Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Secunda conclusio est 1: Distinctio rerum non est propter materiae diversitatem sicut propter primam causam. Ubi advertendum quod haec conclusio ponitur non tantum contra ponentes solam causam materialem, sed etiam contra ponentes cum materia causam efficientem, volentes tamen quod distinctioni rerum praesupponatur materia, ex qua primo in rebus causetur distinctio.
I. Arguitur autem primo contra hanc opinionem sic. Ex materia nihil potest provenire nisi casualiter. Sed distinctio rerum non est a casu. Ergo etc. — Probatur maior. Quia, cum materia ad multa possibilis sit, quod ad unum determinetur, hoc ut in paucioribus accidit. Huiusmodi autem est quod casualiter accidit: praecipue sublata intentione agentis.
Advertendum pro hac ratione, cum dicitur ex materia nihil posse provenire nisi casualiter, quod hoc intelligendum est de eo quod a materia tanquam a prima causa provenit: non autem de eo quod provenit ex materia secundum agentis dispositionem. Si enim ponatur prima causa ipsa materia, ipsa erit causa semota etiam intentione agentis, saltem secundum modum intelligendi. Ideo, cum ipsa sit ad multa indifferens secundum se, quod unum determinatum ex ipsa proveniat, non erit nisi ut in paucioribus et a casu: quia ex nulla agentis intentione provenit.
II. Secundo. Formae non sequuntur dispositionem materiae sicut primam causam, sed magis e converso materiae sic disponuntur ut sint tales formae. Ergo nec distinctio specierum. — Patet consequentia. Quia distinctio rerum secundum speciem est per formas. — Probatur antecedens. Quia forma est ex intentione agentis. Ea autem quae sunt ex intentione agentis, non sunt ex materia tanquam ex prima causa. Tum quia causa agens est prior in causando quam materia. Tum quia videmus ea quae in materiam ut in primam causam reducuntur, ut monstra, esse praeter intentionem agentis.
Adverte, ex IV Sent., d. xxxvi, q. 1, ad 2, quod monstra, licet sint praeter primam intentionem naturae agentis, non tamen sunt contra secundam intentionem. Quando enim non potest natura ad maiorem perfectionem perducere, perducit ad minorem, et ad eam quam potest.
- Sed occurrit dubium circa hoc quod dicitur: formas non sequi dispositiones materiae, sed magis e converso. Nam secundum doctrinam Sancti Thomae 2, materia signata est principium individuationis in rebus materialibus. Ergo formae distinguuntur quia recipiuntur in diversis materiis. Ergo formae sequuntur dispositiones materiae.
Responderi potest primo, quod Sanctus Thomas hoc loco loquitur de distinctione formali et specifica, quo modo distinguuntur partes essentiales universi: non autem de distinctione materiali.
Secundo responderi potest quod formae quidem accipiunt individuationem, sive etiam distinctionem, ex materia signata: et ideo exigunt ut habeant materias dispositas et proportionatas. Non autem idcirco exigitur ut sequantur dispositiones materiae tanquam primas causas distinctionis, et ut ordinatum ad finem sequitur finis dispositionem.
Immo, quia agens intendit producere formam limitatam et individuatam, disponit materiam ut sit proportionata formae taliter limitatae.
Unde negatur prima consequentia, si inferatur de prima causa distinctionis formarum: licet sit vera, loquendo de causa secundaria. Agens enim est prima causa individuationis, quia intendit producere formam singularem et individuatam: materia autem est secundaria causa, inquantum agens, intendens sua actione producere hanc formam, disponit materiam ut sit conveniens pro tali forma. — Cum autem infertur, Ergo formae sequuntur dispositiones materiae, conceditur, si sit sensus de ordine quo finis sequitur ea quae sunt ad finem secundum ordinem executionis: negatur autem sequela de ordine quo ordinatum ad finem sequitur finem secundum ordinem intentionis agentis.
III. Tertio. Multa sunt ab invicem distincta in rebus quae non possunt ex praeexistenti materia fieri. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia distinctio rerum non potest ex materia provenire nisi in illis quae ex praeexistenti materia fiunt.
Quarto. Supponitur, si materia sit causa distinctionis, quod oportet ponere materias in se esse distinctas. Tunc sic. Aliquid aliud est causa distinctionis materiarum: quia habent causam sui esse; quae autem, habentia sui esse causam, distinguuntur, habent et causam suae distinctionis. Ergo prima causa distinctionis rerum non potest esse diversitas materiae.
Quinto. Omnes res procedunt a Deo per intellectum agentem. Igitur sunt a Deo viliora propter meliora. Ergo materias produxit propter formas, et non e converso. Ergo distinctio specierum in rebus, quae est per formas, non est propter materiam, sed magis materiae sunt creatae distinctae ut diversis formis conveniant. — Probatur prima consequentia. Quia tam intellectus quam natura agit vilius propter melius, et non e converso: cum agat propter bonum. — Secunda etiam patet. Quia forma est nobilior materia.
Per hoc autem, inquit Sanctus Thomas, opinio Anaxagorae excluditur.
Ubi advertendum quod, licet Anaxagoras posuerit causam agentem, voluit tamen ut distinctio partium materialium praeexigeretur distinctioni rerum, ita quod prima causa distinctionis in rebus esset distinctio illarum partium materialium: quasi agens non posset distinctas res producere nisi distinctae illae partes naturales praeexisterent. Quod sane esse falsum, ex praecedentibus rationibus est ostensum.