Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Quantum ad secundum, ostenditur quod Substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in operando .

I. Et arguitur primo sic. Per cognitionem intellectivam substantiae intellectuales iudicium habent de operandis. Et libertatem necesse est eas habere: cum habeant dominium sui actus. Ergo etc.

Secundo. Illa sunt liberi arbitrii in agendo quae sunt liberi iudicii et liberae actionis. Sed sola intellectualia sunt huiusmodi. Ergo etc. — Consequentia nota est, cum maiori.

Minor vero probatur. Quod enim sint liberae actionis, probatur quia movent seipsa ad agendum. Sola autem moventia seipsa libertatem in agendo habent, non autem quae non moventur neque agunt nisi ab aliis mota: quia, cum liberum sit quod sui causa est, quod non est sibi causa agendi, non est liberum in agendo. — Quod autem sola sint liberi iudicii, probatur. Et quidem quod iudicio agant, probatur: quia movens seipsum dividitur in movens et motum; motum autem est appetitus ab intellectu vel phantasia aut sensu motus, quorum est iudicare. Quod vero sola habeant iudicium liberum, probatur: quia quod seipsum ad iudicandum movet, est liberi iudicii; sola autem intellectualia seipsa ad iudicandum movent, quia solus intellectus reflectitur supra actum suum, quod requiritur ad hoc ut potentia iudicans seipsam ad iudicandum moveat. Ergo etc.

Ex iis concluditur quod inanimata neque liberi motus sunt, quia ab alio tantum moventur; nec liberi iudicii, cum iudicio non moveantur. Irrationalia autem sunt quidem aliquo modo liberi motus, cum seipsa moveant: non autem liberi iudicii. Intellectualia autem sunt et liberi iudicii et liberae actionis.

  1. Advertendum primo quod, licet irrationalia sint aliquo modo liberi motus, non tamen dicuntur moveri libero arbitrio. Quia ad hoc ut aliquid libero arbitrio moveatur, requiritur quod seipsum moveat, non autem ab alio tantum moveatur; et quod habeat liberum iudicium de motu, ut scilicet possit iudicare conveniens esse vel non conveniens ut ipsum moveatur. Modo, licet irrationalia seipsa moveant, quia una eorum pars est movens et altera mota; non tamen habent liberum iudicium de movendo aut non movendo, sed illud est sibi a natura determinatum; ovis enim videns lupum non potest determinare non esse fugiendum. Ideo dicuntur esse liberi motus, non autem movere se libero arbitrio.

Advertendum secundo, quod irrationalia esse liberi motus, nihil aliud est quam sibi ipsis esse causam motus: ita scilicet quod ipsa seipsa moveant ad determinatum finem, non autem ab extrinseco tantum moveantur tanquam a principali movente, sicut quae a natura moventur et quae moventur per violentiam. Sed tamen, quia moveri simpliciter libere est habere in potestate sua moveri et non moveri, quod brutis non convenit, non dicit absolute Sanctus Thomas quod sint liberi motus, sed addit quodammodo, quasi dicat: sunt liberi motus secundum quid, non autem simpliciter.

II. Tertio. Sola intellectualia communem boni vel convenientis rationem apprehendunt. Ergo sola seipsa ad iudicandum movent. Ergo sola sunt libera in iudicando, quod est liberum arbitrium habere. — Antecedens patet. — Prima vero consequentia probatur. Quia forma apprehensa movet secundum quod apprehenditur sub ratione boni vel convenientis. Si igitur iudicans ad iudicandum seipsum moveat, oportet ut per aliquam altiorem formam apprehensam se ad iudicandum moveat. Sed hoc non potest esse nisi ipsa ratio boni vel convenientis, per quam de quolibet determinato bono vel convenienti iudicatur. Ergo etc.

Advertendum quod, cum forma apprehensa moveat ad operationem inquantum per ipsam iudicatur aliquid esse bonum vel conveniens, si aliquid supra suum iudicium reflectatur diiudicando utrum verum an falsum iudicium sit quo iudicatur aliquid esse bonum aut conveniens, oportet hoc ex ipsa communi ratione boni aut convenientis fieri: sicut, si iudicari debeat an iudicium quo iudicatur aliquid esse animal sit verum, ex ipsa ratione animalis, per quam cognoscere possumus utrum hoc aut illud particulare sit animal, oportet tale iudicium fieri. Et ideo, cum omne quod seipsum ad iudicandum movet, supra suum iudicium reflectatur (oportet enim, si se ad iudicandum movet, ut suum iudicium cognoscat, ut dixit Sanctus Thomas in praecedenti ratione), necesse est ut movens seipsum ad iudicandum cognoscat altiorem et communiorem formam quam sit forma huius particularis boni aut convenientis, per quam iudicet utrum convenienter iudicatum sit hanc rem particularem bonam aut convenientem esse. Haec autem communior forma non potest esse nisi ipsa communis ratio boni aut convenientis, quae solo intellectu apprehendi potest. Ideo sola habentia intellectum sunt liberi iudicii, sive seipsa ad iudicandum movent. Et hoc est huius rationis fundamentum.

  1. Sed occurrit dubium circa ultimum consequens. Si esse liberum in iudicando est liberum arbitrium habere, ergo liberum arbitrium non erit idem quod ipsa voluntas, sed erit ipse intellectus: quia iudicium liberum est actus intellectus. Huius autem oppositum tenet Sanctus Thomas, ubicumque de libero arbitrio loquitur . Ergo quod hic dicitur contradicit iis quae alibi a Sancto Thoma dicuntur.

Ad huius evidentiam, considerandum est, ex Qq. de Verit., q. xxiv , quod, cum liberum arbitrium, pro potentia acceptum, sit potentia qua libere iudicamus, dupliciter hoc possumus intelligere: uno modo, quia est principium elicitivum illius actus quem dicimus liberum iudicium; alio modo, quia est principium faciens libertatem in iudicando. Ista enim multum differunt: sicut multum differt dicere grammaticam esse principium locutionis quae est recta; et ipsam esse principium, non locutionis, sed rectitudinis quae est in locutione. Cum ergo dicimus liberum arbitrium esse potentiam qua libere iudicamus, non accipimus primo modo, quia sic non esset idem quod voluntas sed esset intellectus, ut arguebatur, cum iudicare ad intellectum pertineat, non ad voluntatem: sed intelligimus secundo modo. Et sic voluntas est liberum arbitrium: quia ipsa facit ut libere iudicemus per ipsam; possumus enim per voluntatem eligere iudicare et non iudicare.

III. Quarto. A conceptione universali non sequitur actio nisi mediante apprehensione particulari. Sed intellectus est universalium apprehensivus. Ergo ex apprehensione intellectus non sequitur motus nisi universalis conceptio applicetur ad particularia. Sed applicatio conceptionis intellectualis potest fieri ad plura et distincta: cum universale multa contineat in potentia. Ergo iudicium intellectus de agibilibus non est determinatum ad unum. Ergo etc.

Quinto. Quae habent iudicium de agendis non determinatum ad unum a natura, necesse est liberi arbitrii esse. Sed intellectualia sunt huiusmodi. Ergo etc. — Probatur maior. Quia quod aliqua iudicii libertate careant, non est nisi quia aut nullum iudicium habent, aut habent illud a natura determinatum. — Minor etiam probatur. Intellectus non solum apprehendit hoc vel illud bonum, sed ipsum bonum commune. Ergo non determinatur voluntas ab intellectu movente ad hoc vel illud bonum, sed tantum ad bonum commune: quia movens et motum oportet esse proportionata. Ergo quicquid offertur sibi sub ratione boni, in illud potest inclinari.

IV. Concludit ex iis Sanctus Thomas quod omnia intellectualia liberam voluntatem habent ex iudicio intellectus venientem: quia videlicet libertatis radix est in ratione, ex eo quod non est sibi determinatum iudicium a natura; licet libertas ipsa primo formaliter sit in voluntate. Unde et definitur liberum arbitrium quod est liberum de ratione iudicium: quia scilicet est iudicium liberum a ratione proveniens.

Advertendum quod, licet aliquae rationes in principio adductae concludant explicite quod sola intellectualia sint liberi arbitrii, non autem quod omnia; implicite tamen concludunt quod omnia intellectualia sint talia: quia eadem est ratio de omnibus intellectualibus substantiis; et ratio qua concluditur aliquas earum esse liberi arbitrii, in omnibus eadem salvatur, veluti omnibus intellectualibus communis.

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work