Scotus Academicus, Tomus primus: De Deo in se subsistente

Claude Frassen

Scotus Academicus, Tomus primus: De Deo in se subsistente

Claude Frassen (1620–1711)

Scotus Academicus, seu universae Doctoris Subtilis theologica dogmata. Tomus primus. De Deo in se subsistente.


Dedicatio I: Reverendissimo Patri Aloysio Lauer ... (dedicatio editoris)

Praefatio I: Editor ad lectorem (praefatio editoris editionis 1900)

Praefatio II: Lectori studioso (Frassenii praefatio)

Index I: Index haereticorum, qui veritates catholicas et theologicas saeculo quovis impugnarunt

Qui veritates catholicas et theologicas saeculo quovis impugnarunt.

Non ingratum fore arbitror studiosis huiusce nostri theologici laboris et operis lectoribus, e limine ipso varias haeresum centurias proponere, a quibus divexata fuit semper Ecclesia et catholica veritas impugnata: constabit enim exinde quam firmo quamque stabili fidei fulcro nitantur theologica dogmata, quae tot pestiferis impetita hostibus, invariata steterunt et inconcussa.

Non me latet sapientibus nonnullis ac piis viris harum nefariarum sectarum recensionem non arridere, earum maxime quae aut vetustate iam obsoleverint, aut insigni foeditate ac spurcitia contaminantur; eiusmodi namque recordatio non solum perniciosa est, sed et plerumque mortifera; dum obscenae voluptatis lenociniis partim incautos allicit, partim invitos ac repugnantes afflatu quodam turpitudinis et odore perfundit.

Verum, qui pestifera haeresum dogmata consignare litteris, et recondita iniquitatis mysteria mandare scriptis detrectant, summum ac singulare veritati patrocinium opinione sua detrahere videntur: hoc enim extorquent, quo recrudescentes ac recidivae mendaciorum sectae validissime a nobis propulsari evertique possint.

Qui enim certis veterum testimoniis compererit ante ab antiquis Patribus et Conciliis publicoque Christianorum consensu impugnatas fuisse ac repudiatas illas nefarias opiniones quae de novo protruduntur, eas tamquam suborientia monstra omni arte marteque enecanda et eliminanda nullo negotio suadebitur.

Optandum esset, fateor, ut haereses illae turpitudine infames obruerentur, hominumque memoria penitus exciderent. At cum statis temporum intervallis eaedem amputatae toties ac iugulatae hydrae reviviscant, idque maxime nostro aevo, quo tota pene Europa fidei iacturam luget per grassantem undique Calviniani ac Lutherani erroris pestem, in quam velut in orbis terrarum sentinam veterum ac recentium sectarum colluvies confluxit; quis necessarium non censuerit adversus redintegrati morbi periculum pristina certaque remedia comparare, et lethalis aegritudinis notare ortum et eventum, quo facilius securiusque in aliis vel caveatur vel curetur?

Non ea tamen mihi est sententia in texendo hoc haereseon indice, ut venenata ac nefaria earum dogmata referens, illorum etiam impugnationem tamquam antidotum hic proferam; id enim consultius fiet in nostri operis decursu.

Sed brevem dumtaxat eorum Tenebrionum chronologiam ex sanctis Patribus, maxime Augustino, Epiphanio, Irenaeo, et historicis fide dignis selectam delineare aggredior, quo prudens quisque lector in emetiendo theologico nostro opere e limine videat quas vitare syrtes, quosve debeat scopulos declinare.

Moneo insuper hoc in texendo indice non ita accurate servatam esse annorum periodum, qua quisque haeresiarcharum docuerit: cum enim hac in re varient chronologistae sacri, inde contingere potest ut qui prior scribi coepit, posteriorem locum hoc in indice occupet: errores enim magis quam errantium aetatem referre studuimus, sanctorum Patrum praefatorum morem secuti.

Quae fuerint haereses ante Christi Domini nativitatem.

Affirmat S. Epiphan. lib. 1, adversus haereses cap. 5. nullam ante susceptum Babylonicae turris aedificium et humanae loquelae confusionem ac divisionem subortam fuisse haeresim. Nulla, inquit, per id tempus haeresis, opinionum nulla dissensio, cum universi sola hominis appellatione censerentur, labio uno, unaque lingua praediti. Pietas porro et impietas sola erat naturae lege, aut uniuscuiusque ad naturam accommodata voluntate definita, necdum error emerserat sive disciplina comparata, sive monumento scriptorum traditus. Verum igitur Iudaismus, neque ulla alia secta prodierunt, sed, ut ita dicam, illa fides obtinebat, quae hodie in sancta Dei Ecclesia ac catholica perseverat fides, quae cum ab ipsis rerum primordiis viguisset, rursus est postea patefacta.

Inde constat, viginti haereses, quas ante Christi adventum numerat et impugnat Sanctus Epiphanius codem libro, quasque revocat ad quatuor capita, nempe Barbarismum, Scythismum, Hellenismum seu Graecismum, Iudaismum, et Samaritanismum, non tam haereses, quam varias de veritate aut religione contentiones et sententias esse appellandas.

I. Barbarismus, inquit, in Epistola ad Acacium, ab Adamo per decem generationes et Noemi tempora perseveravit. Qui Barbarismus propterea dicitur, quod vetustissimi illi mortalium neque rerum aliquem auctorem habebant, nec inter se consentiebant; sed unusquisque pro sua voluntate vitam instituebat, ac pro lege suam quisque naturam atque arbitrium sibi proponebat.

II. Scythismus a Noemi temporibus ad usque Turris et Babylonis aedificationem, ac post turrim paucis adhuc annis obtinuit, hoc est usque ad Phaleg et Rhagau, qui ad Europam transeuntes, in Scythiam ac nationes eiusmodi penetrarunt a Thare temporibus et ultra, a quo Thraces oriundi sunt.

III. Hellenismus coepit a Seruch temporibus; unde idolorum cultus initium habuit. Cumque tunc temporis falsa quisque superstitione duceretur, deinceps civiliorem ad usum, et ad certas leges, simulacrorumque ritus homines sese transtulerunt. Quorum ex praescripto sibi Deos finxerunt. Ac primum eos quos in honore quendam habuissent, sive tyrannos, aut praestigiatores, qui memorabile quiddam in vita fecerant, ac fortitudinis et roboris illustre specimen ediderant, depingere coloribus et assimilare solebant; postea vero a Thare Patris Abrahami tempore, simulacris ac statuis eumdem errorem idololatriae propagarunt. Quippe maiores suos, simulacris honestantes, ac mortuos, primum arte figulina statuas effinxerunt, tum ad omnes artes imitandi pervenit industria. Nam et architecti sectis lapidibus, argentarii et aurifices, nec non fabri sua quisque materia, ac reliqui deinceps effigies moliti sunt. Primi omnium Aegyptii ac Babylonii, necnon Phryges, ac Phoenices superstitiosi cultus et simulacrorum ac mysteriorum auctores extiterunt. A quibus pleraque sunt ad Graecos translata.

Iam tum ab aetate Cecropis et deinceps, postea vero longo demum intervallo Saturnum, Rheam, Iovem, Apollinem, ac reliquos Deos celebrare coeperunt.

Hellenismus rursus dividitur in quatuor sectas, puta Pythagoricos, Platonicos (ex quibus orti sunt Peripatetici), Stoicos et Epicureos, quae divisio est etiam Clementis Alexandrini.

IV. Samaritani habuerunt mixtam religionem ex Iudaismo et Gentilismo, et in quatuor sectas fuerunt divisi ob diversitatem festorum. Sunt autem hi: Gorotheni, Sebuaei, Esseni, et Dosithei; horum etiam meminit Tertullianus.

Quorsum autem Epiphanius Essenos Samaritanis ascripserit, vix peritus quisque divinare potest. Nam quod occurrere potest genus quoddam Essenorum fuisse a notis illis et sanctioribus diversum, probarem equidem, si apud Philonem aut Iosephum, qui de Essenorum generibus, institutis, ac moribus accuratissime scripserunt, vestigium aliquod istorum novorum ac posteriorum existeret. Nunc cum neque isti, nec alius quisquam vel levissime significarit, Essenos cum Samaritanis commune quippiam habuisse, cumque inter Iudaeorum sectas a Iosepho recenseantur Esseni, apparet primum neque Essenorum ullam inter Samaritanos fuisse sectam, neque Epiphanium aliud Essenorum genus quod Samaritanis ascriberet, intellexisse, quam celeberrimum ac laudatissimum illud, quorum instituta Philo ac Iosephus uberrime perscripserunt. Quanquam Ossenos postea inter Iudaicas commemorat, qui iidem cum Essenis videntur.

V. Iudaeorum sectae numero septem, ac prima Scribae, legis periti, et traditionum, quas a maioribus acceptas παραδόσεις vocabant, observatores fuere, ac ritus omnes superstitiosius caeteris diligentiusque tenuerunt, quos non e lege didicerant, sed sibimetipsis, tamquam iustitiae legis singulares cultus, ac caeremonias indixerant.

Pharisaei, quos segregatos interpretari possit, qui sanctissimam vitae rationem professi, probitate caeteris antecellere videbantur, mortuorum apud illos resurrectio, ut et apud Scribas, defenditur. Iidem Angelos, ac Spiritum sanctum esse non negant. Vitae eximium institutum prae se ferunt. Continentiam certum ad tempus, ac virginitatem quoque suscipiunt. Bis hebdomada quaque ieiunare, urceos ac discos et pocula saepius eluere, ut et Scribae soliti. Ad haec decimas et primitias afferre, assidue precari: certos cultus, ac superstitiosa vestimentorum genera curiosius affectare: cuiusmodi sunt dalmaticae ac colobia, et latiora quaedam phylacteria, hoc est segmenta fimbriaeque purpureae, ac malogranata ad vestium oras appensa, quae temporariae illius continentiae signa praeferebant. Iidem postremo Geneses ac fatum introducebant.

Sadduceis ab exactissima iustitia nomen est. Qui e Samaritanorum genere a sacerdote quodam Sadoc ortum habuerunt. 1. Mortuorum resurrectionem damnant. 2. Angelos ac spiritum funditus negant; in caeteris Iudaeis similes. Observandum autem est duos fuisse Sadocos, unum qui Davidis et Salomonis aetate vixit, alterum qui fuit discipulus Antigoni, ut affirmat Rabbi Elias in Thisbi, quique a praeceptoris et sacris institutis deficiens, sadducaeorum sectae originem dedit; quamquam forte sadducaei a priori illo et vetustissimo Pontifice, quam ab hoc posteriori transfuga oriundos sese profiteri mallent.

Hemerobaptistae nihil ab Iudaeis praeterquam hoc uno discreparunt, quod neminem aeternae vitae compotem esse posse dicerent nisi se quotidie lavaret.

Osseni, quorum nomen procacissimos significat, ex praescripto legis omnia faciebant, sed alias praeterea Scripturas adhibebant, et ex posterioribus prophetis plerosque reiciebant.

Nazaraeos, retinentes interpretari possis, qui 1. carnis usum prorsus interdicunt, 2. ab animatis abstinent, 3. Patriarchas omnes, qui in Pentateucho ad Moysis et Iesu Filii Nave tempora continentur, adsciscunt, et eis fidem adhibent, cuiusmodi sunt Abraham, Isaac, et Iacob, iisque superiores omnes, necnon Moyses ipse cum Aarone atque Iosue. Caeterum quinque illa volumina Moysis esse non putant, et alia ab iis diversa penes se esse iactitant.

Herodiani cum Iudaeos in omnibus sese praestarent, Herodem Christum esse profitebantur, eique Christi dignitatem ac nomen affingebant. Haec S. Epiphanius laudato loco.

Sciendum autem est, inquit Tostatus in cap. 23. Matth. q. 22. quod licet ponantur hic Scribae et Pharisaei tamquam distincti, non tamen distinguuntur inter se, sicut Pharisaeus et Sadducaeus, sive sicut opposita, quia nullus Pharisaeus est Sadducaeus, neque e contrario, quia erant sectae disparatae et quasi oppositae; sed distinguuntur sicut Grammaticus et Dialecticus, quia licet aliud sit Grammaticum esse, aliud Dialecticum, tamen idem potest esse Grammaticus et Dialecticus. Sic etiam licet aliud sit esse Scribam quam Pharisaeum, nam Scribam esse est esse sapientem in lege, Pharisaeum esse erat habere certum vivendi modum et sectam, tamen accidit eumdem esse Pharisaeum et Scribam, id est doctum in lege.

Hinc Maldonatus, ad cap. 2. Matth., docet Scribas proprie notarios publicos fuisse, quorum duplex erat officium, alterum publica instrumenta conficiendi, alterum sacras Scripturas interpretandi et a corruptela vindicandi.

Circa annum Christi 30. prodiit Theudas Iudaeus, cuius mentio fit Actorum 5., qui se prophetam iactitabat, affirmabatque verbo suo scindere posse ac sistere Iordanem, cui adhaeserat numerus virorum circiter quadringentorum; cum autem occisus fuisset, omnes qui credebant ei dissipati sunt et redacti ad nihilum. Post hunc exstitit Iudas Galilaeus docens omnes magistratus Iudaeorum tollendos esse, unum autem Deum solum pro Domino et rege habendum, ut ibidem notatur, nec non apud Iosephum, lib. 3. Belli Iudaici.

Haeresiarchae primi saeculi.

Prima omnium haeresum (inquit sanctus Epiphanius), quae a Christi tempore ad hanc aetatem prodierunt, princeps exstitit Simon Magus circa annum Christi 1., cuius mentio habetur Actorum 8, qui baptizatus a Philippo, videns quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus, obtulit illis pecuniam, quatenus eamdem conferendi Spiritum sanctum virtutem acciperet, a quibus repulsam passus totum sese magicis artibus dedit, ac daemonum ope multos delusit; docebat enim se esse Deum, qui in Samaria apparuerit ut Pater, in Iudea ut Filius, in gentibus ut Spiritus sanctus, affirmabatque Deum non condidisse hunc mundum, carnis resurrectionem negabat, cumque in Venerem natura proclivior esset, suadebat indifferenter utendum esse foeminis. Hinc vagam quandam mulierculam patria Tyriam, nomine Helenam nactus, sibi eam copulavit, quacum palam nullam habere se consuetudinem simulans, clam omni se in libidinum genere volutabat. Fabulabatur insuper scortum suum esse Spiritum sanctum, qui e coelo in terram dilapsus ut expugnaret Principes Angelos qui mundum condiderant, ab eis fuerat carne vinculatus, quocirca varias temporum successu formas induerat; eamdem enim esse affirmabat Helenam cuius causa bellum Graecos inter ac Troianos exarsit, illam pariter Minervam ac Dei Sapientiam nominabat, necnon et ovem errabundam, quam ut inquireret et in coelum reduceret, in terras ut bonus Pastor advenerat. Inde imaginem suam sub Iovis simulacro, Helenae vero sub figura Minervae praebebat discipulis adorandas, quas etiam Roma tamquam Deorum simulacra inter duos pontes Tiberinos auctoritate publica constitui fecerat, cum hac inscriptione: Simoni Deo sancto. At cum Daemonum ope ut Romanos deluderet, in coelos evolare tentasset, quo se verum Deum probaret, praeceps ad humum stratus fuit ab Apostolo sancto Petro.

Pseudo-apostoli ita Evangelium de Christo recipiebant, ut interim observationem legis ad salutem necessariam esse contenderent. Contra hos primum Apostolorum Concilium Hierosolymis fuit habitum, Actor. 15. Horum in numero forte fuerunt Thebuteni illi, Cleobiani, Dositheani, Gorotheni, et Masbothei, de quibus Nicephorus ex Hegesippo.

Nicolaitae, de quibus Apocalyps. 2., nominati sunt a Nicolao, uno, ut perhibetur (inquit S. Augustinus) ex illis septem quos Apostoli Diaconos ordinaverant. Ille cum zelo pulcherrimae coniugis culparetur, velut purgandi se causa, permisisse fertur ut ea qui vellet uteretur, quod eius factum in sectam turpissimam versum est, qua placet usus indifferens foeminarum. Inde docebant licere scortari, vesci idolothytis, mundum non a Deo factum, sed a quibusdam Principibus, quos exprimebant nominibus horrendis et barbaris, quibus terrorem suis auditoribus incuterent, puta Ialdabaoth, Chaulcaucuch, etc. Vix tamen possum adduci ut credam huius turpissimae sectae principem fuisse unum ex illis septem Diaconis, siquidem isti leguntur esse repleti Spiritu sancto et inculpatae vitae ac μαρτυρουμένους. Quocirca non abs re crederem hunc foedissimum errorem ab alio Nicolao fuisse disseminatum.

Alexander, Hymenaeus et Philetus a fide desciverant, docentes nullam esse resurrectionem, et conantes reducere caeremonias Mosaicas. De his vide 1. Timoth. 1.

Hermogenes, et Phygellus cum Asianis fuerunt schismatici. 2. Timoth. 1.

Menander, a quo Menandriani, discipulus et successor fuit Simonis Magi, qui, inquit sanctus Epiphanius, aiebat se Dei vim esse de coelis ad humani generis salutem emissam, quatenus Angelicas virtutes mundi conditrices suae dominationi subiiceret. Caetera magistro ac doctori suo consentanea iisdem praestigiis ac maleficiis attexebat, nec ab eius dogmate dissidebat, nisi quod maiorem se eo iactabat, utpote qui ipsum suum praeceptorem sibi etiam subiecisset. Hos haereticos S. Linus Episcopus excommunicavit et ab Ecclesiae gremio seiunxit, docens secundum sanctas Scripturas veteris Testamenti, Deum esse rerum omnium Creatorem, et nihil esse ex sui natura vituperabile, quicumque enim culpantur actu, non conditione culpantur.

Cerinthiani a Cerintho, vel Merinthiani a Merintho, dicebant 1. Mundum ab Angelis factum. 2. Circumcisionem faciendam. 3. Vetus Testamentum secundum litteram esse servandum. 4. Iesum hominem tantum esse, nec eum resurrexisse, sed adhuc resurrecturum esse. 5. Mille futuros annos post mundi conflagrationem et iudicium, in quibus electi cum Christo regnaturi sunt, omni libidini et corporeae voluptati operam dantes. Hos S. Paulus in Epist. ad Galatas damnavit.

Nazareni Christum quidem Messiam et Dei Filium confitentur, at cum Evangelica lege etiam Mosaicam in omnibus servandam esse asseverant. Hos cum Galatia invenisset S. Paulus, anathematizavit.

Ebionitae ab Ebione hominem solum fuisse Dominum Christum asserunt, et legis mandata more Iudaico custodienda constituunt. Hos S. Lucas apud Antiochenam Ecclesiam inveniens condemnavit.

Basilidiani a Basilide, in hoc a Simonianis distabant: 1. Quod trecentos et sexaginta quinque coelos assererent, ut eorum numero, dierum numerus annum constitueret. Unde etiam Deum horum coelorum artificem Abraxas appellabant, quod huius nominis litterae secundum Graecam supputationem eundem numerum complent: sunt enim numero septem, quarum Α significat unum, et Β duo, et Ρ centum, et Α unum, et Ξ sexaginta, et Α unum, et Σ ducenta, quae in summa trecenta sexaginta quinque constituunt. 2. Affirmabant mundum istum et hominem non a Deo factum, sed a trecentesimo sexagesimo quinto coelo. 3. Christum Dominum a Iudaeis non fuisse crucifixum, sed eius loco suffixum fuisse Simonem Cyrenensem qui in Cruce portanda Christi adiutor fuerat. Hos Ecclesia ut Energumenos computans, non altercando, sed proiciendo damnavit.

Haeresiarchae secundi saeculi.

Saturniniani a Saturnino quodam Menandri discipulo, qui 1. Simoniacam turpitudinem in Syriam deportasse et confirmasse dicitur. 2. Asserebat mundum fuisse conditum praeter scientiam Dei Patris a septem Angelis qui a Superiori virtute desciverant, qui invicem convenientes hominem effinxerunt ad similitudinem supremae illius virtutis, cuius irradiante in eos pulchritudine fuerant summopere delectati. At cum prae imbecillitate sua opus suum perficere non potuissent, et homo iam conceptus subsisteret ac reptaret vermiculi instar, nec posset se erigere, nec quidquam moliri, virtus illa coelestis hoc prospiciens, atque imperfectam suam imaginem attendens, vitae suae scintillam in eam immisit, qua et illum erexit, et vitam impertivit. 3. Affirmabant unum ex illis Angelis fuisse Deum Iudaeorum qui pariter a sua virtute desciverat, quapropter de communi virtute et consilio a Deo Patre missus fuerat Salvator ipse Saturninus, ut et Iudaeorum Deum in ordinem redigeret, et is qui sibi crederent salutem afferret. 4. Nuptias tamquam Daemonum institutum ablegandas esse pronuntiabat. 5. Ab esu animalium ac quorumlibet viventium abstinendum, quo facilius terrena hominis parte deficiente, scintilla coelestis quae in ea est sursum evolaret. 6. Prophetias dicebat esse alias a Diabolo, alias ab Angelis mundi fabricatoribus, quibus ipse Satanas, et maxime Deo Iudaeorum resistit.

Carpocrates, Gnosticorum Coryphaeus, Platonicae Philosophiae scientissimus, sed verae Theologiae ignarissimus, docebat 1. Mundum non factum esse a Deo. 2. Christum merum fuisse hominem ex Iosepho et Maria natum, alios etiam homines Christo esse pares vel superiores. 3. Nihil esse malum natura, sed opinione. 4. Angelos malos placari peccatis, et turpi hominum vita. 5. Uxores communes esse debere. 6. Animas in alia subinde corpora immitti, ut amplius peccent: denique mysteria haec in abdito continenda esse. Ab hoc seductore originem suam habent Carpocratiani: horrenda sunt quae de nefanda eorum turpitudine et impuritatibus scribit S. Epiphanius; quae hic exscribere pudet.

Valentiniani a Valentino, qui de natura rerum multa fabulosa confinxit. Triginta Aeonas, idest saecula asserens extitisse, quorum principium esset profundum et silentium, quod profundum etiam Patrem appellat. Ex quibus duobus velut ex coniugio processisse perhibet intellectum et veritatem, et protulisse in honorem Patris Aeonas octo. De intellectu autem et veritate processisse Verbum et vitam, et protulisse Aeonas decem. Porro de verbo et vita processisse Hominem et Ecclesiam, et protulisse Aeonas duodecim. Itaque ex octo et decem et duodecim fiunt triginta Aeonas habentes, ut diximus, primum principium de profundo et silentio. Christum autem a Patre missum, idest, a profundo spiritale vel coeleste corpus secum attulisse: nihilque assumpsisse de Virgine Maria, sed per illam tamquam per rivum, aut per fistulam sine ulla de illa assumpta carne transiisse. De trigesimo saeculo dicit Diabolum genitum, et a Diabolo alios natos qui fecerint hunc mundum. Et ideo malitiam non arbitrio tribuit, sed natura mundi, idest generi diabolico: carnis resurrectionem negat, animam tantum et spiritum per Christum salutem accipere affirmans. Hos Tertullianus impugnavit, et Zachaeus Caesariensis Episcopus anathematizavit.

Secundus, a quo Secundiani nomen habent, fuit primarius Valentini Discipulus et Scholae successor, in Aegypto excogitavit novam Syzygiam Aeonum, et Syzygias Praeceptoris ingeniosius divisit, et Aeonas statuit esse substantias, cum Praeceptor illos haberet pro nudis tantum divinae mentis affectibus. Ipsum damnavit Diodorus Episcopus Cretensis.

Secundi successor fuit Ptolemaeus, qui Aeonas etiam aliter distinxit atque Valentinus aut Secundus. Ptolemaeo coaevus fuit Heracleo, cuius magna fuit in Valentiniana Schola auctoritas. Ille Aeonas quoque retinebat, et hominem triplici natura constare aiebat, non vero tantum ex anima et corpore: morientes ut ab aeterna morte redimerentur, oleo balsamo et aqua ungebat.

Heraclioni in Schola Valentini successit Marcus, a quo Marcitae dicti sunt. Marcus iste habebat Daemonem familiarem: magicis praestigiis hominum mentes deludebat et corporibus ad stupra abutebatur; statuebat duo rerum principia inter se contraria. Hunc Sanctus Clemens Episcopus Romanus et Christi dignissimus martyr fixis et integris assertionibus confutans et coram omni plebe in Ecclesia detegens, aeterna damnatione punivit.

Colarbasus, a quo Colarbasiani, vitam omnem hominum in septem stellis esse positam affirmabat: et has esse septem Ecclesias et septem candelabra aurea conabatur astruere. Unum Deum diversis nominibus appellari aiebat: Christum triginta Aeonibus compactum esse docebat: Iesum a Christo divellebat. Hunc Sanctus Theodorus de Pergamo Episcopus habita Synodo anathematizavit, docens septem Ecclesias in septiformi spiritu consecratas.

Ophitae a Colubro nominati sunt, Coluber enim Graece Ophis dicitur; hunc autem (Colubrum qui decepit Adam et Evam) Christum arbitrantur, sed habent etiam verum Colubrum quem nutriunt et venerantur, qui et incantante Sacerdote egreditur de spelunca et ascendit super altare innixum speluncae, et oblationes eorum lambit, et involvens se circa eas regreditur ad speluncam, et ita confringunt oblationes in Eucharistiam quasi a serpente Christo, ut illi putant, sanctificatas. Tradunt huius serpentis cultum a Nicolaitis, sive Gnosticis ad istos deductum. Hic Sanctus Augustinus. Hos impugnarunt et expugnarunt Theocritus et Evander, Calchedonii et Nicomediae Episcopi, qui Sacerdotes eorum eliminarunt, et serpentes eorum occiderunt, et efficacissimis rationibus plebem ab hoc nefario errore vindicarunt.

Cainitae propterea sic appellati, quoniam honorant Cain, dicentes eum fortissimae esse virtutis: simul et Iudam traditorem divinum aliquid putant esse, et scelus eius beneficium deputant, asserentes eum praescisse quantum esset generi humano Christi passio profutura, et neci dandum Iudaeis propterea tradidisse: illos etiam, qui Schisma facientes in primo populo Dei, terra dehiscente perierunt. Chore, Dathan, et Abiron et Sodomitas colere perhibentur. Blasphemant legem, et Deum legis Auctorem, carnisque resurrectionem negant.

Sethiani nomen acceperunt a Filio Adae, qui vocatur Seth: eum quippe honorant, sed fabulosa et haeretica vanitate; dicunt enim eum de superna matre natum, quam perhibent convenisse cum superno Patre, unde divinum semen aliud nasceretur, tamquam Filiorum Dei. Hi quoque multa de principatibus et potestatibus vanissima fabulantur: quidam eos dicunt Sem Filium Noe Christum putare. Hos in Achaia ortos damnavit sanctus Peregrinus, Argus Civitatis Antistes, ostendens eis de uno sancto vero et iusto Isaac duos natos geminos, uno pariter utero editos: unum ad superiora divinae gratiae penetrasse, alium ad inferiora inferi devenisse. Unum itaque de duobus, inquit, aut naturae malae sunt Filii, et ambo pro eo quod sunt nati, damnandi sunt, aut natura bonae sunt, et pro facti sui qualitate, iuste alium benedictio coronavit, alium maledictio condemnavit.

Ab his nati sunt Antitactae qui quanto possent animi conatu praeceptis Dei adversabantur. Porro Peratae finxerunt Christum tricorporem, et mundum duplicem.

Abeliani sive Abeloitae, qui tempore etiam sancti Augustini adhuc vigebant, ut ipse scribit Haeresi 87, non miscebantur uxoribus, et eis tamen sine uxoribus vivere sectae ipsius dogmate non licebat. Mares ergo et foeminae sub continentiae professione simul habitantes, puerum et puellam sibi adoptabant in eiusdem coniunctionis pacto successores suos futuros; morte praeventis quibusque singulis alii surrogabantur, dum tamen duo duobus disparis sexus in illius domus societate succederent. Utrolibet quippe parente defuncto, uno remanente, usque ad eius quoque obitum filii serviebant. Post cuius mortem etiam ipsi puerum et puellam similiter adoptabant.

Archontici a principibus nomen acceperunt. Principes enim divinos se colere iactant, quos dicunt condidisse hunc mundum. Hos sanctus Dioscorus Cretensis Episcopus condemnavit, docens unum et verum Deum in partes substantiales penitus dividi omnino non posse.

Marcionistae a Marcione qui duo principia fuisse confirmat boni et mali, quem Epiphanius tria dicebat principia docuisse, boni, iusti, et pravi. Sed Eusebius Syrinum quendam, non Marcionem, trium principiorum atque naturarum scribit auctorem. Marcionistae, cum universam Orientis Ecclesiam macularent, ab Origene superati, confutati, et per singulas sunt civitates damnati. Item post aliquantos annos iam devicti atque detecti, in Africanis partibus pullulabant, quos Tertullianus modis omnibus ita obtinuit, ut ipsos taceret contra sectam suam publice praedicare.

Apellitae, ab Appelle, qui duos quidem introducit Deos, sed unum fatetur principium, hoc est bonum, et ab ipso factum alterum, idest ab ipso uno principio alterum factum esse. Quod cum malignum esset inventum, a bono abiectum est. Abiectum vero a bono principio, hoc principium, quod malignabatur contra boni principii voluntatem, in sua malignitate mundum fecit. Inde est quod ad malum promptiores quam ad bonum nos natura consequitur, et plus in vitiis, inquit, quam in virtutibus delectamur. Insuper, Dominum nostrum Iesum Christum asserunt carnem ex elementis suscepisse, quam aeri reddidit cum ascenderet, et sine ea intravit in Coelum. Hos Origenes ita perfecte superavit, ut eorum causa peregrinus fieret, et per singulas quasque urbes per Orientem eundo praedicaret.

Cerdoniani, a Cerdone, qui duo principia sibi adversantia dogmatizavit, Deumque legis ac Prophetarum non esse Patrem Christi, nec bonum esse Deum, sed iustum. Patrem vero Christi bonum, Christumque ipsum nec natum ex foemina, neque habuisse carnem, nec vere mortuum, vel quidquam passum, sed simulasse passionem. Contra hunc suscepit sanctus Apollonius Episcopus Corinthiorum, eumque omni cum Synodo Orientali damnavit.

Severiani, a Severo, vinum non bibunt, eo quod fabulosa vanitate de semine Satanae terram germinasse asserunt vitem. Carnis quoque resurrectionem cum veteri respuunt Testamento. Hos damnavit sanctus Euphranon Episcopus Rhodius, apud Rhodum enim horum superstitio orta est, quos convicit Scripturarum ratione sanctarum, in quibus legitur Deus educere de terra panem ad confirmandum cor hominis, et vinum ad laetificandum. Vini autem non usum necessarium, sed nimietatem inimicam saluti culpandam esse.

Tatiani a Tatiano, qui et Encratitae appellati sunt. Illi nuptias damnant, atque omnino pares eas fornicationibus, aliisque corruptionibus faciunt, nec recipiunt in suo numero coniugio utentem, marem vel foeminam. Non vescuntur carnibus, easque omnino abominantur. Contra hos suscepit sanctus Epiphanius Ancyrae Galatiae Episcopus, obiiciens eis Pauli Apostoli Epistolam ad Timotheum primam, et dicens eos habere cauteriatam conscientiam, prohibentes nubere, et abstinere docentes a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione a fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem. Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil abiciendum quod cum gratiarum actione percipitur.

Cataphryges circa annum 172. suum nomen a Provincia Phrygiae, non a dogmate obtinuerunt. Eorum Auctores fuerunt Montanus, tamquam Paracletus et dux, Pseudo-Prophetissae ipsius Prisca, et Maximilla. Eius errores exscribit sanctus Hieronymus Epist. 41. ad Marcellam:

Nos (inquit) Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum in sua unamquemque persona ponimus, licet substantia copulemus. Illi Sabellii dogmata sectantes Trinitatem in unius personae angustias cogunt. Illi in tantum putant scelerata coniugia iterata, ut quicumque hoc fecerit, adulter habeatur. Illi tres in anno faciunt quadragesimas, quasi tres passi sint Salvatores. Apud nos Apostolorum locum Episcopi tenent, apud eos Episcopus tertius est. Habent enim de Pepusa Phrygia Patriarchas secundos, quos appellant Cenonos, atque ita in tertium, idest, penes ultimum locum Episcopi devolvuntur, quasi exinde ambitiosior Religio fiat, si quod apud nos primum est, apud illos novissimum sit. Illi ad omne poenae delictum Ecclesia obserant fores, nos quotidie legimus: Malo poenitentiam peccatoris quam mortem. Rigidi sunt, non quod ipsi peiora non peccent; sed hoc inter nos et illos interest, quod illi erubescunt confiteri peccata quasi iusti; nos dum poenitentiam agimus, facilius veniam promeremur. Praetermitto scelerata mysteria quae dicuntur de lactente puero et de victuro martyre conflata, malo, inquam, non credere, si falsum omne quod sanguinis est, aperta est convincenda blasphemia dicentium Deum primum voluisse in veteri Testamento per Moysem et Prophetas salvare mundum: sed quia non potuerit explere, Corpus sumpsisse de Virgine, et in Christo sub specie Filii praedicantem, mortem obiisse pro nobis, et quia per duos gradus mundum salvare nequiverit, ad extremum per Spiritum sanctum in Montanum, Priscam et Maximillam insanas foeminas descendisse, et plenitudinem quam Paulus non habuerit, dicens: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus, et nunc videmus per speculum et in aenigmate, abscissum et semivivum Montanum habuisse.

Addit tamen S. Aug. Montanistas de infantis anniculi sanguine, quem de toto eius corpore minutis punctionum vulneribus extorquent, quasi Eucharistiam suam conficere, miscentes eum farinae, panemque inde facientes, qui puer si mortuus fuerit, habetur apud eos pro martyre; si autem vixerit, pro magno Sacerdote. Damnati sunt a summis Pontificibus Zephyrino et Aniceto, ut scribit Tertullianus libro contra Psychicos cap. 1, qui cum initio adversus Montanum tamquam haereticum pugnasset, postmodum illius austera et rigida vivendi ratione illectus et deceptus in eius partes misere dilapsus est, easque adversus Ecclesiae damnationem defendere suscepit.

Pepuziani, qui a loco quodam nominati sunt, quem desertam Civitatem dicit Epiphanius. Hanc autem isti divinum aliquid esse arbitrantes Hierusalem vocant; tantum dant mulieribus principatum, ut sacerdotio quoque apud eos honorentur. Dicunt enim duas Ecclesias, Quintillae et Priscillae, in eadem Civitate Pepuza. Unum videntur esse cum Cataphrygis. Contemptui autem eos habent, quod se isti Pepuziani caeteris aestiment meliores. Dicunt enim hanc Pepuzam villam fuisse Montani, Priscae et Maximillae, et quia ibi coeperunt praedicare et ibi vixerunt, ideo locum appellari Hierusalem. Et quia habitatores loci sunt, ideo caeteris re esse meliores adscribunt. Hos Apollonius superavit Ephesiorum Episcopus.

Artotyritae hoc nomine nuncupati ab eorum oblatione. Offerunt enim panem et caseum, dicentes a primis hominibus oblationes ideo de fructibus terrae et ovium fuisse celebratas. Hos Pepuzianis iungit Epiphanius, contra quos nullus dignatus est nec loqui.

Quarto-decimani, alias Tessaresdecatitae dicuntur, eo quod quarta decima Luna Pascha celebrant qualibet septimanae occurrerit die. Et si dies Dominicus incurrerit, ipso die ieiunant et vigilant. Hos Victor Romanus damnavit.

Alogi sic vocantur, quia Verbum Dei esse Filium accipere nolunt, in tantum ut Evangelium sancti Ioannis dicant ipsius non esse. Nec Apocalypsim accipiunt eiusdem Ioannis. Quid multa? Verbum Dei, Filium Dei penitus quasi blasphemiam execrantur. Hos Philo Episcopus saepe superavit.

Adamiani ex Adamo nomen acceperunt, cuius imitantur in Paradiso nuditatem, qualis fuit ante peccatum. Unde et nuptias aversantur, quia nec prius quam dimissus esset de Paradiso, cognovit uxorem. Credunt ergo quod nuptiae futurae non fuissent si nemo peccasset. Nudi itaque mares foeminaeque conveniunt, nudi lectiones audiunt, nudi orant, nudi celebrant sacramenta. Et ex hoc Paradisum suam arbitrantur Ecclesiam. Hos sanctus Presbyter Polycarpus detexit, obtinuit, eliminavit.

Helcesaitae. Hos quidam Helchi nomine Pseudo-Propheta decepit ex eius genere duas mulieres tamquam Deas ab eis perhibetur adoratas. Caetera Ebionis similia tenere ab Epiphanio asseruntur. Hos Papias Presbyter Achaiae obtinuit.

Theodotiani, a quodam Theodoto instituti, hominem tantummodo Christum non Dei Filium asserentes. Quod dicitur idem Theodotus propterea docuisse, quia in persecutione lapsus, isto modo se casus sui devitare putabat opprobrium, si non Deum negasse, sed hominem videretur. Hos obtinuit Crato Episcopus Syrorum.

Melchisedechiani Melchisedec Sacerdotem Dei excelsi, non hominem fuisse, sed virtutem Dei esse arbitrantur, illum locum sequentes Apostoli ad Hebraeos quo ait capite 7. vers. 3: Sine patre, sine matre, sine genealogia. His occurrit Dionysius Hierosolymorum Episcopus, dicens hunc et patrem habuisse et matrem, et hoc ideo dixisse Apostolum, quia et genealogia ipsius et materna paternave prosapia non haberetur in eo ordine in quo genealogiae Hebraeorum adscriptae sunt.

Bardesanitae a quodam Bardesane perversi, qui Bardesan dicitur perfectus fuisse Catholicus, sed postea in id per Valentini Discipulum incurrisse, ut malam diceret carnis humanae creaturam, animae bonam. Hunc in Cappadocia damnavit Theocritus Episcopus, docens Deum bonum utraque fecisse, utraque copulasse, et carnis humanae non naturam, sed praevaricationem esse culpandam.

Noetiani dicunt Christum eundem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum, non per substantiam, sicut nos, sed per personam, ut putative dicatur Spiritus sanctus, non veraciter. Hi damnati sunt a Tranquillo Episcopo Chalcedoniorum Syriae.

Valesii infelices et seipsos castrant et hospites suos. Hoc modo dicunt illud impleri, Math. 19: Sunt Eunuchi qui seipsos castraverunt propter Regnum Coelorum. Alia quoque haeretica asserere dicuntur et turpia: sed quia illa sint nec ipse Epiphanius commemorat, nec uspiam (inquit S. Augustinus) potui reperire. Hi a Synodo sunt damnati Achaiae.

Cathari seipsos hoc nomine, id est puros et vacuos a labe peccati, superbissime appellarunt. Secundas nuptias non admittebant. Poenitentiam denegabant. Novatianum sectantes haereticum, qui cum esset Romanae urbis Presbyter adversus Cornelium Pontificiam Cathedram conatus est invadere, ut ipsemet Cornelius scribit ad Flavianum Antiochenae Ecclesiae Episcopum, quod implere cum non posset, primum schisma, demum haeresim fabricavit.

Angelici sic nuncupati, quod doceant Angelos debere adorari et excoli animo et ipsis preces effundi, ut quem sciunt posse plus a se, ipsi faciant votis hominum et petitionibus subvenire. Hos Epiphanius iam omnino defecisse testatur, victos a Theophilo Apameo Episcopo.

Apostolici qui se isto nomine arrogantissime vocaverunt, eo quod in suam Communionem non reciperent utentes coniugibus, et res proprias possidentes, quales habet Catholica Ecclesia et Monachos, et Clericos plurimos. Sed ideo isti Haeretici sunt, quoniam se ab Ecclesia separantes, nullam spem putant eos habere qui utuntur his rebus, quibus ipsi carent. Encratitis isti similes sunt, nam et Apotacticae appellantur. Haec sanctus Augustinus.

Sabelliani a Sabellio, docebant unicam esse in Deo personam, et eamdem ipsam esse Patrem, Filium, et Spiritum sanctum. Hi sunt qui et Praxeani dicuntur, qui habuerunt inter initia Praxeam quendam Doctorem. Dicuntur et Hermogeniani, quia Hermogenem habuerunt in Sabellii contubernio. His occurrit Dositheus Episcopus Seleuciae, docens eos tutam Trinitatem negare, dum se aestimant unitatem defendere. Pater enim ingenitus, Filius genitus, Spiritus sanctus procedens ex Patre, coaequalis per omnia Patri et Filio. Deitas enim sic recipit unitatem substantiae, ut distinctionem personae non perdat.

Origeniani a quodam Origene, non illo qui fere omnibus notus est, sed ab alio, nescio quo, de quo, vel sectatoribus eius Epiphanius loquens: Origeniani, inquit, cuiusdam Origenis discipuli, turpis autem sunt operationis, isti sunt nefanda facientes, sua corpora corruptioni tradentes.

Alios autem Origenianos continuo subiiciens, Origeniani, inquit, alii, qui et Adamantii tractatoris illius Sectatores, qui et mortuorum resurrectionem negant, Christum autem et Spiritum sanctum Creaturam dicunt. Paradisum autem et Coelos, et alia non credunt esse secundum litteram, sed in allegoria. Haec quidem de Origene Epiphanius refert. Sed defensores eius dicunt, Originem, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius eiusdemque substantiae docuisse, neque resurrectionem repulisse mortuorum: sed qui eius scripta legerunt, contradicunt. Sunt et alia huius Origenis dogmata quae Catholica Ecclesia omnino non recepit, in quibus nec ipsum falso arguit, nec potest ab eius defensoribus excusari, maxime de purgatione et liberatione, ac rursus post longum tempus ad eadem mala revolutione rationalis universae creaturae. Quis enim Catholicus Christianus, vel doctus, vel indoctus, non vehementer exhorreat eam quam dicit purgationem malorum, id est, etiam eos qui hanc vitam in flagitiis et facinoribus et sacrilegiis atque impietatibus quamlibet maximis finierunt, ipsum etiam postremo Diabolum atque Angelos eius, quamvis post longissima tempora purgatos atque liberatos regno Dei lucique restitui, et rursus post longissima tempora omnes qui liberati sunt, ad haec mala denuo relabi et reverti, et has vices alternantes beatitudinem et miseriarum rationalis creatura semper fuisse, semper fore? Haec S. Augustinus.

Pauliani a Paulo Samosateno, Christum non semper fuisse dicunt, sed eius initium ex quo de Maria natus est asseverant, nec eum aliquid amplius quam hominem putant. Ista haeresis aliquando cuiusdam Artemonis fuit: sed cum defecisset, instaurata est a Paulo, postea sic a Photino confirmata, ut Photiniani quam Pauliani celebrius nuncupentur. Istos sane Paulianos baptizandos esse in Ecclesia Catholica Nicaeno Concilio constitutum est. Unde credendum est eos regulam baptismatis non tenere, quam secum multi Haeretici cum de Catholica discederent abstulerunt, eamque non custodiunt.

Manes Persa, quem Discipuli appellarunt Manichaeum quasi Manna fundentem, insaniae nomen vitantes. Hic, inquam, Manes negabat sanctam Trinitatem, Vetus Testamentum repudiabat, duo principia coaeterna unum bonum, alterum malum statuebat, Dei boni substantiam frustillatim in creaturas distributam esse aiebat, negabat Christum vere passum esse, peccatum dicebat esse substantiam hominis, quam ex duabus animabus constare fingebat, pro resurrectione carnis introducebat corporum quamdam μετεμψύχωσιν, animarum ἀνασωμάτωσιν, denique se ipsum appellabat Christum et Paracletum.

Meletius Episcopus in Aegypto, interpolavit dogma Novati, et secessionem fecit ab Ecclesia. Ab isto Schismatico dicti sunt Meletiani, qui segregatas ab Orthodoxis Ecclesias habuerunt, et postea cum Arianis sese coniunxerunt.

Hieracitae quorum auctor Hieraca nuncupatur, resurrectionem carnis negant. Monachos tantum, et Monachas, et coniugia non habentes in Communionem recipiunt. Ad regnum Coelorum non pertinere parvulos dicunt, quia non sunt eis ulla merita certaminis quo vitia reparentur.

Haeresiarchae tertii Saeculi.

Arius natione Afer, professione Presbyter Alexandrinus, innotuit circa annum 325. et docuit Filium Dei esse creaturam, non vero Patri coaeternum et consubstantialem.

Donatiani vel Donatistae sunt, inquit S. Augustinus, qui primum propter Caecilianum contra suam voluntatem ordinatum Ecclesiae Carthaginensis Episcopum schisma fecerunt, obiicientes ei crimina non probata, et maxime quod a Traditoribus divinarum Scripturarum fuerit ordinatus. Sed post causam cum eo dictam atque finitam, falsitatis rei deprehensi, pertinaci dissensione firmata, in Haeresim schisma verterunt, tamquam Ecclesia Christi propter crimina Caeciliani, seu vera, seu quod magis iudicibus apparuit, falsa, de toto terrarum orbe perierit, atque in Africae Donati parte remanserit, in aliis terrarum partibus quasi contagione Communionis extincta. Audent etiam rebaptizare Catholicos, ubi se amplius Haereticos esse firmaverunt, cum Ecclesiae Catholicae universae placuerit, nec in ipsis Haereticis baptisma commune rescindere. Huius Haeresis principium accepimus fuisse Donatum, qui de Numidia veniens, et contra Caecilianum Christianam dividens plebem adiunctis sibi eiusdem factionis Episcopis, Maiorinum apud Carthaginem ordinavit Episcopum, cui Maiorino Donatus Episcopus alius in eadem divisione successit, qui eloquentia sua sic confirmavit hanc Haeresim, ut multi existiment propter ipsum potius eos Donatistas vocari.

Ad hanc Haeresim in Africa, et illi pertinent qui appellantur Circumcelliones, sic dicti, quod inhabitarent cellas in agris, genus hominum agreste, et famosissimae audaciae, non solum in alios immania facinora perpetrando, sed nec sibi eadem insana feritate parcendo. Nam per mortes varias, maxime praecipitiorum, et aquarum, et ignium seipsos necare consueverunt, et in istum furorem alios quos potuerint sexus utriusque seducere, aliquando ut occidantur ab aliis, mortem nisi fecerint comminantes.

Ceterum Melchiades Pontifex Donatum damnavit, qui prior auctor Donatistarum Schismatis fuit, et Caecilianum Episcopum Ecclesiae Carthaginensis absolvit. At Donatistae more Haereticorum a Melchiadis sententia ad Constantinum Imperatorem appellaverunt. Adversum quos Constantinus in haec verba rescripsit:

Meum iudicium postulant qui ipse iudicium Christi expecto. Dico enim (ut se veritas habet) Sacerdotum iudicium ita debet haberi, ac si ipse Dominus residens iudicet, nihil enim licet his aliud sentire, vel aliud iudicare nisi quod Christi magisterio sunt edocti.

Hoc tempore vigebant Messaliani, alias Psalliani, Euchitae, Euphemitae, Spirituales, et Martyriani, qui in assidua precatione meritum collocabant et otio interim erant dediti.

Macedonius Episcopus Constantinopolitanus circa annum 381. docuit Filium quidem esse Patri per omnia similem, sed Spiritum sanctum esse creaturam. Filium, inquam, concedit esse Patri ὁμοιούσιον, sed non ὁμοούσιον, et Spiritum sanctum ait vim esse a Deo conditam, quae essentiae divisione singulis creaturis insit, adeo ut singulae creaturae partem aliquam essentiae Spiritus sancti intra se habeant. Ab hoc dicti sunt Macedoniani. Quos damnavit Concilium Constantinopolitanum primum, agente S. Damaso summo Pontifice.

Aerius cum Paulino Episcopo Antiocheno defuncto spem adipiscendi Episcopatum frustra animo concepisset, docuit Filium non tantum ἀνόμοιον esse Patri, sed etiam omnino dissimilem. Discipulus et scriba eius Eunomius idem docuit. Ipsorum Sectatores dicuntur Eunomiani. Hoc eodem tempore Acatius, et Aerius floruerunt; Acatius docuit Filium esse Patri ὁμοούσιον κατὰ φύσιν, Aerius κατὰ βούλησιν: ipsorum discipuli appellantur Acatiani, et Aeriani. Alii legunt pro Aerius, Aetius, et pro Aerianis, Aetiani. Ex his Acatiani, etiam dicuntur Semiariani. Eunomianorum discipuli sunt Nativitarii, qui dicebant Filium semper fuisse, sed non semper esse Filium, sed ex quo natum est de Patre Filium esse coepisse.

Apollinaris sive Apollinarius, uterque, scilicet Pater, et Filius, ille Presbyter, hic Lector Laodicenus, circa annum 370. docuerunt Verbum Dei accepisse carnem sine anima rationali, et divinas Personas esse inaequales. Magnum videlicet esse Spiritum sanctum, maiorem Filium, maximum Patrem. Ab his Apollinaristae sunt dicti. Eodem tempore apparuerunt Ursicini Schismatici. Item Anthropomorphitae qui auctore Vadio, sive Audio, docuerunt Deum habere formam humanam. Alias appellantur Andropiani, et Audiani, vulgo Vadiani. Verum consule quae dicimus de Audio, pag. 222.

Antidicomarianitae quorum parens videtur Helvidius, appellati sunt haeretici, qui Mariae Virginitati usque adeo contradicunt, ut affirment eam post Christum natum viro fuisse commixtam. Egit contra hos Theodoretus Cyprius Episcopus.

Messaliani quod nomen ex lingua Syra est, Graece autem dicuntur Euchitae ab orando sic appellati, nam psallunt iugiter et orant. Sed quia hoc solum faciunt non habentes charitatem, nec colloquii, nec humanitatis, inter Haereticos sunt a sancta synodo confutati. Condemnant etiam eos Monachos, qui aliud praeter legendi orandique opera, aliquid fuerint operati, vel artis, vel agriculturae.

Paterniani eodem tempore, auctore Paterno, docebant inferiores partes humani corporis non a Deo, sed a Diabolo factas esse, et omnium flagitiorum licentiam partibus illis tribuentes, impurissime vivebant, qua de causa etiam appellati sunt Venustiani a Venere, et Eticoproscoptae, id est, morum irrisores. His subiunguntur Tertulliani, qui secuti Tertullum, aiebant sceleratorum hominum animas in daemones converti, vel saltem in bestias, quarum naturam illae habuerint in corpore.

Pattalorinchitae digito compescunt os, ut taciturnitate sua possint Deo placere, a regione appellantur Tabennesiotae.

Metangismonitae dici possunt qui Metangismon asserunt, dicentes sic esse in Patre Filium quomodo vas in vase, quasi duo corpora carnaliter opinantes, ita ut Filius intret in Patrem, tamquam vas minus in vas maius.

Seleuciani vel Hermiani ab auctoribus Seleuco, et Hermia, qui elementorum materiam, de qua factus est mundus, non a Deo factam dicunt, sed Deo coaeternam. Nec animam Deo tribuunt Creatori, sed creatores esse animarum Angelos volunt de igne, et spiritu. Malum autem asserunt esse aliquando a Deo, aliquando a materia. Negant Salvatorem in carne sedere ad dextram Patris, sed in Sole, ex Psalmo, ubi legitur: In Sole posuit Tabernaculum suum. Negant etiam realem Paradisum, baptismum in aqua non accipiunt. Resurrectionem non putant futuram, sed quotidie fieri in generatione filiorum.

Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.

Patriciani a Patricio sumentes exordium, substantiam carnis humanae non a Deo, sed a Diabolo conditam dicunt, eamque sic detestantur, ut hunc dicant esse perfectum, qui se potuerit constanter occidere. Ex his sunt etiam qui rogant eos quos invenerint ignotos, ut ab eis occidantur. Haec insania in partibus Numidiae superioris, et Mauritaniae coepit olim. Hos miseri Donatistae postea secuti, coeperunt se mortis praecipitio, quasi futuros martyres, tradere. Verum qui vitam aeternam Catholicae fidei deserunt, haud dubie aeternam mortem invenient. Contra hos Optatus legitur egisse.

Ascitae ab utre appellantur: ἀσκὸς enim Graece uter dicitur, isti cum in Trinitate nihil male habeant, utrem tamen ingentem iuxta altare ponunt, eumque vacuum inflant, et linteaminibus velant, et adorant, quia confectum sanguinem Domini ibi esse dicunt, iuxta illud dicentes Evangelicum: vinum novum in utres novos.

Aquarii qui ex hoc appellati sunt quod aquam offerunt in poculo Sacramenti, dicunt enim vinum ebrietatis esse rem, per quam homicidia, et fornicationes, et caetera scelera perpetrantur. Cum tamen constet, non vini haustu, sed nimietate crimina committi.

Coluthiani a quodam Colutho, qui dicebant Deum non inferre mala poenae contra illud, quod scriptum est: Ego Deus creans mala.

Floriani a Florino, qui contrario sensu dicebant Deum creasse mala, contra id quod scriptum est: Fecit Deus omnia, et vidit esse bona valde, ac per hoc quamvis contraria inter se dicentes, tamen ambo divinis eloquiis resistebant.

Priscillianistae a Priscilliano Gnostico sic dicti, cum omnibus praecedentibus haereticis participarunt, nimirum cum Manichaeis, Sabellianis, Arianis, Marcionistis, et Quartodecimanis. 1. Corpus per se malum a malo principio, nimirum Diabolo esse dicebant, et sic negabant corpora resurrectura. 2. Matrimonium detestabantur credentes pueros semine carnali procreatos ad Deum pertinere non posse, sed tantum illos, qui concipiebantur de Spiritu sancto. 3. Animas asserebant esse de substantia Dei, licitumque dicebant iurare, et peierare, potiusquam prodere secretum. Unde hoc tritum erat apud eos: Iura, periura, secretum prodere noli.

Iovinianus idem cum Antidicomarianis sentit, qui insuper matrimonium aequale Virginitati dicebat, omnia crimina aequalia sicut Beatorum praemia.

Triscellidae triformem Deum ita asserunt, ut quaedam pars eius sit Pater, quaedam Filius, et quaedam Spiritus sanctus, et hinc fit Trinitas in unitate.

Haeresiarchae quarti Saeculi.

Hydrotheitae aquam Deum dicebant, non habentem nec initium, nec finem, sordes luentem, peccata dimittentem, et habentem Spiritum sanctum.

Ametritae dicebant innumerabiles esse mundos. Hoc eos dicere novum putat, qui non legit Philosophos, hoc enim olim aliquanti Philosophorum dixere Gentiles.

Psychopneumones dicebant animas hominum bonas in spiritus Angelorum converti; animas vero hominum malas in spiritus Daemonum mutari.

Adecerditae dicunt, quod Christo descendenti in Inferos omnis animarum multitudo occurrit, et credidit ei, et liberata est.

Nudipedales nudis pedibus semper gradiendum esse asserebant, eo quod Dominus dixerit ad Moysem: solve calceamentum de pedibus tuis, et quod Propheta Isaias nudis pedibus iussus fuerit ambulare. Inde ergo haeresis est, quia non propter corporis afflictionem sic ambulant, sed quia testimonia divina taliter intelligunt. Haec August.

Haeresiarchae quinti Saeculi.

Pelagius Brito docuit peccatum Adami illi soli nocuisse, nullum in posteritate sua fuisse peccatum originale: mandata Dei solis naturae viribus posse observari: orationes ad Deum inutiles dicebat ad bene agendum id quod poterat ex se liberum arbitrium; admittebat tamen baptismum, ut infantes de bono in melius proficerent. Mortem dicebat non esse poenam peccati, sed conditionem naturae etiam innocentis, ita ut mortuus fuisset Adamus, etiam non peccans. Sacerdotalia, et Episcopalia vestimenta denique improbabat. Ipsum secutus est Coelestius in Africa, unde Coelestiani sunt iidem cum Pelagianis.

Vigilantius docuit inanem esse invocationem Sanctorum; cultum qui reliquiis fertur esse idololatriam; Ecclesiastica ieiunia sicut caelibatum Sacerdotum reiciebat.

Nestorius Episcopus Constantinopolitanus in Christo duas personas asserebat esse; Virginem ut Matrem Dei nolebat agnosci, et in pane fermentato cum duabus speciebus consecrabat, et communicabat.

Eutyches Archimandrita, sive Abbas Constantinopolitanus, ut contradiceret Nestorio circa annum 451. docuit in Christo esse unam naturam, et hoc velut assertum usurpavit: Ex duabus quidem naturis, scio Christum ante unionem constitisse, post unionem vero unam dumtaxat in illo fuisse scio, et agnosco. Item: Ex duabus naturis Christum esse confiteor, in duabus consistere nego. Atque haec fuit haeresis Eutychis, quae una cum Nestorianismo usque nostra tempora durat in Orientis partibus, ita tamen ut variae sint factiones. Eutychianismus quidem has habet propagines, atque fruticationes: Primo se offerunt Monophysitae, qui alias appellantur Schematici, Theopaschitae, et a loco Aegyptii. Hi docebant, Christum quidem constare ex duabus naturis, non vero subsistere in duabus naturis, ita ut haec controversia in duabus istis voculis consisteret, ex, et in. In hoc errore defendendo occupatissimus fuit Ioannes Philoponus, ann. 603. celebris Philosophus, qui etiam docuit tres Personas esse tres Deos, atque ita errorem Tritheitarum introducit: Tritheitae isti alias dicuntur Trifermiani. Post Monophysitas erant Acephali, sic dicti quod nullos Episcopos agnoscerent. Hi naturas duas concedebant, sed proprietates earum ita confusas esse contendebant, quemadmodum gutta aceti in mare effusa suas amittit vires. Hi appellati fuerunt Severitae a Severo Episcopo Antiocheno: Iulianistae a Iuliano Halicarnasseo: Theodosiani a Theodosio Alexandrino, a loco Contocaptilae, et Angelitae.

Deinceps inter Eutychianos commemorantur Agnoetae, vulgo Agnoitae, cuius erroris patrocinium Themistio Philosopho adscribitur. Hi docebant divinam Christi naturam (hanc enim solam post unionem agnoscebant, tamquam absorpta esset plane humana) quaedam ignorasse, ut horam extremi iudicii. Atque hi rursus in alias tres sectas, Damianorum, Paulianorum, et Petreitarum divisi erant.

Hos sequuntur Iacobitae sic dicti a quodam Iacobo Syro, qui totam Syriam ipsissima Eutychis doctrina imbuit. Rursus alii dicti sunt Armenii, qui ad dogma Eutychis in Armenia hoc addebant, Christum non assumpsisse corpus ex Maria, sed illud ab ipso Conceptionis momento incorruptibile habuisse: quod ipsum per se etiam, et in suae naturae proprietate adorandum esse docuerant. Iidem quaternitatem in Deo statuebant, et Deitatem passam esse dicebant.

Ipsi praeluserat Petrus Fullo Episcopus Antiochenus, qui sentiebat totam Trinitatem fuisse Crucifixam: unde in Trisagio sic loquebatur: sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus, et immortalis, qui crucifixus est pro nobis.

Pacificantes dicti sunt illi, qui auctore Zenone Imperatore unionem quamdam faciebant inter Catholicos, et Eutychianos; ita ut ex una parte anathema dicerent Eutycheti; et ex alia Concilium Chalcedonense, ubi damnatus fuerat, contemnerent.

Haeresiarchae sexti, et septimi Saeculi.

Monothelitae auctore Sergio Patriarcha Alexandrino unam tantum in Christo voluntatem asserebant: Ipse Syrus Sergium Patriarcham Constantinopolitanum ad suum errorem adduxit. Damnati sunt in Concilio Constantinopolitano tertio.

Mahumetismus incepit anno circiter 625. auctore Mahumete, dogmata sua coniecit in peculiarem librum, quem appellavit Alcoranum. Praecipua Capita sunt: 1. Deum habere essentiam corpoream anima praeditam. 2. Non esse tres in Deo personas. 3. Christum non esse Deum, sed magnum, et sanctum quendam prophetam. 4. Ipsum non esse revera passum, sed phantasma pro eo Iudaeis oblatum. 5. Caeremonias Mosaicas, puta circumcisionem, delectum ciborum, lotiones varias corporis, et similia ad salutem esse necessaria. 6. Bona opera naturalia mereri vitam aeternam. 7. Polygamiam esse licitam. 8. Vitam aeternam consistere in voluptatibus corporis. Haec pestis totum Orientem longe lateque corripuit; tametsi enim aliquae in iis locis sunt Ecclesiae, tamen quam misera sit illarum conditio, et quam depravata sit plurium doctrina confessio, ex eo intelligi potest, quod decem sunt genera Christianorum, qui Orientem hinc inde habitare traduntur, solique Latini integram fidem servant.

Haeresiarchae octavi Saeculi.

Iconomachi id est oppugnatores sacrarum imaginum, in Ecclesiam maxime grassati in hoc saeculo, idololatriam imputantes illis, qui eas in templis retinent; unde Leo Isauricus Imperator, dictus propterea Iconomachus, seu Iconoclasta, edictum proposuit, ut ubique sacrae imagines tollerentur de Templis. Eos damnavit Nicaena secunda Synodus, cui interfuerunt 367. Episcopi.

Agonyclitae superstitiosos reputabant illos qui flectebant genua inter orandum, inde erecti semper orabant.

Aldebertini ab Aldeberto Gallo, credebant sanctissimas, sed incertas reliquias auctori suo allatas fuisse ab extremis terris ministerio Angeli; ipsum credebant similem Apostolis, eius capillos, et ungues aequaliter colendos esse dicebant, ac reliquias divi Petri; credebant ipsum cognoscere omnia peccata, quae committebant, et posse illa remittere sine confessione aliqua.

Albanenses 1. duo principia, unum bonum, aliud malum tenebant. 2. Aliquem ante adventum Christi iustum fuisse negabant. 3. Deum credebant malum non providere, sed illud ministerio diaboli fieri. 4. Mundum faciebant aeternum, et in aeternum duraturum. 5. Deum non creare animas de novo, sed animam mortui in alterum corpus transmigrare. 6. Nullo modo iuramentum esse licitum. 7. Nullum extare originale peccatum. 8. Sacramenta nullam vim habere dum a malis conferuntur ministris. 9. Necessitatem ad confitendum esse nullam. 10. Nullum perversum posse episcopari. 11. Matrimonium esse illicitum. 12. Ab Ecclesia nihil possidendum esse nisi in communi; tandem resurrectionem corporum negabant.

Elipandus Christum solum filium Dei adoptivum esse tenebat.

Paulianistae a Paulo, et Ioanne sic dicti, praeter Manichaeismum quem profitebantur, tenebant formam baptismi in his verbis consistere: ego sum aqua viva; et Eucharistiam in istis: accipite, manducate, et bibite: Cultum sanctae Crucis negabant, Sacerdotes nostros reiciebant; seque Christianos vocabant, nos vero Romanos.

Haeresiarchae noni Saeculi.

Gotescalcus quem alii ex Gallia, alii ex Belgio oriundum putant, condemnatus fuit in Concilio Moguntino, quia renovabat haeresim Praedestinatianorum dicendo Deum sine praevisione boni et mali aliquos absolute praedestinasse, alios absolute reprobasse; consequenter tenebat Christum non esse pro omnibus mortuum; nec Deum velle omnium salutem.

Claudius Taurinensis Episcopus, contra quem Ionas Aurelianensis Episcopus tres Libros scripsit, haereses Nestorianorum, Iconoclastarum, et Arianorum profitebatur; inimicus Sanctorum vere fuit; peregrinationes ad sacra Loca condemnabat, reputabatque baptismum nullum esse sine signo crucis.

Photius fuit Vexillifer Graecorum Schismaticorum, quorum schisma quatuordecies renovatum, cum damnavit Concilium Constantinopolitanum IV. maxime quod pulso Ignatio Patriarcha contra morem Ecclesiae ipse laicus et neophytus sedem Constantinopolitanam usurpaverat.

Ioannes Scotus non Doctor Subtilis qui sanctissime vixit, sed Monachus sancti Benedicti, qui fuit discipulus venerabilis Bedae, scripsit librum in quo dicere videbatur, solam figuram Corporis Christi esse in Eucharistia: unde hic liber damnatus est in Concilio Vercellensi, ut testatur Lanfrancus Episcopus Cantuariensis; propter hoc plurimi Ioannem Scotum Sacramentariorum Patrem putant.

Haeresiarchae decimi, et undecimi Saeculi.

Berengarius Archidiaconus Andegavensis primum docuit in Eucharistia Corpus Christi non existere, nisi figurative. At cum postea hunc errorem revocasset, docuit substantiam panis esse cum Corpore Christi, addiditque parvulos non esse baptizandos. Zuingliani in primo errore, Lutherani in secundo, et Anabaptistae in tertio eum secuti sunt. Resipuit tamen, et cantata semel et iterum palinodia, Catholicus obiit. Moriens autem, recordatus quot miseros erroribus suis infecisset, eiulans ait: hodie apparebit mihi Dominus Iesus Christus, propter poenitentiam, ut spero, ad gloriam; vel propter alios, ut timeo, ad poenam, ut refert Vincentius Bellovac. lib. 26. cap. 30.

Simoniaci hoc tempore recrudescentes, venditionem reddituum Ecclesiasticorum licitam asseverabant. Reordinantes e contra Sacerdotes simoniacos admittere nolebant, nisi prius reordinarentur. Incestuosi licitum asserebant Matrimonium in gradu consanguinitatis celebratum contra Canones Ecclesiae.

Haeresiarchae duodecimi Saeculi.

Bogomilii ab auctore Basilico Medico, quem cremare fecit Alexius Comnenus Imper. Trinitatem in Divinitate negabant, Deum forma humana praeditum asserebant, mundumque a daemonibus creatum, obsequium redditum imaginibus improbabant; credebant nostrum baptismum esse baptismum Ioannis et suum esse baptismum Christi; fictionem in materia religionis affirmabant licitam, Michaelemque Archangelum incarnatum proclamabant.

Tanchalinus vel Tanquellinus, Laicus Antuerpiensis, sola fide homines iustificabat, coenamque proclamabat non esse necessariam, sed copulationem carnalem indifferenter licere.

Petrobrusiani a quodam Petro de Bruys Antuerpiensi, tenebant baptismum non esse parvulis necessarium; Christum non esse realiter in Eucharistia, nec preces esse utiles mortuis.

Petrus Abailardus natione Brito, insignis Philosophus, ob violatam Heloissam Discipulam suam, ac Neptem cuiusdam Canonici Parisiensis spado factus, dum novitate terminorum gaudet, et altiora se scrutari tentat, in plures incidit errores: non tot tamen quot illi affingebantur, ad quos damnandos plura habita sunt Concilia. Probatum tamen magis est ab his resipuisse, ac cum sancto Bernardo in pacem rediisse, sancita inter eos per mutuos amplexus amicitia, ac tractatum inter ipsos, ut postmodum si quae Catholicas aures offendentia in scriptis eius reperirentur, obducta spongia abraderentur: reliquum vitae tempus in Cluniaco exegisse fertur. Errores hi ipsi affinguntur: scilicet 1. Quod Pater sit plena potentia, Filius quaedam potentia, Spiritus sanctus nulla potentia. 2. Quod Spiritus sanctus non sit de substantia Patris. 3. Quod Spiritus sanctus sit anima mundi. 4. Quod Christus non assumpsit carnem, ut nos a iugo Diaboli liberaret. 5. Quod non peccaverunt qui Christum ignoranter crucifixerunt.

Gilbertus Porretanus Episcopus Pictaviensis circa ann. 1147. docuit quod divina natura, quae Divinitas dicitur, Deus non sit, sed forma qua Deus est, quemadmodum humanitas homo non est, sed forma qua est homo.

Quod cum Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unum esse dicuntur, nonnisi una Divinitate esse intelliguntur, nec converti possit, ut unus Deus, vel una substantia, vel unum aliquid, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus esse dicatur. Quod tres Personae tribus unitatibus sint tria, et distincta proprietatibus tribus, quae non sunt ipsae personae, sed sunt tres aeternae, et ab invicem a divina substantia in numero differentes. Convictus fuit erroris in Concilio Rhemensi anno sequenti, et ibidem suos errores eiuravit: unde haereticus non est censendus, cum errores animo pertinaci, et adversus Ecclesiam repugnante non docuerit.

Eodem in Concilio damnatus fuit quidam phanaticus Brito dictus Eon, agnomine a stella, homo illiteratus, et idiota, sed ludificatione Daemonum ita dementatus, ut cum distinguere non posset inter Eon, et eum, ad suam personam pertinere credebat, quod interdum Ecclesia profert in suis orationibus et exorcismis: per eum qui venturus est iudicare saeculum per ignem. Unde supra modum stupenda caecitate credebat se esse Dominatorem, et Iudicem vivorum, et mortuorum; eratque per diabolica praestigia tam potens ad decipiendas simplicium animas, ut tamquam ex muscis aranearum opere irretitis seductam sibi multitudinem aggregaret, quae tota illum tamquam Dominum Dominorum individue sequeretur. Interdum quidem mira velocitate, per diversas Provincias ferebatur: interdum vero morabatur cum suis omnibus in locis desertis, et inviis, moxque instigante Diabolo erumpebat improvisus, Ecclesiarum maxime, ac Monasteriorum infestator. Accedebant ad eum plerumque noti eius, et propinqui: erat enim non minimi generis, sive ut eum familiari ausu praeriperent, sive ut quomodo se circa eum res haberet cautius explorarent. Videbatur autem esse circa eum ingens gloriae apparatus fastusque regius, et qui cum eo erant sollicitudinis laborisque expertes pretiose indui, splendide epulari, et in summa laetitia agere videbantur, in tantum ut plerisque qui ad corripiendum eum venerant, conspecta eius, non vera, sed phantastica gloria deciperentur, et effugerent. Quae omnia operabatur arte magica, et ope Daemonum, a quibus scilicet misera illa multitudo, non veris, et solidis, sed aeriis potius cibis in locis desertis, alebatur.

Captus tandem ab Archiepiscopo Rhemensi, cum staret in conspectu Concilii, interrogatus a summo Pontifice quisnam esset, respondit: Ego sum ille, qui venturus est iudicare vivos, et mortuos, et saeculum per ignem. Habebat autem in manu sua baculum inusitatae formae, in superiori scilicet bifurcum. Interrogatus quid sibi vellet baculus ille:

Res, inquit, grandis mysterii est. Quamdiu enim, sicut nunc videtis, duobus Coelum capitibus suspicit, duas orbis partes Deus possidet, tertiam mihi partem cedens. Porro si eadem duo superiora capita baculi submittam usque ad terram, et inferiorem eius partem, quae simplex est, erigam, ut Coelum suspiciat, duabus mundi partibus mihi retentis, tertiam tantummodo partem Deo relinquam.

Ad haec risit universa Synodus, stupendo hominem tam profunde datum in reprobum sensum: iussus autem decreto Concilii, ne pestis iterum serperet diligenter custodiri, tempore exiguo supervixit.

Henriciani ab Henrico quodam Tolosano, eamdem tenebant doctrinam ac Petrus de Bruys, addebantque eos Deum irridere, qui canebant in Ecclesia.

Apostolici redivivi se Apostolos nuncupabant, missosque immediate a Deo. Matrimonium, usus ciborum conditorum lacte, parvulorum Baptisma, purgatorium, preces pro defunctis, et omnia Sacramenta condemnabant.

Valdenses circa annum Christi 1181. a Valdone Lugdunensi, qui sua bona pauperibus erogaverat, pauperes de Lugduno dicti sunt: inobedientiam summo Pontifici, cultum Imaginum, Orationes ad Sanctos, festa Ecclesiae, baptismi oleum, Confirmationem, ieiunia, Confessionem auricularem, remissionem peccatorum, Purgatorium, merita, ordines Religiosos, extremam unctionem, miracula, iuramenta, cantus Ecclesiae, Horas Canonicas, et pene omnia, quae in Ecclesia Romana vigent, reiciebant. Asserebant Praelatos et Principes auctoritatem amittere propter peccatum; Ecclesiam errasse tempore Sylvestri Papae: Symbolum esse reiciendum, et omnem copulationem esse licitam. Eos damnavit Lucius Pontifex, tamen penitus extinguere non valuit.

Petrus Ioannis docuit hoc tempore 1. Latus perforatum fuisse Christo viventi. 2. Animam rationalem non esse formam corporis. 3. Ecclesiam universalem esse Babylonem de Apocalypsi; Papam esse misticum Antichristum. Ita referunt Guido Carmelita, et Bernardus de Luxemburgo in Catalogo haeresum.

Almaricus multa insane docebat. Primo enim sustinebat Corpus Christi non aliter esse in pane altaris, quam in alio pane, et in qualibet alia re, Transubstantiationem denegans. Secundo, Deum sic locutum esse in Origene sicut in Augustino. Tertio, negabat etiam resurrectionem Corporum, Paradisum similiter et Infernum: sed qui in se Dei cognitionem haberet, illum habere quoque in se Paradisum: qui contra peccatum mortale haberet eundem infernum habere in se, non aliter quam dentem putridum in ore. Quarto, altaria sanctis dicata, et Imagines thurificare, sanctorumque invocationes Idololatriam esse asserebat. Quinto, non solum cum Armenis, Adam, et Evam nunquam carnali copula iungendos si in statu illo, in quo Deus illos condidit, permansissent; verum etiam sexuum differentiam nullam, sed hominum multiplicationem, atque Angelorum futuram affirmabat, contra illud quod in Genesi scribitur: Creavit Dominus hominem ad imaginem, et similitudinem suam, ad imaginem Dei creavit illum, masculum, et feminam fecit eos. Sexto, asserebat rursus Deum non videri in se, sed in creaturis, sicut lumen in aere. Septimo, item illud quod alias est peccatum mortale, factum in charitate non esse peccatum, impunitatem peccatorum promittens. Affirmabat denique ideas, quae sunt in mente divina creari posse, cum contra, teste Augustino, in mente divina nihil nisi aeternum, et immutabile sit. Nono, somniabat quoque mentem Contemplativi, vel Beati perdere suum esse in proprio genere, et redire in illud esse ideale, quod habuit in mente divina. Decimo, docebat omnes creaturas in fine in Deum redire, et in ipsum conversi, ut sint unum individuum cum ipso. Denique in resurrectione duplicem sexum fore negabat.

Affirmat tamen Rigordus in vita Philippi Augusti, quod a theologis parisiensibus convictus, ac confutatus, ab errore resipuerit, Romamque adierit, ut a summo Pontifice veniam admissi reatus obtineret.

At cum post eius mortem, illius discipuli errores eius evulgassent, et insuper assererent Almaricum revera fuisse Spiritum sanctum, ac regnum Dei Patris durasse usque ad Christum; Christi vero solum usque ad Almaricum, adeoque legem evangelicam, et omnia sacramenta iam desiisse, solumque vigere legem charitatis, cuius motivo quidquid fiebat peccatum esse non poterat: unde aiebant stupra, adulteria, et alia quoque nefanda non esse peccaminosa dum intuitu charitatis committebantur; ut tanto malo, quod tunc per universam Aurelianensem provinciam grassabatur, occurreret ecclesiastica et regia auctoritas, censuris actum est in miseros illos Errones: at cum ne moverentur quidem, tandem igne ferroque pugnatum est in eos, et in huius sceleris execrationem, etiam animadversum est in ipsius originem Almaricum iamdiu vita functum, et ut credebatur in pace Ecclesiae sepultum. Edicto enim publico exhumata fuerunt eius ossa, et a lictore igni tradita, cinisque per sterquilinia dispersus.

Recruduerat hisce nostris temporibus pridem sepultus et extinetus vesanae charitatis error, auctore quodam phanatico nomine Morin, qui cum plurimos dementasset, tandem auctoritate publica carceri mancipatus Parisiis damnatus est, et vivus exustus.

Albigenses tempore Innocentii III. et forte antea exorti sunt, qui non solum concionibus, sed etiam armis Ecclesiam diu vexaverunt. Errores eorum recenset S. Antoninus in Summa theologica part. 4. tit. 11. cap. 7. quod videlicet ponerent duo principia coaeterna, unum bonum, alterum malum, more Manichaeorum: et alia id genus. Vide sanctum Antoninum in Summa historiali tertia parte, tit. 19. cap. 1.

Haeresiarchae tertii decimi saeculi.

Guillelmus de Sancto Amore tempore Alexandri Papae IV. odium furens in religiosos mendicantes, docuit illicitum esse omnia relinquere nisi quis cogatur. Quod idem Desiderius Longobardus docuit, et addidit non esse licitum instituere, vel ingredi ordinem religiosum, qui non habeat possessiones, saltem in communi. Scripserunt contra hanc haeresim sanctus Thomas in opusculo contra impugnantes religionem, et sanctus Bonaventura in opusculis variis.

Fratricelli quodam auctore Hermanno, cum Dulcitio Novariensi haeresim suam inchoarunt, docentes auctoritatem Romanae Ecclesiae cessasse propter malitiam Praelatorum: se solos esse veram Ecclesiam, et perfectos, ut erant Apostoli: se nulli debere obedire, et quod secta ipsorum sit immediate a Christo: quod omnes Pontifices a tempore sancti Sylvestri fuerint praevaricatores, excepto Celestino quinto. Haec et similia damnavit Bonifacius VIII. Vide Nauclerum generat. 41. et Ioannem de Turrecremata, lib. 4. Summa part. 2. cap. 37.

Beghardi, et Beghinae auctore Bogonato (qui videbantur velle Monachi, et Beguinae moniales, sed absque votis) docebant hominem posse in hac vita fieri impeccabilem: et non teneri amplius ad ieiunia, et orationem, et in gratia crescere non posse, et alia id genus. Vide Alvarum De Planctu Ecclesiae, lib. 2. cap. 52; et Ioannem de Turrecremata, lib. 4. part. 2. cap. 36.

Lollardus Gualterus docuit Luciferum iniuste a Deo damnatum, ut testatur Trithemius in Cronico anni 1325, ubi alios etiam errores refert.

Marsilius de Padua, et Ioannes de Ianduno multos errores docuerunt, quos damnavit Ioannes XXII. in Extravaganti, qua incipit, Licet iuxta doctrinam. Summa errorum est, quod sanctus Petrus non fuerit caput Ecclesiae, et quod Christus solverit didrachma necessitate coactus, non ex condescensione.

Flagellantes orti quidem sunt in Italia, sed in Germania maxime propagati. Docebant non posse salvari eos, qui non se baptizarent in proprio sanguine flagellantes se nodosis funibus: sacramenta, et cetera opera bona contemnebant. Purgatorium in alia vita esse negabant. Denique pluribus erroribus laborabant. Vide Bernardum Luxemburgensem in Catalogo haeresum, et Nicolaum Sanderum de Visibili Monarchia Ecclesiae.

Haeresiarchae quarti decimi saeculi.

Ioannes Wicleffus (ait Sedulius noster) Anglus sacerdos, artium magister, anno circiter millesimo trecentesimo quinquagesimo secundo, Carolo IV. Imperatore, impia dogmata vulgavit: cuius venenum Hieronymus a Praga, illi in Anglia Uxoniae cum operam daret, avidissime hauriens, postea disseminavit Pragae una cum Ioanne Hus, qui sensim in odium Cleri, populum pertrahens commendata doctrina Wicleffi, scripta eius turbulenta populi favorem captans, in vulgarem linguam transtulit. Wicleffi articuli erronei numerantur quadraginta quinque praecipui, quorum illos potissimum exscribam quos aevi nostri novatores resumpserunt, ut sciant se malorum corvorum istorum mala ova esse.

  1. Substantia panis, et vini materialis manet in Sacramento altaris.

  2. Accidentia panis non manent sine subiecto in eodem Sacramento.

  3. Christus non est ibi realiter in propria praesentia corporali.

  4. Non est fundatum in Evangelio, quod Christus Missam ordinaverit.

  5. Deus debet obedire diabolo.

  6. Si homo fuerit debite contritus, omnis confessio exterior est superflua.

  7. Contra Scripturam est ecclesiasticos habere possessiones.

  8. Domini temporales possunt pro arbitrio ab Ecclesia auferre bona temporalia possessoribus delinquentibus.

  9. Peccant fundantes claustra, et ingredientes sunt viri diabolici.

  10. Sancti instituentes religiones privatas, sic instituendo peccaverunt.

  11. Religiosi viventes in religionibus privatis non sunt de religione christiana.

  12. Omnes de ordine mendicantium sunt haeretici.

  13. Omnia de necessitate absoluta proveniunt.

  14. Confirmatio Iuvenum, clericorum ordinatio, locorum consecratio, reservantur Papae, et episcopis propter cupiditatem lucri temporalis, et honoris.

  15. Excommunicatio Papae, vel cuiuscumque Praelati non est timenda, quia est censura Anti-christi.

  16. Papa cum omnibus Clericis possessionem habentibus sunt haeretici, quod possessionem habent, et consentientes eis.

  17. Imperator, et Domini seculares seducti sunt a diabolo, ut Ecclesiam dotarent bonis temporalibus.

  18. Ecclesia Romana est synagoga satanae.

  19. Papa non est immediatus Vicarius Christi, et Petri successor.

  20. Electio Papae a Cardinalibus per diabolum est introducta.

  21. Fatuum est credere indulgentiis Papae, et Episcoporum.

  22. Omnes religiones indifferenter introductae sunt a diabolo.

Tales, imo taediores articuli Ioannis Hus, quos recensitos in eiusdem Concilii Constantiensis sessione 12. praetermittere omnes non possum, sed principales exscribam.

  1. Unica est sancta universalis Ecclesia, quae est sola praedestinatorum universitas.

  2. Paulus numquam fuit membrum diaboli, licet fecerit actus quosdam actibus Ecclesiae malignantium consimiles.

  3. Praesciti non sunt partes Ecclesiae, cum nulla pars eius finaliter excidet, eo quod Praedestinationis charitas, qua ipsam ligat, non excidit. Petrus non fuit, nec est Caput sanctae Ecclesiae Catholicae. Sacerdotes quomodolibet viventes criminose sacerdotii polluunt potestatem.

  4. Papalis dignitas a Caesare inolevit.

  5. Romanus Pontifex non est Caput Romanae Ecclesiae.

  6. Nemo gerit vicem Christi, vel Petri, nisi sequatur eum in moribus.

  7. Papa non est manifestus et verus successor Principis Apostolorum, si vivit moribus contrariis Petro, et si quaerit avaritiam, tunc est Vicarius Iudae.

  8. Cardinales non sunt manifesti, et veri successores Collegii aliorum Apostolorum, nisi vixerint more Apostolorum.

  9. Doctores ponentes quod aliquis per censuram ecclesiasticam emendandus, si corrigi noluerit, iudicio seculari est tradendus, pro certo sequuntur in hoc Pontifices scribas, et phariseos, qui Christum nolentem eis obedire in omnibus dicentes: Nobis non licet interficere quemquam, ipsum saeculari iudicio tradiderunt, eo quod tales sunt homicidae graviores quam Pilatus.

  10. Obedientia ecclesiastica est obedientia secundum adinventionem sacerdotum Ecclesiae praeter expressam auctoritatem Scripturae.

  11. Divisio immediata humanorum operum, quot sint ex se, vel virtuosa, vel vitiosa.

  12. Per censuras ecclesiasticas excommunicationis, suspensionis, et interdicti, ad sui exaltationem Clerus populum laicum sibi suppeditat, avaritiam multiplicat, malitiam protegit, et viam praeparat Anti-christo.

  13. Papa non debet dici sanctissimus.

  14. Condemnatio quadraginta quinque articulorum Ioannis Wicleffi, per Doctores facta, est irrationalis, et iniqua.

  15. Non est scintilla apparentia, quod oporteat esse unicum Caput in spiritualibus regens Ecclesiam.

  16. Christus sine talibus capitibus monstruosis, per suos veraces discipulos sparsos per orbem terrarum, melius suam Ecclesiam regularet.

  17. Apostoli, et fideles sacerdotes Domini strenue in necessariis ad salutem, regularunt Ecclesiam antequam Papae officium foret introductum: sic facerent deficiente per impossibile Papa usque ad diem iudicii.

  18. Nullus est Dominus civilis, nullus est praelatus, nullus est episcopus, dum est in peccato mortali.

Synodus Constantiensis oecumenica, ad quam Imperator Sigismundus coierat, Patriarchae quatuor, Cardinales viginti novem, Archiepiscopi quadraginta septem, Episcopi centum sexaginta, Abbates, et Doctores quingenti sexaginta quatuor, de Wicleff, Ioanne Hus, Hieronymo a Praga in haec verba censuit:

Haec sancta Synodus declarat, definit, et sententiat eumdem Ioannem Wicleff fuisse notorium haereticum, pertinacem, ac in haeresi decessisse, eum anathematizando. Decernitque, et ordinat corpus eius, et ossa (si ab aliis fidelium corporibus discerni possunt) exhumari, et procul ab Ecclesia sepultura iactari, secundum canonicas, et legitimas sanctiones.

Et sessione 15. contra Ioannem Hus:

Christi nomine invocato, haec sacrosancta Synodus Constantiensis solum Deum prae oculis habens, per hanc definitivam sententiam, quam profert in his scriptis, pronunciat, decernit, et declarat, dictum Ioannem Hus fuisse, et esse verum, et manifestum haereticum, ipsumque errores, et haereses dudum damnatas, et plurima scandalosa, piarum aurium offensiva, temeraria, et seditiosa dogmatizasse, et publice praedicasse, in non modicam offensionem Divinae maiestatis, ac universalis Ecclesiae scandalum, et fidei catholicae detrimentum. Idcirco propter praemissa, et alia plura, praefatum Ioannem Hus haereticum fuisse, et esse, haec sancta Synodus pronunciat; et tamquam haereticum iudicandum, et condemnandum fore iudicat, et condemnat per praesentes.

Hussitae dividuntur in varias sectas, alii enim dicuntur Orebitae, alii Thaboritae, alii Orphani, alii Adamitae, sive Pichardi, auctore quodam Gallo, qui dicebatur Pichardus, quique Boemos multos seduxit, dicens se esse Filium Dei, et vocari Adamum. Vide Eneam Sylvium De origine Boemorum, cap. 40, 41, 43 et 47.

Hermannus Riesvich, natione Batavus, tempore Alexandri VI, docuit animam mori cum corpore, nullum esse infernum, Christum fuisse stultum, fidem nostram esse fabulosam, Evangelium falsum. Ita refert Bernardus Luxemburgensis in Catalogo Haereticorum. Hic Hermannus videtur fuisse omnium haereticorum perditissimus, et stultissimus, quippe qui cum diceret animam mori cum corpore, tamen maluit vivus exuri quam suam haeresim revocare.

Haeresiarcha decimi quinti saeculi.

Martinus Lutherus, natione Saxo, patria Ilebiensis, parentibus fortunae exiguae natus anno 1483, professione Monachus Augustinianus, quem Erasmus Roterodamus ex ipsius scriptis deprehendit virum esse scelleratissimum: ex catholico monacho factus desertor haereticus graviter imitatus omnium haereticorum patrem Simonem Magum dicentem, se summam Dei virtutem esse, hic enim a nimio pretio sui, se praedicabat Evangelistam Domini: appellatus ab eius Asseclis Elias adventum Domini praecursurus. Ex incubo natum fama est, ut mirum non sit Diabolo gratum familiaremque fuisse. Nam in libro quem scripsit de Missa angulari, quem habuerit auctorem doctrinae suae, non obscure refert; inducit enim ibi Diabolum secum disputantem, ac fortiora contra Missam argumenta proferentem, quam quae refelli a se potuerunt: cuius etiam vocem inibi describit, quod ea gravis et robusta sit, tamque terribiliter insonet, ut usu quandoque eveniat quod post collationem cum Daemone nocturnam, homines postridie mortui reperiantur: nam et corpus, inquit, occidere potest: deinde vero animam ita reddit anxiam, ut in momento quandoque necesse habeat e corpore migrare; quod saepe sibi propemodum accidisse scribit, quin et tandem accidit ad extremum.

Impudenter fatetur se non unum frustum, sed multum salis cum Diabolo, imo plus uno salis modio simul comedisse: proinde se multa cum eo communicasse, ipsoque magistro didicisse praesertim Missam non esse sacrificium; neque sub una specie communicandum: nec aliquid credendum quod non sit scriptum in libris divinis. Item scribit confessum coram Diabolo se peccasse, quod Missam celebrasset: quin etiam non se amasse Deum, imo odisse iustum, et peccatores punientem. Ac tandem in Disputatione Lypsia, eius blasphema vox audita est, imo monstrum furiale: Non propter Deum haec res coepta est, neque propter Deum finietur. Quae cum ita se habeant, quis dubitare potest Lutherum de grege illorum esse, qui in novissimis temporibus fidem abnegantes et attendentes spiritibus erroris et doctrinis Daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium, adeoque ipsum impia, haeretica, auctore et magistro Diabolo dogmata diabolica induxisse?

Licet autem Theologi Parisienses Lutherum arbitrarentur indignum contra quem scriberetur: propterea quod non solum Wicleffistarum et Hussitarum, sed etiam vetustissimos propugnasset errores, quos olim Ecclesia fudit enervavitque, denuo iam in arenam revocaret et idcirco hominem tam impium flammis potius, quam argumentis examinandum; attamen cum iam Germani ex calice errorum Lutheri ita abunde potati et inebriati essent, ut virus illud serpere inciperet ad exteras Nationes, unicuique necesse fuit Regioni se adversus malum istud praemunire; ideo Sacra Facultas Theologica Parisiensis scripta Lutheri examini suo subiecit; ac pluribus in iis detectis erroribus, censuram condidit, qua et Gallia populos in fide antiqua conservavit et multis etiam Exteris, apud quos in pretio est auctoritas principis huius Facultatis, praesidio fuit, ne occuparentur eorum mentes ab errorum currentium profluvio. Hanc censuram ex Thoma Illirico exscriptam refert D. Bail in apparatu ad Concilium Tridentinum.

Andreas Carlostadius, qui primus ex Discipulis Lutheri uxorem publice duxit cum esset Sacerdos, et cum eo Huldricus Zuinglius et Ioannes Oecolampadius, Sacramentariam haeresim inchoarunt anno 1526, docentes in Eucharistia non esse corpus Christi nisi in signo; et addiderunt Imagines Christi et Sanctorum esse confringendas. Vide Ioannem Cochleum in libro, De actis Lutheri anno 1526.

Balthassar Pacimontanus et Bernardus Rothmannus sectam Anabaptistarum instituerunt anno 1527, quae etiam proles Lutheranismi est, et in varias sectas divisa. Docent hi non esse parvulos baptizandos et si baptizati fuerint, iterum esse baptizandos, quando adulti erunt. Alios plurimos errores docent, de quibus vide Ioannem Cochleum De actis Lutheri anno 1520, et Cardinalem Hosium, lib. 1. De Haeresibus nostr. temporis.

Philippus Melanchthon Lutheri discipulus, Confessionem Augustanam composuit anno 1530, unde Confessionistae et molles Lutherani dicti sunt qui eam sequuntur. Multos habent errores, ut quod partes poenitentiae sint duae tantum, Contritio et Fides; idest, terrores conscientiae et fides, qua credimus per Christum nobis remissa esse peccata. Vide Cochleum in libro, De actis Lutheri.

Ioannes Calvinus saeculo nostro Haereticorum, imo Haeresiarcharum omnium facile Princeps, natus est anno Domini 1509. Patre Gherardo Cauvino, quem impium hominem fuisse et in Deum maxime blasphemum, praecipui aliquot Cives Noviodunenses sunt testati. Inquisitum est in Filii mores et vitam, atque inter caetera in publicas tabulas relatum; Ioannem Calvinum Novioduni Curatum beneficium et aliud Sacelli cuiusdam Sacerdotium cum obtineret, sodomitici sceleris convictum in vitae discrimen venisse; ut igni (quae huiusmodi sceleris ordinaria et legitima poena est) concremaretur: ceterum Episcopi urbis commiseratione poenam moderatam, ut cauterio candens eius humero lilium inureretur. Quam ignominiam non ferens, Germaniam petiit Basileae delitescens. Tum Argentorati exulans, Profugorum factus est Concionator. Deinde in Italiam profectus, se nominavit subinde Carolum Happ; demum qui Cauvinus erat, Calvinum se vocavit. Inde revertens, Genevam venit ad annum circiter 1537, totamque Galliam suis infecit, evertit, perdidit blasphemiis, propter novum suae cenae figmentum, quo Christum, licet absentem, imaginatur sua tantum vi et efficacia praesentem per Metonymiam. In quo neque cum suo Patre Farello, aut Oecolampadio, neque suo Avo Zuinglio convenit: quorum utrumque reprehendit, quod cenam Domini non recte tractarent.

Docuit insuper plures alios errores; primo quidem De Praedestinatione, Adamum Dei ordinatione et aeterno decreto in peccatum necessario esse prolapsum: Adae posteros quosdam qui salventur esse Electos: alios sempiternae morti destinatos: et diversitatis huiusce primam praecipuam causam esse Dei voluntatem assererat. Quod Deus potissime creavit genus humanum ad perpetuam damnationem et interitum: Quod Deus Adam creavit, non modo, ut interiret, sed etiam quod illum ab aeterno ad excidium praedestinavit; ideoque illum necessario peccare oportuerit.

De libero arbitrio, negat hominem esse libero arbitrio donatum, cum doceat Deum peccata non solum permittere sed etiam efficaciter operari.

De peccatis, Deum esse peccati auctorem docet: peccata, quae homines faciunt, non modo Deum permittere, ut faciant, sed etiam fieri Deo volente et impellente: omnia peccata quae fiunt, esse omnino opera Dei, verbi gratia, furtum, adulterium, etc. non fieri ab homine solum, sed quod Deus illa officiat in homine: Diabolum Dei mandato esse mendacem: solam cum Luthero incredulitatem peccatum esse mortale asserit: nullum discrimen esse inter peccatum mortale et veniale, nec ullum veniale appellari debere, sed omne peccatum esse immortale: Legem Dei et voluntatem Dei saepe esse inter se contrarias.

De fide, justificatione et salute, docet omnem hominem iustum scire se esse in gratia; et suae iustificationis esse certum, eo quod fides per quam iustificatur homo, cuilibet possit esse certa; usurpans male illud Augustini; nihil est homini certius sua fide, ita ut, inquit Calvinus, quavis peccata, quavis licet flagitia et scelera committat, nullum tamen imputatur credenti.

De operibus et meritis, nullum opus humanum, quantumlibet bonum, esse vitae aeternae meritorium; neque ad vitam aeternam consequendam necessarium: fatetur quidem operibus nostris inesse aliquod meritum cui respondent praemia corporalia et spiritualia, sed non vita aeterna, imo asserit quemlibet iustum in omni bono peccare.

De votis et monasteriis, asserit nullum prorsus esse discrimen inter praeceptum et consilium Evangelicum, neque aliquod esse in Evangelio consilium, sed omnia quae nobis a Christo commendata sunt, esse praecepta. Itaque omnia vota damnat, nihil prodesse asserens, eo quod quandam necessitatem hominibus inferant, quia dicit Propheta: voluntarie sacrificabo tibi. Docet praeterea nihil posse Deo voveri, nisi quod ab eo praeceptum est.

De Matrimonio. Quamvis autem bonum esse fateatur, ut a Deo adiutorium petamus ad continendum, dicit tamen hanc invocationem non esse remedium sufficiens pro servanda continentia, et ideo necessarium esse coniugium; et tempore gratiae, stare adhuc praeceptum universale quod omnes ad nuptias obligat, nempe: non est bonum hominem esse solum. Docet insuper baptismum pueris non esse necessarium.

De Missae sacrificio, negat Missam esse a Christo institutam; et eam nec sacrificium, nec opus bonum esse blasphemat, etc. Vide Prateolum, Bolsecum, etc.

Michael Servetus Hispanus cum esset annorum 25. summum se orbis Prophetam esse iactabat; scripsit autem libros septem De erroribus Trinitatis: in quibus docuit nullam esse in Deo realem generationem: non esse in Deo personalem distinctionem: non debere homines baptizari nisi anno 30; tandem anno 1555. ab ipso Calvino Geneva igni traditus est. Vide Ioannem Cochleum, De actis Lutheri ad annum 1532. et Surium in historia eiusdem anni.

David Georgius Delphis in Batavia natus, praedicavit se esse eximium Prophetarum et Filium Dei Christo Iesu maiorem, et anno tertio post mortem resurrecturum et Regnum Israel restituturum. Sed iam anni circiter octoginta ab eius obitu praeterierunt, nec tamen surrexit, neque resurget, nisi die novissimo, cum aliis impostoribus, aeternis ignibus cruciandus. Vide totam historiam apud Surium in Historia anni 1555.

Gaspar Schwenckfeldius unus ex Confessionistis, propria dogmata adinvenit. Humanam Christi naturam post ascensionem in divinam esse mutatam et solo Spiritu contentos nos esse debere: vocale verbum tamquam occidentem litteram esse reiciendum. Vide Fridericum Staphylum in libro De Concordia Lutheranorum.

Andreas Osiander, unus ex Confessionistis, sed propter novas haereses ipsis etiam Confessionistis haereticus, docuit Charitatem et Iustitiam et Sapientiam, quibus homo Iustus et Sapiens est, esse ipsam Dei essentiam, et Christum iustificare homines solum iuxta naturam divinam. Vide Fredericum loco citato et Surium in Historia anni 1555.

Ioannes Brentius, non minimus inter Confessionistas, docuit Christi humanitatem ab ipsa incarnatione semper fuisse ubique. Unde nati sunt Ubiquistae. Adversus eum acriter diu pugnarunt Theodorus, Beza, et alii. Vide Surium in Historia 1561.

Mathias Illyricus, auctor praecipuus historiae Centuriatae Magdeburgensis et Lutheranorum rigidorum Pater, praeter alia stultissima dogmata, docuit peccatum originale esse substantiam.

Libertini, Auctore quodam Quintino, docent licitum esse simulare, et dissimulare Fidem et Religionem et cum omnibus communicare; unum esse tantum Spiritum immortalem; Angelos et Animas hominum non esse immortales. Christum non vere obiisse in cruce, sed opinione tantum. Alia multa docent, sed clam et inter se, ut ipsemet refert Calvinus in libro Contra Libertinos, ubi dicit sibi notum esse multa millia esse in hac secta.

Valentinus Gentilis, Patria Consentinus anno 1558, Arianismum revocans, docere coepit, tres Personas divinas esse tres Spiritus aeternos essentiali numero differentes, sed Patrem esse maiorem Filio et Spiritu sancto: ob quam haeresim ab ipsis haereticis Berna capite plexus est. Extat haec Historia apud Benedictum Aretium, auctorem damnatum quem citat Bellarminus, quia alios non habuit, qui id referant.

Franciscus David cum ceteris ministris Transsylvanis, docuit solum Patrem esse verum Deum, Filium et Spiritum sanctum esse virtutes Dei, non distinctas a Patre, persona, vel relatione, vel essentia: Christum esse purum hominem, sed dici verbum Dei, quia verba Dei annuntiavit.

Socinus corrupit universam Theologiam, in primis de sacrosancta Trinitate et iustificatione hominis coram Deo.

Puritani in Anglia ortum habuerunt tempore Elisabethae Reginae (Vision Regina with apostrophe artifact, tesseract Regine — genitive Reginae adiudicated)e, quae a Communione Catholica sese subduxerat; hoc nomine donati sunt, vel quia se Calvinistas reformatos iactitabant, vel quia sequebantur puram Scripturam, vel quia purissimos et sanctissimos se proclamabant. Illi, sicut Calvinistae a fine Psalmorum sustulerant versum Gloria Patri, etc. quem in illis apposuerat Ecclesia, contra Haereticos, qui Filium cum Patre adorare nolebant. Antipuritani adhuc in Anglia opinionibus Puritanorum omnino opponuntur.

Pacificatores, auctore Ioanne Sturmio, Religionem Calvinisticam a Catholica essentialiter non differre dicunt; unde Minister Anonymus quidam sub nomine Christiani Constantis scripsit plura de conformitate utriusque Ecclesiae.

Arminiani, seu Remonstrantes aut molles Calvinistae, ortum duxerunt a Iacobo Arminio Ministro Amstelodami, qui factus fuit postea Professor Theologiae Calvini, in Academia Leydena apud Batavos, cuius Cathedram antea tenuerat Franciscus Gommarus. Hic Arminius Calvinista semper reputari volebat, licet multas opiniones multum distantes a Calvino et Calvinistis rigidis sustineret contra Remonstrantes. Rigidi Calvinistae auctorem habent Gommarum, qui disputationem aggressus est contra Iacobum Arminium. Hi sequebantur rigorem opinionum Calvini de libero arbitrio, de gratia, de reprobatione et aliis.

Conradus Vorstius Minister Batavus perfectiones divinas contestabatur, utpote, simplicitatem Dei, infinitatem eius, immensitatem, et aeternitatem, quod maximam divisionem Reformatis Bataviae affert etiam his temporibus. Metaphoristae omnia ad metaphoras reducentes Filium Dei dicebant non esse proprie, nec verbum Patris, nec Imaginem, sed per metaphoram.

Marcus Antonius de Dominis, qui se fraude intrusit in Archiepiscopatum Spalatensem in Dalmatia, auctoritatem Papae deprimere semper conatus est.

In Batavia, Boemia, Germania, et Anglia novae Sectae oriuntur continuo, quarum numeratio est impossibilis. Plures etiam hisce maxime temporibus subortae sunt de divina Praedestinatione, et Gratia erroneae assertiones ab Ecclesia damnatae.

Hic autem observandum est maiores Haereticos infelicem semper habuisse exitum. Simon enim Magus cum volare vellet, orationibus S. Petri deiectus, sibi tibias fregit, et paulo post cum summa ignominia mortuus. Sic Egesip. lib. 3. cap. 2. de Excidio Ierosol. et Arnobius lib. 2. contra Gentes. Manichaeus vivus excoriatus est a Rege Persarum, quia filium Regis curaturus occidit, ex Epiphanio; Haeresi 36. Montanus Theodotus, et eorum Prophetissae seipsos laqueis necaverunt, ut refert Eusebius lib. 5. Historiarum cap. 16. Donatistae ab isdem canibus lacerati sunt, quibus Eucharistiam proiiciebant, Optatus lib. 2. contra Parmenianum. Arius in Ecclesiam intrare volens, subito alvi motu ad latrinas publicas accessit, et simul cum excrementis intestina omnia effudit, et animam, ex Athanasio Orat. 1. contra Arianos, et ex Rufino lib. 10. Hist. cap. 13. Valens Arianus vivus a Gothis crematus est, ex Rufino lib. 11. Hist. cap. 13. Nestorius lingua impia a vermibus consumpta, miserrime interiit, ex Evagrio lib. 1. Hist. cap. 6. Anastasius Imperator Eutychianorum fautor, fulminis ictu interiit, ex Cedreno, et Zonara. Lutherus cum vesperi opiparam sumpsisset cenam laetus et sanus, omnesque facetiis suis ad risum provocasset, eadem nocte mortuus est, ex Cochleo in vita Lutheri. Zuinglius in bello contra Catholicos trucidatus est. Oecolampadius cum vesperi sanus cubitum ivisset, mane inventus est ab uxore mortuus in lecto. Ex Cochleo, in actis Lutheri anno 1531. Carlostadius a Daemone est interfectus. Sic Ministri Basileenses in Epist. quam ediderant de morte Carlostadii. Ioannes Calvinus denique, horrendis, et sensibilibus morbis gravatus, vermibus consumptus expiravit, ut testatur Hieronymus Bolsecus in eius vita, addens eum blasphemantem obiisse, daemonibus invocatis.

Approbatio I: Approbationes (Facultatis Parisiensis et Ordinis Fratrum Minorum)

Praefatio III: Divinae Sapientiae ... dignitas et natura in prooemiali tractatu delineata (praefatio)

Introductio I: Disputatio prooemialis. De Theologia in communi

Articulus I: De necessitate et existentia theologicae doctrinae

Quaestio I: An admittenda sit aliqua theologica et supernaturalis doctrina

Quaestio II: An theologia positiva sit utilis et necessaria

Quaestio III: An, et qualiter theologia scholastica Ecclesiae Dei prosit

Articulus II: De essentia theologiae

Quaestio I: An theologia Dei et Beatorum sit proprie dicenda scientia

Quaestio II: An theologia Viatorum perfectae scientiae characteres habeat

Quaestio III: An theologia nostra perfectae sapientiae titulo glorietur

Quaestio IV: An theologia nostra subalternetur scientiae Dei, et Beatorum

Quaestio V: Quodnam sit obiectum theologiae nostrae

Articulus III: De proprietatibus, et praecipuis characteribus nostrae theologiae

Quaestio I: An theologia nostra sit speculativa, vel practica

Quaestio II: An theologia nostra sit habitus supernaturalis

Quaestio III: An theologia nostra certior sit, et dignior scientiis naturalibus

Quaestio IV: An theologia nostra sit argumentativa, et adhaesiva

Quaestio V: Quinam sint loci ex quibus theologia argumenta sua depromit

Introductio II: Primi libri Sententiarum methodica explanatio

Tractatus I: De Deo in se subsistente

Disputatio I: De existentia et essentia Dei

Articulus I: De existentia Dei

Quaestio I: An, et quomodo nobis constet Deum existere

Quaestio II: An Deum existere sit per se notum

Quaestio III: An et quomodo demonstrari possit Deum existere

Quaestio IV: Quibus rationibus demonstrari possit Deum existere

Quaestio V: An et quomodo probari possit unicum esse Deum

Articulus II: De essentia, seu de praedicatis quidditativis Dei

Quaestio I: An et quomodo Deus possit definiri

Quaestio II: An rationes Entis, et Existentiae essentialiter Deo competant

Quaestio III: An Deus sit substantia completa, spiritualis, vivens

Articulus III: De ratione formali constitutiva, et ultimo distinctiva essentiae divinae

Quaestio I: An essentia divina ultimo constituatur, et distinguatur per Aseitatem, et Intellectionem, alterutro ex tribus modis statim assignatis

Quaestio II: Quaenam sit ratio formalis ultimo constitutiva, et distinctiva Dei

Disputatio II: De perfectionibus divinis in communi

Articulus I: De divinarum perfectionum conceptu, numero, et praecellentia

Quaestio I: Quot, et quae sint divinae essentiae perfectiones

Quaestio II: Quot, et qualiter divinae perfectiones essentiae divinae competant

Articulus II: De divinarum perfectionum identitate, et distinctione

Quaestio I: An divina attributa idem sint realiter cum essentia divina, an solo nomine ab ea diversa

Quaestio II: An attributa divina tum inter se, tum ab essentia formaliter, et actu distinguantur

Disputatio III: De perfectionibus modificantibus divinam essentiam, seu de attributis negativis

Articulus I: De simplicitate divina

Quaestio I: An Deus sit omnino simplex, et in quo formaliter consistat eius divina simplicitas

Quaestio II: An Deus omnem compositionem realem excludat

Quaestio III: An Deus omnem compositionem metaphysicam excludat

Quaestio IV: An summa simplicitas soli Deo conveniat

Articulus II: De infinitate Dei

Quaestio I: An, et quomodo probari possit Deum esse infinitum

Quaestio II: An, et quomodo Deus ratione suae infinitatis omnes omnino perfectiones contineat

Articulus III: De immensitate Dei

Quaestio I: An, et quomodo probari possit Deum esse immensum, et ubique

Quaestio II: An recte inferatur Dei praesentia secundum essentiam in omnibus rebus ex illius in ipsis operatione

Quaestio III: An Deus ratione suae immensitatis realiter sit extra mundum, et in spatiis imaginariis

Articulus IV: De aeternitate Dei

Quaestio I: Quid, et qualis sit aeternitas

Quaestio II: An, et quomodo aeternitas Deo conveniat

Quaestio III: Quomodo Deus ratione aeternitatis creaturae coexistat, et creatura Deo

Articulus V: De immutabilitate Dei

Quaestio I: An Deus sit omnino immutabilis

Quaestio II: An Deus sit immutabilis extrinsece

Articulus VI: De ineffabilitate Dei

Quaestio I: An, et quomodo Deus sit ineffabilis

Quaestio II: Quae, et quomodo nomina Deo conveniant

Articulus VII: De invisibilitate, et visibilitate Dei tam respectu Viatorum, quam Beatorum

§ I: De possibilitate, et existentia intuitivae visionis Dei

Quaestio I: An Deus sit invisibilis, vel visibilis naturaliter creaturae iam existenti, aut alicui creabili

Quaestio II: An Deus saltem supernaturaliter visibilis sit oculo mentis, et corporis

Quaestio III: An possibilitas divinae visionis intuitivae ratione naturali probari possit

Quaestio IV: An Deus visus fuerit intuitive ab aliquo hac in mortali vita degente

Quaestio V: An viri sancti statim post mortem Deum intuitive videant: et quae fuerit hac de re sanctorum Patrum, et Millenariorum sententia

§ II: De principiis productivis visionis beatificae

Quaestio I: An species impressa Dei sit possibilis, etc.

Quaestio II: An, quid, et quale sit lumen gloriae

Quaestio III: An, et quomodo intellectus concurrat ad formandam visionem beatificam

§ III: De obiecto visionis beatificae

Quaestio I: Quodnam sit obiectum primarium beatae visionis, et quomodo Deus videatur a beatis

Quaestio II: An, et quomodo Beati videant in Deo creaturas

§ IV: Quot, et quae sint beatae visionis proprietates

Quaestio I: An beata visio sit notitia simplex directa, et permanens

Quaestio II: An visiones beatificae sint inaequales, et unde inaequalitas oriatur

Articulus VIII: De incomprehensibilitate Dei

Quaestio I: An, et quomodo Deus sit incomprehensibilis

Disputatio IV: De divinis perfectionibus affirmantibus, seu de attributis Dei positivis

Quaestio I: An, et quomodo Unitas Deo conveniat

Quaestio II: Quid, et qualis sit entitativa Dei Veritas

Quaestio III: An, et qualiter Bonitas Deo conveniat

Quaestio IV: An, et quae sit Dei Pulchritudo

↑ Top of work