Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Secunda conclusio est : Potentia Dei non est aliud quam sua actio.

  1. Probatur primo. Divina potentia est Dei substantia. Et similiter divina actio, ut in Primo ostensum est de intellectione: eadem enim ratio est in aliis actionibus, quae scilicet ab intellectione secundum rationem distinguuntur, ut velle et creare et similia. Ergo divina actio est divina potentia. — Patet consequentia. Quia quae uni et eidem sunt eadem, sibi invicem sunt eadem.

  2. Sed videtur ex hac propositione propositum non concludi. Illa enim propositio habet veritatem tantum in his quae sunt idem re et ratione: ut dicitur Prima, q. xxviii, a. 3, ad 1, de mente Aristotelis, III Physicorum . Modo, licet potentia sit realiter idem cum essentia divina, ab ipsa tamen ratione distinguitur. Similiter et actio. Ergo ex hoc quod sunt idem realiter cum essentia, non sequitur quod sint idem realiter inter se: sicut, licet paternitas et filiatio divina sint idem realiter cum essentia, sunt tamen inter se realiter distinctae, propter distinctionem formalem ab essentia.

Respondetur quod propositio ista Philosophi intelligitur sic. Quaecumque sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se quantum ad illud in quo identificantur medio: non autem quantum ad illud in quo a medio distinguuntur, et quod non est illis ratio identificationis medio. Sic enim, quia actio et passio, quantum ad id quod est materiale in ipsis, identificantur motui, non autem quantum ad connotata, ideo materialiter sunt eadem inter se, non autem formaliter. Ex quo sequitur glossa Sancti Thomae adducta in obiiciendo: quod si aliqua ex unione in medio debeant simpliciter dici eadem inter se, necesse est ut omnino sint eadem tertio, scilicet non tantum secundum rem, sed etiam secundum rationem.

  1. Attendendum tamen quod aliqua distingui ratione dupliciter contingit. Uno modo, ex solo opere intellectus de una et eadem re diversas conceptiones formantis: sicut distinguitur sapientia divina ab essentia. Si enim conciperetur essentia sicut est in se, in suo conceptu includeretur ratio sapientiae: sed quia intellectus noster non potest ipsam secundum quod in se est concipere, ideo alium conceptum format de deitate, et alium de sapientia divina. Similiter si conciperetur sapientia divina secundum quod in se est, includeret in sua ratione et essentiam et omnem perfectionem. — Alio modo, ex parte ipsarum rerum, quae habent ut, si concipiantur secundum quod in seipsis sunt, diversis conceptibus concipiantur, sicut est de actione et motu: requirunt enim ex seipsis ut alium conceptum formet de ipsis intellectus, secundum quod actio connotat respectum in agente, quem non dicit motus; quantumcumque enim perfecte comprehendatur motus, non tamen apprehenditur totum quod est de ratione actionis.

Cum ergo inquit Sanctus Thomas illam propositionem non tenere in iis quae a tertio ratione distinguuntur, loquitur de distinctione rationis proveniente ex parte ipsarum rerum. Quia si proveniret tantum ex parte intellectus, tunc unio realis in tertio faceret identitatem realem extremorum, non obstante distinctione rationis ipsorum a tertio: sicut est de principio et fine ut dicuntur de puncto in linea. Sic autem est in proposito. Potentia enim et actio non distinguuntur ratione ab essentia divina ex conditione ipsarum rerum, sed tantum ex imperfectione intellectus nostri: si enim conciperetur deitas secundum se, in intellectu eius esset potentia activa et actio, sicut et omnis alia perfectio; cum sit perfectio infinita et fons omnis perfectionis. Ideo ex hoc quod sunt realiter idem essentiae, sequitur ut inter se sint realiter idem: sicut et de sapientia et iustitia divina.

  1. Non sic autem est de paternitate et filiatione. Quia paternitas, ut relatio est, non esset de ratione deitatis etiam si secundum quod est conciperetur. Quia in ratione deitatis includitur tantum ratio cuiuslibet perfectionis: relatio autem, ut inferius ostendetur , secundum quod relatio est, non dicit aliquid, nec perfectionem, sed tantum ad aliquid. Ideo quod distinguatur ratione ab essentia, est non tantum ex parte intellectus, sed etiam ex natura ipsius rei. Propter hoc non oportet paternitatem et filiationem esse inter se realiter eadem, quamvis realiter sint idem essentiae. Oporteret enim, si deberet ex identitate in essentia concludi identitas realis eorum inter se, quod utrumque illorum esset etiam secundum rationem idem essentiae, quantum est ex parte ipsarum rerum.

II. Secundo. Divina potentia non completur alio quam seipsa: cum sit ipsa essentia divina. Ergo etc. — Probatur consequentia. Actus est complementum potentiae. Ergo, si distinguitur a potentia, potentia perficitur per aliquod aliud a se. Quod est oppositum antecedentis.

Advertendum quod aliter est complementum potentiae actio immanens, et aliter actio transiens. Immanens enim est complementum per modum finis et per modum formae: dum enim potentia coniungitur suae operationi immanenti, consequitur finem ad quem ordinatur, est enim talis potentia propter operationem; et, quia remanet in ipsa potentia, per ipsam perficitur tanquam per formam, et sic completur eius potentialitas, qua erat receptiva propriae actionis. Transiens autem, cum non remaneat in agente sed in patiente recipiatur, non complet aut perficit agens per modum formae, sed tantum per modum finis: licet enim in huiusmodi actionibus ipsum operatum sit finis ultimus, ipsa tamen operatio non est extra rationem finis proximi, ut dicitur IX Metaphysicae . Deus autem a nullo alio per modum formae aut per modum finis perfici potest. Ideo nulla eius actio, sive per modum immanentis concipiatur sive per modum transeuntis significetur, ab eius potentia distingui potest. Et hoc est fundamentum huius rationis.

III. Tertio. Agere divinum est eius esse. Sed divinum esse est Dei substantia. Ergo etc. — Probatur antecedens. Potentia activa Dei est eius essentia. Ergo et agere suum est suum esse.

Antequam probetur consequentia, adverte quod aliqui textus sic habent, et male: Sicut potentia activa est aliquid agentis, ita essentia eius est aliquid eius. Debet enim sic habere, ut correcti codices habent: Sicut potentia activa est aliquid agens, ita essentia est aliquid ens, idest: Sicut actus potentiae est agere, cum potentia sit agens quo, agens autem sit agens per ipsum agere; ita essentiae actus est esse, cum omne quod est ens sit ens per ipsum esse. Ex quo arguitur sic. Sicut se habet potentia ad agere, ita essentia ad esse. Ergo, sicut potentia ad essentiam, ita agere ad esse. Ergo, si potentia est idem quod essentia, agere erit idem quod esse. — Et si diceretur quod commutata proportio tenet tantum in numeris et magnitudinibus, ut dicitur Tertio, d. xxxiv, q. ii, a. 3 , et Verit., q. xxix, 8 : — respondetur quod utique verum est commutatam proportionem regulariter tenere tantum in quantitatibus, quia in aliis formaliter non tenet; in aliquibus tamen aliis tenet gratia materiae. Et sic tenet in proposito. Oportet enim, si agere est actus potentiae sicut esse est actus essentiae, quod, si potentia idem est quod essentia, quod ipsum agere sit etiam actus essentiae. Actus autem essentiae est esse. Ipsum igitur agere erit ipsum esse.

Ubi advertendum quod eandem comparationem dicitur habere agere ad potentiam quam habet esse ad essentiam, quia sicut esse est actus formalis ex quo ens habet ut sit ens, ita agere est actus formalis ex quo agens habet quod sit agens. Est tamen differentia in hoc, quod esse est intrinsecum enti: agere autem quod est transiens, non est intrinsecum agenti, sed est actus ab agente actualiter dependens. Quia vero agere divinum ad extra non distinguitur ab eius actione immanente, ideo, sicut esse divinum est intrinsecum, ita et eius agere. Quando autem aliqua sunt idem realiter, necesse est ut actus formales constituentes illa in sua ratione et specie, idem sint realiter: non enim unius et eiusdem rei sunt plures actus formales rem specificantes realiter distincti; licet, sicut ipsa res pluribus rationibus distinguitur, ita possit habere plures actus ratione distinctos.

IV. Quarto. In Deo non potest esse aliquid per modum accidentis. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia actio quae non est substantia rei, inest ei sicut accidens subiecto: computatur enim actio inter novem genera accidentium.

Circa illam propositionem, In Deo non potest esse aliquid per modum accidentis, notandum quod modus accidentis potest accipi aut ex parte rei; aut ex parte intellectus. Modus se tenens ex parte rei est realiter alteri inhaerere. Modus autem qui se tenet ex parte intellectus, est concipi tanquam inhaerens et tanquam extra essentiam rei existens: dum scilicet intellectus format diversos conceptus de una substantia, quorum unus alteri attribuitur, licet in re unum alteri non inhaereat, sed sit idem illi. Propositio ergo Sancti Thomae intelligitur de modo se tenente ex parte rei, non autem de modo se tenente ex parte intelligentis. Immo ex parte intellectus apprehendimus attributa divina tanquam essentiae superaddita, licet sint idem quod substantia rei.

  1. Sed circa istam rationem dubium occurrit. Aut enim procedit de actione immanente; aut de actione transeunte. Si de immanente, probatio illa, quia videlicet actio computatur inter novem genera accidentium, non est ad propositum: actio enim immanens non est de genere actionis, sed de genere qualitatis, ut dicitur. — Si autem de transeunte, ratio non procedit. Tum quia in Deo non ponitur actio transiens, ut inferius ostendetur. Tum quia falsum est quod sit in agente ut accidens eius, ut superius capite primo est ostensum.

Respondetur quod procedit de actione transeunte communiter, non descendendo determinate neque ad eam quae vere transiens est, neque ad eam quae similitudinarie et secundum efficaciam tantum est transiens.

Cum autem instatur primo, quia Deo non convenit actio transiens: dicitur quod, licet sibi non conveniat actio vere et proprie transiens, convenit tamen actio transiens similitudinarie et secundum efficaciam, ut inferius capite xvi ostendetur.

Cum instatur secundo, quia actio transiens non est in agente: dicitur quod utique actio quae vere est transiens, non est in agente quantum ad ipsam entitatem actionis, quae est motus; est tamen in agente quantum ad relationem connotatam. Actio vero quae est transiens quantum ad modum tantum, constat quod est in agente: licet ad praedicamentum actionis per quandam similitudinem reducatur. Et sic sequitur, si talis actio distingueretur a potentia divina, quod in Deo aliquod accidens esset. Ideo optime procedit ratio Sancti Thomae.

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work