Scotus Academicus, Tomus primus: De Deo in se subsistente
Claude Frassen (1620–1711)
Scotus Academicus, seu universae Doctoris Subtilis theologica dogmata. Tomus primus. De Deo in se subsistente.
Dedicatio I: Reverendissimo Patri Aloysio Lauer ... (dedicatio editoris)
Praefatio I: Editor ad lectorem (praefatio editoris editionis 1900)
Praefatio II: Lectori studioso (Frassenii praefatio)
Index I: Index haereticorum, qui veritates catholicas et theologicas saeculo quovis impugnarunt
Approbatio I: Approbationes (Facultatis Parisiensis et Ordinis Fratrum Minorum)
Praefatio III: Divinae Sapientiae ... dignitas et natura in prooemiali tractatu delineata (praefatio)
Introductio I: Disputatio prooemialis. De Theologia in communi
Articulus I: De necessitate et existentia theologicae doctrinae
Quaestio I: An admittenda sit aliqua theologica et supernaturalis doctrina
Quaestio II: An theologia positiva sit utilis et necessaria
Ex praecedenti Quaestione satis superque constat necessario admittendam esse aliquam Theologicam Doctrinam, quae principes et maxime necessarias veritates aperiat, quas ope Philosophiae et rationis naturalis adminiculo nullatenus detegere liceret. Cum autem, ut praemonuimus, Theologia ratione methodi distribuatur in Positivam et Scholasticam; cumque huius temporis haeretici utramque infensissime criminentur; opera pretium est resolvere, an utraque fidelibus et Ecclesiae sit necessaria, an vero alterutra ableganda sit et respuenda; quod ut evidentius innotescat
Notandum 1. Theologiam Positivam ita appellari, alterutro ex his tribus motivis. Primo, quia proponit et exponit veritates et articulos fidei, veluti certa ac indubitata quaedam fundamenta, ex quibus Scholastica suas conclusiones elicit et format argumentationes, quibus fidei mysteria illustret et catholica dogmata adversus haereticos et infideles tueatur. Secundo, quia maxime versatur in explicanda et aperienda lege ac institutione divina, quae ius divinum positivum dicitur. Sicut enim ius positivum humanum appellatur, quod libere positum est a Superiore, potuitque simpliciter ab eo non praescribi, si voluisset, et adhuc posset ab eo libere ex auctoritate revocari, si ita videretur; in quo ius positivum a iure natura discrepat, quod hoc non aliqua arbitraria institutione et praecepto libero Superioris, sed ex se et natura sua tale est, nec ullius est mutationis capax: sic Theologia positiva dicitur, quae tota est in explicando iure divino positivo, nempe divina lege, sacris Scripturis aperiendis, necnon divinis traditionibus et Ecclesiae decretis investigandis, quae ius positivum, divinum, aut ecclesiasticum appellantur; quia tam a Deo, quam ab Ecclesia libere positum est et determinatum. Tertio denique Positiva dicitur a Positionibus et thesibus, quia graviores fidei controversias et positiones, seu principes veritates tractat, ut ex earum declaratione fides illustretur et inconcussa perseveret.
Notandum 2. Theologiam Positivam et Scholasticam non differre invicem essentialiter; sed tantum accidentario et secundum diversum modum procedendi: siquidem utraque habet idem obiectum, Deum nempe sub ratione deitatis cognoscendum per discursum, aut oratorium a Positiva, aut philosophicum a Scholastica. Utraque eadem principia agnoscit, easdem fidei assertiones, tam scriptas, quam traditas. Utraque non haeret solis Scripturis sacris proferendis; sed etiam colligit et adiicit indubitatas Ecclesiae traditiones; evolvit historiam Ecclesiasticam; decreta Conciliorum scrutatur; libros et commentaria Sanctorum Patrum inquirit, ut latentem in eis Catholicam veritatem detegat et aperiat. Invicem tamen differre videntur, quod Scholastica sit exactior et accuratior, magisque in his omnibus tractandis et applicandis philosophicam methodum servet, et syllogisticum ordinem, ut veritates detegat evidentius et efficacius suadeat: ordo enim est obstetrix, sicut e diametro confusio noverca omnium disciplinarum. Adde quod Scholastica plerumque Philosophiae naturalis auxilium et lumen advocet, nedum ut vibrata ab haereticis et infidelibus in fidei articulos argumenta naturali ac philosophica ratiocinatione dissolvat, sed etiam ut fidei dogmata per rationes naturales et momenta philosophica suadeat esse credenda.
Notandum 3. Hanc esse Ecclesiae triumphantis cum militante concordiam, quod quemadmodum in Ecclesia caelesti Deus interiores Angelos a superioribus voluit edoceri et illuminari: ita pariter in Ecclesia terrestri
Quosdam, inquit S. Apostolus ad Ephesios 4., dedit quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem Pastores, et Doctores: Idque duplicem in finem, primum quidem inquit, ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem Corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis filii Dei, etc. Secundum autem, ut iam, ait, non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
Quasi diceret, Deum idcirco Doctores in Ecclesia statuisse, tum ut divinas veritates, quas ipsi penitius inspiciunt, rudiori fidelium coetui manifestent; tum ut, suae doctrinae face et clava suborientes haereses extinguant, et ab Ecclesia eliminent. Quibus patet quantum fideles Doctoribus egeant: quod utique evidentius probabit
Conclusio unica. — Theologia positiva Ecclesiae Dei semper fuit utilis et summe necessaria.
Haec est omnium Catholicorum contra haereticos, maxime Calvinistas, qui cum suo haeresiarcha contendunt Scripturas sacras ita evidenter et aperte patere, ut nullo prorsus Doctore opus sit ad eas concipiendas et explicandas.
Probatur conclusio. Primo namque admittenda est aliqua doctrina quae Scripturae sacrae genuinum sensum aperiat, illius solvat ambages, et sub simplicibus verborum involucris latitantia mysteria detegat; quibus fidem astruat, haeresim destruat, et iacula, quae ex divinis Scripturis depromere et in Catholicos vibrare solent haeretici, in eos retorqueat ac retundat; sed haec omnia praestat Theologia Positiva: ergo necessario est admittenda. Minor aperte patet ex ipsius Theologiae Positivae definitione et munere; tota siquidem versatur in Scripturarum explanatione, ut fideles instruat, mysteria reseret, et haereticorum falsa dogmata iisdem, quibus male nitebantur, Scripturarum oraculis impugnet et expugnet; idcirco Tertullianus, libro De praescriptionibus, cap. 15, eam Scripturarum exercitationem appellat, utpote quae tota sit divinis Scripturis exponendis et reserandis. — Probatur itaque maior ex ipsamet Scriptura sacra, nam inquit S. Paulus, 2. ad Timotheum 2: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia; ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus. Quibus quatuor Theologiae Positivae munia praecipua detegit et indicat, quae ex Scriptura depromit: Primo fideles catholicam veritatem docet: Secundo haereticos arguit: Tertio corripit improbos: Quarto infideles erudit et instruit. Insuper ipsemet ad Ephesios 4. affirmat Deum ineffabili sua erga Ecclesiam providentia ei varios dedisse ministros, maxime vero alios Pastores, et Doctores ad consummationem Sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei. Rationem subdit: Ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento Doctrinae in nequitia hominum ad circumventionem erroris. Unde ad Titum 1. ait: Oportet Episcopum esse amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Ergo censet aliquam esse doctrinam sacram, quam Ecclesia Pastores et Doctores callere debent, ut fideles erudiant, ne falsis haereticorum dogmatibus circumveniantur: haeretici enim, ait Tertullianus, lib. De praescriptione, cap. 14., Scripturas obtendunt, et hac sua astutia, statim quosdam movent; in ipso vero congressu firmos quidem fatigant, infirmos capiunt, medios cum scrupulo dimittunt. Necessum est ergo aliqui sint viri peritissimi, qui genuinum Scripturae sensum aperiant, et solvant insidias quas fidelibus ex depravato Scripturae sensu struunt haeretici.
Probatur Secundo. Scripturae sacrae ita profundum ac reconditum sensum habent, totque ac tantas difficultates involvunt, ut summa opus sit eruditione, summoque studio ad eas explanandas et interpretandas, ac proinde necessum est ut aliqui huic explanationi et interpretationi omnem suam dent operam; sed id fit per Theologiam Positivam: ergo est admittenda. Minor patet: Maior probatur: primo namque idem pene de omnibus Scripturis videtur ferendum esse iudicium, quod ipse Sanctus Petrus tulit de Epistolis Sancti Pauli, in quibus, inquit, Epist. 2. c. 3., sunt difficilia quaedam intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas ad suam ipsius perditionem.
Idipsum omnes pene Sancti Patres fatentur: nam Origenes, lib. 7. Contra Celsum, ait: Alii quoque cordati viri scrutando Scripturam intellectum eius invenire potuerunt; licet revera sit multis in locis obscura. Ambrosius Epist. 14.: Mare est Scriptura divina habens in se sensus profundos, altitudinem propheticorum aenigmatum. Augustinus, 12. Confess. c. 14.: Mira profunditas est eloquiorum tuorum, Domine! quorum ecce ante nos superficies blandiens parvulis! sed mira profunditas. Horror est intendere in eam: horror honoris, et tremor amoris. Idem lib. 2. De doctrina Christiana, cap. 4., loquens de Scripturarum lectione, ait: Sed multis et multiplicibus obscuritatibus, et ambiguitatibus decipiuntur, qui temere legunt aliud pro alio sentientes: quibusdam autem locis quid vel falso suspicentur non inveniunt; ita obscure quaedam dicta, densissimam caliginem obducunt. — Subiicit autem huius obscuritatis rationem, Quod totum (inquit) provisum divinitus esse non dubito, ad edomandam labore superbiam, et intellectum a fastidio revocandum, cui facile investigata plerumque vilescunt.
Ipsi concinit sanctus Gregorius, Hom. 6. in Ezech.
Magnae, inquit, utilitatis est ipsa obscuritas eloquiorum Dei, quia exercet sensum ut fatigatione dilatetur, et exercitatus capiat quod non potest capere otiosus. Habet quoque aliud maius, quia si Scripturae sacrae intelligentia in cunctis esset aperta, vilesceret, quae in quibusdam locis obscurioribus tanto maiori dulcedine reficit inventa, quanto maiori manifestus.
Facessatque Calvinus, qui sibi ipsi licet contrarius lib. 1. Institutionum, c. 7. ait: Non obscuriorem veritatis suae sensum ultro Scriptura praefert, quam coloris sui res albae ac nigrae, saporis suaves et amarae.
Probatur tertio. Haeretici Scripturas sacras pravum in sensum detorquent ut suis erroneis dogmatibus patrocinentur: ergo necessum est quod sint aliqui Catholici Doctores qui eiusdem Scripturae genuinum sensum aperiant, quo facilius fidei veritatem tueantur. Consequentia patet. Antecedens probant sancti Patres, in primis Tertullianus, libro De praescriptione haereticorum cap. 39.: Nec periclitor dicere ipsas quoque Scripturas sic esse ex Dei voluntate dispositas, ut haereticis materias subministrarent; cum legam, oportet haereses esse, quae sine Scripturis esse non possunt. Origenes in lib. 3. De principiis, c. 21. Horum, inquit, omnium falsae intelligentiae causa, his, de quibus supra diximus, non alia extitit, nisi quod sancta Scriptura ab his non secundum spiritualem sensum, sed secundum litterae sonum intelligitur. Hilarius in libro 2. De Trinitate: de intelligentia haeresis, non de scriptura est; et sensus, non sermo fit crimen. Concinit S. Augustinus in tractatu 18. super Evangelium Ioannis: Neque enim, inquit, natae sunt haereses et quaedam dogmata perversitatis illaqueantia animas et in profundum praecipitantia, nisi dum Scripturae bonae intelliguntur non bene; et quod in eis non bene intelligitur, etiam temere et audacter asseritur. Vigilius Afer in lib. 2. Contra Eutychem: Origo cunctarum impietatum haec est, dum caelestium dictorum virtus vitio malae intelligentiae teme- rata, non secundum qualitatem sui sensus perpenditur, sed in alias res pro arbitrio legentis, secus quam rei ratio postulat derivatur. Isidorus Hispalensis in lib. 8. Originum, c. 5.: Quicumque aliter Scripturam sacram intelligit, quam sensus Spiritus sancti flagitat, a quo conscripta est, licet de Ecclesia non recesserit, tamen Haereticus potest appellari. Epiphanius Diaconus in Synodi 1. actione 6.: Cum aliqui recta secundum quod sibi videtur dogmata conantur pervertere, nemo miretur si Scripturae verbis utuntur. Nam et omnes Haeresiarchae de divinitus inspirata Scriptura erroris sui colligunt occasiones, quae per spiritum sanctum recte dicta sunt, malignis sensibus adulterantes.
Tertio denique veritas nostrae Conclusionis firmatur ex universa Ecclesiae praxi; siquidem legimus ab ipsius exordio institutas fuisse scholas in quibus Theologia positiva publice docebatur. Eiusmodi scholae meminit Eusebius, lib. 5. Historiae Ecclesiasticae, cap. 10., ubi loquens de Alexandrina Schola, ait:
Per idem tempus fidelium Scholae praeerat vir doctrinae causa celeberrimus nomine Pantaenus, quippe iam a priscis temporibus sacrarum litterarum Schola in ea civitate fuerat instituta, quae quidem nostra adhuc aetate perseverat et ab hominibus tum eloquentia, tum divinarum litterarum studio instructissimis obtineri dicitur: ergo perperam haeretici Christianas Academias ut novum et a Gentilitate emendicatum fideique perniciosum inventum lacessunt et insectantur.
Obiiciunt haeretici: Si qua ratio utilitasque suadeat admittendam esse Theologiam Positivam, maxime ut Scripturam sacram interpretetur, et varias illius solvat obscuritates et ambages: sed ad id prorsus est inutilis: ergo respuenda. Maior patet ex dictis. Minorem probant variis ipsius Scripturae sacrae textibus, ex quibus inferre nituntur eam ita esse apertam, ut ad percipiendum illius genuinum sensum, nullo interprete, nulloque Doctore opus sit. Sic Psalmo 18.: Praeceptum Domini lucidum et illuminans oculos. Prov. 6.: Mandatum lucerna est, et lex lux. 2. Petri 1.: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes tamquam lucernae lucenti in caliginoso loco: ergo tantum abest, ut sacra Scriptura aliqua obscuritate offundatur; imo ipsa lux est, quae omnes quas suo sinu veritates complectitur, divino veluti fulgore irradiatas exhibet.
Nego minorem. Et illius probationem distinguo: Scriptura sacra fulget lucis instar in omnibus suis libris et contextibus, nego; in aliquibus, puta historialibus, concedo; fateor enim Scripturam sacram interdum ita patentem sensum praeseferre, ut legenti cuilibet primo intuitu fiat manifestus. Sed etiam necessum est Haeretici fateantur eam ut plurimum tanta caligine suffusam, ut nonnisi vel Deo revelante, vel doctissimis viris interpretantibus, genuinus illius sensus possit detegi: ut patet tum ex supra memorata Sanctorum Patrum sententia: tum ex ipso Davide, qui licet apprime novisset significationem et vim verborum linguae Hebraicae, quibus tunc sacra Scriptura erat exarata; nihilominus Deum supplex precabatur: Da mihi intellectum et scrutabor legem tuam; Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua... Illumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas, Psal. 118. Unde merito S. Hieronymus, Epist. ad Paulinum, subinfert: Si tantus Propheta tenebras ignorantiae confitetur, qua nos putes parvulos, et pene lactentes inscitiae nocte circumdari? Hoc autem velamen non solum in facie Moysis, sed et in Evangeliis, et Apostolis positum est... Nisi aperta fuerint universa quae scripta sunt ab eo qui habet clavem. David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit, nullo alio reserante pandentur.
Instant haeretici: Scripturae sacrae non sunt intellectu difficiles nisi superbis et malitia excaecatis hominibus iuxta illud Pauli, 2. Corinth. 4.: Si opertum est Evangelium nostrum, in iis qui pereunt, est opertum; in quibus Deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriae Dei. Igitur Christi fidelibus sacra Scriptura non est operta, sed aperta. — Confirmant ex S. Chrysostomo, Homilia 3. de Lazaro, ubi cum ostendisset Philosophos obscure locutos, et veritatem non detexisse, sed eam multis texisse verborum involucris, subdit: Apostoli vero et Prophetae omnia contra fecerunt manifesta, claraque prodiderunt, veluti communes orbis Doctores; ut per se quisque discere possit ea quae discuntur ex sola lectione: ergo ad eas percipiendas fidelis non eget interprete, et Doctore.
Respondeo ad primum. Apostolum iis verbis non agere de facili, vel difficili Scriptura intelligentia, sed de fide Evangelica, quam praedicantibus Apostolis plures ex malitia et mentis excaecatione repellebant, eo quod veritates Evangelicas sensuum voluptati et rationi naturali repugnare censerent. Sanctus Chrysostomus autem non loquitur de universa Scriptura, sed solum de libris historialibus, quos intellectu faciles ex ipsa sola lectione denuntiat. Subdit enim: Sume librum in manus, lege historiam omnem, et quae nota sunt, memoria tene; et quae obscura sunt parumque manifesta frequenter percurre: quod si non poteris assiduitate lectionis invenire quod dicitur, accede ad sapientiorem, vade ad Doctorem: ergo censet aliquos esse contextus obscuros de quibus Doctores sunt audiendi et consulendi.
Obiiciunt secundo haeretici, quod etsi sacra Scriptura aliquibus tenebris offundatur, eas tamen non ab homine exterius, sed a Deo interius docente esse solvendas; fideles enim Deum solum Doctorem habere debent, iuxta illud Isaiae vaticinium 51. Ponam universos filios tuos doctos a Domino. Et Ieremiae 31.: Dabo legem meam in cordibus eorum, et in corde eorum scribam eam: non docebit ultra vir proximum suum, dicens: Cognosce Dominum; omnes enim scient me, a minimo eorum usque ad maximum. Ergo nullo doctore egemus, nec proinde Theologia Positiva opus est.
Nego consequentiam. Nec enim is est praedictorum contextuum sensus; Isaias namque et Ieremias intelligendi sunt de Doctrina Evangelica, quae lege Mosaica in hoc prae ceteris eminebat, quod non per Prophetas, sed per ipsummet Dei Filium tradita et expressa fuerit, iuxta illud S. Pauli, Hebr. 1.: Multifariam multisque modis olim Deus loquens Patribus in Prophetis; novissime diebus istis nobis locutus est in Filio: quo fit ut omnes Christiani dicantur Theodidacti, hoc est a Deo edocti, vel immediate ut Apostoli et Discipuli; vel saltem mediate, ut ceteri fideles.
— Vel dico, praedictos Prophetas conferre statum legis novae cum veteri, ut sit sensus, omnia fidei mysteria et arcana multo clariora fore in Evangelica lege, quam in Mosaica, quae plena erat umbris et figuris.
— Vel denique dico, praefatos textus fuisse praenuntiativos illius mirandi illapsus Spiritus sancti super Apostolos in die Pentecostes, et super alios quoscumque fideles nascentis Ecclesiae filios, qui bus cum baptismo Spiritus sanctus conferebatur, et donum scientiae, prophetiae, ac genera linguarum divinitus infundebantur, ita ut idiotae quique et rudes in momento sapientissimi evaderent.
Urgent haeretici: Ex prima Ioannis 2. cap. Non necesse habetis, inquit Ioannes ad fideles scribens, ut quis vos doceat: sed unctio docet vos de omnibus: ergo fideles nullo etiam indigent Doctore, nec consequenter nulla Theologia.
Nego consequentiam. Siquidem sanctus Ioannes non intendit fideles homine Doctore non egere; quorsum enim ipse Epistolas ad fidelium eruditionem scripsisset? Quorsum Deus in Ecclesia sua ordinasset pastores et Doctores ad consummationem Sanctorum, ut supra diximus? Vult itaque solum comprimere vanam quorumdam fidelium curiositatem, qui ab Apostolis edocti, etiam Pseudo-Apostolos audiebant, qui superseminantes zizania, veritates Catholicas suis pravis dogmatibus infuscabant. — Vel dico, eum intelligendum esse de Theologia Affectiva, et Mystica, quam non lectio docet, sed unctio; non littera, sed spiritus: non mortalis homo, sed Deus immortalis, qui plerumque infirma mundi eligit ut confundat fortia. Contingit enim non raro, quod rudes quique idiotae, qui vix litteras callent, Deo interius docente et divinitus illuminante, abditissima quaeque fidei mysteria percipiunt et reconditos Scripturarum sensus aperiunt et explanant apertius, quam doctissimus quisque facere posset. De quibus loqui videtur S. Augustinus, lib. 83. Quaestionum, q. 48. dicens:
Credibilium tria sunt genera: alia sunt quae semper creduntur, et numquam intelliguntur, sicut est omnis historia, temporalia et humana gesta percurrens: alia quae mox ut creduntur intelliguntur, sicut sunt omnes rationes humanae, vel de numeris, vel de quibuslibet disciplinis. Tertium, quae primo creduntur et postea intelliguntur, qualia sunt ea quae de divinis rebus non possunt intelligi, nisi ab his qui mundo sunt corde, quod fit praeceptis servatis, quae bene vivendo accipiuntur.