Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma
Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles
Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri
Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus
Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae
Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata
Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem
Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis
Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili
Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus
Caput LXII: Quod anima non sit corpus
Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem
Fuerunt et nonnulli qui, quamvis animam intellectivam non dicerent esse corpus, dicebant tamen intellectum esse virtutem corpoream, ponentes intellectum a sensu non differre: nisi forte accidentaliter, ut dicitur Quarto, d. XLIV, q. 1, a. 1, qu.^a 1, inquantum dicebant hominem habere intellectum prae aliis animalibus, quia in eo, propter optimam eius complexionem, vis sensitiva amplius viget.
I. Contra hos etiam arguit Sanctus Thomas1. Et primo sic. Sensus inest omnibus animalibus, non autem intellectus. Ergo sensus non est intellectus. — Probatur antecedens quoad secundam partem. Quia alia animalia ab homine non operantur diversa et opposita, sed easdem et uniformes operationes in eadem specie: ut patet de hirundine, omnis enim hirundo similiter nidificat.
Pro declaratione huius rationis, advertendum, ex Philosopho, IX Metaph., text. 3 et 102, quod differunt potentiae rationales ab irrationalibus, quia rationales et possunt in opposita, scilicet agere et non agere, activo appropinquato passivo in illa dispositione qua passivum potest pati et activum agere; et possunt etiam in oppositas et contrarias actiones, sicut medicus per artem medicinae potest introducere sanitatem et aegritudinem. Irrationales autem non possunt non agere, passivo appropinquato in sufficienti dispositione; nec etiam possunt in oppositas actiones, nisi per accidens, sed sunt ad unum determinatae: sicut calor non potest non calefacere, sufficienter appropinquato sibi calefactibili disposito; nec potest infrigidare, nisi per accidens, inquantum aperiendo poros facit exhalare interius calidum, aut aliquo alio modo. Similiter ovis, videns lupum venientem, non potest non fugere, nec potest illum amare aut prosequi et desiderare. Propter hanc differentiam potentiarum optime arguit Sanctus Thomas ab effectu quod bruta non habeant intellectum, quia non operantur diversa et opposita: idest, dissimiles et oppositas operationes circa idem non habent, sed omnia eiusdem speciei habent easdem et uniformes operationes.
Sed advertendum, cum dicimus potentias rationales posse in oppositas actiones, aut in opposita, quod hoc non est intelligendum respectu omnium ad quae se extendit potentia: quia, ut habetur ex Sancto Thoma Prima, q. lxii, 8, ad 2, et IV Sent., d. xlix, q. 1, a. 3, quª 2, ad 1, hoc non est verum in iis ad quae naturaliter ordinantur et quae sunt sibi ab alio determinata. Non enim voluntas potest non adhaerere bono inquantum bonum est; nec intellectus potest non assentire primis principiis naturaliter notis. Habet ergo veritatem propositio Philosophi respectu oppositorum quae sub electione cadunt, et respectu eorum quae sunt ad finem: ut dicitur II Sent., d. vii 3, a. 1, ad 1. — Quamvis posset dici, sequendo dicta Sancti Thomae quae allegavimus, quod potentiae rationales, inquantum rationales, semper ad opposita se habent. Respectu vero eorum ad quae sunt determinatae, et ad quae naturaliter inclinantur, non sunt rationales potentiae, sed irrationales potius et naturales.
- Occurrit autem dubium circa hoc quod dictum est, quoniam scilicet bruta non operantur diversa et opposita. Nam ubi est voluntarium, ibi potest esse diversa operatio. Sed, ut inquit Philosophus III Ethic. 4, pueri et alia animalia voluntario communicant. Ergo etc.
Respondetur, ex doctrina Sancti Thomae Iª IIae, q. vi, a. 2, quod voluntarium dupliciter potest accipi: scilicet secundum rationem perfectam; et secundum rationem imperfectam. Primo modo, voluntarium dicitur a voluntate proprie. Et dicitur quando, apprehenso fine, aliquis deliberando potest moveri in finem vel non moveri. Et sic non convenit brutis. — Secundo modo, dicitur ab aliqua participatione voluntatis propter aliquam convenientiam ad ipsam. Et dicitur secundum quod apprehendens finem movetur in finem, licet non per deliberationem, sed subito et necessario. Hoc secundo modo intelligit Aristoteles convenire brutis voluntarium, non autem primo modo. — Unde, cum assumitur quod ubi est voluntarium, ibi potest esse diversa operatio: dicitur quod verum est de voluntario secundum perfectam rationem, sed illo modo non convenit brutis, ut dictum est; non autem de voluntario secundo modo.
Potest et secundo responderi, ut respondet Sanctus Thomas II Sent., d. xxv, a. 1, ad 6, quod Aristoteles non accipit voluntarium proprie, in quo sensu maior habet veritatem, sed largo modo, ut scilicet voluntarium distinguitur contra violentum. Sic enim omne cuius principium est intra, dicitur voluntarium. Et sic bruta quia habent in seipsis principium suarum operationum, improprie illorum operationes dicuntur voluntariae. Sed ubi est voluntarium hoc modo, non oportet ibi posse esse contrarias et difformes operationes.
II. Secundo. Sensus non est congnoscitivus nisi singularium: intellectus autem est universalium cognoscitivus. Ergo etc. — Probatur antecedens quoad secundam partem: quia hoc experimento cognoscimus. Quoad primam vero partem: quia cognoscit sensus per species individuales, utpote in organis corporalibus receptas.
- Circa hanc propositionem, Sensus non est cognoscitivus nisi singularium, dubitatur. Omnis enim potentia est cognoscitiva sui obiecti. Sed obiectum cuiuslibet sensus est universale: obiectum enim visus est color in universali, non autem hic color; et sic de aliis sensibus. Ergo sensus non est cognoscitivus tantum singularium.
Ad huius evidentiam, considerandum quod universale, ut universale, dupliciter considerari potest: uno modo, ut habet esse obiectivum in intellectu; alio modo, ut habet esse fundamentaliter in rebus. Sicut autem dupliciter habet esse, ita dupliciter cognosci potest: uno modo, per omnimodam abstractionem a singularibus; alio modo, secundum quod in singularibus fundamentum habet. Primo modo, cognoscitur tantum ab intellectu, cuius est unum ab alio abstrahere. Secundo modo, etiam cognosci potest a sensu: dum scilicet sensus non fertur in rem singularem nisi ut fundat naturam universalem; sic enim dicimus visum videre colorem universalem, quia non videt hoc album nisi ut fundat rationem coloris, et similiter hoc nigrum et alios colores. Unde particulare est id quod materialiter cognoscitur, sed universale est id quod formaliter est cognitum, tanquam scilicet id sub cuius ratione particulare cognoscitur.
Ad argumentum ergo dicitur quod utique sensus cognoscit universale modo dicto, et tanquam rationem cognoscendi: sed hoc non est contra id quod hic dicitur. Quia loquitur Sanctus Thomas de eo quod materialiter cognoscitur, tanquam primo terminans actum cognoscendi. Tale autem ex parte sensus est singulare, ex parte autem intellectus est universale: licet etiam universale formaliter cognoscatur a sensu tanquam ratio cognoscendi ex parte obiecti se tenens.
III. Tertio. Sensus non cognoscit nisi corporalia: cum qualitates sensibiles, quae sunt propria obiecta sensuum, et sine quibus sensus nihil cognoscit, non sint nisi in corporalibus. Intellectus autem cognoscit etiam incorporalia: puta sapientiam, veritatem, et relationes rerum. Ergo etc.
Advertendum quod per cognitionem corporalium a sensu non intelligit Sanctus Thomas cognitionem substantiae corporeae quantum ad eius substantiam et essentiam: quia, cum substantia hoc modo non cognoscatur a sensu nisi per accidens, non esset conveniens comparatio cognitionis sensitivae respectu corporalium ad cognitionem intellectus respectu incorporalium, quae cognoscuntur per se. Sed intelligit per cognitionem sensitivam corporalium cognitionem illorum ut sunt sub propriis sensibilibus qualitatibus, ut scilicet significantur nomine colorati et huiusmodi aliis nominibus accidentium. Sic enim cognoscuntur per se a sensu.
IV. Quarto 5. Sensus non cognoscit seipsum, nec suam operationem, sed hoc superioris est potentiae, ut probatur in libro de Anima. Intellectus autem cognoscit seipsum et suam operationem. Ergo etc. — Probatur prima pars antecedentis per exemplum de visu, qui nec seipsum videt nec se videre.
-
Circa hanc propositionem, Sensus non cognoscit suam operationem, dubitatur. Quia oppositum huius videtur dicere Sanctus Thomas Verit., q. 1, a. 9, et q. x, a. 9, ubi tenet quod sensus redit ad essentiam suam, sed reditione incompleta, dum actum suum cognoscit, eo quod sensus cognoscat se sentire. Idem tenet in II de Anima, secundum divisionem Commentatoris, in expositione textus 138 6.
-
Ad huius evidentiam considerandum, ex doctrina eius II de Anima, et est de mente Philosophi, text. 149 7, quod omnes sensus particulares ab una communi radice originem habent, et ad illam omnes particularium organorum immutationes terminantur: quae radix, quia est omnium particularium sensuum commune principium et communis finis, dicta est sensus communis. Quo fit ut sensus communis, secundum quod continuatur cum visu et terminat visus immutationem, vocetur visus; secundum vero quod terminat immutationem sensus auditus et cum auditu continuatur, vocetur auditus; et sic de aliis, ut scilicet, secundum quod omnium sensuum immutationes sensibiles complet ac terminat, ita et singulorum sensuum nomina quodammodo nanciscatur.
Dupliciter ergo possumus accipere sensum particularem: uno modo, pro sensu communi ut cum sensu particulari continuationem habet, propter quam et sensus particularis, puta visus, aliquando sortitur nomen; alio modo, pro ipso sensu particulari secundum se, ut a communi sensu distinguitur.
-
Si primo modo accipiamus sensum particularem, sic sensus sentit se sentire. Cum enim sensus communis, ut principium visus et terminus visionis, dicatur visus, dicimus quod visus videt se videre: scilicet quantum ad an est, non autem quia cognoscat quidditatem visionis. Et hoc modo intellexit Sanctus Thomas, in locis allegatis, dum dixit sensum cognoscere se sentire. Ad hunc sensum dixit Commentator, II de Anima, text. 139 8, quod sensus, idest sensationes, movent virtutes sicut sensibilia quae sunt extra movent sensus: per virtutes enim intelligit sensum communem ut continuatum sensibus particularibus. Et similiter intelligendi sunt antiqui expositores dicentes quoniam sensus sentit se sentire. Unde in fine expositionis textus 138 9, inquit Sanctus Thomas quod potentia illa qua videmus nos videre, non est extranea a potentia visiva, sed differt ratione ab ipsa. Quod ego sic intelligo, non quod potentia cognoscitiva visionis sit omnino idem secundum rem cum visu qui est sensus particularis, et distinguatur tantum per opus intellectus: sed quia talis potentia, licet secundum rem et subiecto distinguatur a visu particulari, tamen quantum ad suam operationem et quantum ad virtutem sentiendi, habet continuitatem quandam et colligationem cum ipso, eo quod sit radix communis sensuum particularium et communis terminus omnium sensibilium immutationum; et ex consequenti, sic distinguitur a visu particulari sicut radix a ramo, et sicut principium et finis lineae distinguitur a linea. Sicut enim, licet punctum quod est principium aut finis lineae, sit alia entitas quam sit entitas lineae, non tamen sic est extraneum a linea quasi nihil pertineat ad lineam, immo est aliquid eius, scilicet principium aut finis; sic, licet sensus communis, ad quem pertinet cognoscere actiones sensuum propriorum, sit potentia realiter a particulari visu distincta et aliud habens organum, cum una sit in prima cellula capitis, alia in oculis; non est tamen a visu omnino extranea, immo est eius radix, sive principium et origo, atque etiam eius finis et terminus quantum ad immutationem. Et hoc vocat Sanctus Thomas distingui ab alio secundum rationem, hoc loco: non esse scilicet omnino extraneum ab alio, sed esse aliquid eius, eo modo quo diceremus punctum a linea ratione distingui.
-
Si vero secundo modo sensum particularem accipiamus, sic sensus non sentit se sentire. Et hoc modo accipit Sanctus Thomas sensum hoc loco.
V. Quod autem ista responsio sit ad mentem Sancti Thomae, patet ex iis quae dicit Prima parte, q. LXXVIII, a. 4, ad 2. Inquit enim quod a sensu communi percipiuntur intentiones sensuum, sicut cum aliquis videt se videre. Deinde subiungit: Hoc enim non potest fieri per sensum proprium, qui non cognoscit nisi formam sensibilis a quo immutatur, in qua immutatione perficitur visio, et ex qua immutatione sequitur alia immutatio in sensu communi, qui visionem percipit. — Simili modo intelligendus est Aristoteles in de Somno et Vigilia 10, ubi ait quod visus non videt se videre. Possumus etiam ex hoc cognoscere mentem Sancti Thomae, immo Aristotelis hanc esse, quod sensum communem, ut patet in expositione Sancti Thomae et Commentatoris ibi 11, etiam commento 136, Aristoteles investigat ex hac duplici operatione, scilicet ex cognitione actuum sensuum propriorum, et ex cognitione diversitatis obiectorum ad diversos sensus particulares pertinentium. Hoc enim non fieret nisi eae operationes a sensibus particularibus excluderentur, atque idcirco opus sit alium praeter ipsos sensum, cui haec conveniant, invenire.
VI. Sed contra hanc solutionem insurgit dubium. Quia in Qq. de Veritate 12, ubi inquit Sanctus Thomas quod sensus sentit se sentire, addit quod hoc non fit nisi per quandam reditionem, licet incompletam et imperfectam. Si autem non sensus particularis, sed communis cognosceret actum sensus, tunc non diceretur visus aut alius sensus redire ad se: quia talis reditio non est nisi per cognitionem proprii actus post cognitionem proprii obiecti, ut ibi apparet. Ergo per sensum non accipit Sanctus Thomas sensum communem continuatum sensui particulari, dum inquit quod sensus sentit se sentire: ut responsio dicit. Respondetur quod etiam dicitur sensus, secundum responsionem datam, redire ad se imperfecte. Quia, cum sensus communis non percipiat actum sensus particularis nisi ut est aliquid eius et ut continuationem cum ipso habet, potest quod sensui communi sic convenit, dici etiam de sensu particulari. Unde, quia cognoscit actum visus, potest dici quod visus videt se videre, et per consequens ad se redit, non quia visus proprie sumptus habeat actum quo cognoscat suam visionem, sed quia id quod est aliquid eius, inquantum est aliquid eius, habet actum quo visionem cognoscit.
VII. Quinto 13. Sensus corrumpitur ab excellenti sensibili. Non autem intellectus ab excellenti intelligibili: immo qui intelligit maiora, potest melius postmodum minora intelligere. Ergo etc. Quomodo sensus ab excellentia sensibilis corrumpatur, ostensum est superius in hoc secundo libro, capite LV 14.