Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma
Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles
Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri
Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus
Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae
Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata
Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem
Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis
Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili
Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus
Caput LXII: Quod anima non sit corpus
Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem
Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem
Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis
Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma
Ostensa veritate circa unionem substantiae spiritualis cum materia, solvit Sanctus Thomas, quarto loco, argumenta contra determinatam veritatem superius adducta, capite LVI1. Circa hoc autem duo facit: primo enim solvit argumenta aliorum; secundo, argumenta Averrois2.
I. Ad primum itaque aliorum dicit falsum esse quod substantia spiritualis et corpus sint duae substantiae actu existentes: immo ex eis fit una substantia actu existens. Quod si probaretur quia, separata anima a corpore, remanet seorsum utrumque: dicitur quod non est idem corpus praesente anima et absente, sed anima facit ipsum esse actu.
Pro declaratione huius responsionis, considerandum, ut habetur ex Qu. de Anima, art. 2, ad 11, quod per substantiam actu existentem intelligit Sanctus Thomas hoc loco substantiam habentem proprium esse distinctum ab esse alterius, et perfectam in sua specie et natura. Sic autem, si corpus constitueretur per aliam formam quam per animam, corpus et anima essent duae substantiae actu existentes: quia, cum esse actu consequatur formam substantialem, sicut essent duae formae, ita essent duo esse, et per consequens corpus et anima essent duae substantiae existentes actu. Nunc autem, quia corpus, quod est pars compositi ex anima et corpore, non est corpus per aliam formam quam per animam, ideo unum est esse corporis et animae; et sic corpus et anima non sunt duae substantiae actu existentes. Separata autem anima a corpore, non remanet idem corpus: cum non remaneat eadem forma in materia. Ideo tunc ex illo corpore et anima non posset fieri unum: quia sunt duae substantiae actu existentes.
II. Ad secundum respondetur quod substantia intellectualis et corpus, si seorsum existant, sunt diversorum generum. Prout autem uniuntur, sunt unius generis ut principia: quo modo intelligitur materiam et formam in eodem genere contineri.
Ad evidentiam huius responsionis, advertendum, ut elici potest ex doctrina Sancti Thomae in de Spiritualibus Creaturis, art. 2, ad 16, et de Anima, art. 1, ad 13, et art. 2, ad 10, quod corpus et substantia intellectualis, si accipiantur tanquam duae species, tunc sunt proprie in genere, et non possunt esse eiusdem generis, saltem secundum considerationem naturalem: quia corruptibile et incorruptibile habent diversum modum essendi, et est diversa ratio potentiae in utroque. Si autem accipiantur ut utrumque est pars humanae naturae, sic non competit eis esse in genere vel specie, cum non dicant aliquod completum in specie, sed composito. Reducuntur tamen ad genus et speciem sui compositi tanquam eius principia, et sic sunt eiusdem generis et speciei, scilicet reductive. Et ideo, cum Sanctus Thomas dicit corpus et substantiam intellectualem seorsum existentia esse diversorum generum species, intelligit ipsa sic seorsum existentia quod utrumque illorum una sit species per se: sic enim diversorum generum species essent. Sed si accipiantur ut unita tanquam partes ad constitutionem humanae substantiae, sic sunt eiusdem generis reductive.
III. Ad tertium respondetur negando consequentiam. Forma enim non dicitur materialis quia habeat esse in materia, sed quia est immersa materiae, vel a materia totaliter comprehensa. Quod non convenit substantiae spirituali, licet habeat esse in materia: ut ostensum est in praecedenti capitulo.
Adverte quod, si nomen formae materialis vellemus extendere ad omnem formam habentem esse in materia, concedi posset animam intellectivam et substantiam spiritualem esse formam materialem. Sed quia communis usus habet ut nomine formae materialis intelligatur tantum forma dependens a materia secundum esse, ideo absolute negatur animam intellectivam esse formam materialem.
Ad quartum respondetur quod philosophi intellexerunt de intellectu qui est animae potentia, non autem de essentia et substantia intellectiva. Anima enim intellectiva secundum essentiam suam dat esse tali corpori: sed potentia eius intellectiva non est actus alicuius organi, sicut aliae eius potentiae; quia actio eius non completur per organum corporale, sicut actus aliarum potentiarum.
Ad quintum respondetur negando consequentiam. Et dicitur quod, licet anima sit forma materiae, non tamen est talis forma quae sit immersa materiae, sed est maxime supra materiam inter omnes formas elevata. Et ideo potest habere operationem absque corpore, quasi non dependens a corpore in operando: quia nec etiam in essendo dependet a corpore. Et similiter potest habere virtutem quae non sit actus alicuius corporis.
IV. Attendendum autem quod similem responsionem ponit Sanctus Thomas Prima Parte, q. LXXVI, art. 1, ad 4, inquiens quod, quia anima propter suam perfectionem non est immersa materiae et totaliter ab ipsa comprehensa, nihil prohibet aliquam eius virtutem non esse corporis actum, quamvis anima secundum essentiam suam sit corporis forma.
Sed hanc responsionem quidam Thomistarum3 sic ad argumentum adaptant quod committitur sophisma figurae dictionis in argumento, mutando quomodo in magis, idest, mutando modum abstractionis in magis. Unde concedunt ex hac responsione quod intellectus habet quidem aliquem modum abstractionis quem non habet anima, negant autem quod sit magis abstractus: immo anima habet modum abstractionis quo magis abstrahitur a corpore, scilicet, habere esse substantiale non dependens a materia.
Sed videtur mihi quod ista responsio non vadat ad mentem Sancti Thomae, nec ad intentionem argumenti. Non enim ex perfectione intellectus arguitur non posse animam esse formam corporis, sed ex ipso modo abstractionis qui convenit intellectui. Si enim intellectus, qui est virtus animae, est abstractus a corpore sic quod non est actus corporis, videtur quod et anima non sit actus corporis, cum intellectus sit eius virtus: alioquin virtus esset abstractior eo cuius est virtus. Nec ullum in argumento committitur sophisma. Ex eo enim quod intellectus est abstractus a corpore quia non est actus alicuius corporis, est etiam abstractus secundum independentiam ad materiam. Et ideo optime sequitur quod erit abstractior et simplicior anima, si ponatur anima forma corporis, quia illa erit abstracta secundum independentiam tantum a materia, non autem secundum separationem ab ea: constat enim maiorem esse abstractionem quae est secundum independentiam et separationem a materia, quam abstractionem secundum independentiam tantum. Unde falsum est quod dicit haec opinio, scilicet quod magis abstrahit a corpore anima quam intellectus, ex eo quod subsistit in suo esse, sive non dependet a materia. Verum quidem est quod ipsa sic abstracta est perfectior quam intellectus, qui non est substantia per se subsistens: non tamen est magis abstracta, si ita subsistit quod tamen est corpori unita secundum esse.
Propter hoc videtur mihi, salvo semper meliori iudicio, quod Sanctus Thomas in ea responsione concedere velit intellectum esse abstractiorem et simpliciorem anima: neque inconveniens esse, apud ipsum, quod a forma materiae, quae tamen a materia non dependeat, effluat non solum virtus corporea et materialis, sed etiam virtus quae non sit actus alicuius, et sit ipsa anima abstractior et simplicior in hoc quod materiae non unitur. Hoc namque non arguit ipsam virtutem esse anima nobiliorem nisi secundum quid, ut dicitur Quarto, d. xi, q. ii, a. 1 4, ad 1, quod simplicitas per se non sit causa nobilitatis, sed perfectio: sed arguit potius perfectionem animae, quae, licet sit actus materiae, tamen in tantum elevatur supra materiae conditionem ut ab ipsa virtus profluere possit quae non sit actus alicuius organi. Origo enim istius abstractionis intellectus est dignitas et perfectio animae, quae materiam ita excedit ut ab ipsa totaliter comprehendi non possit.
Patet autem hanc esse mentem Sancti Thomae, ex responsione quam dat ad idem argumentum in Tractatu de Unitate Intellectus contra Averroistas 5. Cum enim proposuisset, Si autem contra hoc obiiciatur quod potentia animae non potest esse immaterialior aut simplicior quam eius essentia, subiungit quod optime procederet si essentia animae humanae sic esset forma materiae quod non esset per esse suum sed per esse compositi, sicut est de aliis formis, quae secundum se nec esse nec operationem habent praeter communicationem materiae. Sed quia anima humana est forma cui aliqualiter quidem communicat materia, non tamen ab ipsa, propter eius dignitatem, totaliter comprehenditur, nihil prohibet quin habeat aliquam operationem vel virtutem ad quam materia non attingit. Ex quibus aperte constat ipsum velle quod nihil prohibet virtutem animae non immersae materiae esse simpliciorem essentia animae in hoc quod non unitur materiae, sicut et, propter elevationem supra materiam, potest habere operationem cui materia non communicat. Esset autem inconveniens ut virtus formae materialis esset simplicior ipsa forma: cum illi formae non possit convenire operatio cui materia non communicet.
Unde et ad hoc argumentum respondens in Qu. de Anima, art. 2, ad 4, inquit quod per hoc quod intellectus non est actus alicuius organi, non excedit totaliter essentiam animae: sed est supremum in ipsa, cum sequatur ipsam secundum quod supra materiam elevatur: quasi dicat quod, licet intellectus excedat animam in hoc quod est abstractior et simplicior, et sic sit secundum quid sublimior ea, non tamen hoc derogat dignitati animae: quia propter hoc non excedit totaliter essentiam animae, sed remanet simpliciter et absolute anima secundum essentiam suam dignior intellectu.
V. Secundo loco 6, respondetur rationibus quibus Averroes suam positionem confirmare nititur, quae positae sunt superius, cap. LIX. Circa hoc autem duo facit Sanctus Thomas: primo enim solvit ipsas rationes; secundo, quia illae rationes in verbis Aristotelis fundamentum habent, ostenditur hanc eandem veritatem quam posuimus et defensavimus, etiam secundum mentem atque opinionem Aristotelis esse 7.
Ad primam itaque respondetur quod Aristotelis verba verificantur de potentia intellectiva, quae non est actus alicuius organi: non autem dicuntur de ipsa substantia intellectiva, quasi ipsa non sit forma dans esse corpori.
Ad secundam respondetur, et dicitur primo, quod Aristotelis demonstratio declarat verba quae assumpta sunt in prima ratione, debere intelligi de potentia intellectiva, ut exposita sunt, non autem de substantia animae. Cum enim ex operatione intellectuali qua anima 8 intelligit, ostendat intellectum esse immixtum et separatum; operatio autem pertineat ad potentiam ut ad principium, scilicet proximum: patet quod per intellectum ipsam potentiam intelligit. Nam si ponamus animam corporis formam, intellectum autem nullius corporis actum, non sequitur quod intellectus aliquam naturam determinatam sensibilem habeat: cum non ponatur harmonia, aut ratio et proportio alicuius organi, sicut sensus.
Dicitur secundo, quod ex iis quae dicuntur in fine primi libri de Anima contra dicentes animam diversas sui partes in diversis corporis partibus habere, ubi dicitur quod unamquamque partium animae aliquid corporis continere videtur impossibile, et quod qualem partem aut quomodo intellectus continet, grave est fingere, patet quod, cum dicit intellectum esse immixtum vel separatum, non intendit excludere ipsum esse partem sive potentiam animae quae est forma totius corporis.
Ad tertiam, et quartam ex ipsa deductam, simul respondetur negando consequentiam. Quia ex quo intellectus operatio est omnino absque corporeo organo, sicut et ipse intellectus, non sequitur receptionem eius esse receptionem materiae primae.
Ad quintam respondetur quod non tollitur virtus infinita intellectus: quia non ponitur virtus in magnitudine, sed quae in substantia intellectuali fundatur.