Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma
Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles
Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri
Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus
Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae
Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata
Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem
Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis
Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili
Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus
Caput LXII: Quod anima non sit corpus
Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem
Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem
Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis
Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma
Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam
Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori
Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte
Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus
Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili
Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis
Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae
Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire
Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae
Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur
Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)
Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales
Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore
Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum
Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei
Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine
Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem
Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine
Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum
Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma
Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae
Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum
Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei
Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei
Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis
Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus
Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu
Postquam determinavit Sanctus Thomas de cognitione substantiae separatae quantum ad actum primum, nunc de ipsa quantum ad actum secundum determinat1.
I. Et ponit hanc conclusionem: Intellectus substantiae separatae est semper intelligens actu. Quae conclusio intelligenda est non tantum de actu primo, sed etiam de actu secundo, ut ex rationibus apparet: non tamen ad hunc sensum, quasi semper actu omnia cognoscibilia cognoscat; sed quia semper est in aliqua actuali consideratione.
Probatur autem primo. Intellectus substantiae separatae est supra tempus. Ergo non quandoque est intelligens actu, quandoque vero in potentia. — Probatur consequentia. Quia quod quandoque est in actu, quandoque in potentia, mensuratur tempore.
Circa hanc rationem, advertendum quod aliter loquendum est in substantiis separatis de actu intelligendi absolute considerato; et aliter de ipso ut ad hoc determinatum obiectum terminatur in particulari. Si enim substantia separata aliquando nullum haberet actum intelligendi, ita quod esset omnino intelligens in potentia, et postmodum fieret actu intelligens, transiret de potentia accidentali omnino ad actum: et sic mutaretur, eo quod nullo modo prius haberet perfectionem quam de novo poneretur accipere. Si autem non careret simpliciter actu intelligendi, sed semper aliquid actu intelligeret, licet non semper hoc determinatum, diceretur secundum quid transire de potentia ad actum, inquantum haberet actum quem prius non habebat secundum hanc particularem rationem: non tamen diceretur simpliciter transire de potentia ad actum, sic quod fieret de potentia intelligente actu intelligens, eo quod semper esset actu intelligens, licet non semper hoc determinatum, puta lapidem, intelligeret. Sic enim et apud nos, cum homo dormiens et nihil omnino considerans, postmodum evigilando incipit actu considerare, dicitur simpliciter transire de potentia ad actum, et de otio ad operationem: si autem, postquam fuit in actuali consideratione alicuius, desinat illud considerare et aliud contemplari incipiat, non dicitur simpliciter transire de potentia ad actum considerandi, sive de otio ad operationem, licet secundum quid hoc dici possit. Unde inferius, capite ultimo huius Secundi Libri, dicit Sanctus Thomas quod, cum in intellectu substantiae separatae est intelligentiarum successio, non est ibi proprie motus: cum non succedat actus potentiae, sed actus actui.
Propositio ergo Sancti Thomae qua dicitur quoniam quod est quandoque in actu, quandoque in potentia, mensuratur tempore, intelligitur de eo quod est simpliciter in potentia et postmodum fit actu. Quia, cum proceditur de potentia ad actum, ibi est mutatio aliquo modo, mutatio autem omnis tempori subditur, aut instanti temporis, scilicet continui: non autem cum fit transitus ab uno actu ad alium, ut sic.
II. Secundo. Substantiae separatae sunt substantiae viventes. Nec habent aliam operationem vitae nisi intelligere. Ergo ex sua natura sunt semper intelligentes actu. — Probatur consequentia. Quia omnis substantia vivens habet aliquam operationem vitae in actu ex sua natura quae inest ei semper: ut nutritio in animalibus.
Circa secundam partem antecedentis, adverte quod, cum dicitur substantiam separatam nullam operationem habere nisi intelligere, per intelligere accipitur omnis operatio intellectivae partis, non autem solus actus intellectus ut contra voluntatis actum distinguitur. Vocat autem omnem actum partis intellectivae intelligere, tum quia ab ipso sumit denominationem pars intellectiva; tum quia ad ipsam alia operatio, quae est voluntatis, consequitur, et sic, ponendo ipsum intelligere, ponitur etiam velle.
- Tertio. Substantiae separatae, secundum philosophos, movent corpora caelestia per intellectum. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia ille motus semper est continuus.
Si etiam non ponantur movere corpora caelestia, idem sequitur. Quia, si propria operatio corporis caelestis, quae est motus ipsius, est continua, multo magis et operatio propria substantiarum separatarum, quae est intelligere: cum sint corporibus caelestibus altiores.
- Quarto. Substantiae separatae non moventur neque per se neque per accidens: cum neque sint corpora, neque virtutes in corpore. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia omne quod quandoque operatur, quandoque non operatur, movetur per se vel per accidens: ut patet in nobis, ut dicitur VIII Physicorum.
Adverte quod ista ratio sumpta est ex VIII Physicorum, ubi, text. 51, ostendit Aristoteles animal ex se quandoque moveri, quandoque vero quiescere, inquantum motor ab aliquo movetur, et quandoque non movetur. Similiter enim hic arguit Sanctus Thomas: cum intelligere sit operatio substantiae intellectualis ad quam naturaliter ordinatur, quod sibi quandoque conveniat, quandoque vero non conveniat, non potest provenire nisi quia ipsa substantia separata aliquando moveatur, aliquando non moveatur; quia aliquando uno modo se habet, aliquando vero alio modo.
Si autem diceretur quod hoc operari potest libertas voluntatis, secundum quam aliquando vult intelligere, aliquando vult non intelligere: — respondetur quod libertas non operatur ad intelligere vel non intelligere substantiae separatae absolute, licet operetur ad intelligere aut non intelligere huius rei determinatae aut illius. Cuius ratio est: quia ad actum intelligendi naturaliter ordinatur, iam seipsam et Deum naturaliter intelligit, alia vero libere.