Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma
Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles
Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri
Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus
Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae
Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata
Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem
Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis
Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili
Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus
Caput LXII: Quod anima non sit corpus
Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem
Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem
Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis
Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma
Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam
Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori
Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte
Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus
Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili
Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis
Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae
Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire
Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae
Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur
Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)
Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales
Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore
Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum
Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei
Ex praedeterminata veritate excludit Sanctus Thomas errorem illorum qui animam de substantia divina esse dicebant. Circa hoc autem duo facit: primo, probat propositum; secundo, unde habuit ille error originem ostendit 1.
- Primo itaque arguitur sic. Animae humanae non fuerunt ante corpora, ut est ostensum. Ergo non est anima de substantia divina. — Patet consequentia. Quia substantia divina est aeterna, ut superius est probatum.
Adverte quod dupliciter potest intelligi animam esse de substantia divina. Uno modo, ut sit de illa substantia numero quae est Deus, tanquam ex materia, sicut de una parte luti figulus aliquod fictile facit. Alio modo, quia est de eadem specie cuius est Deus, eo modo quo dicimus Sortem et Platonem esse de eadem specie. Utro istorum modorum intelligatur, necesse est ut animae ante corpora fuerint: quia de ratione naturae divinae, sive per modum singularis sive per modum speciei accipiatur, est ut sit aeterna.
Secundo. Anima est forma. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia Deus nullius rei potest esse forma.
Tertio. Substantia Dei non est in potentia ad aliquid. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia omne ex quo aliquid fit, est in potentia ad illud.
Quarto. Deus est omnino immobilis. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia id ex quo aliquid fit, aliquo modo mutatur.
Quinto. Anima variatur secundum scientiam et virtutem et eorum opposita. Ergo non est de substantia divina, quae est omnino invariabilis.
Sexto. In anima est potentia et actus, scilicet intellectus possibilis et intellectus agens. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia Deus est actus purus, in quo nulla est potentialitas.
Septimo. Deus est omnino impartibilis. Ergo anima non potest esse aliquid eius nisi sit tota eius substantia. Hoc autem est impossibile: quia tunc esset una anima omnium hominum, cum substantia divina non possit esse nisi una.
II. Quantum ad secundum 2, ponitur triplex fundamentum unde praedictus error originem habuit. Primum est, quia omnes id quod ponebant rerum principium, animae attribuebant, ut patet I de Anima. Quidam autem, nullam substantiam incorpoream esse ponentes, nobilissimum corporum, sive esset aer, sive ignis, sive quodcumque aliud principium ponerent, dicebant esse Deum. — Ex qua radice et Manichaei error pullulavit, qui Deum quandam lucem esse existimavit per infinita spatia distensam, cuius quandam particulam animam esse dicebat.
Sed hoc fundamentum superius est improbatum, quantum ad id quod ponitur Deum et animam esse corpus.
- Secundum fundamentum est, quia aliqui posuerunt unum esse omnium hominum intellectum. Antiqui autem quamlibet substantiam separatam esse Deum dicebant. Unde sequebatur intellectum nostrum, sive humanam animam, divinae naturae esse.
Sed et hoc superius est improbatum.
- Tertium est, quia intelligere, quod maxime proprium Dei existimatur, nulli substantiae in inferiori mundo convenire videtur nisi homini, per animam, quae etiam ponitur immortalis.
Huic favere videtur quod dicitur Gen. 1, ubi, postquam dictum est, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, subditur 3: Formavit Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae.
Sed ad hoc dicitur primo, quod similitudo illa, quantum ad intelligendum, non ostendit animam esse naturae divinae: cum in intelligendo multiplicem defectum patiatur.
Dicitur secundo, quod inspiratio praedicta processum vitae a Deo in hominem secundum quandam similitudinem demonstrat: non autem secundum unitatem substantiae. Quod patet, quia et qui corporaliter in faciem alicuius insufflat, unde videtur sumpta metaphora, aerem in faciem eius impellit, non autem aliquam suae substantiae partem in ipsum emittit 4.
Circa hanc conclusionem nihil occurrit quod difficultatem faciat, utpote quae ab omni veritate sit aliena. Eam autem pertractat Sanctus Thomas etiam Prima, q. xc, a. 1, et II Sent., d. XVII, a. 1.