Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma
Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles
Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri
Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus
Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae
Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata
Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem
Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis
Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili
Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus
Caput LXII: Quod anima non sit corpus
Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem
Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem
Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis
Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma
Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam
Solutis rationibus Averrois, quae ex Aristotelis dictis sumptae erant, vult ostendere Sanctus Thomas etiam ex Aristotelis verbis oportere ponere intellectum uniri corpori ut formam1. Et arguit sic.
I. Caelum, secundum opinionem Aristotelis, est animatum anima intellectiva. Ergo substantia intellectualis unitur corpori caelesti ut forma. Ergo et corpori humano, quod est inter omnia corpora inferiora nobilissimum, et aequalitate suae complexionis caelo, ab omni contrarietate absoluto, simillimum.
Antecedens probatur, quoad primam partem quidem, scilicet quod caelum sit animatum, primo ex VIII Physicorum. Ibi enim ostenditur quod primum mobile oportet ut seipsum moveat; deinde probatur quod movens seipsum de necessitate dividitur in duas partes, quarum una est movens et altera est mota. Omne autem huiusmodi est animatum, secundum Aristotelem. Ergo etc. — Secundo, ex II Caeli. Ibi enim expresse ponitur quod caelum est animatum; et quod propter hoc oportet ponere in ipso differentias positionis, non solum quoad nos, sed etiam secundum se.
Quoad secundam vero partem, scilicet quod anima eius sit intellectiva, probatur primo, quia in XI Metaph.2 ostenditur quod movens omnino immotum movet sicut desiderabile ab eo quod movetur. Non autem desiderio concupiscentiae, quod est desiderium sensus, sed intellectuali desiderio: unde dicitur ibidem quod primum movens non motum est desiderabile et intelligibile. Et sic oportet caelum, quod ab ipso movetur, esse desiderans et intelligens, etiam nobiliori modo quam nos. — Secundo, quia in II de Anima dicitur quod quibusdam inest intellectivum et intellectus, ut hominibus, et si aliquid huiusmodi est activum3 aut honorabilius, scilicet caelum.
Si dicatur quod intellectus continuatur corporibus caelestibus per phantasmata, et non ut forma dans esse, contra arguitur. Quia constat, secundum Aristotelem, quod caelum non habet animam sensitivam. Tum quia haberet diversa organa: quod non competit simplicitati caeli. — Tum quia in II de Anima, ad hoc insinuandum, dixit Aristoteles quod quibus de numero corruptibilium inest intellectus, insunt omnes aliae potentiae, ut daret intelligere quod aliqua incorruptibilia, scilicet corpora caelestia, habent intellectum, quae non habent alias potentias.
Ne autem aliquis putaret ipsum Divum Thomam assertive posuisse caelum esse animatum, tanquam aliquid ad fidem pertinens, subiunxit quod hoc non dixit quasi asserendo secundum fidei doctrinam: quia ad fidei doctrinam nihil refert sive sic sive aliter dicatur. Unde et Augustinus hoc sub dubio in libro Enchiridion reliquit.
- Circa ultimam consequentiam principalis rationis, advertendum ex doctrina Sancti Thomae in Qu. de Anima, art. 8, ad 2, quod non ideo infertur illud consequens quasi anima intellectiva uniatur corpori humano propter similitudinem quam habet ad caelum, quemadmodum secundum Avicennae opinionem dicendum esset4: sed quia conveniens est, si unitur caelo, quod etiam uniatur corpori humano, quod est nobilissimum inter inferiora corpora, propter aequalitatem complexionis, ad hoc ut per sensus possit species intelligibiles acquirere. Ad hoc autem sequitur aliqua similitudo ad caelum: quia sicut caelum omnino caret contrariis, ita corpus, reductum ad aequalitatem complexionis, maxime a contrariis elongatur.
Adverte autem circa ipsam consequentiam, quod non ponit ipsam Sanctus Thomas quasi necessariam absolute, sed tanquam probabilem secundum opinionem Aristotelis. Si enim posuit intellectualem substantiam esse unitam corpori caelesti non per phantasmata, sed secundum suam substantiam ut formam, similiter dicendum videtur quod corpori nobilissimo, quale est corpus humanum, voluerit animam intellectivam unitam esse non tantum per phantasmata, ut voluit Averroes, sed etiam ut formam. Neque enim magis repugnat intellectuali substantiae uniri corpori aequaliter complexionato quam corpori caelesti: cum non magis propter hoc ab hac materia ponatur dependere quam ab illa.
II. Circa fundamentum huius capituli et rationis inductae, dubium non parvum occurrit: quia non videtur de mente Aristotelis esse quod caelum sit animatum per informationem, ut sibi Sanctus Thomas attribuit.
Primo 5, quia, si secundum ipsum ponitur caelum animatum esse anima intellectiva tantum, aut ipsa anima unitur orbi propter operationem intellectivam: aut propter motum. Non primum: quia, cum intellectio sit operatio cui non communicat corpus, intellectus non indiget corpore nisi inquantum ei per sensus ministrantur phantasmata; operationes autem sensitivae non conveniunt corporibus caelestibus, in quibus etiam non sunt organa sensuum. — Non etiam secundum. Tum quia ad hoc ut moveat, non oportet ut uniatur orbi tanquam forma dans esse, sed sufficit unio per contactum virtutis: ut habetur VIII Phys., text. 43 6. Tum quia suum movere nihil est aliud quam suum intelligere et velle: ut habetur a Commentatore, XII Metaph., commento 36, ubi ait quod corpora caelestia sunt animata, et non habent de virtutibus animae nisi intellectum et virtutem desiderativam, quae movet in loco. — Ergo non posuit Aristoteles caelum esse animatum anima dante esse formaliter.
Secundo 7, quia tunc primus motor moveretur per accidens ad motum ipsius orbis: ut enim dicitur VIII Phys., text. 51 8, moto corpore, movetur et quod est in corpore. Sed primum movens, quod Aristoteles dixit esse partem moventis seipsum, non movetur neque per se, neque per accidens, ut dicitur ibidem, text. 52 9. Ergo primus motor non est forma corporis caelestis. Ergo, eadem ratione, nec motores aliorum orbium. — Patet ultima consequentia. Quia, si aliquod caelestium corporum poneretur animatum, hoc maxime attribuendum esset primo.
Tertio 10, quia tunc caelum esset corpus organicum: cum anima sit actus primus corporis organici, ut dicitur II de Anima 11. Hoc autem simplicitati eius repugnat. Ergo etc.
Quarto 12, quia Sanctus Thomas, Prima Parte, q. LXX, art. 3, videtur tenere quod Aristoteles voluerit caelum esse animatum anima movente tantum, non autem animadante esse. — Et de Spiritualibus Creaturis, art. 6, inquit quod ad salvandum opinionem Aristotelis et Platonis videtur sufficere quod substantia intellectualis uniatur corpori caelesti per modum quo motor unitur mobili. — Additque 13 quod inter ponentes corpora caelestia esse animata, et ponentes ea inanimata, parva vel nulla differentia invenitur in re, sed in voce tantum.
Quinto 14. Sequeretur quod caelum, aut saltem sphaerae inferiores, haberent tres motores, scilicet Deum, intelligentiam, et animam. Sed hoc est falsum: quia caelum habet tantum duos motores, ut inquit Commentator, XII Metaph., comment. 41. Ergo etc.
Sexto. Sequeretur quod caelum posset naturaliter ex se quiescere. Quod est contra Philosophum. — Probatur consequentia. Quia anima movet per appetitum.
Septimo. Cessarent omnes demonstrationes Aristotelis ad probandum primum motorem omnino immobilem. Quia dicet adversarius non oportere dari motorem separatum: quia, cum caelum sit animatum, movet seipsum, et dividitur in partem moventem et partem motam, sicut reliqua animalia.
Octavo 15. Si motor orbis esset anima eius, moveretur per accidens ad motum eius: sicut et animalium animae moventur ad motum corporum. Sed hoc non est ad mentem Philosophi, qui probat, VIII Phys. 16, oportere partem primi moventis seipsum esse immobile tam per se quam per accidens, cum causet motum sempiternum. Quod sane oportet esse verum de motore cuiuslibet orbis: cum omnes moveant motu sempiterno. Ergo etc.
Nono 17. Si intelligentia quae movet caelum esset anima caeli, non haberet determinatum situm in caelo, sed esset in toto tanquam in subiecto adaequato: ut patet de anima intellectiva, quae habet totum corpus pro subiecto adaequato. Sed hoc est contra mentem Philosophi, qui ponit intelligentiam quae movet caelum, esse in eius circumferentia: ut patet VIII Phys., text. 84 18. Ergo etc.
III. Ad hanc difficultatem dicendum est quod unum in doctrina Aristotelis clarum est, alterum vero est dubium. Clarum namque est ipsum posuisse aliquo modo caelum esse animatum: ut patet ex iis quae in hoc capite adducit Sanctus Thomas. Hoc etiam tenuit Commentator, cap. I de Substantia Orbis; VIII Metaph., comm. 12; II Caeli, comm. 61; II de Anima, comm. 15 et 32; item XII Metaph., comm. 36; et in plerisque aliis locis. Dubium vero est quomodo posuerit ipsum animatum: an scilicet anima dante esse per modum formae; an anima tantum movente et unita per contactum virtutis. Hoc enim neque ab Aristotele explicatur, neque a Commentatore.
Idcirco aliqui tenent de mente Aristotelis esse quod caelo unitur intelligentia per modum formae dantis esse: aliqui vero quod unitur tantum per modum motoris. Et Sanctus Thomas aliquando unam partem tenet, aliquando aliam.
Ubi enim absolute, secundum propriam opinionem, tenet corpora caelestia non esse animata, ut etiam philosophum huic sententiae expresse non adversari demonstret, ostendit quomodo ad Aristotelis intentionem sufficere videtur caelum esse animatum anima movente tantum, non autem anima dante esse. Et hoc tenet in Prima Parte, et in Qu. de Spiritualibus Creaturis 19.
Ubi autem contra Commentatorem arguit, ut hic, tenet oppositam partem. Quia enim Commentator volebat ex verbis Aristotelis superficialiter intellectis arguere intellectum esse substantiam separatam, et animam intellectivam non esse formam hominis apud ipsum Aristotelem; ideo et ipse Sanctus Thomas, contra ipsum, vult ostendere quod, si ad verba tantum Aristotelis respicere voluerimus, magis dicendum erit ipsum posuisse substantiam intellectualem esse formam corporis, quam illud universaliter negasse; cum expresse posuerit caelum esse animatum, et non nisi anima intellectiva, ipsique conditiones rei animatae, quae sunt movere seipsum et habere differentias positionis secundum naturam, attribuerit; ubi autem dixit intellectum esse separatum et immixtum, non de ipsa substantia in qua fundatur intellectus, sed de potentia intellectiva sit locutus. — Hoc etiam videtur Sanctus Thomas attribuere Aristoteli XII Metaph., in expositione text. 25 20; et II Caeli 21.
Propter quod, duo mihi de mente Sancti Thomae dicenda videntur. Primum est, quod ipse magis declinat ad hanc partem, quod caelum non sit animatum, secundum mentem Aristotelis, anima dante esse, quam ad oppositam. Secundum est, quod voluit probabiliter utramque partem sustineri posse. — Primum horum patet ex locis praeallegatis. Secundum vero ostenditur in Qu. de Anima, art. 8, ad 3: ubi etiam solvit rationem primam hic adductam qua probatur caelum non esse animatum.
Qua ex re, utramque partem sustinentes, ut Sanctus Thomas in Qu. de Anima sustinet, ad rationes utriusque partis ex eius doctrina respondebimus.
IV. Si itaque defensare voluerimus caelum, secundum Aristotelis mentem, animatum non esse anima informante, dicendum erit, ex locis adductis 22 in Prima Parte et de Spiritualibus Creaturis, ad rationem hic assumptam contra Averroem, quod Aristoteles non sic intellexit caelum animatum esse quasi substantia spiritualis corpori caelesti uniatur ut forma dans esse, sed quia illi unitur ut motor mobili: ita enim voluit substantiam spiritualem uniri corpori caelesti et esse in illo inclusam, sicut Plato 23 voluit animam intellectivam unitam corpori humano, scilicet per contactum virtutis; et esse in ipso sicut motorem in mobili, et in instrumento quo utitur, et cui intrinsece est coniunctus. — Cum autem probatur oppositum, quia posuit caelum movere seipsum, et habere differentias positionis secundum naturam: dicitur quod haec non arguunt ipsum habere intelligentiam informantem, sed unitam tantum per modum motoris. Sic enim caelum, ut dicit compositum ex intelligentia et orbe secundum contactum virtutis unitis, componitur ex motore et mobili; et sic est movens seipsum; et habet differentias positionis, quae in caelo non accipiuntur nisi in ordine ad motum localem, ut dicitur II Caeli 24.
- Sed contra hanc rationem instari posset: quia, si ideo caelum dicitur movere seipsum quia componitur ex motore et mobili unitis secundum contactum virtutis, eadem ratione poterit dici quod plaustrum movet seipsum, quia sibi uniuntur boves per modum motoris; et similiter quod navis movet seipsam, quia illi coniungitur nauta qui ipsam movet.
Respondetur quod non est eadem ratio de istis et de caelo, propter duo. Primo, quia secundum Aristotelem, substantia spiritualis quae movet caelum, habet virtutem ad talis corporis motum determinatam; et ipsum corpus caeli habet naturalem aptitudinem ad hoc ut a tali substantia spirituali sic moveatur. Hoc autem in instantiis adductis non invenitur. — Secundo, quia in illis est contactus quantitativus, qui fit secundum extrema. Inter intelligentiam autem et corpus caeleste est tantum contactus virtutis. Modo, ostensum est superius, in hoc Secundo, cap. LVI, quod in contactu quantitativo oportet tangens esse extrinsecum ei quod tangitur, et non potest incedere per ipsum, sed ab ipso impeditur: in tactu autem virtutis, qui convenit substantiis spiritualibus, cum sit ad intima, substantia tangens est intra id quod tangitur, et per ipsum absque ullo impedimento incedit. — Ex iis duobus evenit quod magis fit unum ex intelligentia et corpore caelesti, licet ex illis non fiat unum simpliciter, sed tantum in movendo, quam ex nauta et navi, aut ex bobus et plaustro. Atque idcirco convenientius potest dici quod caelum seipsum movet quam navis aut plaustrum coniunctum bobus. Sic enim corpus caeleste unitur motori sibi intrinseco, et ad eius motum naturali virtute determinato: quod illis aliis non convenit. — Posset etiam concedi quod eodem modo dici potest plaustrum ex se moveri, si nomine plaustri accipiamus aggregatum ex plaustro et bobus.
- Si autem quaeratur: Quare ergo Sanctus Thomas contra Averroem hoc loco rationem formavit quam ipse solubilem videbat? — dicitur, ut iam dictum est 25, quod hoc non facit quasi hanc rationem simpliciter insolubilem existimaret, sed quia ipsam efficacem contra Averroem putabat, qui ex Aristotelis verbis, ut in praecedenti capite patuit, substantiam intellectualem non posse uniri corpori ut formam, arguere volebat. Si enim ad verba tantummodo superficietenus respicere voluerimus, non ad sensum, magis ex verbis et rationibus eius, quibus aperte vult caelum animatum esse, ostenditur substantiam intellectualem uniri posse corpori ut formam, quam ex eius aliis verbis appareat ipsam corpori uniri non posse: animata enim dicere consuevimus quorum forma dans esse est anima.
Quod autem haec fuerit mens Sancti Thomae, constat ex principio huius capitis, ubi ait: Et quia Averroes maxime nititur suam opinionem confirmare per verba et demonstrationem Aristotelis, ostendendum restat quod necessarium est dicere, secundum opinionem Aristotelis, (supple) quantum verba sonant superficietenus intellecta, intellectum secundum suam substantiam alicui corpori uniri ut formam. Ex iis enim apparet Sanctum Thomam verbis et demonstrationi Aristotelis per Commentatorem adductis, voluisse alia Aristotelis verba manifestiora, et alias eius demonstrationes opponere.
Sic ergo rationi hic per Divum Thomam adductae, tenendo quod caelum secundum mentem Aristotelis non sit proprie animatum, secundum doctrinam eius alibi traditam, respondendum est.
V. Si autem oppositam partem sustinere voluerimus, ut sustinet Sanctus Thomas in Qu. de Anima, ubi supra 26, dicentes substantiam intellectualem, secundum Aristotelis mentem, dare esse formaliter corpori caelesti: respondetur ad primam rationem in oppositum adductam 27, secundum doctrinam Sancti Thomae in II Caeli, lect. 3, et loco immediate allegato, quod intelligentia unitur corpori caelesti ut forma propter motum et actionem, non quidem simpliciter, quia et absque tali unione posset agere et movere, ut arguebatur, sed propter actionis nobilitatem. Nam substantia spiritualis quae determinata est ad motum caeli, quem sine labore movet, nobilius operatur et agit per motum caeli si illi uniatur secundum esse, quam si sit ab eo separata: perfectior enim actio est quam quis agit per instrumentum coniunctum, ea quam agit per instrumentum separatum.
Ad primam probationem, patet ex dictis.
Ad secundam, dicitur primo, quod movere intellectualis substantiae per modum imperii, est tantum velle et intelligere: non autem movere per modum executionis. Immo ipse motus causatus in caelo ab intelligentia, quo mediante causat haec inferiora, secundum quod est a voluntate angeli, est executio. — Dicitur secundo quod, quomodocunque accipiatur movere, scilicet aut per modum imperii aut per modum executionis, non ponitur in ipsa intelligentia potentia motiva aut activa distincta ab intellectu et voluntate. Et ideo dictum Commentatoris verissimum est. — Dicitur tertio quod, licet movere intelligentiae per modum executionis sit a voluntate et intellectu; et intelligentia non habeat virtutem motivam ab intellectu et voluntate distinctam realiter, sed tantum ratione: unitur tamen intelligentia corpori caelesti ut forma propter executionem virtutis activae; scilicet ut illa sit perfectior executio. Unde consequentia illius rationis non tenet, videlicet: Movere intelligentiae, scilicet per modum imperantis motum, est eius intelligere et velle, Ergo non unitur corpori propter motum. Licet enim intelligere et velle, quae sunt actiones immanentes, ut sic, non indigeant corpore cui uniatur intelligentia ut forma; ipsa tamen operatio transiens, sive executio virtutis activae, quae a voluntate provenit, ad sui perfectionem indiget ut intelligentia sit corporis forma.
VI. Ad secundum 28 dicitur primo quod, cum Aristoteles ponit esse aliquam substantiam motricem corporis caelestis quae non movetur neque per se neque per accidens, illud intelligit de substantia movente per modum finis: ut patet ex eius processu XII Metaph., ubi, ponens multitudinem substantiarum separatarum, ponit multitudinem earum quae sunt fines, ut expresse habetur text. 48 29. Hoc patet esse de mente Sancti Thomae, ibidem, et de Spiritualibus, art. 5.
Dicitur secundo quod, quia in VIII Phys. nondum investigaverat substantiam intellectualem quae sit omnino separata, movens per modum finis et appetibilis, sed hoc erat in XII Metaph. investigandum; ideo de ipsa quae est pars moventis seipsum, tanquam de prima simpliciter substantia et omnino abstracta loquitur, et sibi conditiones primae substantiae attribuit, ut dictum est in primo libro 30. Et quia primus motor, et omnis alia substantia movens caelum per modum finis, est immobilis et per se et per accidens, illi substantiae quae est pars moventis seipsum, attribuit hoc quod est non moveri neque per se neque per accidens: cum tamen sibi in veritate non conveniat. Cum enim sit forma corporis, et sit unum esse ipsius et corporis caelestis, necesse est ut ad motum corporis per accidens moveatur. — Unde ad argumentum, negatur consequentia de eo qui vere est primus motor, movens scilicet per modum appetibilis primi: licet sit vera de eo quod ibi accipitur tanquam primus motor.
Cum autem probatur quia dicitur ibidem in VIII Physicorum 31, quod primus motor non movetur neque per se neque per accidens: dicitur quod illud intelligitur de eo qui vere est primus motor, qui scilicet est omnino a materia separatus; non autem de parte moventis seipsum, qui non est vere primus motor, licet illud sibi attribuatur suppositive et permissive, inquantum illud ibidem admittitur pro primo motore simpliciter.
Unde, quia impossibile absolute est ut pars moventis seipsum sit primus motor immobilis per se et per accidens, ideo in XII Metaph. investigatur primus motor omnino separatus a corpore, cui vere attribuantur conditiones primi motoris, quae ex suppositione et permissione attribui tae erant motori primi mobilis unito illi per modum formae.
VII. Ad tertium 32 dicendum quod corpus organicum dupliciter accipi potest. Uno modo, pro corpore habente diversa organa, complexione, situ et figura distincta. Alio modo, pro corpore ad animam et operationes animae disposito: ut nihil aliud sit corpus organicum quam corpus habens vitam in potentia, ut videtur exponere Philosophus II de Anima 33, sive habeat diversa organa et membra officialia, sive non habeat.
Si primo modo voluerimus in definitione animae accipere corpus organicum, ut fere omnes expositores accipiunt, eo quod teneant caelos non esse animatos: sic, negatur consequentia. Et ad probationem dicitur quod aut illa definitio animae convenit tantum animabus rerum corruptibilium, et quod istis tantummodo assignavit Aristoteles, in II de Anima, communem definitionem. — Aut quod convenit omni animae, non univoce quidem, sed analogice. Et sic non oportet caelum esse corpus organicum eo modo quo inferiora corpora, sed suo modo proportionabiliter: quia est organicum secundo modo.
Si autem secundo modo accipiatur organicum in definitione animae, sic conceditur corpus caeleste esse organicum. Nec hoc eius uniformitati et simplicitati repugnat.
- Posset etiam dici quod caelum habet diversitatem organorum: non quidem distinctorum secundum varietatem complexionum, ut in animalibus accidit; sed secundum rarum et densum, eo modo quo invenitur in caelo rarum et densum, scilicet secundum maiorem aut minorem congregationem partium, non autem secundum differentiam contrarietatis, ut dicitur II Caeli a Sancto Thoma, lect. 10, in fine. Et secundum hanc diversitatem sunt in caelo diversae virtutes respectu horum inferiorum, inquantum per illas partes anima caeli diversa agit in haec inferiora.
Non imponas autem mihi quod in anima caeli ponam alias potentias praeter intellectum et voluntatem, affixas diversis partibus caeli, sicut animae animalium habent. Non enim ad hoc tendit haec secunda responsio: sed ad hoc quod anima, per intellectum et voluntatem movens caelum, et haec inferiora mediante hoc motu, agens diversimode per diversas caeli partes in inferiora agit; ut sic diversae virtutes illarum partium sint diversi influxus animae caeli, sucundum quos diversimode in haec inferiora operatur.
VIII. Ad quartum 34 dicitur quod, quia Aristotelis est in hac re incerta sententia, et ex diversis eius dictis diversa accipi possunt, ideo Sanctus Thomas ibidem eius verba ad suum propositum interpretatur. Cum ergo dicit quod Aristoteles caelum esse animatum non posuit anima dante esse sed tantum anima movente, non hoc ideo inquit quasi oppositum non possit teneri: sed quia tenet Aristotelis verba posse ad hunc sensum exponi, cum ad salvandam eius opinionem videatur sufficere caelum esse animatum anima movente tantum. Unde sub dubitatione in Qu. de Spiritualibus Creaturis loquitur, inquiens quod, si quis intime consideret, forte inveniet inter has opiniones aut nullam aut modicam dissonantiam esse. Et inferius in eodem loco inquit quod videtur sufficere ad salvandam intentionem Platonis et Aristotelis, quod substantia spiritualis uniatur corpori caelesti ut motor. Haec enim verba forte et videtur non asserentis, sed opinative et probabiliter loquentis sunt.
IX. Ad quintum 35 dicitur quod non est inconveniens, apud Aristotelem, sphaeras inferiores habere tres motores: unum scilicet communem, qui est simpliciter primus motor; et duos appropriatos, quorum unus movet ut anima, alter vero ut proprius finis.
Ad sextum 36 dicitur primo, quod de motu caeli dupliciter loqui possumus, ut patet ex Sancto Thoma inferius, lib. III, cap. XXIII: scilicet aut ex parte motoris; aut ex parte substantiae caeli. Primo modo, motus caeli est voluntarius: secundo modo, est naturalis. Et ideo ex parte motoris, absolute loquendo, caelum posset quiescere: non autem ex parte ipsius substantiae caeli. Et sic intellexit Philosophus.
Dicitur secundo, ut habetur ex Philosopho XII Metaph., text. 38, et ex Sancto Thoma ibidem 37, quod, licet necessitas motus caeli non sit necessitas absoluta, cum caelum moveat seipsum, et omne tale in seipso habeat moveri et non moveri; est tamen necessitas ex suppositione, quae est necessitas finis, inquantum absque talis motus perpetuitate non esset conveniens ordo ad finem, secundum quod per motum intenditur assimilatio ad Deum. Et ideo non est inconveniens dicere quod, secundum mentem Aristotelis, caelum, secundum quod est animatum, potest absolute ex se quiescere, licet ex suppositione et ex fine necessario moveatur.
Ad septimum 38, negatur sequela. Licet enim ponatur caelum dividi in partem moventem et partem motam, tamen praeter motorem qui est pars moventis seipsum, oportet ponere alium motorem omnino separatum, qui moveat per modum appetibilis, ut deducit Aristoteles XII Metaphysicae 39.
X. Ad octavum 40 dicitur quod dupliciter possumus intelligere motorem alicuius corporis moveri per accidens. Uno modo, quod moveatur simpliciter illo moto locali quo movet corpus, nulla tamen fiat in ipso variatio in ordine ad corpus, sed semper eodem modo se habeat ad illud, et semper maneant in eadem dispositione inter se. Alio modo, quod motu corporis a se moti sic moveatur per accidens quod etiam varietur eius dispositio ad corpus, ita quod aliter et aliter se habeat ad corpus, sicut accidit in animalibus: ex motu enim corporis anima aliter et aliter se habet ad corpus, ex eo quod corpus ex motu locali aliquo modo alteratur. Philosophus ergo vult quod motor qui causat motum perpetuum, non movetur per accidens secundo modo. Non autem repugnat eius intentioni quod moveatur per accidens primo modo: licet velit de primo motore simpliciter quod nullo modo moveatur.
Patet hoc primo, ex Sancto Thoma. Nam, assignans differentiam inter motores orbium et animam, VIII Phys., exponendo text. 52 41, ait quod ratio quare motores orbium non moventur per accidens ratione sui ipsorum ad motum orbium, animae vero animalium per accidens moveantur, est quia motores orbium non constituuntur in suo esse ex sua unione ad corpora, et eorum annexio est invariabilis: sed animae quae movent animalia, constituuntur in suo esse secundum unionem ad corpora (intellige, excepta anima intellectiva), et variabiliter eis connectuntur. Ex hoc enim dat intelligere Sanctus Thomas quod non sic moventur motores orbium per accidens quasi varietur eorum esse et dispositio ad orbes per talem motum, sicut variatur dispositio animarum ad motum animalium. Cum hoc autem stat quod moveantur per accidens aliquo modo, eo quod unum sit esse eorum et orbium: quamvis ex unione ad orbes non constituantur in suo esse, idest, ipsorum esse a corpore et materia non dependeat; sicut nec esse animae intellectivae dependet a corpore.
Patet hoc secundo, quia Commentator, VIII Phys., comm. 83, inquit quod inaequalitas non accidit in motu nisi propter hoc quod motori accidit quidam modus transmutationis, quare aliquando vigoratur, aliquando debilitatur. Ex quibus dat intelligere quod ille solus motus per accidens repugnat motori moventi motu perpetuo et invariabili, ex quo variatur virtus motoris, et consequenter habitudo eius ad mobile.
- Ad nonum 42 dicitur quod utique intelligentia quae est anima caeli, non habet determinatum situm in caelo secundum determinationem suae substantiae ad unam partem caeli. Quod autem inquit Aristoteles ipsam esse in circumferentia, intelligitur, ut exponit Sanctus Thomas ibidem 43, per influentiam motus, et non per determinationem suae substantiae. Et intelligitur de primo motore, non autem de aliis.