Scotus Academicus, Tomus primus: De Deo in se subsistente
Claude Frassen (1620–1711)
Scotus Academicus, seu universae Doctoris Subtilis theologica dogmata. Tomus primus. De Deo in se subsistente.
Dedicatio I: Reverendissimo Patri Aloysio Lauer ... (dedicatio editoris)
Praefatio I: Editor ad lectorem (praefatio editoris editionis 1900)
Praefatio II: Lectori studioso (Frassenii praefatio)
Index I: Index haereticorum, qui veritates catholicas et theologicas saeculo quovis impugnarunt
Approbatio I: Approbationes (Facultatis Parisiensis et Ordinis Fratrum Minorum)
Praefatio III: Divinae Sapientiae ... dignitas et natura in prooemiali tractatu delineata (praefatio)
Sacrum Theologiae nomen ex primaria sui a Fidelibus usurpatione, eam solum doctrinam designavit, quae Christi Domini Divinitatem explicaret et probaret: quocirca S. Ioannes Evangelista speciali dignitatis titulo Theologus fuit appellatus, quod instar Aquilae caeteris altius evolans, Christi Divinitatis radios irreverberatis aspexit luminibus:
Caeteri namque tres Evangelistae, inquit Augustinus, tamquam cum homine Domino in terra ambulantes, de Divinitate eius pauca dixerunt: iste autem quasi aquila in terra ambulare dedignans, erexit se non solum super terram et super omnem ambitum aeris et coeli, sed super omnem etiam exercitum Angelorum, omnemque constitutionem invisibilium potestatum et pervenit ad eum per quem facta sunt omnia.
Simile nomine donatus est aliquando Gregorius Nazianzenus, quod inter sacros Doctores eam de Christi Domini Divinitate doctrinam subtilius ac sublimius tractaverit: Theodoretus autem et quicumque alii Graeci Patres, qui in explicandis incarnati Verbi mysteriis maxime versantur, profitentur se non in Theologia, sed in Oeconomia detineri; propterea quod adorandum Verbi incarnati mysterium, ad specialem illam Dei providentiam spectet, qua nobis media ad aeternam salutem consequendam necessaria subministrat.
Verum succedaneo temporum decursu factum est, ut sacrum Theologiae nomen, non solum utrique doctrinae de Christi Divinitate et Humanitate disserenti concessum fuerit; sed etiam illi quae inter utramque veluti medium locum obtinet; ideo Scholastica dicta est, quod Academica methodo et umbratili Disputationum exercitatione, omnia Fidei mysteria, qua potest argumentorum vi adversus Infideles propugnet; vera secernens a falsis, certa a dubiis, et Catholica dogmata a larvatis et fucatis haereticorum assertionibus eliminet et expurget.
Primus autem ex sanctis Patribus, qui sacram Doctrinam ad Dialecticorum morem disputationibus et argumentis aptasse videtur, fuit S. Clemens Alexandrinus, vir utique tam sacra quam profana litteratura praestantissimus, celeberrimi Panteni discipulus, ac famosissimi Origenis in Alexandrina schola Magister.
Ipsum plures demum insecuti sunt viri doctrina simul ac pietate percelebres; inter quos S. Damascenus palmarium videtur obtinuisse, utpote qui circa annum 739 aut 800 sacros huiusce divinae doctrinae latices in amplissimis Graecorum Patrum scriptis, velut in spatioso alveo latius et uberius effluentes, certis quibusdam quaestionum et responsionum rivulis ita perstrinxerit, ut qui caeteri grandiori volumine conscripserant, ipse quatuor de Fide orthodoxa libellis fuerit complexus.
Hunc nonnulla post elapsa saecula, nempe circa annum millesimum centesimum quadragesimum, Petrus Lombardus Parisiensium Episcopus imitatus est; collectis enim Latinorum Patrum, praesertim sancti Augustini sententiis, eas omnes ita sapienter ac methodice quatuor in libris ordinavit, ut ab hoc eximio opere, Magister sententiarum fuerit appellatus.
Varios subinde habuit suorum scriptorum Commentatores et Interpretes, qui divinae sapientiae aquis exundantes, veluti Paradisi fluvius, divisi sunt in quatuor Capita, hoc est, in quatuor principes Theologorum Academias, puta Seraphicam et subtilem Franciscanorum, Angelicam Praedicatorum, Spiritualem Nominalium, et solutiorem ac liberam caeterorum.
Hos omnes merito dixeris illos sexaginta fortes, qui mystici Salomonis lectulum, Christi nimirum Ecclesiam, ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi, uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos, nempe haereticorum et aliorum tenebrionum incursiones et insidias, quas Theologi Scholastici Ecclesiae vigiles et excubitores praesentiunt, et eos in apertam aciem productos, rationum spiculo confodiunt et enecant: Arma enim militiae nostrae (inquit Apostolus) non carnalia sunt, sed potentia Dei ad destructionem munitionum, consilia destruentes et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei.
Inde haeretici quique Zizaniorum satores et Catholicae veritatis interpolatores astutissimi, atrocioribus quibusque sannis Doctores Theologos exagitant. Wicleffus namque impie non minus quam imperite, dixit Universitates, Studia, Collegia, graduationes et magisteria esse ex gentilitate introducta et tantum Ecclesiae prodesse sicut diabolus.
Quis nescit Lutherum hominem spurcissimum Theologiam Scholasticam passim appellare inscitiam veritatis, inanem fallaciam, et Academias in quibus illa docetur Antichristi esse lupanaria! Quem latet quantis convitiis Doctores Theologos, maxime Parisienses, Calvinus, impiissimus ille furor, haustoque devotus, nebulo, impetat, dum eos Sophistas, Asinos cornutos, Bestias bipedes et caetera id genus appellavit?
Sed quid mirum si lucem aversentur umbrae, lupi canes insectentur, antidotum venena respuant? Idcirco enim Scholasticae Theologiae, eiusque studiosis sunt infensi, quod intelligant doctrinam ipsam, mysticam esse illam Davidicam Turrim, in qua pendent mille clypei, omnis armatura fortium, hoc est munitissimum quoddam armamentarium, unde tela promuntur, quibus et Catholica fides adversus eorum impetus huc usque firma ac tecta stat, et ipsorum pariter errores petuntur et concidunt.
Erit enim semper, quidquid ipsi tenebriones reclament, erit, inquam, semper Theologia Scholastica Ecclesiae lumen, fidei columen, veritatis trutina, errorum clava, nodorum gladius, fulmen haeresum, mysteriorum fax et Catholica doctrina lapis Lydius.
Hanc innumeris propemodum doctissimisque commentariis iam illustrem, accensis denuo et geminatis Franciscanorum Doctorum, maxime subtilissimi Doctoris, facibus, veluti novo suboriente splendore, iterum illustrare auspicor, eo fidentius, quod ipsam divinam Sapientiam inclamantem audiam: Qui elucidant me vitam aeternam habebunt.
Ne autem insalutato hospite angustum Theologiae sacrarium liberiori pede videar excurrere, ab ipsius tenui delineatione, ut moris est, ingentem laborem ordiendum duxi. Quocirca sit