Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Ostenso necessarium esse ut de actione divina transeunte determinetur, ostendit secundo loco Sanctus Thomas et ipsam considerationem creaturarum utilem esse: ad perfectam enim factionis cognitionem oportet et ipsa facta cognoscere. Circa hoc autem duo facit. Primo enim eius considerationis utilitatem ponit; secundo, ostendit differentiam Theologi a Philosopho in creaturarum consideratione, capite iv.

Quantum ad primum, duplicem ponit utilitatem. Et sic duas probat conclusiones: primam in hoc capitulo; alteram in sequenti.

I. Conclusio huius capituli est: Divinorum factorum meditatio necessaria est, idest utilis, ad fidem humanam instruendam. Probatur. Ad humanam fidem pertinet divinam sapientiam considerare; et admirari altissimam Dei virtutem, et per consequens Deum timere et revereri; divinam bonitatem amare; ad divinam similitudinem pervenire. Sed ista omnia haec consideratio tribuit. Ergo utilis est ad instruendam fidem.

Minorem probat, quoad primam partem, sic. Artificiata sunt artis repraesentativa. Deus autem sua sapientia res produxit: Psalmo, Omnia in sapientia fecisti; et Eccli. 1, Effudit illam super omnia opera sua. Ergo ex factorum consideratione possumus divinam sapientiam colligere, tanquam in rebus factis impressam per quandam communicationem suae similitudinis. — Confirmatur auctoritate Psalmi: Mirabilia opera tua, et anima mea cognoscet nimis.

Quoad secundam partem, arguitur primo quod ducant in admirationem altissimae Dei virtutis: quia virtus facientis est eminentior rebus factis, ut innuitur Sap. xiii, et Rom. 1. — Quod autem ex hoc causetur timor et reverentia, probatur auctoritate Ierem. x: Magnum est nomen tuum etc.

Quoad tertiam partem, probatur. Bonitas creaturarum, pulcritudo et suavitas animos hominum allicit ad amorem. Ergo et ipsa bonitas divina, quae est fons bonitatis, comparata diligenter rivulis bonitatum in singulis rebus repertis, animos hominum inflammatos totaliter ad se trahet. — Patet consequentia. Quia quicquid bonitatis et perfectionis in diversis creaturis particulariter est distributum, totum in ipso universaliter est adunatum sicut in fonte totius bonitatis. — Confirmatur auctoritate Psalmi, Delectasti me, Domine etc.; et alibi, Inebriabuntur etc.; et Sap. xiii, Ex iis quae videntur etc.

Quoad quartam partem, probatur quia, cum Christiana fides hominem de Deo principaliter instruit et per lumen divinae revelationis creaturarum cognitorem facit, fit in homine quaedam divinae sapientiae similitudo: Deus enim seipsum cognoscendo in se omnia intuetur. — Confirmatur per Apostolum, II Cor. iii: Nos vero omnes revelata etc.

Confirmatur conclusio principalis auctoritate Eccli. xlii, Memor ero etc.

II. Circa huius capitis conclusionem, notandum quod non est eius sensus considerationem creaturarum causare Christianam fidem: non enim fides ex creaturis causatur in nobis, sed ex lumine divinae revelationis; licet etiam ipsae creaturae nos manuducant in Dei cognitionem. Sed sensus est quod creaturarum consideratio utilis est ad illam instructionem quam facit fides Christiana, dum ex hac consideratione iuvamur ad ea ad quae nos fides dirigit. Instruimur enim per fidem de credendis primo, secundario de agendis. Secundum enim doctrinam Sancti Thomae, II[a] II[ae], q. iv, 2, ad 3, fides est in intellectu speculativo sicut in subiecto, extensive autem est etiam in intellectu practico; et per dilectionem operatur (Galat. v), inquantum est inchoatio et fundamentum quoddam quasi totius spiritualis vitae, ut dicitur Verit., q. XIV, 2, ad 1. Unde hic non accipitur fides Christiana prout est theologalis virtus distincta contra spem et caritatem: sed ut omnia ad Christianam vitam pertinentia includit.

III. Circa primam partem minoris dubitatur. Quia admiratio, ut patet ex Philosopho, I Metaph., est ignorantis. Ergo quod ducit in cognitionem et considerationem divinae sapientiae, non ducit in eius admirationem. Repugnat ergo dicere quod consideratio creaturarum facit nos divinam sapientiam et admirari et considerare. Respondetur quod admiratio est species timoris consequentis apprehensionem alicuius rei excedentis nostram facultatem: ut patet Iª IIae, q. XLI, a. 4; et IIª IIae, q. CLXXX, a. 3, ad 3; et Verit., q. XXVI, 4, ad 7. Unde, cum apprehenditur aliquod cognoscibile ut nostram superans omnino cognitionem, causatur admiratio. Dupliciter ergo effectus potest ducere in cognitionem causae: scilicet aut perfectam; aut imperfectam. Si ducit in perfectam cognitionem, ut accidit in effectibus univocis, non causat admirationem. Si autem in imperfectam cognitionem ducit, ut in aequivocis, potest admirationem causare ex magnitudine perfectionis causae nostram cognitionem superantis. Cum igitur creaturae ducant in cognitionem sapientiae divinae imperfectam (quod dat intelligere Sanctus Thomas cum inquit nos ex factorum consideratione utcumque posse divinam sapientiam considerare), non inconvenit ex ipsis in nobis et admirationem et cognitionem causari.

  1. Sed restat adhuc dubium. Si admiratio est species timoris, cum timor sit respectu mali futuri, admiratio erit etiam respectu mali futuri, cuius exitum aliquis considerare non potest. Sapientia autem divina non est malum, immo summum bonum. Ergo circa ipsam non cadit admiratio. Respondetur quod, licet sapientia divina sit summum bonum, tamen eius consideratio potest apprehendi ut supervacua et ut nociva, ut dicitur Verit., ubi supra, dum consideratur ut omnino superans nostram cognitionem. Unde admirans refugit in praesenti dare iudicium de eo quod miratur, timens in ipso iudicio deficere.

IV. Circa secundam partem eiusdem minoris, cum dicitur, Virtus facientis est rebus factis eminentior, advertendum quod intelligitur de iis quae per artem producuntur. Constat enim artificis virtutem rebus artificiatis praestantiorem esse. Et quanto artificiata fuerint nobiliora, tanto magis virtutem et ingenium artificis admiramur, utpote excedentem eam cognitionem quam possumus de ipsa per artificiatum habere: deprehendimus enim ex opere esse in artifice virtutem inconsuetam, et potentem etiam maiora operari. Sic etiam, cum Deus ad omnia creata comparetur ut artifex ad artificiata, virtus sua rebus creatis eminentior est, et ex creaturis eius virtutem, tanquam nostram cognitionem superantem, admiramur.

  1. Circa id quod inquit Sanctus Thomas, quoniam ex admiratione divinae virtutis procedit timor et reverentia, advertendum quod, cum duplex sit timor, scilicet servilis, et castus sive filialis, uterque respicit duplex obiectum: scilicet malum quod quis refugit; et illum a quo, vel per comparationem ad quem, malum potest provenire. Secundo modo Deus timeri potest, non autem primo modo: ut habetur IIª IIae, q. XIX, 1. Uterque autem timor provenit ex consideratione excellentis virtutis: dum scilicet existimatur aliquis, propter dignitatem et excellentiam virtutis, posse nocumentum inferre; aut, propter eius dignitatem et excellentiam, nollet quis eum offendere aut ab eo separari. Et sic ex consideratione divinae virtutis excellentis causatur timor Dei servilis, inquantum Deus nocumentum inferre, ob suam virtutem, potest; et timor filialis, inquantum aliquis, considerata magnitudine et excellentia divinae virtutis, accenditur in Dei amorem et eius offensam refugit. Considerandum secundo, quod reverentia, quae est actus timoris aliquo modo, et aliquo modo actus latriae, semper respicit personam excellentem ratione excellentiae. Ideo ex consideratione excellentiae divinae virtutis causatur ad ipsum Deum reverentia. Cum ergo dicitur quod ex admiratione altissimae Dei virtutis causatur timor et reverentia, possumus intelligere timorem servilem et filialem, qui est idem aliquo modo quod reverentia. Possumus etiam intelligere timorem filialem quoad actum qui est timere separationem a Deo; et quoad alium eius actum, qui est reverentia et subiectio ad Deum. Nam isti duo actus attribuuntur timori filiali, Iª IIae, q. LXVII, 4, ad 2.

V. Quantum ad tertiam partem, cum dicitur omnes bonitates creaturarum esse in Deo universaliter adunatas, intellige, non per modum coacervationis, sed per modum simplicissimae unitatis, et universalitatem actualis perfectionis, ut declaratum est in Primo. Circa ultimam partem, cum dicitur fidem Christianam facere hominem cognitorem creaturarum, attendendum quod intelligitur, non quantum ad eorum naturas et proprietates, sed ut ad Deum dependentiam habent: ut in quarto capite dicit Sanctus Thomas.

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work