Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Ex praecedenti conclusione deducitur corollarie vanas esse rationes impugnantium creationem ex natura motus et mutationis . Ostenditur autem veritas corollarii ex solutione rationum.

I. Primum enim fundamentum eorum erat quod oportet creationi assignari aliquod subiectum, ut ceteris motibus et mutationibus; et quod oportet non esse mutari in esse, idest, aliquid de non esse mutari in esse. Ex quo sequebatur creationem non posse esse ex nullo subiecto.

Ad hoc autem fundamentum respondetur primo, quod creatio non est mutatio, sed est dependentia esse creati ad principium a quo instituitur. Et sic est relatio. Et ideo est tanquam in subiecto in ipso termino, quae est res creata: non autem in aliquo subiecto praeexistente, sicut motus et mutatio.

Dicitur secundo, quod creatio est mutatio secundum modum intelligendi tantum: inquantum intellectus accipit unam et eandem rem ut non existentem prius et postea existentem. Et sic est ibi aliquod subiectum secundum modum intelligendi tantum, non autem in rerum natura existens.

Advertendum quod creatio passiva dicitur relatio dependentiae creaturae ad Deum: quia, ut habetur ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. xlv, a. 3, cum actio et passio in creaturis dicant motum cum relatione, oportet quod, subtracto motu, nihil remaneat de ratione actionis et passionis nisi relatio quaedam in agente et quaedam in patiente. Ideo creatio, quia, ut est ostensum , non est mutatio, si active sumatur, tanquam aliquid a Deo distinctum, dicit tantum habitudinem agentis in Deo ad creaturam. Si autem sumatur passive, dicit relationem in creatura ad Deum tanquam ad principium totius sui esse.

II. Secundum eorum fundamentum erat, quia, si creatio est, oportet ut sit aliqua res. Aut ergo increata; aut creata. Si increata, ergo Deus. Si creata, ergo alia creatione. Et sic erit processus in infinitum in creationibus.

Respondet Sanctus Thomas quod est res, cum effectus creatus realiter dependeat a Creatore; et res creata; sed non alia creatione. Quod ostenditur ex duobus. Primo, quia accidentia et formae, sicut per se non sunt, ita nec per se creantur: sed, sicut cum aliis sunt, ita cum aliis creantur. Ideo non oportet creationem alia creatione creari: sed eadem creatione creatur qua ipsa creatura prima quae dicitur per ipsam esse creata. — Secundo, quia creatio relatio est. Relatio autem non refertur alia relatione, sed per seipsam: cum sit essentialiter relatio. Et sic non oportet procedere in infinitum.

III. Circa illam rationem, quod ideo creatio est res aliqua quia effectus creatus realiter dependet a Creatore, dubitatur . Quia eadem ratione sequetur quod creatio activa, quae est relatio Dei ad creaturam, sit res quaedam. Nam sicut effectus creatus realiter dependet a Creatore, ita Creator realiter creat et producit creaturam.

  1. Circa aliam propositionem, videlicet quod creatio non creatur alia creatione, sed eadem qua prima creatura, dubitatur . Cum enim per ipsam creetur prima creatura, sequitur quod ipsa sit sibi causa essendi. Per creationem enim aliquid esse capit. Si ergo creatio seipsa creatur, ipsa a se accipiet esse.

  2. Circa rationem quare non creatur alia creatione, quia scilicet accidentia et formae non creantur per se, ex quo videtur Sanctus Thomas velle quod creatio sit accidens (ut expressius etiam dicitur Prima parte, ubi supra, ad 3; et de Pot., ubi supra , a. 3, ad 3; et Quolib. VII, a. 10 , ad 4), dubitatur ex Scoto, in II Sent., d. I, q. III et IV . Probat enim ibidem quod creatio est relatio quae realiter est eadem suo fundamento: et sic non erit accidens, cum suum fundamentum sit substantia. Probat autem hoc: Tum quia creatura non potest esse sine tali relatione. Quod autem non potest esse sine alio absque contradictione, est idem illi, quando illud non est prius illo, nec simul natura cum illo, nec est inter illa essentialis ordo. Sic accidit in relatione ista in ordine ad substantiam creatam. — Tum quia uniformiter convenit omni creaturae in ordine ad Deum. Tale autem nulli accidit. — Tum quia lapis esset prior duratione dependentia ad Deum. Et sic esset absque hoc quod dependeret a Deo. Substantia enim, ex VII Metaph. , est prior accidente tempore.

  3. Circa aliam propositionem, quod scilicet relatio non refertur alia relatione, quia est essentialiter relatio, dubitatur . Quia Sanctus Thomas superius arguebat quod, si Deus referretur ad creaturas per relationem extra ipsum existentem, oporteret ut ad ipsam relationem referretur alia relatione, et sic procederetvr in infinitum in relationibus. Ergo apud ipsum non est inconveniens ad relationem esse aliam relationem: et sic, per consequens, quod una relatio e converso alia relatione referatur ad aliud. Sit enim relatio qua Deus refertur ad creaturam C. Relatio autem qua ad illam relationem refertur, sit B. Sequitur quod, sicut Deus refertur ad C per B, ita e converso C referatur ad Deum per oppositam relationem ad ipsum B. Non enim est maior ratio quod Deus referatur ad unam relationem mediante alia relatione, quam quod illa relatio ad Deum referatur alia relatione.

IV. Ad primum dubium respondetur quod aliud est, formaliter loquendo, creaturam realiter dependere ad Creatorem: et aliud ipsam realiter a Deo produci. Produci enim realiter a Deo dicit habere esse reale a Deo: dependere autem ad Deum dicit rem productam, ex reali esse recepto, habere in se ordinem fundamentaliter ad Deum et causam relationis realis. Et ideo oportet relationem dependentiae creaturae ad Deum esse rem aliquam: relatio enim habens fundamentum et causam realem est realis. Et intelligo fundamentum reale aliquid reale existens in re, ex quo res habet ut, omni remoto actu intellectus, ad aliud ordinetur: non autem accipio fundamentum reale materialiter, pro re videlicet reali ex qua intellectus concipit aliquid relative.

Cum ergo instatur quod eadem ratione et relatio Dei ad creaturam erit relatio realis, negatur consequentia. Ad probationem dicitur quod non est similis ratio. Quia, licet Deus realiter creet, sicut creatura realiter creatur, non tamen ex reali creatione, quae, quantum ad entitatem quam dicit, est ipsa divina essentia, Deus dependet ad creaturam, quasi, nullo intellectu considerante, ex ipsa divina actione et divina essentia innascatur necessario ordo ad creaturam. In creatura autem, ex reali productione qua est a Deo producta, est entitas ex qua secundum se necessario innascitur ordo ad Deum ut ad suum principium. Ratio diversitatis est, quia creatura ex Deo perfectionem et esse accipit, Deus autem ex creatura nullam accipit perfectionem.

V. Ad secundum dubium respondetur: et dicitur quod creatio, secundum quod significatur per modum mutationis et viae, non est, proprie loquendo, id quod creatur, sed quo aliquid creatur. Non est autem inconveniens ut aliquid non per aliud, sed seipso sit tanquam id quo aliquid est, per simplicem emanationem habens a sua causa esse. Unde hoc modo creatio non se habet sicut id quod creatur, sed sicut id quo aliud creatur: sicut alteratio non est, ut sic, id quod alteratur, sed id quo aliud alteratur. Unde, sicut non oportet quaerere per quid alteratio alteretur suo modo, idest, per quid sit quo aliud alteretur, sed seipsa est talis; ita non oportet quaerere per quid creatio creetur isto modo, sed seipsa est talis. Argumentum autem supponit quod ipsa, significata per modum mutationis, se habeat sicut quod creatur. Quod est falsum.

Dicitur secundo, quod creatio, secundum quod vere est relatio et creatura, non creatur alia creatione: quia creari hoc modo nihil aliud est quam habere universaliter esse ab alio, et ad illud referri tanquam ad principium sui esse; relatio autem non refertur alia relatione, sed seipsa. Deceptio autem apud aliquos accidit quia imaginantur creationem esse veram actionem transeuntem, realiter mediam inter Deum et creaturam, et ipsam esse creaturae causam essendi. Sed decipiuntur. Quia, sicut creatio activa non dicit aliquid egrediens a Deo quod recipiatur in creatura, sed tantum divinum velle cum habitudine actualiter producentis ad rem productam universaliter; ita creatio passiva non dicit aliquam veram passionem receptam a Deo in creatura, sed in ipsa creatura accipiente esse a Deo dicit habitudinem tantum ad Deum dantem sibi universaliter esse. Unde creaturam creari non est per aliquam passionem transmutari ad esse: sed est ipsam esse universaliter a Deo per simplicem effluxum; et per consequens referri ad ipsum tanquam ad universale principium essendi. Quapropter relationem creari nihil aliud est quam ipsam accipere esse a Deo cum novitate essendi: quod est referri ad ipsum tanquam ad principium sui esse. Et propterea, sicut non est inconveniens relationem referri seipsa, ita non est inconveniens quod seipsa creetur. Nec sequitur quod ipsa sit sibi causa essendi: quia ipsa non est esse rei principaliter creatae causa essendi, sed ipsum divinum velle est causa essendi creaturae; relatio autem in ipsa existens est quo formaliter creatura refertur ad Deum.

VI. Ad evidentiam tertii dubii , considerandum quod creationem esse accidens negari non potest, in doctrina Sancti Thomae: cum hoc ab ipso expresse in locis praeallegatis habeatur. Veruntamen tenentes relationem a fundamento realiter non distingui, dicerent talem relationem dici accidens, non quia sit accidens vere a substantia distinctum, sed quia sua ratio est extra rationem substantiae, et intelligitur rationi substantiae advenire. Tenentes autem relationem a fundamento realiter distingui, dicunt ipsam esse vere accidens a substantia realiter distinctum. Sed, quicquid sit de aliis relationibus, teneo de mente Sancti Thomae esse quod relatio creaturae ad Deum, quae, cum novitate essendi co-intellecta, dicitur creatio, est accidens realiter distinctum a creatura quae refertur. Nec potest glossari quod intelligat ipsam esse accidens quia extra rationem substantiae sit secundum suam formalem rationem considerata: nam de Potentia, ubi supra , ad 3, inquit quod illa relatio accidens est; et secundum esse suum considerata, prout inhaeret subiecto, posterius est quam res creata, sicut accidens subiecto intellectu et natura posterius est; licet, secundum suam rationem, prout ex actione agentis innascitur, sit quodammodo prior subiecto.

  1. Unde ad primum Scoti, primo negatur illa maxima qua saepenumero utitur, scilicet: Illud quod proprie inest alicui et sine quo illud absque contradictione esse non potest, est idem sibi realiter. Haec enim falsa est: ut patet de subiecto et propria passione, si ponatur passio, etiam per divinam potentiam, a subiecto separari non posse. Ubi enim est necessaria connexio unius rei ad alteram et necessaria sequela, ibi unum non potest esse sine altero. Sic est in proposito. Quia enim, ut dicitur Prima Parte, q. XLIV, a. 1, ad 1, omne ens aliud a Deo est ens per participationem, sequitur ut sit ab alio causatum. Ideo non potest esse absque dependentia ad causam: sicut nec potest homo esse quin risibile sit.

Dicitur secundo, quod contradictio dicta de aliquibus secundum esse et non esse non infert realem distinctionem illorum. De uno enim eorum quae sunt realiter idem, potest dici quod est, de reliquo vero quod non est, secundum quod illa res complete habet rationem unius, alterius vero rationem non habet complete: sicut dicimus velle divinum et creationem activam esse realiter idem, et tamen, antequam res crearentur, erat verum dicere, Velle divinum est, non autem, Est creatio, quia illa entitas habebat complete rationem velle, non autem rationem creationis, propter defectum termini, scilicet creaturae. Neque etiam impossibilitas recipiendi talia contradictoria infert realem identitatem: ut dicebatur de subiecto et propria passione.

Dicitur tertio, quod creatura dupliciter potest accipi: uno modo, absolute, secundum suam entitatem; alio modo, ut esse habet per divinam actionem et per ipsam conservatur. Primo modo, relatio est posterior creatura, tanquam accidens eius. Secundo modo, est ea prior, tanquam videlicet de ratione eius inquantum a Deo dependet. Sicut enim de ratione albi, inquantum huiusmodi, est albedo, ita de ratione creaturae, inquantum dependet ab actione divina, est relatio dependentiae ad Deum. Et quia non potest a creatura existente in natura, inquantum huiusmodi, removeri quin ab actione divina dependeat, ideo ab ipsa talis relatio dependentiae separari non potest.

  1. Ad secundum, negatur quod dependentia uniformiter conveniat relationi et aliis. Alia enim quae absoluta sunt, non referuntur seipsis, quia non sunt essentialiter relatio. Ipsa autem relatio seipsa refertur: quia est secundum suam essentiam ordo et relatio.

  2. Ad tertium dicitur quod non est mens Aristotelis omnem substantiam esse tempore priorem quolibet accidente: est enim aliqua substantia quae ab accidente separari non potest, et per consequens non est omni accidente prior tempore. Sed dupliciter vera est. Primo, secundum Commentatorem, VII Metaphys., comment. 4, de substantia corruptibili, ratione materiae ex qua fit. Cum enim materia ex qua corpus corruptibile fit, praecedat tempore id quod fit ex ea, praecedet etiam omne accidens quod ad illud consequitur. — Secundo, quod substantia aliqua praecedit omne accidens tempore non repugnanter. Nullum enim accidens potest esse sine substantia: sed bene aliqua substantia potest esse sine accidente, eius ratione considerata, puta Deus aut intelligentiae, etiam secundum Commentatorem, XII Metaphys., comment. 25. Quamvis enim poneretur Deum de necessitate produxisse caelum ab aeterno, et per consequens accidentia caeli esse aeterna, et sic Deum actu non praecedere tempore omne accidens; tamen substantiae divinae secundum se consideratae non repugnat quod sit non existentibus accidentibus, eo quod ad ipsam intrinsece nullum accidens consequatur.

VII. Ad ultimum dubium respondetur quod superius dicta non contradicunt iis quae hic dicuntur: utrumque enim verum est. Nam si Deus ad alias res refertur relatione a se distincta et separata, ipsa relatio erit in eodem ordine cum aliis rebus. Omnibus enim, non solum absolutis, sed etiam relativis Deus est prior, et in comparatione ad omnia est summum bonum. Ideo, si relatione a se distincta refertur ad alia ut summum bonum et primum ens, etiam ad ipsam relationem alia relatione a se distincta referretur: non enim inconveniens est aliquid ad relationem sicut ad terminum relatione referri. Huic autem non repugnat quod relatio alia relatione non referatur. Nec sequitur ex hoc quod Deus alia relatione referretur ad relationem, quod ipsa relatio alia relatione referatur ad Deum. Ipsa enim relatio est essentialiter relatio, ideo seipsa refertur: non autem Deus est essentialiter relatio, ut seipso referatur ad creaturas.

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work