Scotus Academicus, Tomus primus: De Deo in se subsistente
Claude Frassen (1620–1711)
Scotus Academicus, seu universae Doctoris Subtilis theologica dogmata. Tomus primus. De Deo in se subsistente.
Dedicatio I: Reverendissimo Patri Aloysio Lauer ... (dedicatio editoris)
Praefatio I: Editor ad lectorem (praefatio editoris editionis 1900)
Praefatio II: Lectori studioso (Frassenii praefatio)
Doctoris Subtilis Scholasticorum Theologorum facile Principis toto terrarum orbe celebratam Academiam tibi refero (Studiose Lector), in qua, si mea me non fallit opinio, quidquid sublimis ac subtilis Sapientiae ex uberrimo illo scientiarum omnium Fonte manavit unquam, nullo negotio delibare nedum, sed et pleno pectore sorbere poteris.
Universa namque ipsius Theologica dogmata, quantum ingenii mei tenuitati licuit, ad nitidam Academiae Parisiensis docendi methodum ita concinnavi, ut in comparanda ipsius Subtilis doctrina nullus tibi superesse videatur labor, nulla ab eius studio retrahere ac retardare debeat praetensae illius obscuritatis molestia.
Ad hoc autem tam arduum opus auspicandum, non unus, sed multiplex mihi fuit stimulus. Urgebant enim imprimis nonnulli ex Seraphico nostro Ordine Viri percelebres, ut quas in concinnandis, iteratoque praelo mandandis eiusdem Doctoris Philosophicis dogmatibus manus dederam, easdem et Theologicis impenderem; quatenus utriusque Scholae iuniores Studiosi ab oneroso assiduae scriptionis gravamine fierent immunes; ne victus ac vestitus asperitate, aliisque diurnis ac nocturnis arctae nostrae Seraphicae Religionis austeritatibus iam pene fracta eorum corpora, sub toties repetito iugis scriptionis onere penitus quassarentur, et ad rimanda sacrae Theologiae penetralia anhelantem animum removerent. Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam et deprimit sensum multa meditantem.
Querebantur etiam plurimi Exteri, quod inter tot eximios et eruditissimos Subtilis Doctoris Illustratores et Interpretes, adhuc prodiisse videbatur nemo, qui arduam et subtilem eius doctrinam eo ordine, eaque perspicuitate et ubertate explicasset, ut nec verborum brevitas subtilitatem retunderet; nec rerum minus utilium cum necessariis promiscua et indigesta varietas infuscaret veritatem. Prodeunt equidem (inquiebant), omnibus fere annis plurimae in Subtilem Doctorem subtiles variorum Auctorum lucubrationes: at aliquae tam compendiosa brevitate arctantur, ut ex immenso hoc Sapientiae Oceano guttulas quasdam extremo solum ore libandas proferant: aliae tanta verborum et rerum futilium nimietate redundant, tamque multiplici ac ingenti voluminum apparatu Subtilem Theologiam explicant, ut in eis evolvendis vix sufficiat integer vitae cursus. In votis itaque habebant ut e Subtilium schola tandem aliquando prodiret aliquis, qui Subtilis Doctoris Theologica dogmata ea methodo eoque ordine explanaret, ut nec compendiosa brevitas ieiunum ac inanem animum; nec nimia prolixitas fastidiosum et repugnantem efficeret.
Non etiam deerant Viri pietate ac doctrina conspicui, qui adversus Recentiores Scriptores obloquerentur, quod arentem et macilentam (aiebant) suis lectoribus Theologiam proponerent, nullis videlicet sanctorum Patrum oraculis refertam, nulla celebrium Ecclesiasticarum Controversiarum explanatione divitem, nullo denique, aut perquam raro sacrarum Paginarum testimonio roboratam. Quibus tamen absoluta et perfecta Theologia, tamquam solidis ac firmissimis fundamentis stabilitur. Optandum itaque videbatur, sic de universa Theologia scriberet aliquis, ut eodem in opere haberent Studiosi, quid subtiliter proponerent et reponerent in Subselliis, quid ad populum sacra verba facientes de qualibet veritate Theologica ex fecundo sanctorum Patrum promptuario proclamarent in Exhedris, quibus denique Historiae Ecclesiasticae cupidum in amico consortio uberrime reficerent et recrearent. Grande sane opus et aeterna memoria celebrandum, si dignum Auctorem inveniret! At quis mortalium tam immenso labori plene sufficiat?
Non is itaque sum, qui existimem, tanto implendo muneri me parem haberi. Verum, quoniam etiam in arduis tentasse sat est et ad magna quaeque, etiam cum vitae dispendio, ceteris praeivisse gloriosum; mirari debet nemo, si meae tenuitatis licet conscius, tantum nihilominus laborem delineandum esse duxerim, ab altero forte, si Deus aliquando concesserit, numeris omnibus absolvendum. In hoc igitur unum meus collineat labor, ut omnibus omnia, saltem ex parte, factus, nostris Theologiae studiosis, non solum eam quam Theologiam Scholasticam appellant, ex ipso Subtilis Doctoris penu depromerem et exponerem, sed et eam, quam Positivam dicunt, ex ipsis Scripturarum sacrarum ac Conciliorum et sanctorum Patrum oraculis integratam pro materiae opportunitate, referrem et explicarem; quod utique si aliquantum fuerim assecutus, in huius operis decursu ipse iudicabis Lector.
Unum aut alterum ultro te monitum volo: nempe me in scribendo mediam viam aggredi; non fusiori videlicet, ut aliqui; nec strictiori calamo, ut alii omnes, licet docte pariter ac ingeniose: meum quippe hoc fuit consilium in huius operis molitione, ut nec compendiosam tyronibus ac ieiunam scientiam porrigerem, neve diffusam et prope ad nauseam fastidientem doctis et peritis obiicerem. Quare longam opinionum seriem transcribere et rationes quibus nituntur approbare aliis id munus lubens omitto: illa enim quorumdam nullo modo probanda mihi videtur consuetudo, qui dum eandem interdum cum aliis assertionem amplectuntur, ipsorum tamen rationes ut infirmas ac debiles impugnant et respuunt, ut suam tandem statuant, multo iis, quas reiecerunt, frequenter infirmiorem: quo pacto dubia omnia relinquunt et incerta et quas ornare vel explanare scientias susceperant, perditum eunt.
Cum autem in propugnanda Subtilis Doctoris sententia ex animo totus sim, necessum erit, (fateor) plerumque a mente Doctoris vere Angelici discedere, eiusque interdum doctrinam et Interpretes impugnare; a verbo tamen longe semper aberit iniuria, idque mihi sacrum erit, ut mutua de assequenda veritate concertatio non solvat strictum fraternae charitatis vinculum, quo Angelici Dominicani cum Seraphicis Franciscanis perpetuo foedere sociantur.
Quamquam autem omnem dederim operam ut quis facilius mea scripta legat quam intelligat; non abnuo tamen forte aliqua nonnullis ita abstrusa visum iri, ut in assequendo illorum sensu paululum laborent; quibus cum S. Augustino, Libro I. De Trinitate repono:
Quisquis ergo cum legit, dicit: hoc non bene dictum est, quoniam non intelligo; locutionem meam reprehendat, non fidem: et forte dici potuit planius: verumtamen, nullus hominum ita locutus est, ut in omnibus ab omnibus intelligeretur. Videat ergo cui hoc in sermone meo displicet, utrum alios in talibus rebus quaestionibusque versatos intelligat, cum me non intelligit, et eis potius quos intellexit operam et tempus impendat. Non tamen propterea putet me tacere debuisse, quia non tam expedite ac dilucide quam illi, quos intellexit, eloqui potui. Neque enim omnia, quae ab omnibus conscribuntur, in omnium manus veniunt; et fieri potest ut nonnulli, qui etiam haec nostra intelligere calent, illos planiores non inveniant libros et in istos saltem incidant. Ideoque utile est plures a pluribus fieri libros diverso stilo, non diversa fide, etiam de quaestionibus eisdem, ut ad plurimos res ipsa perveniat, ad illos sic, ad alios autem sic.
At si ille, qui se ita non intellexisse conqueritur, nulla unquam de talibus rebus diligenter et acute disputata intelligere potuit, secum agat votis et studiis ut proficiat, non mecum querelis aut conviciis ut taceam.
Ceterum si quid (quod absit) in huius operis decursu sanctae Romanae Ecclesiae doctrinae et sacrae Facultatis Parisiensis iudicio minus consentaneum exciderit, id totum expunctum et ex animo retractatum volo.