod omnia appetunt.

Adverte quod hic loquitur Sanctus Thomas de malo non quoad privationem solam, sed de eo quod isti dicunt esse quoddam ens in rerum natura, habens propriam naturam et essentiam et esse malum, et omnium malorum principium.

Secundo. Per se malum non potest esse agens. Ergo malum non potest esse primum principium malorum. - Patet consequentia. Quia primum principium malorum est per se malum. - Probatur autem antecedens. Omne agens, inquantum huiusmodi, est in actu. Ergo perfectum. Ergo bonum. Ergo quod non est bonum, non est agens. Ergo etc.

Tertio. Malum, inquantum malum, est non ens: quia omne ens, inquantum ens, est bonum. Ergo mali, inquantum huiusmodi, non est causa per se agens. Ergo etc. - Probatur prima consequentia. Quia omne agens agit inquantum est in actu. Agit autem unumquodque sibi simile. Et sic oportet ut quod fit, habeat esse actu.

Quarto. Malum in effectu non potest provenire nisi praeter intentionem agentis: cum omne agens bonum intendat. Ergo malum non habet causam per se. - Patet consequentia. Quia quod evenit praeter intentionem agentis, non habet causam per se, sed per accidens.

Quinto. Bonum et malum eadem actione producuntur. Ergo etc. - Probatur consequentia. Quia eorum quae eadem actione producuntur, non sunt principia contraria: cum contrariorum agentium sint contrariae actiones. - Antecedens vero probatur exemplo: eadem enim actione aqua corrumpitur et aer generatur.

III. Circa istam propositionem, Eadem actione aqua corrumpitur et aer generatur, dubium occurrit. Quia actio agentis per motum aut mutationem non est aliud materialiter et secundum essentiam quam ipse motus et mutatio. Sed corruptio aquae non est idem realiter cum generatione aeris: cum habeant terminos distinctos. Ergo non est eadem actio qua unum generatur et aliud corrumpitur.

  1. Ad huius evidentiam, considerandum, ex doctrina Sancti Thomae Verit., q. XXVIII, a. 1, quod, cum motus sit de affirmato in affirmatum, et per consequens sit idem motus quo unum affirmative significatum acquiritur et aliud abiicitur, oportet ut motui duae mutationes adiungantur, quarum una sit generatio et alia corruptio. Propter hoc possumus in huiusmodi transitu ab uno affirmato ad aliud affirmatum considerare aut rationem motus, aut rationem mutationis. Si ipsum motum consideremus, sic est unus et idem motus quo abiicitur unum oppositorum et quo aliud acquiritur: motus enim accipit speciem et unitatem a termino ad quem, non autem a termino a quo. Sed si consideremus ipsam rationem mutationis, sic non est una mutatio, sed sunt plures se invicem consequentes: eo quod una terminetur ad esse, alia vero ad non esse. Utraque tamen mutatio se habet ad motum per modum concomitantiae, et ab uno motu utraque dependet.

Ad dubium ergo dicitur quod una actione et uno motu corrumpitur aqua et generatur aer, quia istae mutationes unum motum et unam actionem concomitantur. Cum autem arguitur, quia actio agentis per motum aut mutationem nihil est aliud realiter quam motus et mutatio: dicitur quod, si utrumque per se et separatim sumantur, scilicet motus per se et mutatio per se, sic actio quae agit per motum est ipse motus, et actio quae est cum mutatione est ipsa mutatio. Sed si accipiatur mutatio ut concomitatur motum, sic actio est quidem motus, non autem est mutatio quae motum concomitanter, et maxime illa quae terminatur ad non esse termini a quo: et tamen ad unam actionem et ad unum motum, qui est inter contrarios terminos, utraque mutatio, quae est generatio unius et corruptio alterius, concomitatur. Et sic verum est quod una actione corrumpitur aqua et generatur aer, per concomitantiam ad motum.

IV. Sexto. Malum, inquantum malum, est non ens. Sed non est omnino non ens: quia quod omnino non est, nec est bonum neque malum. Ergo est aliquid inquantum est non ens. Ergo malum, inquantum huiusmodi, est ens privatum: quia non ens quod est aliquid, est ens privatum, et ipsum malum est ipsa privatio. Ergo non habet causam per se agentem. Ergo etc. - Patet antecedens. Quia omne quod est, inquantum est, bonum est: et sic, si malum, inquantum huiusmodi, esset ens, ipsum, inquantum malum, esset bonum.

  1. Circa istam propositionem, Malum, inquantum est non ens, est aliquid, dubitatur: quia videtur implicatio in adiecto. Nam aliquid convertitur cum ente: ut patet de Verit., q. XXI. Dicere ergo quod malum, inquantum non ens, est aliquid, est dicere quod inquantum non ens, est ens.

Respondetur quod ly inquantum potest specificare rationem formalem qua malum est aliquid. Et sic propositio est falsa: non enim ratio non entis est causa quare malum sit aliquid, ut bene procedit obiectio. - Potest etiam manifestare genus ad cuius speciem limitatur. Et sic accipitur hoc loco ly inquantum. Sensus enim est quod malo convenit haec species non entis quae est aliquid, idest, quod est ens privatum inquantum continetur sub non ente. Non autem convenit sibi esse illud non ens quod est omnino non ens. Sicut si diceremus quod homo, secundum quod continetur sub genere animalis, determinat sibi speciem hominis, non autem speciem equi.

Dicitur ulterius quod tale non ens est aliquid, et est aliquo modo ens, ratione scilicet substrati: quia dicit negationem in subiecto.

V. Secundo loco, concludit Sanctus Thomas quod primum omnium malorum principium est unum primum bonum, in cuius effectibus consequitur malum per accidens: cum ostensum sit quod malum non potest primi principii rationem habere. Probatur autem auctoritate Isaiae XLV, Ego Dominus et non est etc.; Eccli. XI, Bona et mala etc.; et XXXIII, Contra malum etc.

Notat autem quod dicitur Deus facere mala, vel creare, inquantum creat ea quae secundum se bona sunt et tamen aliis sunt nociva, ut lupus ovi et ignis aquae. Sic enim Deus est causa malorum in hominibus quae poenae dicuntur: iuxta illud Amos III, Si est malum etc.; et Gregorii, Etiam mala. Ex iis excluditur error ponentium prima principia, scilicet effectiva aut formalia, contraria: sicut primo Empedocles, deinde Pythagoras, postremo haeretici quidam, ut Marcionistae , Cerdoniani ac Manichaei posuerunt.

  1. Circa id quod superius est dictum, quoniam videlicet Primum bonum est primum omnium principium, in cuius effectibus consequitur malum per accidens, dubitatur. Quia quod per accidens consequitur effectum alicuius agentis, est praeter eius intentionem. Sed nihil est praeter intentionem in effectibus Dei, qui est primum bonum: cum nihil per comparationem ad ipsum, secundum doctrinam Sancti Thomae , sit fortuitum aut casuale. Ergo nihil est per accidens in effectibus eius.

Respondetur quod dupliciter aliquid potest dici per accidens in effectu alicuius causae: aut scilicet quia est omnino praeter intentionem agentis; aut quia est praeter primam agentis intentionem. Quod primo modo est per accidens, est fortuitum aut casuale. Et hoc modo nullum malum naturae est per accidens in effectibus divinis. — Quod autem est per accidens tantum secundo modo, non est fortuitum et casuale, si ut in pluribus accidat: quia secundaria intentione est intentum, tanquam consequens ad id quod primo et per se intenditur. Et sic in effectibus divinis potest esse aliquid per accidens. Primo enim et per se Deus in operibus suis intendit aliquod bonum: sed quia aliquando bonum intentum concomitatur aliquod malum naturae alicuius, secundario etiam illud malum intendit, inquantum magis vult illud malum evenire quam ut universum eo bono privetur ad quod tale malum consequitur.

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work