Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Secundo loco, respondet ad rationes quae ex parte rerum factarum sunt sumptae 1.
I. Ad primum enim dicit quod necessitas essendi quae est in creaturis, est necessitas ordinis. Talis autem necessitas non cogit ipsum cui inest semper fuisse. Quia enim non sequitur eius substantiam talis necessitas 2, ideo impossibilitatem non essendi inducit, subiecto iam constituto in esse: non autem aliter.
-
Sed contra hanc responsionem dubitatur. Videtur enim implicari contradictio cum dicitur quod necessitas essendi quae est in creaturis, est necessitas ordinis, non tamen sequitur substantiam rei. Nam ista necessitas essendi est necessitas ordinis quia est necessitas per ordinem ad causam formalem: scilicet aut quia ipsa res est forma tantum non in materia existens, aut quia forma implet totam capacitatem materiae, ut superius 3 patuit. Sed quod consequitur formam rei, consequitur eius substantiam: cum forma sit de substantia rei; et in separatis a materia ipsa forma sit rei substantia. Ergo huiusmodi necessitas ordinis sequitur substantiam rei. Ergo repugnat quod sit necessitas ordinis huiusmodi, et non consequatur substantiam rei.
-
Respondetur dupliciter, supposita huius textus veritate. Primo, quod duobus modis aliquid consequi potest substantiam rei: scilicet, aut absolute consideratam; aut iam constitutam in esse. Quod consequitur primo modo, est de eius ratione aut propria passio. Et tale aeternaliter convenit rei secundum esse intellectuale, saltem secundum apprehensionem intellectus divini: in huiusmodi enim propositionibus est tantum necessitas ordinis praedicati ad subiectum; ista enim est aeternae veritatis, Homo est rationalis, et ista, Homo est risibilis, secundum naturam terminorum considerata. Quod autem consequitur secundo modo, non convenit rei aeternaliter nisi ipsa res ab aeterno sit. — Cum ergo aliquid creatum habet necessitatem essendi in ordine ad formam, illa necessitas consequitur naturam secundo modo, scilicet ut iam constitutam in esse: quia sic constituta est in esse ut non habeat potentiam ad non esse. Non autem primo modo: ut necessarium sit esse aeternaliter illi convenire.
Responderi potest secundo, quod ista necessitas essendi consequitur quidem substantiam rei in genere causae formalis: non autem in genere causae efficientis, quasi scilicet res a se habeat necessitatem essendi, et non ab alia causa effectiva; cum non habeat esse ex se, sed ab alio. Et ideo, posita substantia in actu, talis necessitas ipsam sequitur sicut effectus formalis suam formam consequitur. Non autem oportet ut res ab aeterno sit: eo quod ex voluntate producentis eius esse dependeat, non autem ex se effective necessitatem essendi habeat. — Et sic patet nullam esse contradictionem.
Puto tamen textum hunc vitiatum esse 4: ut ex cap. XXX et xxxi, ad quae loca se remittit Sanctus Thomas, patere potest. Non enim debet habere, non tamen eius necessitas sequitur eius substantiam: sed sic, eius tamen necessitas sequitur eius substantiam. Et sic responsio clara remanet. Si enim necessitas substantiam sequitur, non potest rei convenire nisi ipsa substantia posita in actu. Et ideo ex ipsa non potest argui quod substantia non incoeperit esse per agens divinum.
II. Ad secundum, dicit quod virtus essendi semper praesupponit substantiae productionem. Ideo consequentia non tenet.
Pro maiori intelligentia huius responsionis, sciendum, ex doctrina Sancti Thomae Potentia, q. III, a. 17, ad 2, quod nulla virtus essendi aut operandi respicit praeteritum, sed praesens aut futurum: nihil enim habet virtutem ut aliquid fecerit, sed ut nunc aut in posterum aliquid faciat. Ideo bene hic dicitur quod virtus essendi semper praesupponit substantiae productionem, et non arguit rei sempiternitatem.
-
Sed occurrit dubium. Quia virtus quae nunc est respectu alicuius praesentis aut futuri, potest esse eadem quae fuit causa eius quod nunc est praeteritum: sicut potest esse quod eadem virtus qua ignis calefacere potest lignum, calefecerit lapidem. Sic ergo virtus essendi respicere potest etiam praeteritum tanquam effectum iam productum: verum enim est quod virtus quae dat nunc esse caelo formaliter et dabit in futurum, dedit etiam esse in praeterito. Et sic, si aliquid habet virtutem ut sit semper, sequitur quod per virtutem qua nunc est, etiam semper fuerit in praeterito: res enim tandiu habet esse quandiu eius virtus essendi se extendit. Et sic per hanc responsionem non videtur argumento esse satisfactum.
-
Respondetur quod, licet virtus materialiter sumpta possit respicere praeteritum materialiter, quia videlicet per ipsam res aliqua producta fuit; non tamen virtus formaliter sumpta, ut scilicet respicit producibile, praeteritum respicit formaliter, idest sub ratione producibilis per eam. Nihil enim habet virtutem ad producendum rem quae praeteriit; neque res praeterita producibilis rationem habere potest, ut scilicet produci possit id quod est praeteritum inquantum huiusmodi; et si aliquid per virtutem suam produxit in tempore praeterito aliquem effectum, tunc tempus quando produxit non erat praeteritum, sed praesens. Similiter non potest aliquid producere in tempore praecedente esse virtutis: oportet enim virtutem aut simul tempore esse cum effectu aut prius, non autem posterius. Ideo virtus essendi, ut productiva esse formaliter, non respicit esse ut praeteritum, sed ut praesens aut ut futurum: licet ipsa eadem forma esse possit a qua in tempore praeterito res fuit, et nunc est ac in futurum erit; sed quando fuit causa essendi in tempore nunc nobis praeterito et virtuti, illud tempus praesens erat, non praeteritum. Ex quibus patet quod virtus essendi necessario praesupponit substantiae productionem: cum non possit virtus formae causare esse tanto aut tanto tempore nisi sit in actu in tempore in quo causat; non enim potest virtus causare quando non est, quia virtus praeteritum nullo modo respicit.
Cum ergo arguitur, Eadem virtus potest produxisse aliquid in praeteritum quae nunc producit aliquid in praesenti aut in futuro producet. Ergo, si aliquid habet virtutem ut sit semper, sequitur ut per virtutem qua nunc est, fuerit semper: negatur consequentia. Et cum probatur quia tandiu res habet esse quandiu virtus essendi se extendit: dicitur quod hoc assumptum non probat consequentiam. Virtus enim semper essendi non se extendit ad praeteritum, scilicet ut possit aliquid causare in tempore praeterito, sed tantum ad futurum. Ideo ex ipsa bene sequitur quod habens talem virtutem, quantum est ex se, semper in futurum erit: non autem quod ab aeterno fuerit, nisi supponatur ipsam virtutem essendi ab aeterno fuisse. Propter hoc bene inquit Sanctus Thomas quod, cum de productione substantiae caeli agitur, talis virtus essendi sempiternitatis sufficiens argumentum esse non potest.
III. Ad tertiam, negat assumptum. Nec probatio valet: quia, ut ex supra dictis patet, absque mutatione Dei agentis potest esse quod novum agat et non sempiternum.
Ad quartam, negat consequentiam. Quia naturalium agentium intentio ad specierum perpetuitatem praesupponit naturalia agentia iam producta.
Ad quintam, quae est Aristotelis, VIII Phys. 5, negat assumptum. Ad cuius probationem, inquit quod magis sempiternitatem motus supponit quam probet. Quia non oportet omne instans esse principium et finem, nisi omne signum in tempore acceptum sit medium inter prius et posterius in motu, quod est ponere motum sempiternum. Unde ponens motum non esse sempiternum potest dicere primum instans temporis esse principium futuri et nullius praeteriti finem.
Ad sextam, quae etiam Aristotelis est 6, negat assumptum. Ad cuius probationem, inquit quod, cum ponitur prius non esse tempus quam esse, ly prius non ponit aliquam partem temporis in re, sed solum in imaginatione. Ideo non sequitur quod, si ponitur tempus non esse, ponatur esse.
Ad septimam, dicitur quod veritas illarum propositionum habet necessitatem ordinis praedicati ad subiectum. Ideo non cogit aliquam rem esse semper: nisi forte in intellectu divino, apprehendente videlicet earum veritatem ab aeterno.