Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

I. Tertio loco ostendendum est qualiter potentia activa sit in Deo. Et ponit Sanctus Thomas duas conclusiones, et duo corollaria.

I. Prima conclusio est: In Deo non est potentia sicut principium actionis, nisi secundum nostrum modum intelligendi. Prima pars probatur. Nihil est sui ipsius principium secundum veritatem. Sed actio divina nihil est aliud quam eius potentia. Ergo potentia Dei non est principium actionis divinae. — Secundam partem declarat Sanctus Thomas dicens esse ibi potentiam respectu actionis quantum ad modum intelligendi, prout intellectus noster diversis conceptionibus et potentiam divinam et actionem considerat.

Pro declaratione primae partis, advertendum quod veritas ibi accipitur, non prout dicit aliquid existens in intellectu, sed ut dicit rei veritatem, quae est ipsum esse. Et est sensus quod non est ibi potentia respectu actionis secundum esse, quasi scilicet potentia realiter sit principium productivum actionis.

Ad evidentiam secundae partis, considerandum quod, cum omnis perfectio creaturae sit in Deo, absque imperfectione tamen; et potentia atque actio aliquam perfectionem dicant: necesse est utrumque in Deo inveniri. Ideo intellectus noster in divina natura apprehendit et rationem potentiae et rationem actionis. Et quia de ratione actionis in creaturis est ut a principio sit, ut dicitur Potentia, q. 1, a. 1, ad 1, ideo, cum intellectus in Deo concipit aliquid per modum actionis, concipit ut id quod est a principio: quae tamen habitudo non est in re, sed tantum in ratione. Unde non est in ipsa re habitudo actionis ad potentiam tanquam ad principium, sed est tantum in nostro modo concipiendi. Nec tamen intellectus sic intelligendo est falsus: quia non apprehendit ita esse in re quod actio divina a potentia producitur, sed hoc tantum se tenet ex parte modi intelligendi, sicut cum apprehendit unum in ordine ad alterum inter quae tamen non est ordo ex parte rei, ut cum idem comparat sibi ipsi; quod accidit cum intellectus de una et eadem re diversos conceptus format.

  1. Sed occurrit dubium contra primam partem conclusionis. Oppositum enim eius videtur dicere Sanctus Thomas I Sent., d. XLII, q. 1, a. 1, ad 2. Ibi enim dicit quod essentia divina, secundum quod est principium operationis, potentia vocatur. Ergo in Deo est potentia respectu operationis. Cuius oppositum dicit conclusio.

Respondetur quod loquitur Sanctus Thomas de principio non secundum esse, sed secundum rationem et modum intelligendi. Ut enim dicitur Potentia, q. 1, a. 1, ad 1, licet essentia divina non habeat principium neque re neque ratione, tamen operatio divina habet aliquod principium secundum rationem. II. Secunda conclusio est: In Deo secundum rei veritatem est potentia per respectum ad facta. — Probatur. In Deo est potentia secundum rei veritatem. Sed potentia respectum ad alterum importat in ratione principii: ut patet ex definitione potentiae activae IX Metaphysicae . Ergo in Deo potentia dicit rationem principii in ordine ad facta, cum non dicat in ordine ad operationem: est enim principium rerum creatarum productivum.

III. Corollarium primum est: Respectu actionum immanentium non ponitur in Deo potentia secundum rei veritatem, sed tantum secundum modum intelligendi. Patet ex praemissis. Quia potentia nominat principium realiter productivum. Dictum est autem quod potentia non habet secundum rei veritatem, sed tantum secundum modum intelligendi, rationem principii respectu operationis. Ideo etc. — Ex quo sequitur ulterius quod voluntas et intellectus in Deo non sunt ut potentiae, sed solum ut actiones.

  1. Sed videtur esse implicatio contradictionis in verbis Sancti Thomae. Aut enim intelligit voluntatem et intellectum esse in Deo ut vere et realiter actiones: aut tantum secundum rationem. Si secundum rem, ergo oportet respectu ipsarum esse realiter potentiam: quia de ratione operationis est habere principium, ut adductum est ex quaestione de Potentia Dei. — Si secundum rationem tantum, ergo oportet ibi ponere intellectum et voluntatem ut potentias secundum rationem. Respondetur quod intelligit illas esse vere et realiter actiones, et non tantum secundum rationem. Sed advertendum quod, cum perfectiones creaturarum inveniantur in Deo quantum ad id quod perfectionis est, non autem quantum ad imperfectionem quam includunt, oportet actiones immanentes, quae sunt intelligere et velle, in Deo esse ratione perfectionis, non autem ratione imperfectionis. In ipsis autem perfectionis est quod sint ultimum complementum, nullam aliam perfectionem expectantes: operatio enim immanens est ultimum complementum potentiae. Et quantum ad hoc ponuntur in Deo tales actiones: intelligitur enim ipsum intelligere et velle tanquam ultimus actus nullum ulterius actum expectans. Procedere autem a principio realiter ab ipsis secundum esse distincto, imperfectionis est. Ideo quantum ad hoc, non ponuntur in Deo. Cum ergo arguitur quod de ratione actionis est habere principium productivum secundum rem: dicitur quod hoc falsum est quantum ad id quod perfectionis est in actione, et de actione subsistente, qualis est divina operatio; sed bene verum est de actione quae accidens est ab ipsa potentia distinctum. Et universaliter de ratione actionis est habere principium productivum aut secundum rem, aut secundum modum intelligendi se tenentem ex parte intellectus.

IV. Secundum corollarium est ex praemissis sequens: Multitudo actionum quae Deo attribuuntur, non sunt diversae res. — Probatur. Quia omnes sunt ipsum esse divinum, quod unum est. Adverte quod connumerat Sanctus Thomas producere res inter actiones divinas tanquam ab intelligere et velle distinctum, non quia omnino formaliter ab intelligere et velle distinguatur, sed quia addit ad illa respectum principii ad creaturas per modum executionis. Ut enim dictum est in primo capitulo huius secundi libri , potentia non distinguitur ab intellectu et voluntate in Deo nisi quia super illa addit respectum principii executivi. Unde quod inquit Sanctus Thomas, quoniam intellectus et voluntas in Deo non sunt ut potentiae, intelligitur inquantum intellectus et voluntas sunt, ut scilicet respiciunt actiones immanentes absolute acceptas. Sed bene ut ipsis co-intelligitur respectus principii productivi ad creaturas, sunt in ipso ut potentiae. Postremo, quia posset aliquis dicere quod ista multiplicitas operationum divinarum secundum rationem repugnat unitati et simplicitati divinae, respondet, ex iis quae in primo libro sunt ostensa, patere quod multiplicitas significationis unius rei, idest, quod una res multis nominibus significetur et per consequens diversis rationibus concipiatur, unitati non praeiudicat.

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work