Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma
Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles
Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri
Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus
Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae
Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata
Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem
Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis
Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili
Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus
Caput LXII: Quod anima non sit corpus
Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem
Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem
Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis
Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma
Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam
Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori
Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte
Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus
Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili
Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis
Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae
Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire
Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae
Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur
Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)
Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales
Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore
Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum
Probata conclusione, et Origenis Platonisque falsa opinione improbara, solvenda sunt argumenta quae pro opinione Platonis et Origenis sunt adducta 1.
I. Ad primam namque respondetur, concesso quod anima habeat virtutem ut sit semper, et dicitur primo, quod ex eo quod anima habet virtutem ut sit semper, concludi non potest quod semper fuerit, sed quod semper erit: quia virtus et potentia rei non se extendit ad id quod fuit, videlicet tanquam potens illud facere, sed ad id quod est vel erit.
Dicitur secundo, quod ex illa virtute essendi semper non potest concludi quod anima sit semper, nisi ponatur quod anima hanc virtutem habuerit ab aeterno: quia id ad quod est virtus, non sequitur nisi praesupposita virtute.
Adverte quod ex ista responsione negatur illa propositio: De eo quod habet virtutem ut sit semper, nunquam est verum dicere quod non est. Non est enim vera nisi de eo quod talem virtutem habet ab aeterno. — Probatio etiam nulla est. Quia verum quidem est quod, quantum se extendit virtus essendi, tantum durat esse rei: sed tamen virtus essendi non se extendit nisi ad id quod futurum est postquam talis virtus est in re. Ideo non sequitur quod res duraverit ab aeterno, sed quod semper durabit.
-
Sed contra hanc responsionem argui posset ex verbis Commentatoris, I Caeli, comment. 136. Vult enim ibi omne quod habet potentiam ut sit tempore infinito, sive ante infinito tempore ponatur esse et postmodum corrumpi, sive ponatur incipere esse et postea semper durare, habere potentiam infinitam. Ex hac enim propositione arguitur sic. Si substantia quae habet virtutem ut sit semper in futurum, non fuit ab aeterno, sequitur quod ista virtute alia virtus maior esse possit, illa scilicet qua aliquid est et ab aeterno et semper in futurum. Sed hoc est impossibile: quia talis virtus est infinita, infinito autem non datur maius. Ergo quod habet virtutem ut sit semper in futurum, est ab aeterno. Et sic nunquam est verum dicere quod non est. Cuius contrarium dictum est in responsione.
-
Respondetur, et dicitur primo, quod virtus existens in re ad durandum infinito tempore, non est infinita intensive, sed extensive tantum: quia ipsa non est causa effectiva esse rei, sed tantum formalis. Ad talem enim virtutem per se sequitur sicut ad dualitatem consequitur par. Vnde, sicut non arguitur infinitas intensiva dualitatis ex eo quod semper est par, ita non arguitur infinitas virtutis essendi existentis in re ex eo quod per ipsam aliquid infinito tempore durare possit: sed tantum infinitas extensiva et durationis. Unde de eius infinitate loquendum est sicut de infinita duratione.
Dicitur secundo, quod non est inconveniens unum infinitum secundum durationem esse maius alio infinito, quando illud non est simpliciter et ex omni parte infinitum. Tempus enim post istud instans futurum, secundum Aristotelem, est infinitum tanquam carens fine. Et tamen tempus totum, quod scilicet est infinitum tam a parte ante quam a parte post, est ipso maius: quia non est infinitum nisi tantum a parte post. Sic etiam virtus essendi tempore infinito a parte post, est infinita non simpliciter, sed tantum secundum quid: ideo potest ipsa esse alia maior virtus.
Unde ex illa propositione Commentatoris non potest concludi ut id quod semper erit, semper etiam fuerit. Et si vellet Commentator illam propositionem accipere ad hunc sensum, quod omne habens virtutem essendi tempore futuro infinito, habet potentiam infinitam, idest per quam est tempore infinito praeterito: non esset a Catholico eius auctoritas in hac parte recipienda. Si autem sensus eius sit quod omne habens potentiam ut sit semper tempore futuro, habet potentiam infinitam, idest, habet etiam potentiam ut potuerit durare tempore simpliciter infinito, conceditur: quia, si fuisset ab aeterno productum, duraret tempore simpliciter infinito. Non autem ex hoc sequitur, quod fuerit ab aeterno. Propter hoc inquit Sanctus Thomas in hac responsione quod, quamvis anima habeat virtutem ut sit semper, non tamen potest concludi quod sit semper, nisi postquam hanc virtutem accepit: et quod, si sumatur quod hanc virtutem habuerit ab aeterno, erit petitio principii.
II. Ad secundam rationem respondetur, et dicitur primo, quod ex aeternitate veritatis intellectae quantum ad id quod intelligitur, non arguitur aeternitas intelligentis; sed bene ex aeternitate eius quantum ad id quo intelligitur. Sed tunc dicitur quod nulla veritas, quantum ad id quo anima intelligit, est hoc modo aeterna, licet sit aeterna primo modo: quia species quibus anima nostra veritatem intelligit, ut supra ostensum est, adveniunt, scilicet de novo. Ideo negatur consequentia.
Dicitur secundo, quod ex hoc quod huiusmodi veritates intellectae sunt aeternae, bene sequitur quod fundentur in aliquo aeterno. Fundantur enim in ipsa 2 prima veritate, sicut in causa universali contentiva totius veritatis: ad quam intellectus noster non se habet subiective, sed sicut ad proprium finem, quia verum est bonum intellectus et finis ipsius.
Dicitur tertio quod, licet ex aeternitate veritatis intellectae non possit probari aeternitas animae, potest tamen probari eius immortalitas. Quia sicut de initio rei possumus argumentari per causam agentem, ita ex fine argumentum sumere possumus de rei duratione: quod enim est ordinatum ad finem sempiternum, oportet esse capax perpetuae durationis. Ex aeternitate vero agentis non potest eius aeternitas probari: ut ex superioribus in hoc Secundo patet.
- Circa hanc propositionem, Veritates intellectae fundantur in ipsa prima veritate, sciendum quod istud potest habere triplicem sensum. Primus est, quod fundentur in ipsa secundum aliquod esse naturae: sicut dicimus accidens fundari in substantia. — Et sic non accipitur hic. Quia veritas enuntiationis, si formaliter sumatur, non habet esse reale, sed tantum esse cognitum, quod est esse rationis.
Secundus est, quod fundetur in ipsa sicut cognitum in cognoscente, quasi istae veritates sint aeternae quia a Deo aeternaliter cognoscuntur. — Et hic etiam sensus non est hic intentus, licet veritatem contineat. Verum quidem est quod eas Deus aeternaliter cognoscit. Non tamen propter hoc dicuntur proprie fundari in veritate divina ut veritas est: quia secundum hunc sensum, fundari veritatem in aliquo est esse in ipso per modum obiecti cogniti. Veritas autem prima, ut sic, non habet rationem cognoscentis, sed magis rationem cogniti: cum verum sit obiectum intellectus.
Tertius sensus est, quod fundetur in ipsa sicut in illo per respectum et proportionem ad quod dicitur propositio vera, quod est fundari sicut in sua mensura: eo modo quo dicimus veritatem intellectus nostri fundari in esse rei, quia videlicet tunc intellectus est verus, quando intelligit ita esse sicut est in re 3. — Et hic sensus est hic intentus. Omnis enim veritas propositionis mensuratur a veritate existente in intellectu divino: quia in tantum aliqua propositio aut aliqua res est vera, in quantum conformatur ideis quae sunt in mente divina, in quibus divina veritas consistit. Omnis enim veritas est aliquo modo necessaria: aut enim est absolute necessaria, ut hominem esse animal; aut est necessaria pro aliquo determinato tempore, sicut Sortem sedere est necessarium pro illo tempore pro quo sedet. Et sic omnis veritas est aeterna, quia habet fundamentum in aeterna veritate divina. Sicut enim idea divina repraesentat aeternaliter hominem cum animalitate pro omni temporis differentia, ita aeternaliter repraesentat Sortem cum sua sessione in tali tempore. Ideo ista est aeternaliter vera, Homo est animal; et similiter ista, Sortes sedet, referendo ad tempus in quo sedet. Posito enim quod heri tantum Sortes sederit, hodie verum est Sortem sedere, si ly sedere referat tempus, non praesens iis qui hodie sunt, sed tempus mensurans sessionem Sortis, quod tempus est illis praeteritum. Sed de iis satis dictum est in Primo 4, ubi locuti sumus de cognitione divina respectu contingentium. — Hunc sensum tertium innuit Sanctus Thomas cum dicit quod fundantur in prima veritate sicut in causa universali contentiva omnis veritatis. Est enim veritas prima causa exemplaris omnium veritatum complexarum, et ipsarum mensura. Veritatum autem quae sunt in rebus, est etiam causa productiva: quia veritas rei non est aliud quam esse ipsarum; omne autem esse rerum creatarum est a Deo productum.
- Circa id quod dicitur, quoniam ad illud aeternum in quo fundatur veritas intellecta, non comparatur anima sicut subiectum ad formam, advertendum quod ex hoc vult Sanctus Thomas assignare differentiam quare ex incorruptibilitate intelligibilis arguitur immortalitas animae, non autem eius aeternitas ex aeternitate intelligibilis arguitur. Intelligibile enim materiale in istis inferioribus existens, non est incorruptibile nisi secundum formam intelligibilem quam habet in intellectu, ad quam anima comparatur sicut subiectum ad suam perfectionem. Et ideo, quia perfectibile oportet suae perfectioni proportionari, oportet, ut superius 5 arguebatur, si ipsa forma est incorruptibilis, et animam incorruptibilem esse. Intelligibile autem non habet esse aeternum secundum suam speciem quam habet in intellectu: immo illud aeternum super quod fundatur veritas aeterna intelligibilium, non est in intellectu tanquam eius forma. Ideo ex aeternitate intelligibilis non potest argui intellectus aeternitas.
III. Ad tertiam rationem, quae est pro opinione Origenis, respondetur negando consequentiam. Quia perfectio universi attenditur quantum ad species, non autem quantum ad individua: cum continue plurima individua addantur universo. Animae autem humanae solum numero sunt distinctae.
Ex quo patet etiam ad quartam rationem. Dicitur enim quod, sicut consummatio creaturarum quantum ad species consideratur, ita quies Dei intelligenda est secundum cessationem a novis speciebus condendis: non autem a novis individuis, quorum similia secundum speciem praecesserunt.
- Ad evidentiam huius responsionis, advertendum, ex doctrina Sancti Thomae II Sent., d. XVII, q. II, a. 2, ad 6, quod perfectio universi est duplex: scilicet essentialis; et accidentalis. Cum ergo hic dicitur quod perfectio universi attenditur quantum ad species, non autem quantum ad individua, intelligitur quantum ad perfectionem essentialem: non autem quantum ad perfectionem accidentalem; nam individua pertinent ad perfectionem accidentalem universi. Quod autem caret perfectione accidentali, non dicitur imperfectum nisi secundum quid: sicut homo carens episcopatu non dicitur imperfectus homo.
Sciendum secundo, quod haec responsio, quantum ad hoc quod animae quae de novo creantur, praecesserunt secundum speciem, procedit secundum opinionem illorum qui dixerunt omnia producta fuisse secundum speciem in operibus sex dierum: sic enim, cum in illis sex diebus fuerit productus homo, praecesserunt animabus quae continue creantur, primorum parentum animae. Secundum autem mentem Augustini, qui posuit in prima rerum productione non fuisse productas plantas et animalia in actu 6, dicendum est quod animae praecesserunt in illa creatione non quidem in simili secundum speciem, sed, ut dicitur Prima, q. xc, a. 4, et II Sent., ubi supra 7, in simili secundum genus, prout anima convenit cum angelis in natura intellectuali, qui fuerunt in prima institutione creati.
- Sed occurrit dubium. Nam ea quae sunt perpetua secundum speciem et secundum individuum, pertinent ad essentialem perfectionem universi: ut dicitur de Verit., q. v, a. 3. Sed anima est perpetua secundum speciem et secundum individuum. Ergo etiam secundum individuum est de essentiali perfectione universi. Cuius oppositum hic dicitur.
Respondetur, ex doctrina Sancti Thomae Potentia, q. III, a. 10, ad 4, quod duplex est perfectio universi: scilicet prima; et ultima. Anima quantum ad individua est de perfectione ultima universi: quia, ut ibi dicitur, tota corporum transmutatio ordinatur quodammodo ad animarum multiplicationem, ad quam requiritur corporum multiplicatio. Non autem est de prima perfectione. Hic ergo loquitur Sanctus Thomas de prima perfectione essentiali universi. In Qq. autem de Veritate loquitur de perfectione essentiali indistincte, sive prima, inquam, sit sive secunda. Unde nulla est contradictio.
IV. Ultimo, quia dixerat Sanctus Thomas in capite praecedenti verba Aristotelis sonare animam esse aeternam, quia dixit intellectum perpetuum esse, ne quis existimaret illam esse Aristotelis mentem, hoc removet, dicens quod nunquam Aristoteles dixit intellectum humanum esse aeternum: sed bene dixit ipsum esse perpetuum, quod de iis quae semper erunt, licet non semper fuerint, dici potest. Patet autem ipsius non fuisse mentem quod sit aeternus, quia XII 8 Metaphysicae conveniens fuisset de hoc aliquid dicere, cum ibi exciperet animam intellectivam a conditione aliarum formarum: et tamen non dixit ipsam esse ante materiam (quod tamen Plato de ideis dicebat), sed tantum quod manet post corpus.