Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Quinta conclusio est 1: Falsa est opinio dicentium Deum omnium visibilium creasse materiam, sed per aliquem angelum per diversas formas fuisse distinctam.
- Probatur. Corpora caelestia non possunt ex materia fieri: cum non sit in eis contrarietas. Ergo non potest angelus ex materia a Deo creata ipsa corpora formasse.
Secundo. Corpora caelestia non conveniunt in aliqua materia cum corporibus inferioribus, nisi forte in materia prima. Sed materia prima non potuit praefuisse per seipsam ante omnia corpora formata: cum sit pura potentia, et omne esse in actu sit ex aliqua forma. Ergo non potuit angelus ex materia a Deo creata omnia visibilia corpora formasse.
Tertio. Fieri proprie convenit composito tantum, non autem formae per se aut materiae per se: sicut nec esse. Ergo non est aliud agens creans materiam solam, et aliud inducens formam.
Quarto. Prima inductio formarum in materia non potest esse ab agente per motum tantum. Ergo non potest esse ab agente aut creante solam formam. — Probatur antecedens. Quia omnis motus ad formam est ex forma determinata in formam determinatam: et sic motui oportet praesupponere aliquam formam in materia. — Probatur quoque consequentia. Quia, cum formae materiales non sint per se subsistentes, sed earum esse sit inesse materiae, non possunt in esse produci nisi aut per creationem compositi, aut per transmutationem materiae ad formam.
II. Quinto. Motus ad formam causatur a motu secundum locum. Ergo a motu caeli. Ergo quae non possunt fieri mediante motu caeli, non possunt fieri ab agente per motum tantum. Sed per motum caeli non possunt fieri multae formae sensibiles nisi mediantibus determinatis principiis: sicut quaedam animalia non fiunt sine semine. Ergo illarum formarum prima institutio non potest fieri ab agente per motum tantum. Sed tale est agens qui non potest inducere nisi formam in materia. Ergo etc. — Antecedens probatur. Quia motus ad formam est naturaliter posterior motu locali: cum sit actus magis imperfecti. — Prima etiam consequentia patet. Quia primus motus secundum locum est motus caeli.
Advertendum quod motus duo respicit, scilicet terminum et subiectum. Si comparentur motus ut habent ordinem ad terminum, sic motus localis non est perfectior, immo est imperfectior motu ad formam: terminus enim motus localis est ubi, quod imperfectius est qualitate et forma substantiali. Si autem comparentur secundum ordinem ad subiectum, sic motus localis est perfectior: quia subiectum eius est magis perfectum, utpote magis in actu, et in potentia tantum ad ubi. Et quia terminus ad quem est intrinsecus motui, tanquam idem ipsi existens; subiectum autem est ipsi extrinsecum: ideo dici potest quod motus localis extrinsece quidem est perfectior motu ad formam, scilicet ratione subiecti; et sic intellexit Sanctus Thomas hoc loco, ut patet ex ratione quam adducit. Intrinsece autem, idest ratione termini, est e contrario: quia motus ad formam est perfectior motu secundum locum, et prior secundum naturam.
III. Sexto. Partes horum generabilium et corruptibilium acquirunt per generationem formas in actu a formis quae sunt in materia, non a formis extra materiam existentibus: cum oporteat generans, scilicet proximum et immediatum, esse simile generato; ex VII Metaphysicae. Ergo et totalis acquisitio formarum in materia non potest fieri per motum ab aliqua substantia separata, nisi mediante agente corporeo, vel creante, qui sine motu agit. — Probatur consequentia. Quia ex III Physic., idem est motus localis, et mutatio generationis eadem, totius et partis.
Septimo. Esse est proprius effectus primae causae. Ergo et prima causalitas formarum: quia esse est per formam.
Octavo. Omnia assimilantur Deo inquantum habent formas, per quas sunt in actu; et inquantum formas appetunt, divinam similitudinem appetere dicuntur. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia ab illo acquirit effectus formam cui per formam assimilatur.
Adverte quod per hanc rationem non probatur quod ab angelo nullo modo imprimantur formae in materiam: sed quod etiam a Deo imprimantur, et non solum ab angelo. Et sic angelus non erit prima causa introductionis formarum in materia. Cuius oppositum dicebat opinio quae hic impugnatur.
Confirmatur Gen. 1, ubi Moyses, postquam dixerat Deum in principio creasse etc., subdit quomodo omnia in proprias species distinxit. Item Coloss. 1, In ipso condita sunt omnia.