Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Primum corollarium ex praecedenti conclusione dependens 1 est: Deus effectus suos per suam sapientiam producit.
I. Probatur primo. Deus agit per voluntatem. Ergo per apprehensionem intellectivam. Ergo per suam sapientiam. — Patet prima consequentia. Quia voluntas ex aliqua apprehensione movetur ad agendum. In Deo autem non est alia apprehensio quam intellectualis. — Secunda etiam patet. Quia nihil intelligit nisi intelligendo se, quem intelligere, utpote altissimam existentem causam, est sapientem esse.
II. Secundo. Deus agit per voluntatem. Ergo secundum rationem sui intellectus agit. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia, cum omne agens agat sibi simile, necesse est ut unumquodque agat secundum quod habet similitudinem sui effectus. In quolibet autem agente voluntario, inquantum huiusmodi, est similitudo sui effectus secundum apprehensionem intellectus. Quod probatur quia, si esset in ipso solum secundum naturae dispositionem, non ageret nisi unum: quia ratio naturalis unius est tantum una.
Advertendum quod similitudo effectus potest in uno et eodem esse secundum dispositionem naturae et secundum apprehensionem intellectus: sicut cum pictor aut statuarius sui ipsius imaginem format. Sed si agat ex similitudine secundum naturae dispositionem, aget tantum uno modo, si non adsit impedimentum: sicut, cum generat filium, producit ipsum similem sibi quantum potest, et semper eiusdem conditionis, nisi aliunde proveniat diversitas; quia, ut inquit Sanctus Thomas, ratio naturalis in agente est tantum una et non plures; unius enim rei est una ratio et una natura. Si autem agat ex similitudine existente in apprehensione, non determinatur ad unum: quia potest de seipso plures formare conceptus, puta conceptum et idolum capitis sui dumtaxat, et conceptum manuum, et conceptum pedum; et sic potest producere aliquid simile sibi secundum caput, et aliquid simile secundum manus, et aliquid secundum pedes.
Sic ergo, cum natura divina sit una, et unum esse simplicissimum habeat, et omnia in ipso absque aliqua distinctione unum sint et unum esse unamque dispositionem habeant; si ageret secundum dispositionem suae naturae, ageret tantum rem unius rationis, et sibi similem secundum rationem divinae naturae: idest, ageret tantum divinam naturam, sicut omnia in ipso sunt divina natura. Sed quia agit secundum apprehensionem intellectus, secundum quam de seipso plures ideas format, secundum quas res possunt divinam naturam imitari; ideo plura diversarum rationum producit, et non determinatur ad unum. Res ergo in Deo habent similitudinem et secundum esse naturae divinae, et secundum esse apprehensum et ideale: sed producuntur in esse prout per apprehensionem intellectus divini talis similitudo ab aliis existentibus in natura divina separatur et distinguitur. Propter hoc assumit Sanctus Thomas quod non est in Deo similitudo effectus solum secundum naturae (scilicet divinae) dispositionem. Hoc est fundamentum rationis huius.
III. Tertio. Res a Deo productae ordinem ad invicem habent, et non casualem. Et sic Deus eas produxit ordinando. Ergo Deus eas secundum suam sapientiam produxit. — Probatur consequentia. Quia sapientis est ordinare, secundum Philosophum. Cuius ratio est, quia ordinari aliqua non possunt nisi per cognitionem proportionis et habitudinis ordinatorum et ad invicem, et ad aliquid altius, quod est finis eorum. Cognoscere autem huiusmodi proportiones et habitudines aliquorum ad invicem est intelligentis; et iudicare de aliquibus per causam altissimam est sapientiae.
Advertendum quod, cum aliqua inter se habent ordinem, et ordo ipsorum ad invicem est propter ordinem eorum ad aliquid aliud tanquam ad finem, tunc iudicium proportionis ipsorum inter se fit per comparationem ad finem ad quem ordinantur: tunc enim iudicabuntur inter se convenientem habere proportionem, quando iudicabuntur sic ordinata esse ut sint fini convenientia. Et quia finis est prima causarum, ideo qui considerat finem et in rebus ordinem ponit qui sit fini conveniens, dicitur sapiens: eo quod sapientiae sit considerare altissimam causam; simpliciter quidem altissimam, si sit simpliciter sapiens; altissimam autem in genere, si sit sapiens in genere. Propter hoc bene deducit Sanctus Thomas quod sapientis est ordinare: quia ordinans cognoscit proportionem ordinatorum et ad invicem et ad finem, et per consequens de ipsis iudicium sumit ex consideratione finis, qui est prima causarum; quod sapientis est.
IV. Quarto. Comparantur omnes res ad Deum sicut artificiata ad artificem. Sed artifex secundum ordinem suae sapientiae artificiata in esse producit. Ergo etc. — Probatur maior. Quia res a Deo productae per voluntatem non sunt de genere agibilium, sicut actus virtutum, qui remanent in operante; sed de genere factibilium, quae transeunt in exteriorem materiam. Ratio autem factibilium est ars, secundum Philosophum.
Confirmatur conclusio in Psalmo, Omnia in sapientia fecisti; et Proverb. iii, Dominus sapientia etc.
Excluditur quoque error dicentium omnia ex simplici divina voluntate dependere, absque aliqua ratione.