Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Positis rationibus quibus aliqui probabant substantiam intellectualem non posse esse corporis formam, nunc de opinionibus taliter opinantium disputat Sanctus Thomas. Circa hoc autem duo facit. Primo namque disputat contra opiniones existimantium animam intellectivam, propter quam haec est mota difficultas, esse substantiam immaterialem; secundo, contra opiniones existimantium ipsam aliquam materialem dispositionem esse, cap. LXII.

Circa primum duo facit, secundum quod contra duas Platonis opiniones disputat. Primo enim inquirit, An anima intellectiva corpori uniatur tantum ut motor. Secundo, Utrum in nobis sit distincta ab anima vegetativa et sensitiva, in capite sequenti.

I. Quantum igitur ad primum: cum teneret Plato animam intellectivam non esse formam substantialem corporis humani, ut naturam hominis salvaret, dixit quod corpori unitur tantum per contactum virtutis, ut narrat Gregorius Nyssenus, in suo libro quem de Anima fecit. Dicebat enim animam esse in corpore sicut nautam in navi. Contra quam positionem arguere volens Sanctus Thomas, primo probat quod non unitur anima intellectiva corpori ut motor tantum; secundo, quod illi unitur ut forma.

Quantum ad primum, arguit primo sic. Sequitur ex hac positione quod homo non sit unum simpliciter, et per consequens nec ens simpliciter, sed ens per accidens: quia secundum contactum virtutis non fit unum simpliciter, ut superius est ostensum; ex anima autem et corpore fit homo. Hoc autem est inconveniens. Ergo etc.

II. Si dicatur, ut dicebat Plato, quod homo non est ex anima et corpore, sed est ipsa anima utens corpore (sicut Petrus non est aliquid compositum ex homine et indumento, sed homo utens indumento): contra hoc arguitur dupliciter.

Primo. Sequeretur quod homo et animal non essent aliqua sensibilia materialia: quia anima non est aliquid sensibile materiale. Hoc autem est falsum. Ergo etc.

Secundo. Sunt aliquae operationes communes animae et corpori, ut timere, irasci, sentire et huiusmodi: cum accidant secundum transmutationem alicuius determinatae partis corporis. Ergo etc. - Probatur consequentia. Quia impossibile est quod eorum quae sunt diversa secundum esse, sit operatio una secundum quod egreditur ab agente, licet possit esse una ex parte operati. Cum enim actio sequatur formam et virtutem, oportet, quorum sunt diversae formae et virtutes, sint etiam actiones diversae.

III. Si dicatur, secundum Platonis sententiam, quod praedictae operationes sunt communes animae et corporis, animae quidem sicut moventis, corporis autem sicut moti; non est autem inconveniens moventis et moti, quamvis sint diversa secundum esse, eundem esse actum: - contra arguitur.

Tum quia anima sensitiva non se habet in sentiendo sicut agens et movens corpus, sed sicut quo patiens patitur a sensilibus: quod impossibile est esse diversum secundum esse a patiente. Carentia enim sensu non patiuntur a sensibilibus eo modo passionis qui ad sentiendum requiritur.

Tum quia secundum hoc anima sensitiva habebit aliquam operationem propriam: licet enim motus sit communis actus moventis et moti, alia tamen operatio est facere motum, et alia operatio recipere motum. Et sic sequetur quod habebit propriam subsistentiam. Et per consequens non destruetur destructo corpore, sed erit immortalis. Quod improbabile videtur, ut inferius ostendetur: licet ab opinione Platonis non discordet.

  1. Advertendum, circa primam improbationem solutionis datae, quod licet sensus sit potentia passiva, et ideo necesse sit ut sentire sit quoddam pati et moveri a sensibilibus exterioribus, ut dicitur II de Anima; et per consequens quod in sentiendo sensus non se habeat ut movens, sed ut potentia mota, et sicut id quo organum movetur spirituali motione: non tamen sic dicitur potentia passiva sensus, et sentire moveri et pati, quasi sensus nullum habeat actum qui sit operatio. Hoc enim manifeste falsum esse constat: eo quod sensatio operatio quaedam sensus sit, qua iudicat de sensibili. Sed, cum dupliciter comparari possit potentia ad suum obiectum, aut scilicet secundum quod absolute in natura est, aut secundum quod iam est per suam similitudinem potentiae unitum, dicitur proprie aliquid potentia passiva aut activa per comparationem ad obiectum in natura consideratum, non autem ut consideratur tanquam per suam similitudinem unitum potentiae. Nam si potentia sit ipsius obiecti transmutativa, dicitur potentia activa, comparatur enim ad obiectum sicut agens ad patiens: sicut potentia calefactiva ignis est potentia activa, quia est transmutativa calefactibilis. Si autem ipsa potentia sit ab obiecto transmutabilis, sic est passiva: eo quod ad obiectum comparetur sicut patiens ad agens. Ex hoc autem quod potentia comparatur ad suum obiectum ut est in natura sicut patiens ad agens, sequitur quod similitudo obiecti in potentia recepta comparatur ad ipsam potentiam sicut actus et forma ad subiectum. Et quia non inconvenit subiectum et actum eius simul ad unam operationem productive concurrere, ideo nihil prohibet aliquam potentiam esse passivam, et tamen simul cum similitudine obiecti in ipsa recepta ad aliquam operationem convenire: sicut calefactibile, simul cum forma caloris in ipso causata a calido, potest calefacere.

Sic igitur sensus est potentia passiva, qua organum a sensibili patitur per receptionem speciei sensibilis: et tamen est principium operationis sentiendi. Et ideo, cum dicitur a Philosopho quod sentire accidit in ipso moveri a sensibilibus, non est sensus quod ipsum moveri a sensibilibus sit essentialiter sentire: non enim sentire est recipere (nisi antecedentis), sed operari, quia est iudicare de re sensibili. Sed est sensus quod sentire, si in ratione transmutationis consideretur, non convenit ex hoc quod sensus organum aut obiectum transmutet, sed ex hoc quod sensus et organum a sensibilibus transmutatur. Non enim sentire potest sensus nisi obiecti similitudinem in se recipiat: quod est moveri et pati.

  1. In secunda improbatione, cum dicitur quod alia operatio est facere motum et recipere motum, notandum quod operatio non accipitur hic pro actu producto ab eo cuius dicitur operatio, recipere enim motum non est actus productus a mobili: sed, iuxta ea quae dicuntur Tertio huius, cap. XXII, accipitur operatio prout ultimum per quod unaquaeque res ordinatur ad suum finem dicitur eius operatio; secundum quem modum calefieri et secari dicitur operatio calefactibilibus et secabilibus.

IV. Circa fundamentum rationis principalis , videlicet quod impossibile est ut diversorum secundum esse sit una operatio secundum quod egreditur ab agente, licet possit esse una ex parte operati, dubium occurrit. Si enim actio, ut superius est determinatum, nihil absolutum ponit in agente, sed est tantum motus ipse qui recipitur in passo; si actio est una ex parte operati, necesse est ut etiam sit una secundum quod egreditur ab agente.

Respondetur, sustinendo quod actio nihil absolutum ponat in agente, quod licet actio materialiter dicat tantum motum vel mutationem in passo receptam, formaliter tamen connotat respectum originis in agente. Et ideo ubi plura agentia ad unum effectum concurrunt, licet motus sit unus, respectus tamen originis sunt plures in pluribus agentibus. Unde potest dici ibi esse unam actionem materialiter, sed plures formaliter. Et sic intelligitur exemplum Sancti Thomae, cum inquit quod, multis trahentibus navem, ex parte trahentium sunt multae actiones, quia sunt diversi impulsus ad trahendum: sunt enim multae formaliter, propter diversos impulsus, idest diversas applicationes virtutum ad trahendum, in quo significatur esse diversos respectus originis in ipsis trahentibus navim, sicut sunt diversae virtutes; quamvis materialiter sit una actio. Intelligit ergo Sanctus Thomas propositionem assumptam de unitate formali actionis, quae resultat ex unitate respectus importati per actionem: non autem de unitate materiali, de qua procedit obiectio.

V. Secundo principaliter . Sequitur quod corpus et eius partes non consequuntur speciem ab anima. Ergo, abeunte anima, corpus et eius partes remanebunt eiusdem speciei. Hoc autem esse falsum constat: cum tunc nulli partium propria operatio insit, quae speciem consequitur. Ergo non unitur anima corpori tantum ut motor. — Probatur sequela. Quia mobile non sortitur formaliter speciem a suo motore ut sic.

Tertio. Corpus non habebit esse per animam: quia mobile non habet esse per suum motorem (qui scilicet sit motor tantum). Ergo nec vivet per animam: quia vivere viventibus est esse. Hoc est falsum. Ergo etc.

Quarto. Sequitur quod in unione animae ad corpus non erit aliqua generatio, neque in separatione corruptio. Et per consequens mors non erit corruptio animalis. — Probatur consequentia. Quia mobile non generatur per applicationem motoris ad ipsum, neque per eius separationem corrumpitur: cum mobile non dependeat a motore ut sic secundum esse, sed tantum secundum moveri.

Quinto. Erit in potestate animae separari a corpore cum voluerit, et iterum uniri ei cum voluerit. Quod patet esse falsum. — Probatur consequentia. Quia, secundum Platonem, anima movet corpus sicut movens seipsum. Movens autem seipsum in se habet movere et non movere. Si ergo non unitur corpori nisi ut motor, poterit uniri et non uniri ei ut voluerit.

VI. Quantum ad secundum , probat Sanctus Thomas quod anima unitur corpori ut forma.

Et arguitur primo sic. Per animam corpus fit actu ens de potentia ente. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia semen ante animationem est vivens tantum in potentia, per animam autem fit vivens actu. — Consequentia etiam probatur. Quia quo aliquid fit de potentia ente actu ens, est forma et actus ipsius.

  1. Circa probationem antecedentis dubium occurrit. Nam, ut habetur II Phys. et V Metaph. , semen se habet in generatione ut efficiens. Materia autem et efficiens non coincidunt in idem numero. Ergo semen non est materia viventis. Cuius oppositum videtur velle Sanctus Thomas, cum inquit semen ante animationem vivere tantum in potentia, per animam autem fieri vivens actu.

Ad huius evidentiam, sciendum quod opinio Aristotelis, ut patet XV de Animal. , fuit, semen animalis non concurrere ad generationem ut materiam, sed tantum ut agens, inquantum in ipso est virtus generantis. Unde et II Phys. et V Metaph. semen ponit in genere causae efficientis. — Alii autem ponunt semen concurrere ad generationem sicut materiam, ex qua per multas transmutationes formatur corpus.

Sequendo ergo opinionem Aristotelis, non potest intelligi quod hic dicitur de semine a generante deciso: sed intelligendum est nomine seminis sanguis menstruus, ex quo corpus animalis perfecti generatur; aut quodcumque aliud se habens ut materia proxima generationis rei viventis.

Sed si aliorum opinionem sequi voluerimus, possumus dicere, ex doctrina Sancti Thoma Potentia, q. III, a. 9 et 11, in respp. ad argg., et inferius in hoc Secundo, cap. LXXXIX, quod semen animalis concurrit et effective et materialiter ad generationem, secundum diversa quae in ipso reperiuntur. Est enim in semine corpulenta substantia, ex qua multoties transmutata corpus formatur: et quantum ad hoc semen se habet ut materia. Est etiam spiritus in ipso contentus, in quo est virtus formativa sicut in proprio subiecto, et qui non destruitur sed permanet, etiam perfecta generatione: et quantum ad hoc effective ad generationem concurrit. Loquitur ergo Sanctus Thomas, si hanc opinionem sequi velimus, de semine quantum ad eius corpulentam substantiam, non autem quantum ad spiritum in ipso contentum. Et sic patet quod non sequitur materiam et agens coincidere in idem numero.

VII. Secundo. Vivere et sentire attribuitur animae sicut principio vitae et sensus. Ergo anima est forma corporis. — Probatur consequentia. Quia, cum esse et operari sit coniuncti, duobus attribuitur, quorum unum se habet ad alterum sicut forma ad materiam. Ergo, si vivere attribuitur animae sicut principio, corpori autem sicut materiae, ipsa anima erit corporis forma.

Tertio. Pars animae se habet ad partem corporis sicut forma et actus eius: visus enim est forma oculi. Ergo anima est forma et actus corporis. — Probatur consequentia. Quia ita se habet tota anima sensitiva ad totum corpus sicut pars ad partem.

Adverte quod loquitur Sanctus Thomas de parte potentiali animae, non autem integrali aut essentiali: quia anima huiusmodi partes non habet, saltem anima perfectorum animalium.

Adverte etiam quod oculus dupliciter considerari potest. Uno modo, materialiter: quantum scilicet ad substantiam suam. Et sic visus non est forma et actus eius (loquor de forma oculi constitutiva), sed ipsa animae substantia. — Alio modo, formaliter ut est organum et instrumentum animae quo animal videt. Et sic visus est forma oculi constitutiva: est enim oculus ad videndum aptus propter potentiam visivam. Unde, si ipsa potentia visiva sit privatus, non potest esse instrumentum ad videndum, et non est amplius formaliter oculus: licet possit materialiter manere oculus. — Loquitur ergo Sanctus Thomas hoc loco de oculo secundo modo, non autem primo.

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work