Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma
Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles
Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri
Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus
Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae
Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata
Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem
Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis
Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili
Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus
Caput LXII: Quod anima non sit corpus
Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem
Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem
Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis
Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma
Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam
Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori
Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte
Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus
Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili
Quia ad praecedentes rationes posset quispiam ex Avicennae positione respondere, ideo de ipsa Avicennae positione disputat in hoc capite Sanctus Thomas 1. Circa hoc autem tria facit: primo, eius positionem, cum suis fundamentis, narrat; secundo, eam improbat 2; tertio, ad eius fundamenta respondet 3.
I. Quantum ad primum, dicit primo Avicenna, in suo libro de Anima, quod in intellectu non remanent species intelligibiles in actu nisi quandiu intelliguntur. Probat autem tali ratione. Quandiu formae apprehensae manent in potentia apprehensiva, actu apprehenduntur. Ergo, cum non apprehenduntur, non manent in ipsa. Antecedens probatur: quia ex hoc quod actu apprehenduntur, sensus in actu fit sensatum in actu, et intellectus in actu est intellectum in actu.
Dicit secundo, quod vires quae conservant formas non apprehensas in actu, differunt ab intellectu in duobus. Quia istae non sunt apprehensivae, sed thesauri virtutum apprehensivarum: sicut imaginatio est thesaurus formarum apprehensarum per sensum; et memoria, secundum ipsum, est thesaurus formarum apprehensarum absque sensu, sicut cum ovis inimicitiam apprehendit lupi. Item, habent organa corporea, in quibus recipiuntur formae receptione propinqua apprehensioni: et sic virtus apprehensiva apprehendit in actu, dum se ad huiusmodi thesauros convertit. — Intellectus autem est virtus apprehensiva; et non habet organum corporeum.
Dicit tertio, quod quandocumque intelligimus actu, fluunt species intellectuales in intellectum possibilem nostrum ab intellectu agente, quem ipse quandam substantiam separatam ponit. Hoc autem ostendit, quia non possumus dicere quod species quibus actu intelligimus, conserventur in organo corporali, sive in virtute habente organum: quia tales formae sunt intelligibiles in potentia tantum. Nec etiam quod sint per se subsistentes, ad quas comparetur intellectus noster sicut speculum ad res quae videntur in speculo: quia haec est opinio Platonis, ab Aristotele reprobata. Relinquitur ergo ut fluant in intellectum ab aliquo agente separato.
Dicit quarto, quod differentia est inter hominem cum primo addiscit, et cum postmodum vult considerare quae prius didicit: quia, cum addiscere nihil aliud sit quam acquirere perfectam habitudinem coniungendi se intelligentiae agenti ad recipiendum ab ea formam intelligibilem, ante addiscere est in homine nuda potentia ad talem receptionem formae; post addiscere vero, est sicut potentia disposita et adaptata.
Potest haec opinio confirmari, quia Aristoteles, in libro de Memoria et Reminiscentia, ostendit memoriam non esse in parte intellectiva, sed in parte sensitiva: et sic videtur quod conservare species intelligibiles ad partem intellectivam non pertineat.
- Pro hac Avicennae opinione, advertendum, ex iis quae habentur ab ipso in Quinta Parte Sexti Naturalium 4, quod comparatio intelligentiae dantis formas intelligibiles ad animas nostras, est sicut comparatio solis ad visus nostros. Et ideo, sicut luce solis videtur in actu quod prius in actu non videbatur, ita intelligentia animas nostras de potentia in actum educit per illustrationem factam in intelligibilibus, ut actu intelligat quod prius actu non intelligebat. Et sicut non videt visus noster nisi ad solis praesentiam, a quo lumen effluit, aut ad praesentiam alterius lucidi vicem eius gerentis; ita non intelligimus actu nisi dum species intelligibiles effluunt ab intelligentia in intellectum possibilem. Non effluit autem forma ab intelligentia in intellectum possibilem nisi in nobis fuerit potentia praeparata ad eius susceptionem, per quam praeparationem fit habilis ad coniunctionem cum intelligentia agente. Et quia hoc fit per actum addiscendi, ideo inquit quod post addiscere est in homine potentia adaptata ad receptionem formae intelligibilis.
II. Quantum ad secundum 5, arguitur contra hanc positionem multipliciter.
Primo. Quia ex hac opinione, sicut ex opinione Platonis, sequitur quod scientia nostra non causetur ex sensibilibus. Hoc autem falsum esse apparet hoc signo, quod qui caret aliquo sensu, caret scientia sensibilium quae per illum sensum cognoscuntur. Ergo etc.
Si dicatur quod aliquo modo ex sensibilibus dependet: quia per hoc quod intellectus possibilis inspicit singularia quae sunt in imaginatione, illustratur luce intellectus agentis ad cognoscendum universale; et quia actiones imaginationis, memorativae et cogitativae aptant animam ad recipiendum emanationem intelligentiae: — hoc est novum, et verisimile non videtur. Quia videmus quod anima nostra tanto magis disponitur ad recipiendum a substantiis separatis, quanto magis a sensibilibus et corporalibus removetur: per recessum enim ab eo quod est infra, acceditur ad id quod est supra.
Ex hoc corollarie sequitur quod Plato radicem suae positionis melius est prosecutus, qui posuit sensibilia esse solum excitantia intellectum ad considerationem eorum quorum scientiam habebat ab exteriori causam; non autem esse disponentia animam ad recipiendum influentiam formarum separatarum. Cum enim substantiae separatae sint immobiles et semper eodem modo se habentes, semper, secundum eum, ab eis resplendet scientia rerum in anima nostra.
- Adverte quod aliter loquendum est de anima nostra si ponamus eam, virtute intellectus agentis in ipsa existentis, a sensibilibus scientiam accipere: et aliter si dicamus eam scientiam ab intelligentia abstracta per illuminationem intellectus accipere, ut Plato voluit et Avicenna. Cum enim anima nostra media sit inter intelligentias abstractas et sensibilia, utpote existens supra ordinem sensibilium inquantum non comprehenditur a materia, ut superius 6 est ostensum, et existens infra ordinem intelligentiarum inquantum est forma corporis, licet ad illum ordinem accedat inquantum est immaterialis: quanto magis accedit ad unum illorum extremorum, oportet ut tanto magis ab altero recedat. Et ideo per hoc quod accedit ad sensibilia, sua operatione ad illa se convertens, magis elongatur ab intelligentia, ut sit minus apta eius influentiam recipere. Propterea bene inquit Sanctus Thomas non esse verisimile quod per hoc quod intellectus inspicit singularia quae sunt in imaginatione, illustretur illuminatione intelligentiae separatae ad cognitionem universalis: cum oppositum in anima nostra videamus; non enim trahitur anima ad participationem superioris ordinis nisi per elongationem ab inferiori ordine.
Sed si ponamus animam a sensibilibus virtute intellectus agentis scientiam accipere, in acceptione scientiae non trahitur anima ad participationem superioris ordinis: cum intellectus agens sit eiusdem ordinis cum intellectu possibili, eo quod uterque sit potentia immaterialis in essentia dumtaxat animae radicata; et comparetur intellectus agens ad possibilem sicut proprium agens ad proprium passivum, quod in agendo in intellectum possibilem utitur tanquam instrumento ministerio phantasmatis, utpote de eius activa potentia speciem educens intelligibilem. Ideo per hoc quod anima apprehendit singularia et inspicit ea in phantasmatibus, non impeditur neque retrahitur a perceptione scientiae, sed magis iuvatur: inquantum sensibilia in tali esse ponit ut sint apta illustrationem intellectus agentis recipere, et cum ipso in intellectum possibilem speciem intelligibilem imprimere. Et per hunc modum accipiendi scientiam, quem posuit Aristoteles, salvatur necessitas unionis animae nostrae ad corpus. Quae secundum positionem Platonis et Avicennae salvari non potest: ut ostendit Sanctus Thomas Prima, q. LXXXIV, a. 4.
III. Secundo contra praedictam positionem arguitur. Esse intellectus possibilis est magis firmum quam esse materiae corporalis. Ergo, cum formae fluentes in materiam corporalem ab intelligentia conserventur in ea, multo magis conservantur in intellectu possibili. — Patet consequentia. Quia quod recipitur in aliquo, est in eo per modum recipientis.
Adverte quod esse intellectus possibilis dicitur magis firmum quam esse materiae, non quia materia corrumpatur, non autem intellectus possibilis, cum utrumque illorum incorruptibile sit: sed quia materia secundum suam essentiam et naturam est principium variationis et transmutationis, non autem intellectus.
Attendendum etiam quod Avicenna, sicut posuit intelligentiam separatam in animas nostras, per actus virium sensitivarum dispositas et praeparatas, causare scientiam; ita posuit ab intelligentia, quam datorem formarum appellat, ut dicitur Potentia, q. VI, a. 3, causari formas substantiales in materiam per agentia naturalia ad susceptionem formarum dispositam. Et ideo in hac ratione accipit Sanctus Thomas ex ipsa positione Avicennae, quod formae fluentes ab intelligentia in materiam corporalem conserventur in ea, scilicet etiam si actu non operentur.
IV. Tertio. In sensitiva cognitione est aliquid conservans apprehensa. Ergo multo fortius in cognitione intellectiva: cum sit perfectior.
Advertendum quod convenienter ex maiori perfectione cognitionis intellectivae supra sensitivam, arguit Sanctus Thomas in parte intellectiva speciem conservari. Nobilior enim cognitio maiorem nobilitatem potentiae arguit. Et ideo, si cognitio intellectiva nobilior est cognitione sensitiva, consequens est ut potentia intellectiva sit nobilior sensitiva. Cum ergo ad nobilitatem et perfectionem potentiae pertineat quod actu habeat formam per quam operari possit, si hoc attribuitur potentiae sensitivae, dum ponitur in ipsa aliquid conservans apprehensa, multo magis hoc intellectivae parti est attribuendum.
Quarto. Diversa quae in inferiori ordine potentiarum pertinent ad diversas potentias, in superiori ordine pertinent ad unum: ut patet de sensu communi respectu sensatorum. Sed apprehendere et conservare in parte sensitiva pertinet ad diversas potentias. Ergo in intellectiva uniuntur.
Adverte quod ista ratio destruit fundamentum positionis Avicennae. Ipse enim, ut ex superioribus 7 patet, voluit quod alia potentia sensitiva esset apprehensiva et alia esset conservativa, inquantum est in organo corporali, et ideo, quia intellectus est virtus apprehensiva et corporeum organum non habet, sibi non convenit conservare. Per hanc autem rationem ostenditur quod, licet in parte sensitiva alia ponatur potentia apprehensiva et alia conservativa, in intellectu tamen oportet unam et eandem esse cui utrumque conveniat. Et sic fundamentum illud Avicennae nullum est.
Quinto: et est contra quartum dictum Avicennae. Si addiscere nihil aliud sit quam hominem aptari ut uniatur intelligentiae agenti, qui addiscit unam scientiam, non magis addiscit illam quam aliam: quia, secundum ipsum, intelligentia agens omnes influit scientias. Hoc autem constat esse falsum. Ergo etc.
Ultimo arguitur quia haec opinio est contra mentem Aristotelis, qui, III de Anima, inquit intellectum esse locum specierum: quod nihil aliud est dictu quam ipsum esse thesaurum illarum, ut verbis Avicennae utamur. — Item, quod quando intellectus possibilis acquirit scientiam, est potens operari per seipsum, licet actu non intelligat. — Item, VIII Physicorum, text. 32, quod ante addiscere homo indiget motore per quem reducatur in actum, non autem post. — Et sic, apud Aristotelem, remanent species in intellectu, dato quod non intelligat actu.
Quod etiam non sint in intellectu a substantia separata, secundum Aristotelem, patet quia, III de Anima, textu 39, dicit quod phantasmata se habent ad intellectum possibilem sicut sensibilia ad sensum. Constat autem quod sensibilia causant species in sensum. Ergo oportet ut et phantasmata causent species in intellectum, et non intelligentia separata.
V. Quantum ad tertium, respondetur ad duas rationes adductas pro opinione Avicennae 8. Ad primam, cum arguebatur quod, quandiu formae apprehensae manent in potentia apprehensiva, actu apprehenduntur: respondetur quod istud est falsum. Sunt enim quandoque in actu perfecto in intellectu: et hoc est quando actu considerat intellectus. Quandoque vero sunt in actu imperfecto, medio modo scilicet inter potentiam et actum: et hoc est quando intellectus actu non considerat.
Confirmatur ista responsio ex verbis Aristotelis, III de Anima, textu 8, ubi ponit quod intellectus habens scientiam est quidem sciens actu, et potest per seipsum operari, sed tamen est aliquo modo in potentia, licet non sicut ante addiscere vel invenire.
Attendendum quod, quia vidit Avicenna apud Aristotelem non oportere alia ratione ponere species in sensu et intellectu nisi ut sensus in actu sit sensatum in actu et intellectus in actu sit res intellecta in actu per ipsam speciem; putabat autem sensatum dici in actu cum actualiter sentitur, et intellectum esse actu cum actu intelligitur: ideo concludebat quod sensus in actu est sensatum ipsum cum sensatum actu sentitur, et similiter quod intellectus est idem cum re intellecta cum actu consideratur. Et quia non sentitur res nisi per actum sensus, et res non intelligitur nisi per actum intellectus, ideo sequebatur quod intellectus non sit in actu per speciem intelligibilem nisi cum per ipsam actu intelligit, neque sensus per speciem sensibilem nisi cum per ipsam sensibile sentit et cognoscit actu. Et sic, cessante actu cognitionis, cum, secundum ipsum, desineret potentia apprehensiva esse unum cum re apprehensa, desinebant species intellectuales informare intellectum. Sed ex responsione quam hic ponit Sanctus Thomas, de mente Aristotelis, habetur quod Avicenna deceptus est quia nescivit distinguere de esse in actu perfecto, et de esse in actu imperfecto et habituali. Sensatum enim et intellectum, cum actu percipiuntur, sunt in actu perfecto, et sunt unum perfecte secundum esse cognoscibile cum sensu in actu et intellectu in actu, quae tunc sunt et ipsa in actu perfecto. Quando autem non percipiuntur actu, sed habent species in sensu et intellectu, tunc sunt in actu cognoscibili imperfecto, sicut sensus et intellectus sunt in actu imperfecto. Et sic sunt unum imperfecte cum sensu in actu et intellectu in actu.
- Ad secundam, cum adducebatur auctoritas Aristotelis dicentis memoriam non esse in parte intellectiva, respondetur negando consequentiam. Licet enim memoria quae non est nisi praeteriti ut praeteritum est, et per consequens non abstrahit a particularibus conditionibus, sit tantum in parte sensitiva, non autem in intellectiva, quae est universalium; non tamen excluditur quin intellectus sit conservativus specierum intelligibilium, quae abstrahunt ab omnibus conditionibus particularibus.
Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Prima Parte, q. LXXIX, a. 6, quod memoria dupliciter accipi potest. Uno modo, pro vi conservativa specierum dumtaxat. Et sic invenitur in parte intellectiva; et non distinguitur ab intellectu realiter, sed ipse intellectus, ut conservativus specierum intellectualium, dicitur memoria. Alio modo, ut est praeteriti ut praeteritum est: et sic non est in parte intellectiva, — intellige, ut dicitur Prima Parte ibidem, ad 2, si praeteritio se teneat per se ex parte obiecti, non autem si teneat se ex parte operationis: sic enim salvatur ratio memoriae etiam in parte intellectiva, inquantum intelligit se prius intellexisse — sed est in sensitiva tantum, quae est apprehensiva particularium. — Et hanc distinctionem hic Sanctus Thomas implicite in sua responsione ponit.
VI. Sed occurrit unum dubium. In anima enim separata sunt tantum vires partis intellectivae. Et tamen anima separata est cognoscitiva praeteriti ut praeteritum est: alias, ut dicitur in Qu. de Anima, art. 20, non recordaretur eorum quae gessit in vita, et sic periret conscientiae vermis. Ergo in parte intellectiva oportet ponere memoriam quae est praeteriti ut praeteritum est.
VII. Ad huius difficultatis evidentiam, considerandum est quod, cum praeteritum, ut praeteritum, dicat esse sub determinato tempore, dicit aliquid sub conditione particulari. Et ideo idem iudicium est de anima quantum ad cognitionem praeteriti ut praeteritum est, et quantum ad cognitionem particularium. Cum autem duo sint genera singularium, scilicet singulare materiale et singulare immateriale, singulare immateriale non excluditur a cognitione intellectiva, sed tantum singulare materiale: ut inquit Sanctus Thomas Prima Parte, loco praeallegato 9, ad 2. Ideo secundum modum animae se habendi ad singulare materiale dum est coniuncta aut separata, erit investigandum quomodo sit aut non sit memoria in parte intellectiva.
Sciendum ergo, secundum doctrinam Sancti Thomae 10, quod anima coniuncta corpori, quia intelligit per species a particularibus materialibus abstractas, quae non repraesentant nisi naturam universalem a materialibus abstractam, non potest directe intelligere singulare, sed intelligit ea tantum reflexe, dum reflectitur supra suam operationem et principium operationis, atque super phantasma a quo species intelligibilis est causata: quae tamen reflexio compleri non potest absque adiunctione virtutis cogitativae et imaginativae, quae sunt potentiae sensitivae. Directe autem illa per sensitivas potentias cognoscit, inquantum in sensu recipitur similitudo repraesentativa naturae quantum ad conditiones individuales. — Anima autem a corpore separata, praeter formas quas coniuncta corpori acquisivit, habet etiam species a divino lumine sibi influxas, similes speciebus quae sunt in mentibus angelicis, quae sunt repraesentativae non solum naturae universalis, sed etiam singularium et conditionum particularium; et animae illa singularia dumtaxat repraesentant, ut dicitur Prima Parte, q. LXXXIX, a. 4, ad quae habet aliquam determinatam habitudinem, vel per praecedentem cognitionem, vel per aliquam affectionem, vel per naturalem habitudinem, vel per divinam ordinationem; haec enim omnia quodammodo reddunt animam dispositam ad formam intelligibilem, ut repraesentet sibi haec singularia aut illa. Et ideo per illas species anima separata non solum directe universalia cognoscere potest, sed etiam particularia.
Ex quibus sequitur quod in anima coniuncta, quantum ad partem intellectivam, non est memoria per quam cognoscatur praeteritum ut praeteritum est: quia species quae est in intellectu, non repraesentat conditiones particulares, sed tantum naturam universalem. Sed bene quantum ad partem sensitivam est memoria talis: quia in illa recipitur species quae est repraesentativa rei singularis sub determinato loco et determinato tempore. – In anima autem separata est quidem virtus receptiva speciei quae est repraesentativa singularis sub determinato tempore praeterito, quia species influxae huiusmodi singularia sub conditionibus particularibus repraesentant: sed tamen intellectus ipse in quo sunt huiusmodi species repraesentativae singularium prius cognitorum, non habet proprie rationem memoriae, secundum quod philosophi de memoria locuti sunt; quia non habet species quibus in hac vita illa erant cognita sub aliqua temporis differentia, cum nunquam illae fuerint in intellectu, sed tantum in potentia partis sensitivae, ut est ostensum; memoria autem proprie accepta est potentia conservativa specierum quibus aliqua prius cognita sunt, et est cognoscitiva praeteriti ut praeteritum est per species a sensibilibus acceptas, per quas illud cognitum fuit. – Si tamen accipiatur memoria ut est cognoscitiva praeteriti sub ratione praeteriti per species influxas, non autem per species a sensibilibus acceptas; sic intellectus animae separatae, non autem animae coniunctae, quae huiusmodi species non habet, est memoria: per illas enim cognoscit quae prius, dum erat coniuncta, per potentias sensitivas cognoverat. Et fortasse, postquam actu illa cognovit, aut etiam alia singularia, potest cessare illa actu cognoscere, et remanere in potentia habituali ad illa cognoscenda.
- Patet itaque primo quod, quantum ad potentiam quae dicitur memoria distincta a potentia receptiva tantum specierum et non conservativa, non est memoria in parte intellectiva, sed tantum in parte sensitiva. Quia, ut superius 11 est ostensum, in parte intellectiva eadem potentia est receptiva et conservativa specierum, licet in parte sensitiva distinguantur.
Patet secundo quod, quantum ad hanc proprietatem quae est retinere et conservare species, invenitur memoria in parte intellectiva, tam in anima coniuncta quam in separata: cum ostensum sit superius 12 quod species intelligibiles in intellectu conservantur.
Patet tertio quod, quantum ad proprietatem memoriae quae est absolute cognoscere praeteritum sub ratione praeteriti per speciem existentem in ipsa potentia memorativa directe repraesentantem rem sub tempore praeterito, invenitur memoria intellectiva, non quidem in anima coniuncta corpori, sed in anima separata: quia species quae sunt in intellectu coniuncto corpori, sunt via sensuum acquisitae, et non sunt repraesentativae conditionum particularium; sed bene species influxae in animam separatam.
Patet quarto quod, quantum ad illam proprietatem memoriae in qua proprie memoriae ratio apud philosophos consistit, quae est conservare species a sensibilibus acceptas quibus praeteritum sub tempore praeterito fuit cognitum, non invenitur in parte intellectiva neque coniuncta neque separata.
- Unde ad obiectionem in principio factam, negatur consequentia de memoria proprie dicta, quae in anima invenitur ut est cognoscitiva per species a sensibus acquisitas. Non enim sufficit ad rationem memoriae proprie dictae quod praeteritum sub ratione praeteriti cognoscatur, nec hoc intendit Sanctus Thomas: sed requiritur quod per easdem species a sensibus acceptas cognoscatur per quas prius cognoscebatur. – Si autem intelligatur de memoria secundum quod per species influxas cognoscit illud quod in vita per sensus cognovit, sic conceditur in anima separata esse memoriam respectu praeteriti. Nec hoc vult negare Sanctus Thomas: sed illud negat tantum de potentia intellectiva inquantum intelligit per species intelligibiles a sensibilibus acceptas; quia illis non cognoscit anima nec coniuncta nec separata praeteritum sub ratione praeteriti, cum abstrahant ab omni temporis differentia, et esse praeteritum accidat naturae repraesentatae per speciem intelligibilem a sensibilibus abstractam, ut sic.