Scotus Academicus, Tomus primus: De Deo in se subsistente

Claude Frassen

Scotus Academicus, Tomus primus: De Deo in se subsistente

Claude Frassen (1620–1711)

Scotus Academicus, seu universae Doctoris Subtilis theologica dogmata. Tomus primus. De Deo in se subsistente.


Dedicatio I: Reverendissimo Patri Aloysio Lauer ... (dedicatio editoris)

Praefatio I: Editor ad lectorem (praefatio editoris editionis 1900)

Praefatio II: Lectori studioso (Frassenii praefatio)

Index I: Index haereticorum, qui veritates catholicas et theologicas saeculo quovis impugnarunt

Approbatio I: Approbationes (Facultatis Parisiensis et Ordinis Fratrum Minorum)

Approbatio Doctorum sacrae Facultatis Parisiensis.

Iterum e tenebris emergit Scotus, facem praeferente R. Admodum P. Claudio Frassen, Ordinis seraphici, sacrae Theologiae Parisiensis Doctore, et apud suos Professore. Ut cunctis gratior in publicum prodiret Scriptor doctrina, non minus, quam subtilitatis profundae, non passus est vir meritissimus, duplicem amplius in eo desiderari cultum, dictionis, atque dispositionis. Nitorem igitur sermonis, et ordinem adiecit methodicae tractationis, atque duplicibus ita vestitum, et cultiorem, e Subtili fecit Academicum, eo magis, sicuti merito speratur, Academicis omnibus profuturum, quod Christianae fidei, castisque moribus omnino consentiat. Ita censemus, et testamur ex animo Nos infrascripti Societatis Sorbonicae Doctores in sacra Facultate Parisiensi, die 25. Maii, anno 1672.

G. Lestocq, Regius in Sorbona sacrae Theologiae Professor.

A. Chevillier.

Mandatum Obedientiae, et Permissio Reverendissimi Patris Generalis.

Frater Franciscus Maria Rhini de Politio, totius Ordinis Fratrum Minorum Seraphici Patris Nostri Francisci Minister Generalis, et servus, ac in Regno Galliarum super omnes Provincias nobis subiectas Commissarius Apostolicus, etc. Dilecto nobis in Christo Patri, ac Fratri Claudio Frassen, Provinciae nostrae magnae Franciae Alumno, sacrae Theologiae Doctori Parisiensi, eiusdemque in maiori nostro Conventu Parisiensi Professori, Salutem in Domino sempiternam.

Cum (sicut accepimus) Opus a te editum sit, cuius titulus Scotus Academicus, etc. ac illud ad maiorem Dei gloriam, Scoticae doctrinae exaltationem, Ordinisque nostri decus imprimi cupias; nos omnia praedicta, quantum in Domino possumus, promovere cupientes, et intelligentes tuum librum in iis omnibus non modicum profuturum; harum nostrarum vigore, facultatem tibi elargimur; cum merito salutaris obedientiae, quatenus praeviis examine, et approbatione eiusdem Operis a RR. PP. nostri Ordinis Theologis emeritis, et sacrae Parisiensis Facultatis Doctoribus, Fratre Claudio Domart huius magni Conventus Guardiano, Fratre Andrea Houbereau, et Fratre Carolo Mignet faciendis, ac servatis in reliquis sanctionibus Apostolicis, et Constitutionibus nostris, ipsum Typis mandare possis, et valeas. Datum in Conventu nostro magno Parisiensi, die vigesima Aprilis, sub Chirographo, sigilloque maiori officii nostri anno millesimo sexcentesimo septuagesimo primo.

Frater F. Maria Rhini de Politio, Minister Generalis.

Frater A. E. de Lossada, Secretarius Generalis Ordinis.

Approbatio, et Permissio R. Admodum Patris Claudii Domart, Doctoris Parisiensis, et maioris Conventus FF. Minorum S. Francisci Guardiani.

Visis prioribus quum Philosophicis, tum vitae spiritualis lucubrationibus, non possumus non sperare, quin cum omni Theologorum applausu in lucem prodeat Reverendi Patris Claudii Frassen, Doctoris Parisiensis, et magni Conventus Fratrum Minorum S. Francisci Lectoris Generalis Scotus Academicus. Quapropter, non modo ut praelo mandetur permittimus, verum in quantum hoc Opus perutile publico iudicamus, ex animo optamus. Datum in dicto Conventu Parisiensi die Aprilis decima, anni Domini millesimi sexcentesimi septuagesimi primi.

Frater C. Domart, magni Conventus humilis Guardianus.

Approbatio R. Admodum Patris Caroli Miguet, Doctoris Parisiensis, et in magno Conventu FF. Minorum in Theologia Lectoris Generalis, et nunc temporis eiusdem Guardiani.

Diu tandem desideratum Opus, et perutilem Methodum Scholae nostrae ad nitidam, et solidam Doctoris Subtilis enucleandam doctrinam, praesertim in primum Sententiarum, me infrascriptum perlegisse fidem facio: cui vere titulus est Scotus Academicus: Scoticae siquidem disciplinae validissimum, et lucidissimum extabit ornamentum, Seraphicae nostrae Familiae decus, et Theologorum ad divinam Sapientiam facilis via. Hinc est quod parum dixisse arbitror praelo dignum; verum etiam Auctorem R. P. Claudium Frassen Doctoris Subtilis subtilitatis se legitimum probare haeredem, nec non eius doctrinae Interpretem, sicut et in Philosophicis exhibere fidelissimum: Quare ut Typis exaretur publico profiturum, et singularem nostrae erga Auctorem amicitiae tesseram maxime peropto. Datum Parisiis in magno Conventu FF. Minorum decima quinta Aprilis, anno Domini millesimo sexcentesimo septuagesimo primo.

Fr. Carolus Miguet, in Theologia Doctor, et Lector Generalis.

Approbatio Reverendi Admodum P. Andreae Houbereau, Doctoris Parisiensis, Ex-Definitoris Generalis, et Provinciae Turoniae Maioris Ex-Provincialis.

Ego infrascriptus in Universitate Parisiensi Doctor Theologus, Librum cui titulus est Scotus Academicus, a R. P. Claudio Frassen, nostri Ordinis in eadem Universitate Doctore et Professore compositum, legi, et pervolvi: quem singulari Doctrina, ordine, et methodo elaboratum reperi: in eo enim altissima fidei mysteria, abstrusiores Theologiae difficultates, et profundae ipsius Scoti doctrinae Thesauri absconditi, tam dilucide, luculenter, et nervose aperiuntur, tantaque argumentorum, et rationum densitate cumulantur, ut nullus vix hucusque alius eruditus ita enodarit. Unde Lectores quoslibet piorumque hominum animos pondere ipso, dulci quadam violentia in suam sententiam pretrahere videtur. Quamobrem, cum hoc magnum opus fundatissimam in Scripturis, Conciliis, Patribus, gravioribusque Theologis doctrinam contineat, nihilque in eo omnino non sanctum, nihil non pium, nihil alienum a mente Ecclesiae Catholicae Apostolicae, et Romnanae, nihilque non redolens insignem Auctoris eruditionem pari cum pietate coniunctam; dignissimum censeo, quod in lucem prodeat, ut in omnes Christianas regiones vulgetur, ad Dei gloriam publicamque utilitatem. Parisiis in magno Franciscanorum Conventu, vigesima Septembris, anno supra millesimum sexcentesimo septuagesimo primo.

Fr. Andreas Houbereau, Ex-Definitor Generalis, et Provinciae Turoniae Ex-Provincialis.

Praefatio III: Divinae Sapientiae ... dignitas et natura in prooemiali tractatu delineata (praefatio)

Introductio I: Disputatio prooemialis. De Theologia in communi

Articulus I: De necessitate et existentia theologicae doctrinae

Quaestio I: An admittenda sit aliqua theologica et supernaturalis doctrina

Quaestio II: An theologia positiva sit utilis et necessaria

Quaestio III: An, et qualiter theologia scholastica Ecclesiae Dei prosit

Articulus II: De essentia theologiae

Quaestio I: An theologia Dei et Beatorum sit proprie dicenda scientia

Quaestio II: An theologia Viatorum perfectae scientiae characteres habeat

Quaestio III: An theologia nostra perfectae sapientiae titulo glorietur

Quaestio IV: An theologia nostra subalternetur scientiae Dei, et Beatorum

Quaestio V: Quodnam sit obiectum theologiae nostrae

Articulus III: De proprietatibus, et praecipuis characteribus nostrae theologiae

Quaestio I: An theologia nostra sit speculativa, vel practica

Quaestio II: An theologia nostra sit habitus supernaturalis

Quaestio III: An theologia nostra certior sit, et dignior scientiis naturalibus

Quaestio IV: An theologia nostra sit argumentativa, et adhaesiva

Quaestio V: Quinam sint loci ex quibus theologia argumenta sua depromit

Introductio II: Primi libri Sententiarum methodica explanatio

Tractatus I: De Deo in se subsistente

Disputatio I: De existentia et essentia Dei

Articulus I: De existentia Dei

Quaestio I: An, et quomodo nobis constet Deum existere

Quaestio II: An Deum existere sit per se notum

Quaestio III: An et quomodo demonstrari possit Deum existere

Quaestio IV: Quibus rationibus demonstrari possit Deum existere

Quaestio V: An et quomodo probari possit unicum esse Deum

Articulus II: De essentia, seu de praedicatis quidditativis Dei

Quaestio I: An et quomodo Deus possit definiri

Quaestio II: An rationes Entis, et Existentiae essentialiter Deo competant

Quaestio III: An Deus sit substantia completa, spiritualis, vivens

Articulus III: De ratione formali constitutiva, et ultimo distinctiva essentiae divinae

Quaestio I: An essentia divina ultimo constituatur, et distinguatur per Aseitatem, et Intellectionem, alterutro ex tribus modis statim assignatis

Quaestio II: Quaenam sit ratio formalis ultimo constitutiva, et distinctiva Dei

Disputatio II: De perfectionibus divinis in communi

Articulus I: De divinarum perfectionum conceptu, numero, et praecellentia

Quaestio I: Quot, et quae sint divinae essentiae perfectiones

Quaestio II: Quot, et qualiter divinae perfectiones essentiae divinae competant

Articulus II: De divinarum perfectionum identitate, et distinctione

Quaestio I: An divina attributa idem sint realiter cum essentia divina, an solo nomine ab ea diversa

Quaestio II: An attributa divina tum inter se, tum ab essentia formaliter, et actu distinguantur

Disputatio III: De perfectionibus modificantibus divinam essentiam, seu de attributis negativis

Articulus I: De simplicitate divina

Quaestio I: An Deus sit omnino simplex, et in quo formaliter consistat eius divina simplicitas

Quaestio II: An Deus omnem compositionem realem excludat

Quaestio III: An Deus omnem compositionem metaphysicam excludat

Quaestio IV: An summa simplicitas soli Deo conveniat

Articulus II: De infinitate Dei

Quaestio I: An, et quomodo probari possit Deum esse infinitum

Quaestio II: An, et quomodo Deus ratione suae infinitatis omnes omnino perfectiones contineat

Articulus III: De immensitate Dei

Quaestio I: An, et quomodo probari possit Deum esse immensum, et ubique

Quaestio II: An recte inferatur Dei praesentia secundum essentiam in omnibus rebus ex illius in ipsis operatione

Quaestio III: An Deus ratione suae immensitatis realiter sit extra mundum, et in spatiis imaginariis

Articulus IV: De aeternitate Dei

Quaestio I: Quid, et qualis sit aeternitas

Quaestio II: An, et quomodo aeternitas Deo conveniat

Quaestio III: Quomodo Deus ratione aeternitatis creaturae coexistat, et creatura Deo

Articulus V: De immutabilitate Dei

Quaestio I: An Deus sit omnino immutabilis

Quaestio II: An Deus sit immutabilis extrinsece

Articulus VI: De ineffabilitate Dei

Quaestio I: An, et quomodo Deus sit ineffabilis

Quaestio II: Quae, et quomodo nomina Deo conveniant

Articulus VII: De invisibilitate, et visibilitate Dei tam respectu Viatorum, quam Beatorum

§ I: De possibilitate, et existentia intuitivae visionis Dei

Quaestio I: An Deus sit invisibilis, vel visibilis naturaliter creaturae iam existenti, aut alicui creabili

Quaestio II: An Deus saltem supernaturaliter visibilis sit oculo mentis, et corporis

Quaestio III: An possibilitas divinae visionis intuitivae ratione naturali probari possit

Quaestio IV: An Deus visus fuerit intuitive ab aliquo hac in mortali vita degente

Quaestio V: An viri sancti statim post mortem Deum intuitive videant: et quae fuerit hac de re sanctorum Patrum, et Millenariorum sententia

§ II: De principiis productivis visionis beatificae

Quaestio I: An species impressa Dei sit possibilis, etc.

Quaestio II: An, quid, et quale sit lumen gloriae

Quaestio III: An, et quomodo intellectus concurrat ad formandam visionem beatificam

§ III: De obiecto visionis beatificae

Quaestio I: Quodnam sit obiectum primarium beatae visionis, et quomodo Deus videatur a beatis

Quaestio II: An, et quomodo Beati videant in Deo creaturas

§ IV: Quot, et quae sint beatae visionis proprietates

Quaestio I: An beata visio sit notitia simplex directa, et permanens

Quaestio II: An visiones beatificae sint inaequales, et unde inaequalitas oriatur

Articulus VIII: De incomprehensibilitate Dei

Quaestio I: An, et quomodo Deus sit incomprehensibilis

Disputatio IV: De divinis perfectionibus affirmantibus, seu de attributis Dei positivis

Quaestio I: An, et quomodo Unitas Deo conveniat

Quaestio II: Quid, et qualis sit entitativa Dei Veritas

Quaestio III: An, et qualiter Bonitas Deo conveniat

Quaestio IV: An, et quae sit Dei Pulchritudo

↑ Top of work