Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Postquam determinavit Sanctus Thomas de necessitate productionis creaturae secundum se, nunc de necessitate ipsius quantum ad durationem aeternam determinat 1. Circa quod tria facit: primo enim ostendit non esse necessarium creaturas ab aeterno fuisse; secundo, solvit rationes huiusmodi necessitatem probantes 2; tertio, ostendit quod nec etiam rationes quibus ostenditur mundum non esse aeternum, necessario concludunt 3.
Quantum ad primum, probatur quod non est necessarium creaturas ab aeterno fuisse.
Sed advertendum quod non refert hoc loco utrum aliquid possit ab aeterno produci necne. Supposito enim quod creaturae sint productae, probatur hic quod non de necessitate sunt ab aeterno productae: quicquid sit de possibilitate productionis aeternae.
Probatur ergo primo sic. Non est necesse creaturam esse absolute. Ergo nec necesse est ipsam ab aeterno esse.
Probatur antecedens. Creatura non habet necessitatem essendi ex se, nec ab alio. Ergo etc. - Probatur prima pars antecedentis. Quia si haberet ex se necessitatem essendi, haberet esse ex se. Quod enim necesse est esse, impossibile est non esse; et per consequens quod ex se necesse est esse, ex se impossibile est ut sit non ens. Hoc autem ostensum est supra falsum esse. - Secunda etiam probatur. Quia non habet hanc necessitatem a causa agente, quae est Deus: cum ostensum sit quod Deus non necessario agit. Nec a causa finali, quae est bonitas divina: cum illa neque quantum ad esse, neque quantum ad bene esse, a creaturis dependeat. Ergo etc.
Secundo. Deus voluntate producit creaturas. Et eas non vult necessario. Ergo non necessario eas producit. Ergo etc.
Tertio. Hoc modo sunt res quo Deus vult eas esse. Non est autem necessarium quod Deus velit creaturas semper fuisse: sicut nec eas esse. Ergo etc. - Probatur maior. Quia velle Dei est eius agere.
Quarto. Deus ex nullo debito creaturam producit. Ergo nec ex necessitate. Ergo etc. - Probatur prima consequentia. Quia ab agente per voluntatem non procedit aliquid ex necessitate nisi per rationem alicuius debiti.
Advertendum quod in eo quod provenit ab aliquo per voluntatem agente, effectus quantum quidem ad esse et non esse provenit libere a voluntate, absolute loquendo, nullamque habet necessitatem absolutam: potest enim agens per voluntatem, ut sic, agere effectum et non agere. Sed ut voluntas est sub aliqua conditione debiti, potest necessitatem habere. Verbi gratia, ille qui tenetur alicui dare centum, potest quidem dare et non dare: sed, si vult iuste agere, necessario dabit; et sic ibi erit necessitas iustitiae, licet non sit absoluta necessitas. Et ideo bene dixit Sanctus Thomas quod ab agente per voluntatem non procedit aliquid per necessitatem nisi ratione alicuius debiti, in quo scilicet salvatur iustitiae necessitas.
Quinto. Non est necessitas absoluta in rebus creatis per ordinem ad primum principium, sed in ordine ad alias causas. Quae non sunt per se necessariae causae. Ergo etc. - Patet consequentia. Quia necessitas ordinis ad id quod non est per se necesse esse, non cogit aliquid semper fuisse.
Advertendum quod causae per se necessariae dupliciter dici possunt: scilicet, aut in causando; aut in essendo. In causando dicuntur per se causae necessariae quae necessitatem causandi non habent ab alio. In essendo autem dicuntur quae ex seipsis necessitatem essendi habent et non ab alio. Neutro modo aliquid creatum est causa per se necessaria. Quia, sicut omne creatum habet esse ab alio, ita et necessitatem essendi et necessitatem causandi ab alio habet, si necessarium sit. Et ideo per comparationem ad ipsum non est necesse aliquid semper fuisse: quia nec ipsam causam, quamcumque posuerimus creatam, necesse est semper fuisse; cum a causa voluntaria processerit.
Advertendum etiam quod, ubi dicitur de aliis causis quoniam non sunt necessariae causae, fortassis est mendosus textus, et debet habere quod non sunt necesse esse. Et sic planus est textus, et superius dictis conformis 4.