Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Postquam Sanctus Thomas Commentatoris opinionem de unitate intellectus possibilis impugnavit, ad eius nunc rationes vult respondere .

I. Prima autem eius ratio erat quia, si multiplicaretur secundum numerum intellectus possibilis, esset forma materialis, et per consequens non reciperet aliquid neque operaretur sine organo corporali. Quod est contra naturam intellectus possibilis. — Probatur consequentia. Quia omnis forma quae est una secundum speciem et multiplicatur secundum numerum, individuatur per materiam. Omnis autem forma individuata per materiam cuius est actus, est forma materialis: cum oporteat esse cuiuslibet rei dependere ab eo a quo dependet individuatio eius, eo quod principia individuantia sint de essentia huius individui.

  1. Respondetur, et dicitur primo, quod intellectus est unus specie et plures secundum numerum: — ut non fiat vis in hoc quod partes hominis non ponuntur in genere vel in specie secundum se, sed solum ut sunt principia totius.

Dicitur secundo, quod consequentia est falsa, accipiendo formam materialem pro forma dependente a materia secundum esse.

Dicitur tertio, ad probationem consequentiae, quod animae humanae, et per consequens intellectus possibilis, qui est potentia animae, individuantur secundum corpora, non quasi individuatione a corporibus causata, sed ex hoc quod ad aliud et aliud corpus habitudinem habent.

II. Circa istam responsionem multipliciter dubitatur. Non enim videtur argumento satisfacere. Primo, quia videtur falsum individuationem animarum a corporibus non causari. Tum quia, sicut in argumento tangebatur, principia individuantia sunt de essentia huius individui, sicut principia communia sunt de essentia speciei. Unaqueque autem res a suis principiis essentialibus dependet et causatur. Ergo individuatio animarum dependet et causatur a corpore per quod individuatur.

Tum quia habitudo animae ad corpus est habitudo formae ad materiam. Materia autem est causa formae secundum genus causae materialis. Ergo, si individuatur ex habitudine ad corpus, sequitur quod corpus sit causa animae et individuationis eius.

  1. Secundo , quia videtur falsum quod animae per habitudinem ad corpora individuentur: substantia enim non individuatur nisi ex substantia, ut dicitur Prima Parte, q. xxix, a. 1. Sed ista habitudo animae ad corpus non est substantia. Ergo non individuatur ex ista habitudine.

III. Ad horum solutionem, reminisci oportet eorum quae superius tacta sunt, capite lxviii , ubi ostensum est quomodo anima intellectiva non est forma a materia comprehensa neque a materia dependens. Dictum est enim quod, licet anima intellectiva habeat esse in materia, non dependet tamen a materia, quia suum esse non est obligatum materiae, quasi indigeat a materia sustentari et sine ea esse non possit, sed separata a materia potest habere suum esse. Et ideo dicebatur ibidem quod materia non est causa animae intellectivae in genere causae materialis; et quod de potentia materiae non educitur.

Ex iis sequitur quod materia non est causa individuationis animae, licet in materia individuationem habeat. Scicut enim esse potest sine materia, et propter hoc non dependet nec causatur a materia individuali secundum esse; ita, separata a materia, suam individuationem retinet, et non indiget a materia individuali sustentari quantum ad eius individuationem. Atque idcirco non causatur eius individuatio a materia, licet in materia individuali accipiat individuationem. Propter hoc bene inquit Sanctus Thomas, et conformiter ad suam doctrinam, quod animae individuantur quidem secundum corpora, sed earum individuatio non causatur ex corporibus.

IV. Unde ad primam huius improbationem dicitur quod, si per individuum intelligatur compositum ex materia et forma, cum duo concurrant, ut in primo libro est ostensum, ad individuationem, scilicet materia et quantitas; non eodem modo dicitur utrumque de essentia individui: sed materia dicitur de essentia tanquam eius essentiam constituens; quantitas autem, quia ponitur in eius definitione tanquam determinativum essentiae. Quomodocumque autem haec sint de essentia individui, non sunt tamen causa individuationis suppositi et individui humani quantum ad esse, licet materia sit eius causa quantum ad ipsam essentiam eo modo quo pars est causa totius: non enim causant esse illius suppositi, cum sit tantum ab extrinseco, sicut et anima intellectiva. — Si autem nomine individui accipiatur ipsa anima individua, quae est haec et singularis, sic neque materia neque quantitas est de essentia animae quasi ipsum corpus animae essentiam constituat, sed tantum quia in eius definitione ponitur (omne enim quod ponitur in definitione alicuius, potest dici largo modo de ipsius essentia): nam, sicut anima secundum essentiam suam habet habitudinem ad corpus, inquantum hoc est ei essentiale quod sit forma corporis, ut dicitur de Spiritualibus Creaturis, art. 9, ad 4, ita haec anima, inquantum est haec anima, habet habitudinem ad hoc corpus, et hoc corpus in eius definitione ponitur. Sed, licet hoc corpus hoc modo sit de essentia huius animae, non oportet tamen ut sit causa eius individuationis, sicut non est causa esse ipsius: sicut, licet simile dicat habitudinem ad aliud simile, non tamen aliud simile est causa eius in aliquo genere causae. Et sic oportet distingui animas materialiter secundum corporum distinctionem, inquantum anima ad corpus habitudinem naturalem habet, et illi oportet eam esse proportionatam et coaptatam, ut dicetur inferius, capite lxxxi; non tamen corpus est causa individuationis animae, neque multitudo corporum est causa multitudinis animarum.

Ex quibus patet quod minor propositio assumpta habet veritatem de eo quod est de essentia alicuius tanquam eius essentiam constituens, quantum quidem ad essentiam quam constituit, non autem universaliter quantum ad eius esse: quia, ut est ostensum, materia individui humani est quidem causa essentiae eius inquantum est pars, non est tamen causa esse, cum esse eius non sit eductum de potentia materiae. — Non est autem vera universaliter dicta propositio de eo quod dicitur de essentia rei quia eius definitionem aliquo modo ingreditur: quo modo diximus corpus esse de essentia animae.

  1. Ad secundam improbationem dictae propositionis, dicitur quod utique habitudo animae ad corpus est habitudo formae ad materiam: sed minor propositio est falsa, si universaliter intelligatur de omni forma. Quia materia non est causa nisi illius formae quae de eius potentia educitur: illius autem formae quae de eius potentia non educitur, licet sit receptiva, non tamen est causa. Unde, cum dicitur quod forma individuatur per materiam individualem, ly per non dicit causalitatem, sed habitudinem materiae tantum in qua accipit individuationem, si sit sermo de anima intellectiva. Si autem de aliis formis sit sermo, dicit habitudinem causae: quia aliae formae quae sunt in materia, educuntur de potentia materiae, et sic materia est illis simpliciter causa essendi.

Quod si instetur sic: Causalitas materiae nihil aliud est quam recipere formam. Ergo materia est causa omnis formae receptae in ipsa: - respondetur quod causalitas materiae non est recipere absolute, sed recipere formam de eius potentia eductam, et recipere per modum sustentantis, quod est sic recipere formam ut sine materia esse non possit. Unde Sanctus Thomas, loquens de causalitate formae et materiae in V Metaph. capite de Causa , inquit quod forma est causa materiae, inquantum dat ei esse actu: materia vero formae, inquantum sustentat ipsam.

  1. Attendendum autem quod ibidem dicitur, quod materia quandoque est formae causa essendi secundum quod est forma huius habens esse in hoc, quod est esse causam essendi secundum quid, et sustentare ipsam secundum quid: sicut se habet corpus humanum ad animam rationalem. Ex iis enim habetur quod materia non est absolute et simpliciter causa animae intellectivae, tanquam simpliciter ipsam sustentans, ita quod non possit absolute esse nisi in materia, cum separata a materia habeat esse: sed bene est causa essendi animae secundum quid, inquantum est causa quod sit forma huius, habens esse in hoc individuo. Quantum ad hoc enim materia sustentat animam: quia non potest esse forma in actu huius individui, puta Sortis, habens esse in ipso tanquam pars eius, nisi sit in materia; separata enim a materia, licet habeat esse, non tamen habet esse in Sorte. - Et sic patet quomodo intelligendum sit quod inquit Sanctus Thomas, animam intellectivam non dependere a materia secundum esse: intelligitur enim quod non dependet a materia simpliciter. Sed bene secundum quid potest dependere.

Et quia individuatio animae concomitatur eius esse, possumus dicere hanc esse mentem Sancti Thomae, quod materia signata non est quidem causa individuationis animae intellectivae simpliciter; sed bene est causa individuationis secundum quid, inquantum est causa eius ut est forma huius in ipso existens.

Et sic etiam intelligi potest cum dicitur materiam sub quantitate esse principium individuationis. Licet enim in aliis sit causa individuationis simpliciter, in anima tamen intellectiva est principium secundum quid, et principium sine quo non individuatur.

V. Ad secundum dicitur primo, quod individuum substantiae dupliciter considerari potest: uno modo, inquantum est incommunicabile; alio modo, inquantum est hoc signatum distinctum ab omnibus aliis individuis eiusdem speciei. Quod ergo inquit Sanctus Thomas, quoniam individuatur substantia per seipsam, intelligendum est quantum ad primam conditionem individui: est enim incommunicabilis per materiam, quae est ultimum subiectum; materia autem est substantia. Quantum autem ad secundam conditionem, individuatur per quantitatem, quae est accidens. - Sunt et aliae interpretationes istius propositionis ab aliis positae, quas ego non reprobo. In illis vide.

Dicitur secundo, quod non ideo dicit Sanctus Thomas hanc animam differre ab illa ex hoc solo quod ad aliud corpus habitudinem habet, quasi habitudo ad corpus sit simpliciter causa individuationis: sed quia est conditio sine qua non individuatur; non enim esset haec anima nisi esset huic corpori essentialiter coaptata. Et sic etiam possumus dicere quod materia individualis est causa sine qua non individuatur anima intellectiva: non autem est causa simpliciter ipsam individuationem in anima causans.

VI. Secunda ratio Averrois erat. Multiplicatur intellectus secundum numerum. Ergo et species intelligibiles multiplicantur secundum numerum. Ergo sunt formae individuales. Ergo non sunt intelligibiles actu. Hoc est falsum. Ergo etc. - Probatur prima consequentia. Quia proprium subiectum specierum intelligibilium est intellectus. - Secunda quoque probatur. Quia formae quae sunt eaedem secundum speciem et diversae secundum numerum, sunt formae individuales. - Tertia etiam probatur. Quia intelligibilia sunt universalia, non particularia.

  1. Respondetur, et dicitur primo, quod procedit ratio ex falso fundamento, scilicet, quod species intelligibilis sit id quod intelligitur, et non tantum quo intelligitur: cum tamen sit quo intelligitur (sicut species coloris in oculo est id quo videmus), non autem quod intelligitur. Quia id quod intelligitur, est ipsa ratio rerum existentium extra animam, idest ipsa natura obiecta intellectui quae est in singularibus. Alias omnes scientiae et artes, cum sint de iis quae intelliguntur, essent de speciebus quae sunt in intellectu, et non tantum naturalis ac metaphysica.

Dicitur secundo, quod non oportet esse unam numero speciem intelligibilem huius intelligentis et illius. Quia sequeretur unum esse intelligere numero huius et illius intelligentis: cum operatio sequatur formam quae est principium operationis. Et ideo falsitas primi consequentis, in ratione subintellecta, negatur.

Dicitur tertio, quod non sequitur, si species intelligibiles sint plures numero et eaedem secundum speciem, quod non sint intelligibiles actu sed tantum potentia, sicut alia individua. Quia esse individuum non repugnat ei quod est esse intelligibile actu: intellectus enim possibilis et agens, si ponantur separata, erunt individua, et tamen sunt intelligibilia. Sed materialitas est id quod repugnat intelligibilitati. Species autem intelligibiles sunt immateriales: quia non individuantur per materiam, sed per intellectum possibilem, qui est immaterialis. Unde ultima consequentia negatur.

Dicitur quarto, quod nihil refert, ad hoc quod species receptae in intellectu sint intelligibiles actu, utrum intellectus possibilis sit unus in omnibus aut plures. Quia eodem modo individuantur per intellectum sive sit unus sive plures sint, licet non eodem modo multiplicentur in eadem specie: sicut et in rebus sensibilibus ita individua quae sunt unica in una specie, ut hic sol et haec luna, non sunt actu intelligibilia, sicut quae sunt multa in una specie, ut equi vel homines. Et sic patet quod ista ratio ita concludit contra ponentem unum intellectum tantum, sicut contra ponentem plures intellectus.

Dicitur quinto, quod nec etiam multiplicatio intellectus possibilis est causa multiplicitatis specierum, ut prima consequentia videtur supponere. Quia etiam apud Commentatorem, ponentem plures substantias intelligibiles, in quarum ordine intellectus est ultimus, aliquae superiorum substantiarum eadem cognoscunt quae intellectus possibilis: cum in motoribus orbium, secundum ipsum, sint formae eorum quae causantur per orbis motum. Et sic formae intelligibiles multiplicantur ad multiplicationem intellectuum, non autem ad multiplicationem intellectus possibilis.

VII. Sed contra hanc responsionem posset multipliciter instari. Primo contra primum dictum, probando quod species sit id quod intelligitur, non autem res extra intellectum, ut dicebatur ibidem. Scientiae enim sunt de universalibus. Si ergo res quae intelligitur est res extra animam, sequitur quod universalia sint extra animam. Et sic erit opinio Platonis vera.

Respondetur quod universalia sunt quidem extra animam: non tamen per se subsistentia, ut Plato posuit, sed in singularibus. Et intellectus illa intelligit inquantum intelligit naturam generis et speciei, non intelligendo principia individuantia. Quod contingit quia species intelligibilis est immaterialis effecta per intellectum agentem, utpote abstracta a materia et conditionibus materiae, quibus aliquid individuatur .

Si autem contra hoc instetur, quia ad veram cognitionem requiritur ut cognitio rei respondeat: ergo, si natura extra intellectum est singularis, oportet ut extra intellectum cognoscatur singularis: - dicitur quod utique oportet cognitionem rei respondere: non tamen oportet ut idem sit modus cognitionis et rei . Quia ea quae sunt coniuncta in re, interdum divisim cognoscuntur: ut patet de albedine et dulcedine quando una res est simul alba et dulcis, et de linea ac materia sensibili, quorum unum absque altero cognosci potest. Et sic, licet natura generis et speciei nunquam sit nisi in individuis, tamen intellectus illa intelligit non intelligendo principia individuantia. Unde negatur illa consequentia.

  1. Secundo, posset instari contra secundum dictum, probando quod oportet esse unam numero speciem huius et illius intelligentis respectu eiusdem intellecti. Quia tunc non esset unum intellectum: cum species sit ipsum intellectum in actu.

Respondetur negando consequentiam. Ad hoc enim ut sit unum intellectum a multis ex parte rei quae terminat cognitionem, non oportet esse unam speciem: cum scilicet ipsa non sit ipsum quod intelligitur, sed eius similitudo. Sed oportet quod sit unius et eiusdem similitudo in illis. Hoc autem est possibile si species intelligibiles sint numero diversae: nihil enim prohibet unius et eiusdem rei fieri plures similitudines differentes.

  1. Posset ultimo aliquis quaerere utrum species intelligibiles ita sint praecise quo aliquid intelligitur, quod ipsae nullo modo intelligantur.

Respondet Sanctus Thomas quod utique intelliguntur, sed per reflexionem, sicut et ipsum intelligere: et quantum ad cognitionem eius in singulari, et quantum ad eius cognitionem in universali; idest, quantum ad cognitionem an est, dum cognoscit se habere speciem; et quantum ad cognitionem quid est, cognoscendo naturam ipsius.

  1. Circa illud dictum in principio responsionis , quod tantum naturalis et metaphysicus considerat de speciebus intelligilibus, considerandum quod, licet uterque illorum de ipsis speciebus consideret, hoc tamen non est eodem modo. Nam naturalis de ipsis considerat inquantum in phantasmatibus fundantur, et a rebus naturalibus causantur, et eo modo quo considerat de intellectu: inquantum scilicet sunt aliquid animae intellectivae, quae est forma naturalis, utpote propriae formae intellectus possibilis existentes. Metaphysicus autem de ipsis considerat et inquantum quaedam entia sunt, et inquantum sunt immateriales: sicut et de intellectu possibili inquantum immaterialis est, considerat.

VIII. Circa responsionem ad primam instantiam , cum dicitur quod ratio quare intellectus cognoscit naturam generis et speciei denudatam a principiis individuantibus, est conditio speciei intelligibilis in ipso receptae, quae est immaterialis effecta per intellectum agentem, advertendum quod abstractio speciei a materia et conditionibus materiae secundum suum esse, dat speciei ut naturam cuius est similitudo immaterialiter, hoc est absque materialibus conditionibus, repraesentet. et quia intellectus fertur in obiectum ut sibi per similitudinem eius in se existentem repraesentatur, sicut et omnis alia potentia cognoscitiva; ideo per ipsam speciem naturam absque materialibus conditionibus apprehendit. Sed attendenda sunt verba Sancti Thomae. Non enim inquit intellectum intelligere naturam absque conditionibus materialibus quia species est immaterialis, quasi immaterialitas speciei sit ratio quare repraesentet naturam absque materialibus conditionibus: hoc enim non est verum in doctrina eius, cum ponat species quae sunt in mente angelica, repraesentare non tantum naturam speciei, sed etiam conditiones individuales , et tamen constat quod sunt immateriales. Sed inquit illud evenire, quia est effecta immaterialis per intellectum agentem, utpote abstracta etc. Non enim quia est immaterialis absolute: sed quia per intellectum agentem abstrahitur a phantasmatibus, et per ipsum sic eam abstrahentem fit immaterialis, ideo sic repraesentat; sicut enim per intellectum agentem abstrahitur, ita repraesentat. Hoc autem non convenit speciebus quae sunt in mente angelica, sed tantum speciebus intellectus nostri.

  1. In eadem responsione, cum dicitur quod, quamvis ad veritatem cognitionis necesse sit ut cognitio rei respondeat, non tamen oportet quod idem sit modus cognitionis et rei , considerandum quod Sanctus Thomas dat intelligere distinctionem quam ponit Prima, q. lxxxv, a. 1, ad 1, et alibi: scilicet quod modus cognoscendi dupliciter potest accipi, scilicet ex parte rei cognitae, et ex parte cognoscentis. Modum cognitionis ex parte rei cognitae, oportet proportionari modo ipsius rei cognitae, ut scilicet cognoscatur res esse sicut est: et si aliter cognoscitur quam sit, non est vera cognitio rei. Modum autem se tenentem ex parte cognoscentis, non oportet proportionari modo rei cognitae: quia intellectus immaterialiter cognoscit quae habent esse materiale; et quae coniuncta sunt secundum esse, divisim et separatim intelligit. Primum significavit cum dixit necesse esse ad veritatem cognitionis ut cognitio rei respondeat: secundum vero cum dixit, non tamen oportet ut idem sit modus cognitionis et rei.

  2. Sed occurrit dubium. Quia, si modus cognitionis se tenens ex parte rei debet proportionari modo rei intellectae, si res intellecta sit secundum esse coniuncta conditionibus individualibus, necesse erit ut cognoscatur illis conditionibus coniuncta, non autem absque conditionibus individualibus. Et si intelligitur absque illis conditionibus, sequitur quod sine illis sit in re. Et sic non videtur Sanctus Thomas satisfacere instantiae adductae. Adhuc enim relinquitur aut ut res intellecta non sit res extra animam, cum intellectum sit universale: aut ut universalia sint extra singularia.

Respondetur quod modus cognitionis se tenens ex parte cognoscentis, ut hic sumitur, est modus cognoscendi secundum quod cognoscenti per speciem repraesentatur. Et hoc est cognoscere simplici apprehensione. Et quia id quod est alteri coniunctum secundum se, contingit absque alio cui coniungitur repraesentari, sicut species coloris in oculo existens repraesentat colorem pomi non autem eius dulcedinem, et species intellectus repraesentat naturam non repraesentando principia individuantia quibus coniungitur; ideo contingit ut cognoscens unum absque alio apprehendat. Et sic alius est modus cognitionis, et alius modus rei cognitae absolute sumptae, ut est extra animam. — Per modum autem cognitionis ex parte rei cognitae, intelligitur modus cognoscendi secundum quod apprehenditur aliquid esse in re. Et hoc est cognoscere per secundam operationem intellectus, quae terminatur ad esse rei, dum intellectus dicit aliquid esse vel non esse. Et tunc oportet modum cognitionis proportionari modo rei cognitae: ut dicat esse quod est, et non esse quod non est. Et sic oportet ut dicat speciem esse in individuis, si debet esse verus: si enim diceret ipsam non esse in individuis, falsum diceret et false cognosceret.

Unde ad argumentum, negatur consequentia, si consequens intelligatur de cognitione quae est simplex apprehensio: quia transitur a modo se tenente ex parte rei cognitae, ad modum se tenentem ex parte cognoscentis. — Si autem intelligatur de cognitione quae est compositio et divisio, conceditur prima consequentia: oportet enim ut intellectus intelligat naturam esse coniunctam conditionibus individualibus, sicut est in re; et si aliter iudicaret, esset falsus. — Sed negatur ultima consequentia. Non enim dicimus quod universalia intelligantur abstracta a singularibus per secundam operationem intellectus, quod est intelligere ipsa non esse in singularibus: sed tantum per primam operationem intellectus, quod est apprehendere naturam non consideratis individualibus conditionibus. Et sic universalia ipsa sunt quae intelliguntur, non autem species quae sunt in intellectu.

IX. Tertia ratio Averrois erat. Magister scientiam quam habet, eandem numero transfundit in discipulum. Ergo utriusque est unus intellectus. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia si transfunderet eandem tantum secundum speciem, tunc causaret scientiam in discipulo sicut causat formam suam in aliquo generando sibi simile. Quod pertinet ad agentia materialia.

X. Ad hanc rationem dat Sanctus Thomas pulcram et longam responsionem. Sed summatim, quantum ad argumentum sufficit, dicitur primo, quod antecedens est verum de scientia quantum ad id quod scitur, sic enim est una numero in magistro et in discipulo : non autem quantum ad species intelligibiles quibus scitur, neque quantum ad ipsum habitum scientiae; in quo videlicet sensu hic accipi debet. — Ad eius probationem, negatur consequentia. Quia magister causat scientiam in discipulo non per modum agentis naturaliter reducentis materiam de potentia in actum suae formae, sed per modum artis. Unde et ad hoc datur ab Aristotele ars demonstrativa: demonstratio enim est syllogismus faciens scire.

Dicitur secundo, ad maiorem declarationem responsionis, quod, cum duplex sit ars, una scilicet in cuius materia nullum est principium agens ad effectum artis producendum, ut ars aedificativa; alia in cuius materia est principium productivum effectus artis, sicut medicativa: cum dictum est magistrum causare scientiam per modum artis, accipitur ars secundo modo, non autem primo modo. Quia in eo qui docetur est principium activum ad scientiam, scilicet intellectus et prima principia quae naturaliter intelliguntur ; et ideo, sicut medicus sanando est minister naturae, ita magister docet ministerium exhibendo; Deus autem interius operando, quia videlicet Deus est causa naturalis luminis intellectus, quo homo in seipso scientiam causat.

Dicitur tertio, quod haec ratio non est ad propositum secundum ipsius Commentatoris positionem. Quia, cum ipse ponat habitum scientiarum in intellectu passivo, unitas intellectus possibilis nihil facit ad unitatem numeralem scientiae magistri et discipuli: cum intellectum passivum constet non esse eundem in diversis. Sed (supple) oporteret concludere esse unum intellectum passivum in omnibus. Quod nihil ad propositum pertinet.

XI. Circa differentiam inter agens naturale et artem positam a Sancto Thoma, intelligendum quod ista differentia dupliciter accipi potest. Uno modo, quantum ad modum agendi: quia scilicet agens naturale agit naturaliter, idest ex inclinatione propriae formae naturalis; agens vero per artem agit a proposito. Et hic proprie est intellectus a Sancto Thoma intentus. Ex hoc enim optime patet quod magister non agit modo rerum materialium, quae naturaliter agunt, ut ratio deducebat. — Alio modo accipi potest quantum ad formam productam: quasi videlicet agens naturale agat producendo formam similem formae agentis, reducendo materiam de potentia in actum suae formae; non autem agens artificiale. Et sic non accipit hoc loco Sanctus Thomas differentiam positam.

  1. Sed tamen, licet, si diligenter verba et propositum eius consideretur, primus tantum sensus huius differentiae sit ab eo intentus; quia tamen aliquis posset existimare etiam secundum sensum esse ab ipso intentum, propter aliquam eius veritatem; ad eius evidentiam considerandum quod ista differentia, ad hunc secundum sensum, habet quidem veritatem, loquendo de forma quantum ad eundem modum essendi, — agens enim naturale producit formam similem suae formae et quantum ad ipsam rationem formae, et quantum ad eundem modum essendi, praesertim agens univocum: agens autem artificiale, licet producat formam similem suae formae secundum ipsam formae rationem, non tamen secundum eundem modum essendi, ut dicitur Prima, q. xv, 1, et Potentia, q. vii, 1, ad 8; cum forma producta habeat esse materiale extra intellectum, in intellectu autem habeat esse immateriale et intelligibile — non tamen habet veritatem universaliter de forma quantum ad ipsam rationem formae. Nam non est verum de agente artificiali in cuius materia nullum est principium activum, quod non educat materiam in actum suae formae per quam agit: cum videamus domificatorem in materiam introducere formam domus in materia eiusdem rationis cum domo existente in eius intellectu, licet non eiusdem modi essendi. Est autem verum de artifice in cuius materia est principium agens ad effectum artis producendum. Hoc enim commune omni est actioni, quod effectus assimiletur suae causae principali quantum ad formam, non autem oportet ut assimiletur instrumento aut ministro: eo quod agens principale agat per virtutem suae formae, non autem agens instrumentale, ut dicitur Tertia, q. lxii, 1, et Malo, q. iv, 1, ad 15 et 16. Et ideo agens principale agendo educit materiam de potentia ad actum suae formae: agens autem instrumentale, ut sic, non educit materiam ad actum propriae formae, sed cooperatur agenti principali ad inductionem formae illius in materiam. Cum ergo et ars in cuius materia non est principium activum ad effectum artis producendum, habeat rationem principalis agentis, sicut et agens naturale; ideo, sicut agens naturale agit ad similitudinem suae formae in materia producendam, ita et talis artifex. Et ideo Sanctus Thomas, in Qq. de Veritate, q. xi, a. 1, universaliter et absque distinctione inquit quod quando aliquid praeexistit in potentia passiva tantum, tunc agens extrinsecum est quod educit principaliter de potentia in actum. Ars autem in cuius materia est principium activum ad effectum artis producendum, cum comparetur ad illud principium quod est in materia sicut instrumentum et sicut minister ad principale agens, non educit materiam de potentia in actum ipsius artis, sed ministerialiter operatur ad hoc ut explicetur in actu quod virtute in principali agente continetur: sicut ars medicativa ministra est ad hoc ut in corpus introducatur sanitas, quae continetur virtualiter in virtute sanativa in animali existente. Et similiter magister per suam scientiam non agit ad introductionem suae scientiae in discipulum: sed est minister ad hoc quod scientiam quae virtute continetur in intellectu discipuli et principiis ab eo naturaliter notis, ipse in seipso causet. Et ideo proponit sibi propositiones et ordinem propositionum tanquam instrumenta quibus in seipso habitum scientiae causare possit; proponit etiam exempla, quibus possit formare phantasmata necessaria ad intelligendum.

  2. Sed occurrit dubium. Nam scientia discipuli de uno scibili est eiusdem speciei cum scientia magistri de eodem scibili. Unde in de Veritate, ubi supra, a. 1, ad 6, dicitur quod per doctrinam fit in discipulo scientia similis ei quae est in magistro educta de potentia in actum. Ergo magister, docendo illam scientiam, educit discipulum de potentia in actum suae formae. Non enim alia ratione dicitur ignis educere materiam de potentia in actum suae formae, nisi quia in materia producit formam eiusdem speciei cum forma quam habet.

Respondetur quod agens educere materiam de potentia in actum propriae formae, contingit dupliciter. Uno modo, quia forma sua est principium activum formale quo formam producit in materia similem suae formae, ipsam formam attingendo sua actione. Alio modo, quia ministrat alicui instrumenta quibus illud producat formam similem formae ipsius ministrantis: seu quocumque modo iuvat aliud ad productionem illius formae, ipsum tamen sua actione non attingit formam. Magister ergo non educit materiam, sive intellectum discipuli, in actum propriae formae et propriae scientiae primo modo, cum scientia, inquantum huiusmodi, non habeat rationem causae, ut dicitur I Sent., d. xxxviii, a. 1, et Prima, q. cxvii, 1, ad 2: sed secundo modo tantum, inquantum per scientiam novit magister quas propositiones, quas demonstrationes, quaeve exempla debeat discipulo proponere, quibus iuvari possit ad causandam scientiam in seipso. Et ideo docens non dicitur educere discipulum de potentia in actum suae formae nisi secundo modo: sicut, si homo calidus iuvaret ad introductionem caloris in ligno illi ignem approximando, diceretur causare ministerialiter calorem eiusdem speciei cum calore quem habet, tamen calor suus non esset principium formale quo lignum calefaceret. — Propositio autem Sancti Thomae intelligenda est primo modo, non autem secundo modo. Ideo ratio non sequitur.

  1. Differentia ergo illa posita inter agens naturale et artificiale iuxta secundam interpretationem , scilicet quod agens naturale educit materiam de potentia in actum suae formae, non autem agens artificiale, est universaliter vera de forma quantum ad eundem essendi modum. Quantum autem ad ipsam formae rationem, est vera comparando agens naturale ad illud tantum agens artificiale in cuius materia est principium activum ad productionem formae, cuiusmodi agens est magister, de quo in proposito est sermo: non autem universaliter comparando ad agens artificiale. — Veruntamen, ut diximus, prima interpretatio magis est ad propositum Sancti Thomae.

XII. Circa illam propositionem, In eo qui docetur est principium activum ad scientiam, scilicet intellectus et ea quae naturaliter intelliguntur, scilicet prima principia , advertendum quod ex hoc modo loquendi, quo distinguitur principium existens in eo qui docetur in intellectum et prima principia naturaliter nota, dat intelligere Sanctus Thomas intellectum esse distinctum ab habitu principiorum primorum, et non esse idem cum lumine intellectus agentis, ut quidam volunt. Id quod manifestius dicit I IIae, q. liii, a. 1, ubi ait quod, si aliquis habitus sit in intellectu possibili immediate ab intellectu agente causatus, talis habitus est incorruptibilis et per se et per accidens. Huiusmodi autem sunt habitus primorum principiorum, tam speculabilium quam practicorum. Et idcirco, cum inquit aliquando Sanctus Thomas quoniam prima principia cognoscuntur naturali lumine intellectus agentis, non est sic intelligendum quasi ipsa virtus intellectus agentis sit habitus primorum principiorum: sed quia ille habitus non fit in nobis per discursum et argumentationem, sicut habitus scientiarum, sed immediate ab ipso intellectu agente in intellectu possibili causatur.

  1. Occurrit autem dubium circa primum dictum in responsione, ubi dicitur quod eadem numero scientia est in discipulo et magistro quantum ad id quod scitur. Hoc enim non videtur verum esse. Quia quod scitur non est unum numero, sed unum specie aut genere aut analogia.

Respondetur quod unum numero dupliciter potest accipi: scilicet positive, quia videlicet est quoddam in se singulare et individuum; et negative, quia scilicet non est divisum in multa secundum numerum. Primo modo, non dicitur id quod scitur esse unum numero, sed secundo modo. Natura enim universalis a conditionibus individualibus abstracta, quo modo habet rationem sciti, non est divisa in plura secundum numerum, cum abstrahat ab omnibus principiis ipsam dividentibus: sed est una. Et sic dicitur scientia magistri et discipuli esse una numero ex parte sciti: quia videlicet id quod utraque scientia scitur, non est, ut sic, divisum et multiplicatum numeraliter.

Multa adduci potuissent ad huius capitis explanationem. Sed quoniam ea a Sancto Thoma in aliis locis sunt plenissime explicata, ea, brevitati studens, de industria praeterivi.

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work