Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma
Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles
Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri
Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus
Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae
Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata
Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem
Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis
Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili
Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus
Caput LXII: Quod anima non sit corpus
Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem
Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem
Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis
Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma
Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam
Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori
Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte
Cum ostensum sit quoniam anima intellectiva corpori immediate unitur, declarandum restat ipsam totam et in toto et in qualibet parte esse1. Circa hoc autem duo facit Sanctus Thomas: primo enim propositum ostendit; secundo, quasdam obiectiones excludit2.
I. Quantum ad primum, cum duas partes habeat conclusio, scilicet et quod anima est in toto et in qualibet parte, et quod in illis est tota: primo, probat primam partem; secundo, secundam3.
Primam partem sic probat. Et primo, quod sit in toto. Anima est actus corporis organici, non unius organi tantum. Ergo est in toto, et non in una parte tantum, secundum essentiam suam, secundum quam est forma corporis. — Probatur consequentia. Quia oportet proprium actum esse in proprio perfectibili.
Quod vero sit in omnibus partibus, arguitur. Est forma singularium partium. Ergo est in omnibus partibus. — Probatur consequentia. Quia actus est in eo cuius est actus. — Antecedens quoque probatur. Quia alias non esset forma substantialis talis corporis, sed accidentalis: sicut forma domus, quae est forma totius et non singularium partium, est forma accidentalis. Hoc autem est falsum: immo anima est forma substantialis totius et partium, cum ab ea et totum et partes speciem sortiantur. Quod patet ex hoc quod, ea recedente, nec totum nec partes remanent eiusdem speciei: oculus enim et caro mortui non dicuntur nisi aequivoce. Ergo etc.
Circa probationem antecedentis, advertendum quod non ideo infertur, si anima non est forma partium corporis, quod est forma accidentalis, quasi nulla forma accidentalis sit forma totius et partium: — hoc enim est falsum: nam albedo est forma totius et partium, ut hic dicitur — sed quia omnis forma totius quae non est forma partium, est forma accidentalis. Ut enim dicitur Prima, qu. LXXVI, 8, cum totum consistat ex partibus, forma totius quae non dat esse singulis partibus corporis, est forma quae est compositio et ordo, ut est forma domus. Talis autem est forma accidentalis.
II. Pro secunda parte conclusionis, notat primo Sanctus Thomas quod duplex est totum: scilicet secundum quantitatem; et secundum essentiae perfectionem. — Secundo notat quod prima totalitas non convenit formis nisi per accidens, secundum quod dividuntur divisione subiecti quanti; totalitas autem secunda illis convenit per se. — Notat tertio quod, si sit aliqua forma quae non dividatur divisione subiecti, sicut animae animalium perfectorum, illi convenit tantum secunda totalitas, non autem prima. Et de hac intelligitur in conclusione.
Adverte hic quod Sanctus Thomas non solum animam intellectivam ponit inextensam, sed etiam animas perfectorum animalium: relinquens ex hoc animas imperfectorum animalium extensas esse et divisibiles. Huius rationem vide Prima, qu. LXXVI, a. 8.
Probatur ergo secunda pars conclusionis exemplo albedinis, quae, sicut secundum totam rationem albedinis est in toto, ita et in parte. Ergo similiter anima est in toto et partibus secundum totam suam essentiam. Sed ipsi non convenit alia totalitas, quae est secundum quantitatem. Ergo absolute dicendum est quod est tota in toto, et tota in qualibet parte.
III. Circa totalitatem essentiae animae, occurrit dubium. Ut enim hic dicitur, totum dicitur per relationem ad partes. Ergo oportet ut totum secundum essentiam habeat partes essentiae. Sed anima non habet partes essentiae: cum sit simplex essentia. Ergo non habet totalitatem essentiae, ut possit dici esse tota in toto et in singulis partibus.
Ad hoc dupliciter, secundum doctrinam Sancti Thomae, responderi potest. Primo, quod duplices sunt partes essentiae: quaedam sunt partes reales, realiter essentiam componentes, sicut materia et forma sunt partes essentiae materialis; quaedam vero sunt partes rationis et definitionis, sicut genus et differentia. Anima ergo habet partes rationis et definitionis, non autem partes reales. Et hoc modo hic intelligitur quod anima habet totalitatem essentiae, inquantum habet partes suae definitionis, eo modo quo animae convenit definitio. — Quod autem sic intelligatur, patet: quia, de albedine loquens, quomodo est tota in toto et tota in qualibet parte, inquit quod est secundum totam rationem albedinis in toto et in partibus; ubi patet quod per totalitatem essentiae intelligit totalitatem rationis.
Secundo responderi potest quod, licet totum dicatur per relationem ad partes secundum quod totum dicitur compositum ex partibus, ut tamen totum idem est quod perfectum, non dicit relationem ad partes, sed absolute dicitur. Et sic dicitur anima habere totalitatem essentiae inquantum suam perfectionem essentialem habet. Et secundum illam est in qualibet parte corporis et in toto. Hanc responsionem elicere possumus ex verbis Sancti Thomae in Qu. de Anima, art. 10, ubi ait quod totalitas essentiae convenit etiam essentiis simplicibus, ratione suae perfectionis: eo quod, sicut composita habent perfectam speciem ex coniunctione principiorum essentialium, ita substantiae et formae simplices habent perfectam speciem per seipsas: — speciem intellige, idest entitatem et naturam propriam.
IV. Quantum ad secundum 4, removentur quatuor obiectiones quae contra hanc determinationem possent fieri.
Prima obiectio esse posset. Anima est indivisibilis. Ergo non potest esse nisi in indivisibili. Ergo non est in toto corpore et in qualibet eius parte.
Respondetur quod consequentia esset vera de indivisibili ad modum puncti habentis situm in continuo: non autem de indivisibili per abstractionem a toto genere continui, quo modo scilicet anima est indivisibilis, ut dicitur Spiritualibus, art. 4, ad 16.
- Secunda obiectio esse potest. Quod totum coniungitur uni, non potest totum alteri coniungi ab illo separato. Patet enim quod corpus quod manui secundum se totum coniungitur, non coniungitur pedi. Ergo, si anima est tota in manu, non poterit esse in pede.
Respondetur quod maior est vera de coniunctione corporum: non autem de coniunctione qua incorporeum corporeo coniungitur.
- Tertia obiectio esse potest. Forma est proportionata materiae. Sed anima est forma simplex. Ergo respondet ei materia simplex, et non materia multiplex. Sed diversae partes corporis se habent sicut materia multiplex. Ergo anima non est forma cuiuslibet partis corporis.
Respondetur quod anima, licet sit simplex secundum essentiam, est tamen multiplex in virtute et potentia, et est principium multarum operationum: quia quanto aliqua forma est nobilior et perfectior, tanto est maioris virtutis. Anima autem est nobilissima inter formas inferiores. Et ideo indiget diversis organis ad suas operationes complendas.
Duo sunt hoc loco advertenda. Primum est, quod materia est non tantum propter esse formae, sed etiam propter eius operationes. Et ideo oportet ipsam esse proportionatam non solum esse formae, sed etiam operationibus: ut scilicet sit talis quod omnibus formae operationibus per ipsam materiam exercendis sit apta. Idcirco, quamvis anima simplex secundum essentiam sit, quia tamen principium multarum operationum est, oportet et materiam eius multiplicitatem organorum habere. Et in hoc consistit responsio data.
Secundum est quod, licet universaliter verum sit quod quanto aliqua forma est nobilior et perfectior, tanto est maioris virtutis, quia virtus sequitur essentiam rei; non est tamen universaliter verum quod, quanto forma est nobilior et perfectior, tanto sit multiplicior in potentiis et diversitate operationum. Quia, si ponamus corpora caelestia esse animata, animae ipsorum sunt perfectiores anima intellectiva humana: et tamen non habent nisi potentias intellectivas, cum anima humana habeat et sensitivas et vegetativas. Sed est verum in formis rerum corruptibilium: videmus enim quod sensitiva habet potentias vegetativas et sensitivas, vegetativa vero habet tantum vegetativas; et iterum anima hominis, praeter sensitivas et vegetativas, habet etiam intellectivas. Ideo non dixit simpliciter Sanctus Thomas quod anima sit nobilior inter formas, sed quod est nobilissima inter formas inferiores. Et de Spiritualibus, art. 4, ubi eadem habetur sententia, fit comparatio inter formas rerum corruptibilium dumtaxat, ubi dicitur quod in istis rebus corruptibilibus formae imperfectiores, quae sunt debilioris virtutis, habent paucas operationes: anima vero, cum sit maioris et altioris virtutis, potest esse principium diversarum operationum.
- Quarta obiectio esse posset, quia Aristoteles, in Libro de Causa Motus Animalium, inquit animam esse dumtaxat in quodam principio corporis 5. Ergo non est in qualibet parte.
Respondetur quod, cum anima diversas operationes per diversas potentias exerceat, quae sunt diversarum partium corporis actus, secundum unam potentiam dicitur esse in una parte tantum, non autem in aliis: licet in omnibus sit secundum suam essentiam. Et propter hoc dixit Aristoteles, in loco allegato, quod anima est in una tantum parte corporis: quia ibi loquebatur de virtute motiva, secundum quam anima est tantum in corde, per quod totum corpus movet. Non autem voluit quod secundum essentiam esset in una tantum parte.
Hanc materiam habes a Sancto Thoma plenissime explanatam in Prima Parte 6, in Quaestionibus de Anima 7, et de Spiritualibus Creaturis 8, ac etiam in I Sententiarum 9. Ideo non est in ea amplius immorandum.