Scotus Academicus, Tomus primus: De Deo in se subsistente
Claude Frassen (1620–1711)
Scotus Academicus, seu universae Doctoris Subtilis theologica dogmata. Tomus primus. De Deo in se subsistente.
Dedicatio I: Reverendissimo Patri Aloysio Lauer ... (dedicatio editoris)
Praefatio I: Editor ad lectorem (praefatio editoris editionis 1900)
Praefatio II: Lectori studioso (Frassenii praefatio)
Index I: Index haereticorum, qui veritates catholicas et theologicas saeculo quovis impugnarunt
Approbatio I: Approbationes (Facultatis Parisiensis et Ordinis Fratrum Minorum)
Praefatio III: Divinae Sapientiae ... dignitas et natura in prooemiali tractatu delineata (praefatio)
Introductio I: Disputatio prooemialis. De Theologia in communi
Articulus I: De necessitate et existentia theologicae doctrinae
Nec mirum certe nec insolitum videri debet, quod praecipui impietatis haereticae doctores et signiferi, eius auctoritatem apud omnes detrectare conentur, eamque maledictis omnibus ac convitiis e medio tollere et convellere; quippe norunt ipsam esse suorum errorum haeresisque clavem et gladium, quibus percussa concidit. Ac mirari satis non possum homines non modo catholicos, sed quosdam etiam eorum probos, et haereticae pravitatis hostes acerrimos, loqui tamen non solum ac sentire cum haereticis, sed et ipsorum armis Theologiam Scholasticam infestare. Vereor autem ne habeantur numero eorum de quibus S. Iudas Apostolus scripsit: Quaecumque quidem ignorant, blasphemant, quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt, in his corrumpuntur; vereor, inquam, ne id genus homines memoria felicitate, potius quam judicii firmitate, ingeniique acie freti, doctrinae sacra, quam aliunde assequi non possunt, obloquantur, et illa aspernentur in speciem, quibus careant inviti. Ut autem appareat quantum exhorbitent, et hallucinentur, utriusque Theologiae, quam Positivam et Scholasticam appellant, necessitatem et existentiam sequentibus in Quaestionibus opus est demonstrare: sed prius est praemittenda:
Quaestio I: An admittenda sit aliqua theologica et supernaturalis doctrina
Notandum 1. Duplicem solere distingui necessitatem; nimirum absolutam et hypotheticam; primo namque aliud dicitur absolute necessarium, quod tale est, ut per se, ac vi suae naturae et essentiae sibi competat summa existendi necessitas; ita quod abstrahendo a cuiuscumque alterius suppositione, non possit omnino non esse, qualiter solus Deus dicitur Ens absolute necessarium. Secundo, ex hypothesi, quod nimirum supposito aliquo alio non potest non esse, quia in illo includitur, aut ex illo infallibiliter sequitur, vel habet cum eo necessariam connexionem; quo pacto, si homo est, necessarium est ut sit animal; si est causa sub ratione causae, necesse est ut sit etiam effectus; si homo vitam naturalem diu servare velit, necessarium est illi alimentum; si vitam aeternam consequi cupiat, opus est ut in gratia decedat ex hac mortali vita.
Notandum 2. Necessarium ex hypothesi, in ordine ad finem aliquem obtinendum, dici posse tripliciter: Primo quidem necessitate praecepti tantum: Secundo, solum necessitate medii: Tertio, utraque simul necessitate, medii scilicet et praecepti. Sic audire sacrum diebus festis necessarium est necessitate praecepti in ordine ad salutem: Baptismus vero ad eundem finem parvulis necessarius est tantum necessitate medii, non autem praecepti, cuius infantes, utpote rationis expertes, sunt incapaces. At vero adultis Baptismus necessarius est utraque necessitate; medii quidem, quia sine illo in re vel in voto suscepto justificari nequeunt; praecepti vero, quia divino mandato tenentur salutem suam procurare per media necessaria et a Deo ordinata, qualis est Baptismus. An autem aliqua ex his necessitatibus necessaria nobis sit aliqua Theologica Doctrina, resolvendum erit in praesenti Quaestione; sed prius:
Notandum 3. Theologiam proprie sumptam, secundum variam sui divisionem et acceptionem, etiam varias sortiri appellationes: Primo namque ratione Medii, seu luminis, quo illustratur, triplex distingui potest, et appellari, videlicet Theologia Visionis, Revelationis, et Ratiocinationis. Triplex enim lumen est, quo Deus hominibus innotescit, nimirum lumen gloriae, cuius ope beatae mentes Deum facie ad faciem contemplantur, dicente Propheta Regio, Psal. 35.: In lumine tuo videbimus lumen; aliud est lumen fidei, quo, inquit S. Petrus 2. 1., est lucerna lucens in caliginoso loco donec dies illucescat, quo lumine nos adhuc mortales videmus res divinas per speculum, et in aenigmate; fides enim, ait S. Paulus, est substantia rerum sperandarum argumentum non apparentium, Hebr. 11. Tertium denique est lumen rationis naturalis; Signavit enim Deus super nos lumen vultus sui, ut invisibilia eius per ea quae facta sunt intellecta conspiceremus, et detegeremus. — Ratione Subiecti, est etiam triplex: nimirum Theologia Dei, Beatorum, et Viatorum. Prima dicitur Comprehensiva, qua Deus seipsum et in se omnia infinita sua cognitione perfectissime comprehendit: Omnia enim nuda et aperta sunt oculis eius, Hebr. 4. Secunda est Intuitiva, qua beati Deum vident sicuti est, ita ut nihil in eo sit, quod lateat videntem. Tertia est Discursiva, qua viatores, vel a magnitudine speciei et creaturae Creatorem deprehendunt, vel ex sacro divinarum Scripturarum promptuario, catholica dogmata eruunt et demonstrant. Prima est in subiecto adaequato, secunda in subiecto claro, tertia in subiecto obscuro: ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus, 1. Cor. 13. — Ratione Obiecti circa quod occupatur, alia dicitur Theologia Necessariorum, qua Deum ad intra, et secundum se respicit, et quatenus est unus in essentia, trinus in personis, et infinitus in suis praecellentiis. Alia Contingentium, quae Deum spectat ut operantem ad extra et per respectum ad creaturas, quas vel creat, conservat, et moderatur in ordine naturae; vel vocat et justificat in ordine gratiae; vel beatificat et coronat in ordine gloriae. — Ratione Methodi, alia dicitur Positiva, alia Scholastica: prior fusiori stylo et modo oratorio sacras litteras, et fidei articulos exponit; et ideo positiva dicitur, quia veluti ponit et proponit veritates fidei, ex quibus, tamquam ex principiis et praemissis, Scholastica more philosophico et syllogistica arte suas conclusiones deducit, ut catholica dogmata manifesta faciat, et a pravis Haereticorum aut male philosophantium assertionibus secernat et tueatur.
Conclusio unica. — Necessaria est hominibus Theologica doctrina, qua ex principiis fide divina cognitis, veritates quasdam aperiat, quas ope philosophiae non possent homines mortales sibi comparare. Haec est omnium Theologorum contra Philosophos, et eam Doctor Subtilis quaest. 1. Prologi num. 6. sic probat:
Primo, necesse est ut homo determinate cognoscat suum finem ultimum, ad quem suas omnes dirigere debet operationes: sed hanc cognitionem non potest assequi, absque aliqua doctrina revelationi innixa, quae Theologia dicitur: ergo haec ei est necessaria. Maior patet ex summa Philosophorum consensione, qui ultro fatentur omne agens ratione praeditum in suis operationibus aliquem finem determinatum intendere, et in eum omnes suos dirigere motus et actus, ut in eo tamquam in obiecto beatificante quiescat: sed incertum in scopum collimaret, nisi hunc finem determinate cognosceret: ergo distincte debet eum nosse.
Probatur minor. Si finis ultimus hominis ab aliquo philosophantium solo rationis lumine detegi posset, eum haud dubie Aristoteles, Philosophorum Aquila et Naturae Genius, deprehendisset: sed ipsum non detexit: quod utique duplici ratione evinco: primo quia nullibi docuit Deum, clare et intuitive videndum, esse nostrum ultimum finem; imo 10. Ethic. lib. 7. finem ultimum hominis constituit in cognitione substantiarum separatarum; ubi enim cap. 5. et 6. varias retulisset et impugnasset veterum Philosophorum circa hominis finem ultimum et beatitudinem sententias, duplicem ipse statuit hominis felicitatem; alteram moralem et civilem; alteram speculativam et contemplativam. Moralem dixit, 1. Ethic. cap. 7. esse operationem secundum optimam virtutem, quae est prudentia; ita ut hominem tunc felicem existimaverit, cum sapienter et ordinate omnes suas actiones componeret: Speculativam vero explicat 10. Ethic. cap. 6. 7. et 8. atque eam consistere in operatione omnium perfectissima, qualem censuit esse Dei et substantiarum immaterialium cognitionem; non quidem intuitivam, quam ipse non novit; sed abstractivam, qualem discursus humanus assequi potest, v. g., etc. — Probatur secundo: nullius principii naturalis virtute probari potest beatitudinem aeternam et finem ultimum consistere obiective in Deo, et formaliter in Dei clara visione, aut in amore visionem consequente, aut in utroque simul: ergo naturali lumine detegi nequit hominis felicitas et finis ultimus.
Probatur antecedens. Si quae essent talia principia, ex quibus inferre liceret nos ad Deum clare videndum naturaliter ordinari, essent maxime aliqui actus, et effectus in nobis orientes, quibus veluti stimulis ad eam visionem naturaliter incitaremur: at constat nos tales actus aut effectus non experiri; ac proinde nulli sunt: ergo nec ulla principia quibus naturaliter nostrum finem ultimum determinate cognoscere possimus; proindeque necessaria est aliqua doctrina, quae ex principiis revelatis id inferat; haec autem est Theologia, ideoque necessaria.
Probatur 2. Conclusio. et praecedens ratio confirmatur ab eodem Doctore ibidem n. 8.: Omne agens propter finem, necessario tria debet cognoscere; Primo, qualiter sit acquirendus; Secundo, quae media ad eius assecutionem conducant; Tertio, an media illa huic assecutioni sufficiant; etenim si quis nesciat qualiter finis sit acquirendus, quo pacto sese ad illius consecutionem poterit accingere? Similiter, si qua sint media necessaria ignoret, aliquod forte necessarium non usurpabit, quo fiet, ut labore suo frustretur. Si denique certus non sit illa quae usurpat media sufficere ad finem consequendum, haud dubie, aut ab opere omnino revocabit, aut nonnisi vacillantes adiiciet; sed homo viator non potest haec tria naturali lumine cognoscere. Non quidem modum acquisitionis; etenim quod beatitudo acquirenda sit vel ut haereditas filiorum, vel ut merces laborantium, vel ut corona vincentium, omnino contingens est, cum eam aliter conferendam esse Deus potuerit ordinare. Non etiam media; nam quod haec aut alia sacramenta, ut media necessaria destinata sint ad eius consecutionem, omnino pendet a libera Dei ordinatione, quae nullam cum rebus naturalibus necessariam connexionem habet; ac proinde naturali discursu non potest detegi. Ergo necessaria est aliqua doctrina, quae ex revelatis principiis nostrum finem ultimum, et modum, ac media quibus possit obtineri determinate ac distincte aperiat: haec autem Theologia praestat. Ergo est nobis necessaria.
Probo denique 3. Ratio naturalis omnino insufficiens est ad principes altioresque veritates detegendas et manifestandas, puta Dei naturam, animae immortalitatem, hominis beatitudinem, etc., siquidem altero ex his quatuor defectibus, et plerumque quatuor simul laborat: illa enim naturalis ratio aut infirmior est ad eas veritates inquirendas: aut obscurior ad quaesitas inveniendas: aut incertior ad inventas amplectendas; aut timidior et imbecillior ad creditas affirmandas et propalandas: ergo necessario opus est doctrina supernaturali, quae his defectibus vacua veritatem certo inquirat, detegat, affirmet, et manifestet. Probatur antecedens quoad singulas partes; idque auctoritate simul ac ratione, ut Concionatoribus ac Theologiae studiosis faciam satis.
Primo, itaque, ratio naturalis infirmior est ad eas principes veritates inquirendas, cum enim omnem suam cognitionem emendicet a sensibus, juxta illud Aristotelis, 3. De Anima, cap. 9.: qui nihil sentit, nihil discere et intelligere potest; unde illud vulgare Averrois effatum, nihil est in intellectu, quin prius fuerit in sensu; cumque sensuum ad res divinas et altiores veritates nulla sit proportio; inde fit ut humana mens in illis veritatibus inquirendis omnino deficiat; Corpus enim quod corrumpitur, inquit Sapiens, 3., aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem: et difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt invenimus cum labore, quae autem in caelis sunt quis investigabit? unde S. Paulus, prima ad Corinth. 2.: Animalis homo non percipit ea quae Dei sunt. — Hoc mirum in modum expendit S. Augustinus, lib. 8. De Trinit., cap. 2.:
Ecce vide (inquit) si potes, o anima praegravata corpore quod corrumpitur et onusta terrenis cogitationibus multis, et variis: Ecce vide si potes, Deus veritas est... noli quaerere quid sit Veritas; statim enim se opponent caligines imaginum corporalium et nubila phantasmatum, et perturbabunt serenitatem, quae primo ictu diluxit tibi, cum dicerem Veritas; Ecce in ipso primo ictu quo velut corruscatione perstringeris, cum dicitur Veritas; mane si potes, sed non potes. Relaberis in ista solita atque terrena. Quo tandem pondere, quaeso, relaberis nisi sordium contractarum cupiditatis visco et peregrinationis erroribus?
Unde merito, Isai., 14.: Attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum.
Secundo. Ratio obscurior est ad veritatem inveniendam; rebus enim corporeis alligata et assueta humana mens, vix sua phantasmata potest excutere, ut res ab omni corpore defaecatas et materia expertes percipere ac deprehendere queat. Inde factum est quod Philosophi Deum nihil aliud quam corporeum aliquid existimaverint; siquidem inquit Iustinus martyr, exhortatione prima ad Graecos:
Thales Milesius, primus naturalis Philosophiae auctor, rerum omnium principium aquam esse censuit: Anaximander, infinitatem; Anaximenes, aerem; Heraclitus, et Hippasus, ignem: Anaxagoras, particulas inter se similes, sive similaritates: Archelaus, aerem infinitum; et quae circa eum sunt densitatem et raritatem; Pythagoras, numeros: Epicurus, corpuscula, quae nec corrumpi, nec contundi, frangique possint: Empedocles, quatuor elementa, et duas primarias virtutes, amicitiam, et dissidium; quarum altera unioni, altera dissensioni inserviat.
Unde concludit S. Iustinus doctrinam Philosophorum de diis, Poetarum Theologia multo ridiculosiorem esse.
Nec solum de Deo haec crassa et anceps fuit veterum Philosophorum sententia: sed etiam summa fuit eorum circa animam rationalem ignorantia et rixa. Quod egregie explicat S. Iustinus laudatus; nam cum dixisset, Platonem tres in ea partes admisisse, nimirum rationem, iracundiam, et cupiditatem, eam tamen esse immortalem; Aristotelem e contra dixisse in ea plures particulas deprehendi, easque corruptioni esse obnoxias, ac proinde eam esse mortalem, subdit alios Philosophos ignorantia quodammodo plurifariam divisos, de anima etiam decertandum, et dissidiis invicem divellendum esse duxisse. Nam quidam eorum animam ignem esse asseverant; quidam alii aerem; alii mentem; alii motionem: alii exhalationem; nonnulli vero eam ab astris defluentem; quidam numerum movendi potestatem obtinentem; alii aquam genitalem.
Eadem in assignanda hominis beatitudine laboravit Philosophorum ignorantia et disceptatio: siquidem octo supra ducentas et octoginta de hominis felicitate numeravit Marcus Varro. Cuius ignorantiae et dissidii causam assignat S. Iustinus, quod scilicet non a peritis discere voluerint, sed seipsos humanae mentis scientiae solertia, caelestia cura percipere posse confisi fuerint, cum ne terrena quidem perspicere quiverint. Inferendum ergo cum Tertulliano, lib. De Praescript., cap. 7. quod Sapientiae saecularis est temerarius interpres divinae naturae et dispositionis. Unde merito S. Hilarius, lib. 5.: De Deo discendum est quid de Deo intelligendum sit; quia nonnisi se Auctore cognoscitur. Idem lib. 1.: Non subeunt ingenia nostra in caelestem scientiam; neque incomprehensibilem virtutem sensu aliquo infirmitas nostra concipiet. Ipsi Deo de se credendum est, et iis quae cognitioni nostrae tribuit, obsequendum. Nam, ut ait S. Cyrillus, lib. 1. contra Iulianum, quae captum humanae mentis excedunt, ea fide honoranda sunt. Hinc celebre est illud Platonis in Timaeo, veritatem omnem uno dumtaxat addisci modo posse, si eam vel ab ipso Deo, vel ab iis qui a Deo sunt orti, doceamur. Ex quo Clemens Alexand. lib. 6. Strom.: merito nos, Christiani, qui divinis oraculis testimonia colligimus, gloriari per Dei Filium nos veritatem didicisse.
Tertio. Ratio incertior est ad veritatem inventam amplectendam, quod satis superque patet ex ancipiti Philosophorum sententia; nedum enim, inquit ibidem Iustinus, confusa quaedam et discors est inter eos opinio: quae uno saltem nomine certis recto iudicio probatis damnanda videtur, quod eis illud propositum sit studium, ut se invicem hallucinari minimeque vera afferre arguant, et convincant; sed (ut supra monuerat) si quis diligentius scripta eorum inspicere velit, sibimetipsis illi in opinionibus suis non satis constant. Plato ipse aliquando tria principia rerum omnium constituit, Deum, materiam, et ideam: aliquando quatuor: adiicit enim animam universalem. Idem ubi materiam ingenitam esse professus est, genitam eandem postea dicit. Inde Caecilius, apud Minutium Felicem in Octavio, non incongrue dicebat, indignandum omnibus dolendumque, audere quosdam certum aliquid de summa rerum, ac maiestate decernere, de qua tot omnibus saeculis sectarum plurimarum usque adhuc ipsa Philosophia deliberat. Nec immerito cum tantum absit ab exploratione divina humana mediocritas, ut neque quae supra nos caelo suspensa sublata sunt, neque quae infra terram profunda demersa sunt, aut scire sit datum, aut scrutari permissum, aut stuprare religiosum.
Quarto denique humana ratio naturalis imbecillior est et timidior ad cognitas et creditas divinas veritates propalandas et praedicandas, quod de Seneca demonstrat S. Augustinus, lib. 6. De Civ., cap. 10. Iste (inquit) quem Philosophi quasi liberum fecerunt; tamen quia illustris populi Romani Senator erat, colebat quod reprehendebat, agebat quod arguebat, quod culpabat adorabat. Haec omnia luculenter exprimit S. Paulus, 1. cap. ad Romanos, affirmans veteres Philosophos et Sapientes quatuor in horrenda vitia fuisse prolapsos. Primum quidem ingratitudinis, quia cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: Secundum ignorantiae, obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt: Tertium Idololatriae, mutaverunt enim gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilis hominis et volucrum, et quadrupedum, et serpentium: Quartum abominandae turpitudinis, propterea tradidit illos in passiones ignominiae, etc.
Concludendum ergo cum S. Thoma, secunda secundae q. 2. art. 2., Necessarium esse homini accipere per modum fidei, non solum ea quae sunt supra rationem, sed etiam quae per rationem cognosci possunt, et hoc propter tria: Primo, ut citius homo ad veritatis divinae cognitionem perveniat: Secundo, ut cognitio Dei sit communior: Tertio, propter certitudinem; ratio enim humana in rebus divinis multum est deficiens. Seu, ut loquitur 1. p. q. 1. art. 1., Veritas de Deo per rationem investigata, paucis, et per longum tempus, et cum admixtione multorum errorum hominibus proveniret.
Obiicies 1. Doctor pro Philosophis. Omnis potentia quae versatur circa obiectum aliquod commune, etiam versari potest circa quodlibet obiectum speciale sub illo communi et generali comprehensum; oculus enim, v. g. quia versatur circa obiectum coloratum ut sic, etiam versari potest circa album, et cetera particularia colorata: sed intellectus noster naturali virtute versatur circa ens, ut ens, tamquam circa primum et adaequatum suum obiectum: ergo etiam versari potest naturaliter circa quodlibet ens speciale; et sic non indiget ulla revelatione, ut quaedam entia cognoscat.
Distinguit maiorem Doctor num. 32. Potentia quae versatur circa aliquod commune, etiam versari potest circa quodlibet obiectum particulare sub illo contentum, idest, habere potest inclinationem naturalem ad illud obiectum speciale cognoscendum; concedit: idest, habet in se virtutem naturalem qua cognoscat quodlibet obiectum speciale, sicut cognoscit obiectum commune; negat. Licet enim intellectus cognoscendo ens ut ens, etiam habeat inclinationem a natura inditam cognoscendi quodlibet ens speciale; non tamen exinde sequitur eum posse quodlibet ens naturae viribus detegere; plura namque sunt scibilia, quae hoc in mortali statu absque divina revelatione sciri nequeunt; vel quia nullum habent cum nostris sensibus commercium, ut substantiae spirituales; vel quia nullus est naturalis effectus, in eorum cognitionem inducens, ut Trinitas personarum in unitate essentiae: vel denique quia naturae captum penitus excedunt, tum ut fiant, tum ut cognoscantur, cuiusmodi sunt gratia, fides, spes, quae idcirco supernaturalis ordinis esse dicuntur.
Obiicies 2. Sensus est potentia cognoscitiva longe inferior intellectu, qui tamen nullo eget auxilio supernaturali ut circa quaecumque obiecta sua feratur; oculus enim, v. g. nativa sua activitate videre potest quodcumque visibile: ergo multo minus tali auxilio intellectus indigere debet, ut in quodlibet intelligibile feratur. Consequentia probatur: Ideo sensus non eget supernaturali auxilio, quia ex Arist. 3. De Anima, t. 45. natura non deficit in necessariis, et potentiis omnia subsidia ministrat, quibus suas operationes exercere possint; ergo multo minus deficere debet intellectivae potentiae, quae cum sit sensibus longe praestantior, minus pendere debet ab extrinseco ut operetur; sed ei deficeret si praeter nativam suam intelligendi virtutem alio adhuc egeret auxilio, ut obiectum aliquod perciperet: ergo tali auxilio non eget.
Negat consequentiam Doctor. et ad eius probationem respondet, naturam idcirco non deficere in necessariis, non quod omnia media ad agendum necessaria ipsa ministret; sed quod potentias et facultates expeditas ad operationem cuique rei congruam tribuat: id autem tam intellectui, quam sensibus confert; utraque enim facultas tam sensitiva, quam intellectiva habet a natura inditam virtutem operandi sibi maxime convenientem. Quod si intellectus non possit hanc suam virtutem naturalem circa aliquod obiectum exercere; id non provenit ex defectu naturae ei necessaria non suppeditantis; sed ex summa dignitate tum obiecti, quod cum sit superioris ordinis, vim naturalem intellectus excedit, nec ab eo potest attingi nisi aliquo superioris ordinis auxilio elevetur et roboretur: tum intellectus, qui idcirco nobilior censetur, et illustrior, quod non solum naturalis, sed etiam supernaturalis ordinis perfectionem exigat ad suum ornatum et complementum. Unde merito infert Doctor num. 33. naturam ei idcirco non deficere; siquidem ei confert omnia quae ad naturalem operationem in eo desiderantur; licet ei non conferat quae ad supernaturalem cognitionem obiecti supernaturalis exigit; natura enim tantum quae naturalia sunt debet exequi. Cum autem sensuum omnis perfectio pure sit naturalis, ipsis profecto natura deficeret, si eis omnia ad suum obiectum percipiendum non subministraret.
Instabis. Natura nedum virtutem, sed etiam media ad operandum necessaria sensibus subministrat: ergo etiam intellectui omnia ad quodlibet intelligendum necessaria media debet conferre, alioquin intellectus deterioris erit conditionis et sortis, quam sensus.
Nego consequentiam. non enim aequa est intellectus cum sensibus comparatio; siquidem sensus ob suam minus perfectam agendi virtutem, ad certa quaedam obiecta certumque naturalem operandi modum limitantur, ultra quem ordinem nullatenus erumpere possunt; versantur enim solum circa ens sensibile, quod cum sit tantum ordinis naturalis, mirum non est si sensus ad omnia sua obiecta pertingenda nihil quidquam ultra naturae ordinem desiderent. Secus autem est de intellectu, qui cum pro adaequato obiecto habeat quodlibet ens intelligibile, sintque aliqua intelligibilia naturae captum et ordinem excedentia; hinc fit, quod licet ad ea cognoscenda naturalem inclinationem habeat, non tamen naturae viribus ad ea pertingere possit; unde necessum est ut ad illa cognoscenda aliquo supernaturali medio illustretur et firmetur. Nec exinde sequitur intellectum esse deterioris sortis quam sensus, nam, ut loquitur Doctor n. 33., summa perfectio est intellectui, quod possit divinitus elevari ad maiorem perfectionem recipiendam, quam ipse possit active producere. Indicium enim est eum non perfici solum iis quae intra naturae limites et cancellos aretantur; sed etiam praeternaturalem aliquam excellentiam ad suae perfectionis complementum exigere. Secus autem est de sensibus, quorum summa et ultima perfectio cum ab agentibus naturalibus conferri possit, consequens est eos minoris esse perfectionis capaces quam intellectus.
Obiicies 3. Doctor: Idcirco requireretur doctrina aliqua supernaturalis, maxime quia intellectus non est proportionatus cuilibet obiecto cognoscendo, ac proinde per aliquid aliud ei deberet conformari et proportionari: sed haec ratio nulla est: ergo neque id ad quod probandum assumitur.
Probatur minor. Illud per quod intellectus aequari ac conformari deberet obiecto, vel esset naturale, vel supernaturale. Non primum, quia elevare non posset intellectum ultra suum statum naturalem, et eum obiecto supernaturali proportionatum efficere. Non etiam secundum, quia cum intellectus ex se non sit proportionatus alteri rei supernaturali, non posset illud supernaturale excipere, nisi iterum per aliud huius receptionis capax efficeretur; de quo cum eadem recurreret difficultas, fieret processus in infinitum: ergo in intellectu nulla desideratur doctrina supernaturalis.
Respondet n. 31. concessa maiore negando minorem. Verum enim est intellectum conformari obiecto supernaturali, tum formaliter per cognitionem supernaturalem quam habet de ipso obiecto, tum efficienter per Deum revelantem et concurrentem effective ad producendam illam cognitionem, quam alias intellectus ex se et per phantasmata (sine quibus naturaliter pro hoc statu nihil percipit) non posset assequi. Unde illud per quod proportionatur obiecto, tam efficienter, quam formaliter, supernaturale est; non tamen ad id conformari et proportionari debet per aliquid aliud; siquidem cum intellectus sit in potentia obedientiali, tum respectu cognitionis supernaturalis excipiendae, tum respectu concursus effectivi supernaturalis Dei, utrumque immediate recipere potest, nec indiget aliquo alio, ut ad id disponatur et proportionetur.
Urgebis. Cuilibet potentiae naturali debet correspondere activum naturale, quod eam reducat ad actum; alioquin frustranea esset potentia, cum ad actum non esset reducenda: sed in anima nostra est intellectus passibilis, seu patiens, qui est potentia receptiva cuiuscumque cognitionis, etiam supernaturalis: ergo intellectus agens, qui in ea est, debet esse productivus cognitionis etiam supernaturalis.
Respondet 1. Doctor n. 25. negando maiorem; falsum enim est quod omni passivo naturali activum naturale correspondeat; quia, inquit, multa sunt naturaliter receptiva perfectionis, cuius non habent principium activum intrinsecum; maxime vero quando potentia propter sui excellentiam ordinatur naturaliter ad recipiendam perfectionem ita eminentem, ut a nullo agente naturali produci queat; sic ut de facto noster intellectus passibilis ordinatur ad cognitionem obiecti supernaturalis, quae a Deo solo revelante conferri potest. Nec exinde sequitur illam potentiam ut naturalis est, esse frustraneam; licet enim per agens naturale non possit principaliter reduci ad actum; sufficit quod ab agente supernaturali compleatur et ad actum reducatur.
Respondet 2. distinguendo maiorem n. 26.: Cuilibet potentiae passivae naturali correspondet activum naturale, quatenus illa potentia dicitur naturalis ex eo quod comparatur ad actum, vel formam naturalem et naturaliter excipiendam, negat: quae dicitur naturalis quatenus respicit agens naturale, ut cum eo concurrat ad aliquem effectum producendum, v. g. materia ligni, quae respicit ignem, ut cum eo concurrat ad alterum ignem producendum, concedit: intellectus autem passibilis, seu potentia receptiva cognitionis, quatenus sese extendit ad cognitionem obiecti supernaturalis, non dicitur naturalis; quippe cum respiciat formam supernaturalem ab agente supernaturali producendam: sed secundum hanc considerationem appellari potest supernaturalis; ideoque ut sic considerata non mirum esse debet, si activum naturale sibi correspondens non habeat.
Instabis. Intellectus agens non potest immediate cognitionem supernaturalem et circa obiectum supernaturale producere: ergo nec patiens poterit eam a Deo revelante et supernaturaliter agente productam excipere. Consequentia patet, quia non minor esse debet intellectus agentis activitas ad producendum, quam sit passibilis capacitas ad recipiendum id quod producitur.
Nego consequentiam. Plura namque requiruntur ad producendam cognitionem etiam naturalem, quam ad eam productam excipiendam; siquidem ad eliciendam cognitionem, nedum desideratur intellectus agentis activitas, sed et obiectum movens per phantasmata, quae a terrenis suis contagiis veluti debent esse detersa, ut cum intellectu concurrere possint ad eliciendam cognitionem; haec autem omnia non desiderantur in excipienda cognitione, sed sola requiritur intellectus patientis capacitas ad recipiendum quod ei proponitur. Haec autem capacitas cum sese extendat ad omnem cognitionem excipiendam, quoquo modo illa producatur, ex se velut indifferens est ad cognitionem naturaliter aut supernaturaliter productam; utramque enim potest excipere sive ab intellectu naturaliter, sive supernaturaliter agente. Cum hoc tamen discrimine, quod ad cognitionis naturalis receptionem, egeat tantum concursu ordinario; ad receptionem vero cognitionis supernaturalis, uberiorem Dei concursum exigat. Restat itaque summe necessariam esse Theologicam Doctrinam quae sublimiores veritates aperiat.
Quaestio II: An theologia positiva sit utilis et necessaria
Ex praecedenti Quaestione satis superque constat necessario admittendam esse aliquam Theologicam Doctrinam, quae principes et maxime necessarias veritates aperiat, quas ope Philosophiae et rationis naturalis adminiculo nullatenus detegere liceret. Cum autem, ut praemonuimus, Theologia ratione methodi distribuatur in Positivam et Scholasticam; cumque huius temporis haeretici utramque infensissime criminentur; opera pretium est resolvere, an utraque fidelibus et Ecclesiae sit necessaria, an vero alterutra ableganda sit et respuenda; quod ut evidentius innotescat
Notandum 1. Theologiam Positivam ita appellari, alterutro ex his tribus motivis. Primo, quia proponit et exponit veritates et articulos fidei, veluti certa ac indubitata quaedam fundamenta, ex quibus Scholastica suas conclusiones elicit et format argumentationes, quibus fidei mysteria illustret et catholica dogmata adversus haereticos et infideles tueatur. Secundo, quia maxime versatur in explicanda et aperienda lege ac institutione divina, quae ius divinum positivum dicitur. Sicut enim ius positivum humanum appellatur, quod libere positum est a Superiore, potuitque simpliciter ab eo non praescribi, si voluisset, et adhuc posset ab eo libere ex auctoritate revocari, si ita videretur; in quo ius positivum a iure natura discrepat, quod hoc non aliqua arbitraria institutione et praecepto libero Superioris, sed ex se et natura sua tale est, nec ullius est mutationis capax: sic Theologia positiva dicitur, quae tota est in explicando iure divino positivo, nempe divina lege, sacris Scripturis aperiendis, necnon divinis traditionibus et Ecclesiae decretis investigandis, quae ius positivum, divinum, aut ecclesiasticum appellantur; quia tam a Deo, quam ab Ecclesia libere positum est et determinatum. Tertio denique Positiva dicitur a Positionibus et thesibus, quia graviores fidei controversias et positiones, seu principes veritates tractat, ut ex earum declaratione fides illustretur et inconcussa perseveret.
Notandum 2. Theologiam Positivam et Scholasticam non differre invicem essentialiter; sed tantum accidentario et secundum diversum modum procedendi: siquidem utraque habet idem obiectum, Deum nempe sub ratione deitatis cognoscendum per discursum, aut oratorium a Positiva, aut philosophicum a Scholastica. Utraque eadem principia agnoscit, easdem fidei assertiones, tam scriptas, quam traditas. Utraque non haeret solis Scripturis sacris proferendis; sed etiam colligit et adiicit indubitatas Ecclesiae traditiones; evolvit historiam Ecclesiasticam; decreta Conciliorum scrutatur; libros et commentaria Sanctorum Patrum inquirit, ut latentem in eis Catholicam veritatem detegat et aperiat. Invicem tamen differre videntur, quod Scholastica sit exactior et accuratior, magisque in his omnibus tractandis et applicandis philosophicam methodum servet, et syllogisticum ordinem, ut veritates detegat evidentius et efficacius suadeat: ordo enim est obstetrix, sicut e diametro confusio noverca omnium disciplinarum. Adde quod Scholastica plerumque Philosophiae naturalis auxilium et lumen advocet, nedum ut vibrata ab haereticis et infidelibus in fidei articulos argumenta naturali ac philosophica ratiocinatione dissolvat, sed etiam ut fidei dogmata per rationes naturales et momenta philosophica suadeat esse credenda.
Notandum 3. Hanc esse Ecclesiae triumphantis cum militante concordiam, quod quemadmodum in Ecclesia caelesti Deus interiores Angelos a superioribus voluit edoceri et illuminari: ita pariter in Ecclesia terrestri
Quosdam, inquit S. Apostolus ad Ephesios 4., dedit quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem Pastores, et Doctores: Idque duplicem in finem, primum quidem inquit, ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem Corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis filii Dei, etc. Secundum autem, ut iam, ait, non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
Quasi diceret, Deum idcirco Doctores in Ecclesia statuisse, tum ut divinas veritates, quas ipsi penitius inspiciunt, rudiori fidelium coetui manifestent; tum ut, suae doctrinae face et clava suborientes haereses extinguant, et ab Ecclesia eliminent. Quibus patet quantum fideles Doctoribus egeant: quod utique evidentius probabit
Conclusio unica. — Theologia positiva Ecclesiae Dei semper fuit utilis et summe necessaria.
Haec est omnium Catholicorum contra haereticos, maxime Calvinistas, qui cum suo haeresiarcha contendunt Scripturas sacras ita evidenter et aperte patere, ut nullo prorsus Doctore opus sit ad eas concipiendas et explicandas.
Probatur conclusio. Primo namque admittenda est aliqua doctrina quae Scripturae sacrae genuinum sensum aperiat, illius solvat ambages, et sub simplicibus verborum involucris latitantia mysteria detegat; quibus fidem astruat, haeresim destruat, et iacula, quae ex divinis Scripturis depromere et in Catholicos vibrare solent haeretici, in eos retorqueat ac retundat; sed haec omnia praestat Theologia Positiva: ergo necessario est admittenda. Minor aperte patet ex ipsius Theologiae Positivae definitione et munere; tota siquidem versatur in Scripturarum explanatione, ut fideles instruat, mysteria reseret, et haereticorum falsa dogmata iisdem, quibus male nitebantur, Scripturarum oraculis impugnet et expugnet; idcirco Tertullianus, libro De praescriptionibus, cap. 15, eam Scripturarum exercitationem appellat, utpote quae tota sit divinis Scripturis exponendis et reserandis. — Probatur itaque maior ex ipsamet Scriptura sacra, nam inquit S. Paulus, 2. ad Timotheum 2: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia; ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus. Quibus quatuor Theologiae Positivae munia praecipua detegit et indicat, quae ex Scriptura depromit: Primo fideles catholicam veritatem docet: Secundo haereticos arguit: Tertio corripit improbos: Quarto infideles erudit et instruit. Insuper ipsemet ad Ephesios 4. affirmat Deum ineffabili sua erga Ecclesiam providentia ei varios dedisse ministros, maxime vero alios Pastores, et Doctores ad consummationem Sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei. Rationem subdit: Ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento Doctrinae in nequitia hominum ad circumventionem erroris. Unde ad Titum 1. ait: Oportet Episcopum esse amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Ergo censet aliquam esse doctrinam sacram, quam Ecclesia Pastores et Doctores callere debent, ut fideles erudiant, ne falsis haereticorum dogmatibus circumveniantur: haeretici enim, ait Tertullianus, lib. De praescriptione, cap. 14., Scripturas obtendunt, et hac sua astutia, statim quosdam movent; in ipso vero congressu firmos quidem fatigant, infirmos capiunt, medios cum scrupulo dimittunt. Necessum est ergo aliqui sint viri peritissimi, qui genuinum Scripturae sensum aperiant, et solvant insidias quas fidelibus ex depravato Scripturae sensu struunt haeretici.
Probatur Secundo. Scripturae sacrae ita profundum ac reconditum sensum habent, totque ac tantas difficultates involvunt, ut summa opus sit eruditione, summoque studio ad eas explanandas et interpretandas, ac proinde necessum est ut aliqui huic explanationi et interpretationi omnem suam dent operam; sed id fit per Theologiam Positivam: ergo est admittenda. Minor patet: Maior probatur: primo namque idem pene de omnibus Scripturis videtur ferendum esse iudicium, quod ipse Sanctus Petrus tulit de Epistolis Sancti Pauli, in quibus, inquit, Epist. 2. c. 3., sunt difficilia quaedam intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas ad suam ipsius perditionem.
Idipsum omnes pene Sancti Patres fatentur: nam Origenes, lib. 7. Contra Celsum, ait: Alii quoque cordati viri scrutando Scripturam intellectum eius invenire potuerunt; licet revera sit multis in locis obscura. Ambrosius Epist. 14.: Mare est Scriptura divina habens in se sensus profundos, altitudinem propheticorum aenigmatum. Augustinus, 12. Confess. c. 14.: Mira profunditas est eloquiorum tuorum, Domine! quorum ecce ante nos superficies blandiens parvulis! sed mira profunditas. Horror est intendere in eam: horror honoris, et tremor amoris. Idem lib. 2. De doctrina Christiana, cap. 4., loquens de Scripturarum lectione, ait: Sed multis et multiplicibus obscuritatibus, et ambiguitatibus decipiuntur, qui temere legunt aliud pro alio sentientes: quibusdam autem locis quid vel falso suspicentur non inveniunt; ita obscure quaedam dicta, densissimam caliginem obducunt. — Subiicit autem huius obscuritatis rationem, Quod totum (inquit) provisum divinitus esse non dubito, ad edomandam labore superbiam, et intellectum a fastidio revocandum, cui facile investigata plerumque vilescunt.
Ipsi concinit sanctus Gregorius, Hom. 6. in Ezech.
Magnae, inquit, utilitatis est ipsa obscuritas eloquiorum Dei, quia exercet sensum ut fatigatione dilatetur, et exercitatus capiat quod non potest capere otiosus. Habet quoque aliud maius, quia si Scripturae sacrae intelligentia in cunctis esset aperta, vilesceret, quae in quibusdam locis obscurioribus tanto maiori dulcedine reficit inventa, quanto maiori manifestus.
Facessatque Calvinus, qui sibi ipsi licet contrarius lib. 1. Institutionum, c. 7. ait: Non obscuriorem veritatis suae sensum ultro Scriptura praefert, quam coloris sui res albae ac nigrae, saporis suaves et amarae.
Probatur tertio. Haeretici Scripturas sacras pravum in sensum detorquent ut suis erroneis dogmatibus patrocinentur: ergo necessum est quod sint aliqui Catholici Doctores qui eiusdem Scripturae genuinum sensum aperiant, quo facilius fidei veritatem tueantur. Consequentia patet. Antecedens probant sancti Patres, in primis Tertullianus, libro De praescriptione haereticorum cap. 39.: Nec periclitor dicere ipsas quoque Scripturas sic esse ex Dei voluntate dispositas, ut haereticis materias subministrarent; cum legam, oportet haereses esse, quae sine Scripturis esse non possunt. Origenes in lib. 3. De principiis, c. 21. Horum, inquit, omnium falsae intelligentiae causa, his, de quibus supra diximus, non alia extitit, nisi quod sancta Scriptura ab his non secundum spiritualem sensum, sed secundum litterae sonum intelligitur. Hilarius in libro 2. De Trinitate: de intelligentia haeresis, non de scriptura est; et sensus, non sermo fit crimen. Concinit S. Augustinus in tractatu 18. super Evangelium Ioannis: Neque enim, inquit, natae sunt haereses et quaedam dogmata perversitatis illaqueantia animas et in profundum praecipitantia, nisi dum Scripturae bonae intelliguntur non bene; et quod in eis non bene intelligitur, etiam temere et audacter asseritur. Vigilius Afer in lib. 2. Contra Eutychem: Origo cunctarum impietatum haec est, dum caelestium dictorum virtus vitio malae intelligentiae teme- rata, non secundum qualitatem sui sensus perpenditur, sed in alias res pro arbitrio legentis, secus quam rei ratio postulat derivatur. Isidorus Hispalensis in lib. 8. Originum, c. 5.: Quicumque aliter Scripturam sacram intelligit, quam sensus Spiritus sancti flagitat, a quo conscripta est, licet de Ecclesia non recesserit, tamen Haereticus potest appellari. Epiphanius Diaconus in Synodi 1. actione 6.: Cum aliqui recta secundum quod sibi videtur dogmata conantur pervertere, nemo miretur si Scripturae verbis utuntur. Nam et omnes Haeresiarchae de divinitus inspirata Scriptura erroris sui colligunt occasiones, quae per spiritum sanctum recte dicta sunt, malignis sensibus adulterantes.
Tertio denique veritas nostrae Conclusionis firmatur ex universa Ecclesiae praxi; siquidem legimus ab ipsius exordio institutas fuisse scholas in quibus Theologia positiva publice docebatur. Eiusmodi scholae meminit Eusebius, lib. 5. Historiae Ecclesiasticae, cap. 10., ubi loquens de Alexandrina Schola, ait:
Per idem tempus fidelium Scholae praeerat vir doctrinae causa celeberrimus nomine Pantaenus, quippe iam a priscis temporibus sacrarum litterarum Schola in ea civitate fuerat instituta, quae quidem nostra adhuc aetate perseverat et ab hominibus tum eloquentia, tum divinarum litterarum studio instructissimis obtineri dicitur: ergo perperam haeretici Christianas Academias ut novum et a Gentilitate emendicatum fideique perniciosum inventum lacessunt et insectantur.
Obiiciunt haeretici: Si qua ratio utilitasque suadeat admittendam esse Theologiam Positivam, maxime ut Scripturam sacram interpretetur, et varias illius solvat obscuritates et ambages: sed ad id prorsus est inutilis: ergo respuenda. Maior patet ex dictis. Minorem probant variis ipsius Scripturae sacrae textibus, ex quibus inferre nituntur eam ita esse apertam, ut ad percipiendum illius genuinum sensum, nullo interprete, nulloque Doctore opus sit. Sic Psalmo 18.: Praeceptum Domini lucidum et illuminans oculos. Prov. 6.: Mandatum lucerna est, et lex lux. 2. Petri 1.: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes tamquam lucernae lucenti in caliginoso loco: ergo tantum abest, ut sacra Scriptura aliqua obscuritate offundatur; imo ipsa lux est, quae omnes quas suo sinu veritates complectitur, divino veluti fulgore irradiatas exhibet.
Nego minorem. Et illius probationem distinguo: Scriptura sacra fulget lucis instar in omnibus suis libris et contextibus, nego; in aliquibus, puta historialibus, concedo; fateor enim Scripturam sacram interdum ita patentem sensum praeseferre, ut legenti cuilibet primo intuitu fiat manifestus. Sed etiam necessum est Haeretici fateantur eam ut plurimum tanta caligine suffusam, ut nonnisi vel Deo revelante, vel doctissimis viris interpretantibus, genuinus illius sensus possit detegi: ut patet tum ex supra memorata Sanctorum Patrum sententia: tum ex ipso Davide, qui licet apprime novisset significationem et vim verborum linguae Hebraicae, quibus tunc sacra Scriptura erat exarata; nihilominus Deum supplex precabatur: Da mihi intellectum et scrutabor legem tuam; Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua... Illumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas, Psal. 118. Unde merito S. Hieronymus, Epist. ad Paulinum, subinfert: Si tantus Propheta tenebras ignorantiae confitetur, qua nos putes parvulos, et pene lactentes inscitiae nocte circumdari? Hoc autem velamen non solum in facie Moysis, sed et in Evangeliis, et Apostolis positum est... Nisi aperta fuerint universa quae scripta sunt ab eo qui habet clavem. David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit, nullo alio reserante pandentur.
Instant haeretici: Scripturae sacrae non sunt intellectu difficiles nisi superbis et malitia excaecatis hominibus iuxta illud Pauli, 2. Corinth. 4.: Si opertum est Evangelium nostrum, in iis qui pereunt, est opertum; in quibus Deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriae Dei. Igitur Christi fidelibus sacra Scriptura non est operta, sed aperta. — Confirmant ex S. Chrysostomo, Homilia 3. de Lazaro, ubi cum ostendisset Philosophos obscure locutos, et veritatem non detexisse, sed eam multis texisse verborum involucris, subdit: Apostoli vero et Prophetae omnia contra fecerunt manifesta, claraque prodiderunt, veluti communes orbis Doctores; ut per se quisque discere possit ea quae discuntur ex sola lectione: ergo ad eas percipiendas fidelis non eget interprete, et Doctore.
Respondeo ad primum. Apostolum iis verbis non agere de facili, vel difficili Scriptura intelligentia, sed de fide Evangelica, quam praedicantibus Apostolis plures ex malitia et mentis excaecatione repellebant, eo quod veritates Evangelicas sensuum voluptati et rationi naturali repugnare censerent. Sanctus Chrysostomus autem non loquitur de universa Scriptura, sed solum de libris historialibus, quos intellectu faciles ex ipsa sola lectione denuntiat. Subdit enim: Sume librum in manus, lege historiam omnem, et quae nota sunt, memoria tene; et quae obscura sunt parumque manifesta frequenter percurre: quod si non poteris assiduitate lectionis invenire quod dicitur, accede ad sapientiorem, vade ad Doctorem: ergo censet aliquos esse contextus obscuros de quibus Doctores sunt audiendi et consulendi.
Obiiciunt secundo haeretici, quod etsi sacra Scriptura aliquibus tenebris offundatur, eas tamen non ab homine exterius, sed a Deo interius docente esse solvendas; fideles enim Deum solum Doctorem habere debent, iuxta illud Isaiae vaticinium 51. Ponam universos filios tuos doctos a Domino. Et Ieremiae 31.: Dabo legem meam in cordibus eorum, et in corde eorum scribam eam: non docebit ultra vir proximum suum, dicens: Cognosce Dominum; omnes enim scient me, a minimo eorum usque ad maximum. Ergo nullo doctore egemus, nec proinde Theologia Positiva opus est.
Nego consequentiam. Nec enim is est praedictorum contextuum sensus; Isaias namque et Ieremias intelligendi sunt de Doctrina Evangelica, quae lege Mosaica in hoc prae ceteris eminebat, quod non per Prophetas, sed per ipsummet Dei Filium tradita et expressa fuerit, iuxta illud S. Pauli, Hebr. 1.: Multifariam multisque modis olim Deus loquens Patribus in Prophetis; novissime diebus istis nobis locutus est in Filio: quo fit ut omnes Christiani dicantur Theodidacti, hoc est a Deo edocti, vel immediate ut Apostoli et Discipuli; vel saltem mediate, ut ceteri fideles.
— Vel dico, praedictos Prophetas conferre statum legis novae cum veteri, ut sit sensus, omnia fidei mysteria et arcana multo clariora fore in Evangelica lege, quam in Mosaica, quae plena erat umbris et figuris.
— Vel denique dico, praefatos textus fuisse praenuntiativos illius mirandi illapsus Spiritus sancti super Apostolos in die Pentecostes, et super alios quoscumque fideles nascentis Ecclesiae filios, qui bus cum baptismo Spiritus sanctus conferebatur, et donum scientiae, prophetiae, ac genera linguarum divinitus infundebantur, ita ut idiotae quique et rudes in momento sapientissimi evaderent.
Urgent haeretici: Ex prima Ioannis 2. cap. Non necesse habetis, inquit Ioannes ad fideles scribens, ut quis vos doceat: sed unctio docet vos de omnibus: ergo fideles nullo etiam indigent Doctore, nec consequenter nulla Theologia.
Nego consequentiam. Siquidem sanctus Ioannes non intendit fideles homine Doctore non egere; quorsum enim ipse Epistolas ad fidelium eruditionem scripsisset? Quorsum Deus in Ecclesia sua ordinasset pastores et Doctores ad consummationem Sanctorum, ut supra diximus? Vult itaque solum comprimere vanam quorumdam fidelium curiositatem, qui ab Apostolis edocti, etiam Pseudo-Apostolos audiebant, qui superseminantes zizania, veritates Catholicas suis pravis dogmatibus infuscabant. — Vel dico, eum intelligendum esse de Theologia Affectiva, et Mystica, quam non lectio docet, sed unctio; non littera, sed spiritus: non mortalis homo, sed Deus immortalis, qui plerumque infirma mundi eligit ut confundat fortia. Contingit enim non raro, quod rudes quique idiotae, qui vix litteras callent, Deo interius docente et divinitus illuminante, abditissima quaeque fidei mysteria percipiunt et reconditos Scripturarum sensus aperiunt et explanant apertius, quam doctissimus quisque facere posset. De quibus loqui videtur S. Augustinus, lib. 83. Quaestionum, q. 48. dicens:
Credibilium tria sunt genera: alia sunt quae semper creduntur, et numquam intelliguntur, sicut est omnis historia, temporalia et humana gesta percurrens: alia quae mox ut creduntur intelliguntur, sicut sunt omnes rationes humanae, vel de numeris, vel de quibuslibet disciplinis. Tertium, quae primo creduntur et postea intelliguntur, qualia sunt ea quae de divinis rebus non possunt intelligi, nisi ab his qui mundo sunt corde, quod fit praeceptis servatis, quae bene vivendo accipiuntur.
Quaestio III: An, et qualiter theologia scholastica Ecclesiae Dei prosit
Notandum 1. Theologiam Scholasticam sic appellari triplex ob motivum. Primo, quia haec maxime docetur et discitur in Scholis; Positiva autem proprio studio et sacrarum Scripturarum privata et assidua lectione ac sanctorum Patrum exercitatione comparatur. Secundo, quia more Academico et philosophico ex principiis divinae fidei immediate vel mediate cognitis, suas conclusiones per legitimum discursum elicit, ut fidei mysteria explicet evidentius, contra impugnantes animose tueatur, et solvendo omnes, quae adversus ea possent obici contradictiones et implicantias, facilius credenda suadeat. Tertio denique, ita dicitur per quandam analogiam cum Philosophia, quemadmodum enim Philosophia versatur in investigandis rebus naturalibus; ita Theologia Scholastica maxime detinetur et occupatur circa ius divinum naturale, id est circa veritates omnino immutabiles; quales sunt non solum Dei essentia, perfectiones, Trinitas personarum; sed etiam cultus ei secundum se debitus: imo et eius divina praecepta, ac media omnia quae ad Deum consequendum conducunt; non quidem ut sunt actu existentia; sic enim haec omnino libera sunt, et potius a Theologia Positiva, quam a Scholastica considerantur: sed ut sunt possibilia, et quatenus nullam contradictionem involvunt, nimirum ut Theologus aperiat nullam esse repugnantiam in Dei operibus; nec gratiam naturae officere, imo ipsam perficere; et omnia fidei mysteria non esse contra, licet non sint iuxta rationem naturalem.
Notandum 2. Certo certius Theologiam Positivam aut Scholasticam singulis fidelibus sigillatim spectatis, non esse absolute necessariam ad consecutionem salutis. Ratio est clara; rustici enim complures rerum theologicarum rudes penitus et ignari, utpote in agris fere semper et inter pecora degentes, fidei tamen Articulos firmissime credunt, sanctisque Ecclesiae sacramentis muniti, feliciter ex hac vita decedunt, et salutem aeternam consequuntur. Imo nec universo fidelium coetui seu toti Ecclesiae Theologia Scholastica videtur absolute necessaria; quippe ante Magistri Sententiarum tempora, qui circa annum millesimum centesimum quadragesimum Theologiam in academicam formam et methodum reduxit, Ecclesia diu pietate ac doctrina floruit, mediisque sufficientibus et ad suos de rebus fidei instruendos, ad haereticorum vim propulsandam erroremque eliminandum, instructa fuit.
Notandum 3. Theologiam Scholasticam singulis fidelibus, mediate saltem, toti vero Ecclesiae immediate necessariam esse necessitate morali, seu maximi commodi et summae utilitatis; singuli namque fideles opus habent Doctoribus, qui fidei Articulos ex se obscuros ac difficiles variis propositis rationibus credibiles faciant; dubiaque omnia, quae vel ex proprio cuiusque ingenio occurrere, vel arte daemonis suggeri, vel denique ex haereticorum perversitate proponi possunt, diluant atque dissolvant: rudes enim fideles tot periculis expositi, si huiusmodi Theologorum destituantur praesidio, aegre in fide subsistent. Ecclesia pariter tot haereticorum telis petita labefactaretur, si non adessent subtiles illi Theologiae proceres, qui haereticorum technas et fallacias retexere, offusasque hominum mentibus erroris tenebras dissipare possent. Quod utique fusius et efficacius demonstrabit
Conclusio unica. — Theologia Scholastica Ecclesiae Dei summe utilis est, et necessaria. Haec est omnium Sapientum contra haereticos, et nonnullos Pseudo-Catholicos.
Probatur primo quidem ex universali consensu totius Christianae reipublicae, quae hanc methodicam Theologiam venerata est, et amplexata statim atque in mundum prodiit, eique docendae et discendae scholas amplissimas erexit; ditavit pinguibus Professorum stipendiis, privilegiisque honorificis exornavit.
Secundo. Ex Conciliorum oraculis; Constantiense enim Theologiam Scholasticam satis superque probavit, dum Sessione 8 improbavit damnavitque omnes errores Wicleffi; eum maxime quo universitates, studia, collegia, et magisteria vana vanitate introducta esse pronuntiabat. Similiter Clemens V. in Concilio Viennensi, ubi statuisset baptismum tam adultis, quam parvulis esse necessarium ad salutem, subdit: Verum, quia quantum ad effectum baptismi reperiuntur Doctores quidam Theologi opiniones contrarias habuisse; quibusdam ex eis dicentibus per virtutem baptismi parvulis quidem culpam remitti, sed gratiam non conferri: aliis e contra asserentibus, quod et culpa eisdem in baptismo remittitur, et virtutes, ac informans gratia infunduntur quoad habitum, etsi non pro illo tempore quoad usum; Nos autem attendentes generalem efficaciam mortis Christi, quia per baptisma applicatur pariter omnibus baptizatis, opinionem secundam quae dicit tam parvulis quam adultis conferri in baptismo informantem gratiam et virtutes, tamquam probabiliorem, et dictis Sanctorum ac Doctorum modernorum Theologiae magis consonam et concordem, sacro approbante Concilio duximus eligendam.
— Ex quo quantum auctoritati Theologorum Scholasticorum tribuat, non modo tantus Pontifex, sed et universalis Ecclesia, sane liquet; quippe cum in re tanti momenti velit decernatque haerendum esse probatae pluribus eorum opinioni; quid si omnes inter se constanti consensione conspirassent? Non iuvat referre quantum opis et dignitatis aliis in sequentibus Conciliis Ecumenicis Doctores Scholastici contulerint excutiendo difficillimas quasque quaestiones, et in utramque partem eas ventilando, ut facilius veritas appareret, et haereticorum falsa dogmata funditus ruerent, et evanescerent; haec enim solus ignorare potest qui eorum Conciliorum acta non legerit. Hinc Tridentinum pluribus decretis sancivit ubique locorum instituenda esse collegia, et omnibus gratiis et privilegiis Academias esse donandas.
Tertio. Idipsum patet ex decretis et sententia Summorum Pontificum: siquidem Innocentius IV. nostro Alexandro Alensi (qui propter summam eruditionem, Fons vitae, dum viveret, appellabatur) praecepit et Apostolica auctoritate mandarit, ut summam Theologiae conscriberet; quam demum et Alexander IV. Apostolico Diplomate approbavit. Et ut cetera Pontificum decreta missa faciam, unum aut alterum refero: Primum quidem Honorii III: hic enim capite, Super specula, de magistris, statuit:
Ad Theologiae professionis studium aliqui destinentur, qui cum ducti fuerint in Dei Ecclesia, velut splendor fulgeant firmamenti: et quibus postmodum copia possit haberi Doctorum, qui velut stellae in perpetuas aeternitates mansuri, ad iustitiam caleant plurimos erudire.
Hoc ipsum egregie commendat Gregorius IX. Epistola ad Academiae Parisiensis Magistros et Studiosos pro instauratione studiorum directa, et sub data Laterani eius Pontificatus anno 5. mense Aprili, ubi inter alia huius Academiae encomia haec habet:
Parens scientiarum Parisius, velut altera Cariath-Sepher, civitas litterarum clara claret: magna quidem, sed de se maiora facit optari docentibus, et discentibus gratiosa. In cruce utique, tamquam in officina sapientiae specialis, habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo rite conflatur: ex quibus prudentes, eloquii mystici murenulas aureas vermiculatas argento cudentes, et fabricantes monilia ornata lapidibus pretiosis, imo nulli pretio comparandis, Sponsam Christi decorant.
Quarto. Theologia Scholastica utilitas et necessitas apparet ex eius muneribus et officiis; quattuor enim sunt illius praecipua munera; nimirum declarativum, probativum, defensivum, et discursivum; quae colligere licet ex S. August. lib. 11. De Trinitate, cap. 1., ubi de Theologia loquens, quam scientiam appellat et sapientiam, ait: Huic scientiae illud tribuit quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur. Ex quibus fidei generatio et nutritio ad fidelium utilitatem; defensio vero et robur ad infidelium expugnationem confert. Subiungit enim sanctus Augustinus:
Qua scientia non pollent fideles plurimi, quamvis polleant ipsa fide plurimum; aliud est enim scire tantummodo quid homo credere debeat propter adipiscendam vitam beatam, quae nonnisi aeterna est, aliud autem scire quemadmodum hoc ipsum et piis opituletur, et contra impios defendatur.
Quod autem ad fidei generationem, nutritionem, defensionem, et robur per sua quattuor munia maxime Scholastica Theologia conferat facile suadetur. Declaratione namque fides gignitur; explicatione enim Scripturae sacrae, et propositione obiecti revelati, dispositive fides gignitur; siquidem fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei. Rom. 10. Probatione fides roboratur; rationes enim, similitudines, motiva et exempla quibus Theologi Scholastici fidei articulos elucidant, et credibiles demonstrant, infirmam ac nutantem fidem imbecillium roborant, et fovent. Defensione fides veluti firmo clypeo munitur, in quo, ut loquitur sanctus Paulus, Ephes. 6., possit omnia tela nequissimi ignea extinguere; dum enim Scholastici Theologi fallaces haereticorum rationes, et male philosophantium technas et sophismata ratiocinationis face detegunt, et solvunt in fumos, fides tuta victrixque triumphat. Discursu fides nutritur; ubi enim per discursum theologicum apparet fidei articulos non esse contra, licet sint praeter, et supra rationem naturalem; imo plerumque demonstrantur conformes naturae principiis, certum est, intellectum magis ac magis inclinari ut eis firmiorem tenacioremque assensum praebeat, quo fit ut fides veluti nutriatur et adolescat.
Quinto denique, sicut nemo est qui Sanctorum Patrum Theologiam summis laudibus non excipiat, et eam Ecclesiae Dei maxime utilem esse et necessariam non existimet; ita nullus est, qui Theologiam Scholasticam inutilem et respuendam iudicare debeat: idem enim cum Theologia Sanctorum Patrum habet obiectum, eodem principio nititur, et eumdem in finem collimat, nimirum fidei ac mysteriorum explanationem, haeresum extirpationem, fidelium instructionem, etc. Nihilque haec ab illa discrepat, nisi quod meliori methodo et ordine, quae SS. Patres variis locis, prout ferebat occasio, tractarunt, haec in unum corpus redigit, et suis locis apte singula disponit. Unde sicut nemo rationis compos vituperandum existimet Aristotelem, quod Philosophiam, ante perturbatam, indigestam, dissipatamque ordinaverit, summa arte tradiderit, in partesque distribuerit, ad quas omnia ordinate revocarit, et multis eam locis auxerit; ita tantum abest ut convitiis digni sint Theologi Scholastici, imo potius summam laudem apud omnes merentur, quod eandem Theologiae operam navarint, et illam eo quo nunc est loco, eaque methodo ordinaverint, ac pluribus quaestionibus divinorum mysteriorum explicativis auxerint. Theologia namque Scholastica ita omnia fidei dogmata indagat, expendit, et excutit, ut nihil fere intactum, indiscussumque relinquat: varias enim difficultates quaestionesque ab antiquis Patribus omissas, aut certe breviter perstrictas, excogitavit subtilius, proposuit evidentius, uberius explicavit, atque ad fidei normam, vel ad accuratam rationis amussim exactas pensitavit. Unde non immerito Theologi Scholastici, sui temporis dici possunt Ecclesiae Doctores et Patres; vices nempe agunt veterum illorum nascentis Ecclesiae Doctorum, qui sua doctrina Dei dogmata illustrarunt, et ab haereticorum impugnationibus acerrime defensarunt. — Adde. Quod adversus huiusmodi Theologiam, qua omnibus piis et doctis perplacet, soli obloquuntur idiotae grammatici, et haeretici atque haereticarum partium homines; quorum primi non magis audiendi sunt, quam caeci iudicantes de coloribus; posteriores vero tanti faciendi sunt, quanti phrenetici qui medico et medicinae obluctantur, quibus merito quadrant haec verba Augustini, lib. 3. De peccatorum meritis et remissione, cap. 6: Quia non tales homines erant de quorum essem auctoritate sollicitus, facile hoc in transactis atque abolitis habui. — Haec omnia luculenter non minus quam sapienter confirmat noster Sixtus V. Ille enim Ecclesiae Dei summus Antistes, in litteris decretalibus quibus sanctum Bonaventuram eximiis Doctoribus et Patribus Ecclesiae annumerat, ubi dixisset Theologiam Scholasticam divino munere a viris sapientissimis inventam, subdit:
Huius quidem tam salutaris scientiae cognitio, quae ab uberrimis divinarum litterarum, Summorum Pontificum et Conciliorum fontibus dimanat, semper certe maximum Ecclesiae adiumentum afferre potuit, sive ad Patres securius et utilius perlegendos, sive ad varios errores et haereses detegendas et refellendas, etc.
Obiciunt haeretici: Theologia Scholastica longe abest a veterum Theologorum dicendi gravitate, et peritia: gravius siquidem divina mysteria tractabant Doctores et primi Ecclesiae Patres; nihil enim absque auctoritate Scripturae, aut priorum Patrum sententia et definitione Conciliorum diiudicabant; formulas autem istas syllogisticas imbecillium muscipulas, aut ignorabant, aut tamquam inutiles aversabantur et respuebant: Theologi vero huius temporis, omissis omnibus, quae fideles maxime decent, omnia ad rationis lancem et trutinam examinant: ergo haec abicienda est ut inutilis. — Nego antecedens. Siquidem ut dictum est supra, Theologia Scholastica a doctrina Sanctorum Patrum in hoc solum discrepat, quod quae illi fusius et stylo oratorio ad vulgi intelligentiam magis accommodato totis libris et voluminibus disputarunt; haec brevi et dialectico dicendi modo, una interdum aut altera ratiocinatione concludit. Quare si quod est, in quo a vetere recentior Theologia dissideat, ob id sane, quod plus utilitatis et commodi suis studiosis, et idcirco maiori commendatione et celebritate digna videri debet.
Urgent haeretici: Omnis novitas cavenda est, et ab Ecclesia procul abicienda: ergo haec scholastica doctrina, utpote novum posteriorum saeculorum commentum, longe est ableganda. — Distinguo antecedens. Novitas dogmatum metuenda est nec audienda, donec ab Ecclesia ventilata fuerit et reprobata, concedo: novitas methodi doctrinae tradendae, maxime si clarior sit et facilior, est abicienda, nego: imo Christus ipse Theologum laudans, Matth. 13., eum similem facit homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera. Non quod nova, et veteribus opposita dogmata docere debeat: sed quod vetera, nova methodo doceat et explicet, ut monet Vincentius Lirinensis, cap. 27.
Intelligatur, inquit, a te exponente illustrius, quam ante obscurius credebatur: per te posteritas intellectum gratuletur, quod vetustas non intellectum venerabatur: eadem quae didicisti ita doce, ut cum dicas nove, non dicas nova.
Haec imprimis adamussim exequitur Theologia Scholastica, non enim nova tradit dogmata, sed quae a veteribus, vel fusius et uberius, vel levius dicta sunt, pertingit acutius, et profundius scrutatur et explicat.
Obiciunt 2. Theologia Scholastica tota est in vanis quibusdam quaestionibus philosophicis discutiendis, quae ad salutem, et fidei dogmatum illustrationem, nihil quidquam conferunt: ergo ut inutilis est ableganda. — Respondeo 1. Antecedens esse omnino falsum, ipsa namque experientia constat Theologos Scholasticos res fidei accurate et exacte tractare ex ipsius fidei principiis, nempe, Scriptura Sacra, doctrina Sanctorum Patrum, Conciliorum sanctionibus, et aliis Catholicae veritatis Sanctuariis, ex quibus per legitimum discursum conclusiones elicit; quod maxime confert ad mysteriorum elucidationem, haeresum confutationem, et fidelium instructionem; nam ut diserte ait Melchior Canus loc. 8. cap. 1.: Rationem si a Theologia submoveras, et rem et nomen amittes; quia scientia nonnisi per syllogismum quaeritur... quid enim interest, ratione sublata, non modo inter rusticum et Theologum, sed inter Theologum et pecudem, aut saxum aut truncum? — Secundo, si respuenda foret Theologia Scholastica, eo quod rerum divinarum tractandarum gratia et occasione quaestiones aliquas Philosophicas discutiat quae ad salutem per se non conferunt, simili ratione abicienda foret sacra Scriptura, utpote quae ad salutem plura non conducentia referat: puta dum agit de historiis Patriarcharum, Iudicum, Regum, de animalibus in arcam Noe inductis, et ex ea deductis, de cane Tobiae cauda blandiente, et aliis innumeris, quorum cognitio per se nihil confert ad salutem. — Dico itaque quod omnes contentiones et rixae inutiles apud Theologos, non Theologiae adscribendae sint, sed Theologo volenti sapere plus quam oportet. Quid? Scriptura sacra in dies haeretici abutantur in fidei perniciem; ergone idcirco ableganda? An comburenda, et extirpanda seges, quod nonnumquam inter tritici spicas, avenae et lolium adolescant? minime quidem, sed herbae inutiles evellendae, seges intacta relinquenda. Praescindendae sunt, fateor, omnes illae quaestiones vanae: sed servandae sunt et discutiendae, quae rebus Theologicis explicandis et illustrandis deserviunt.
Obiciunt 3. Haeretici, perpetua inter Theologos ardere dissidia, eorumque scripta rixis, et contentionibus penitus esse referta; nec ullum inter eos esse altercandi modum: nihil proinde certum, nihil stabile reperiri apud illos posse. — Respondeo. Theologos invicem non dissidere in his quae ad fidem spectant, sed summe esse inter se concordes; quod vero in aliis discrepent, nihil incommodi: imo res variae plurimum inde illustrantur; et veritas magis in dies elucescit: dum enim quisque suas partes tuetur, et conquisitis undequaque rationibus suam sententiam firmare, omnique eruditionis genere excolere nititur, infiniti scientiarum thesauri in Ecclesiae decus et ornamentum paulatim congeruntur, disciplinaeque omnes suis numeris redduntur absolutae. — Respondeo 2. Immerito haereticos Theologorum culpare dissensionem: innocens enim sit oportet qui alteri crimen obicit, ne quam in alio reprehendit, se reum culpae constituat. Quis autem nescit quantis rixis quamque infensis contentionibus invicem haeretici pugnent? vix enim nata est Lutheranorum secta, quin statim in tres alias classes dissecta fuit, et in Anabaptistas, Confessionistas, et Sacramentarios, velut in tria capita divisa, atque in ipsa prope infantia, triceps effecta: mox autem ubi adolevit (ut est foecunda monstrorum parens haeresis) alia et alia ex se capita protrusit, exiguoque temporis spatio in triginta quattuor sectas excrevit: nunc vero centum propemodum diversissimae Religiones numerantur ab uno Luthero prognatae. Nec in levioribus tantum, sed etiam in praecipuis fidei Articulis invicem dissident, sibique haeretici nomen et notam inurunt. Sic Lutherus, lib. Contra Sacramentarios, eos, et Zuinglianos, haereticos appellat: et alibi ait: Beatus vir qui non abiit in Consilio Sacramentariorum, nec stetit in via Zuinglianorum, nec sedit in cathedra Tigurinorum: neque his contentus eos etiam perdiabolatos, superdiabolatos, et transdiabolatos appellat. Illi autem ut vicem ei rependant Lutheri os diabolis plenum esse aiunt, etc. — Quodque inconstanti caput est, una eademque secta adeo fidei articulis dissidet, ut prioribus relictis, alia et alia in dies dogmata procudat credendaque omnibus proponat. Hinc Georgius Saxonicus Dux a Catholicis, quid ibidem Lutherani crederent rogatus, Quid nunc credant scio, inquit, quid sequenti anno credituri sint, penitus ignoro: ita nimirum de fide in fidem, de religione in religionem transferuntur. Quare appositissime ad rem praesentem S. Hilarius, lib. ad Constantium, et Constantem Imperatores:
Periculosum, inquiebat, nobis atque etiam mirabile est, tot nunc fides existere quot voluntates: tot nobis doctrinas quot mores, dum aut ita fides scribitur ut volumus: aut ita ut colimus intelligitur, sic plurimae creperent esse fides ne ulla sit, imo vero annuae, menstruaeque de Deo fides decernuntur, etc.
Obiciunt 4. Theologia Scholastica fidei meritum evacuat et extinguit; ergo tantum abest ut aliquatenus fidei prosit, imo plurimum obest. Probant antecedens ex S. Gregorio, hom. 26. in Evang.: Fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum: sed per discursum theologicum ratio naturalis fidei praebet experimentum; per eum enim intellectus movetur ut assensum praebeat obiecto proposito: ergo haec fidei meritum evacuat. — Distinguo antecedens. Fidei meritum evacuat si propositioni revelatae solum credatur propter rationis evidentiam, concedo. Si credatur maxime propter auctoritatem Dei revelantis, nego. Discursus autem theologicus non demonstrat evidenter propositionem revelatam; implicat enim aliquid esse revelatum et esse per se evidens quatenus revelatum est; sed solum demonstrat eam propositionem contineri, vel in Scriptura, vel in Conciliis, vel in universali Ecclesiae traditione et praxi. Unde non inducit intellectum ut ei assentiatur propter evidentiam rationis: sed tantum propter certam, et infallibilem auctoritatem revelantis.
Instant. Theologia Scholastica maxime nititur philosophicis et dialecticis argutiis: sed hae plurimum obsunt Fidei et Christianae veritati: ergo, etc. Probant Minorem ex Apostolis et sanctis Patribus, qui Philosophiam fidei inimicam et adversariam esse fatentur; nam sanctus Paulus ad Colossenses, 2. cap. monebat: Videte ne quis vos decipiat per Philosophiam, et inanem fallaciam: et Tertullianus, lib. De Anima, cap. 3., Philosophos appellat animalia gloriae et Patriarchas Haereticorum, et cap. 18 argumentationes philosophicas dicit esse tormenta cruciandae simplicitatis, et suspendendae veritatis, et ibidem appellat Platonem condimentarium Haereticorum. Inde, lib. De praescriptionibus ait: Stulta mundi in confusionem Philosophiae ipsius elegit; ea est enim materia sapientiae secularis et temeraria interpres divinae naturae, et dispositionis: denique haereses a Philosophia subornantur. Quid ergo Athenis et Hierosolymis? quid Academicae et Ecclesiae? quid Haereticis et Christianis? Nobis curiositate opus non est post Christum, nec inquisitione post Evangelium, cum credimus nihil desideramus ultra credere.
Unde S. Gregorius Nazianzenus, oratione 26., dolet in Ecclesiam irrepsisse captiones Sophisticas ac pravum artificium aristotelicae artis, et huius generis alia, velut Aegyptiacas quasdam plagas. Similiter Gregorius Nyssenus, lib. 2. contra Eunomium, illam sophisticam astutiam exprobrat: Ingenue ac sine rubore fatemur, inquit, nos neque orationem aliquam rhetorico elaboratam artificio aut certamen comparasse; neque Dialecticae subtilitatis argutiam ad auxilium contra adversarios praetendere, quae et veritatem in mendacii suspicionem apud imperitos traducit. Ambrosius quoque, lib. 1. De Fide, cap. 3. de Arianis loquens ait:
Omnem vim venenorum suorum in dialectica disputatione constituunt, quae Philosophorum sententia definitur non adstruendi vim habere, sed studium destruendi: sed non in Dialectica complacuit Deo salvum facere populum suum; regnum enim Dei in simplicitate fidei est, non in contentione sermonis.
Et in Psal. 118.: Nihil nobis cum Philosophia, ne fidem nostram per elementa mundi huius traducat a vero: ne quis assertionem nostram per Philosophiam depraedetur. Sic enim Arianos in perfidiam ruisse cognovimus, dum Christi generationem putant usu huius saeculi colligendam. Reliquerunt Apostolum, sequuntur Aristotelem, reliquerunt sapientiam, quae apud Deum est; elegerunt disputationis tendiculas, et aucupia verborum secundum Dialecticae disciplinam: ergo Theologia Scholastica a sanctis Patribus proscribitur, adeoque a nobis est explodenda. — Distinguo maiorem. Nititur philosophicis argutiis ad haereticorum sophismata detegenda et strophas eliminandas, concedo: ad simplicitatem fidei circumveniendam et veritates catholicas offuscandas, nego. Ad minorem dico, Philosophiam fidei adversari non per se, sed perversae philosophantium malitiae, qui ut loquitur sanctus Iudas, vers. 1: Quaecumque quippe ignorant, blasphemant, quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt, in his corrumpuntur. — Hanc autem et non aliam esse sanctorum Patrum sententiam, inde liquet, quod ipsi Dialecticam pluribus encomiis illustrent, et eam ad Fidem tuendam necessariam esse fateantur: nam S. Clemens Alexandrinus, lib. 2. Stromatum ait: Dialectica manuducit ad veram aeternamque sapientiam, et ad cognitionem supremae veritatis. S. Hieronymus, in cap. 25. Ezechielis, Vere, inquit, quidquid perversorum dogmatum praestatur esse robustum in terrena sapientia, hac Dialectica arte subvertitur, et ad instar incendii in cinerem favillasque dissolvitur. S. Augustinus idem pluribus inculcat, sed maxime in libris contra Cresconium, qui Augustinum irrisorie Dialecticum appellabat: Sed etiam Apostoli, scilicet Paulus, dialecticus erat, respondit Augustinus lib. 2., et ultro conferre cum Stoicis non timebat, quia non solum acute, sicut illi, sed etiam veraciter, quod non illi. Subdit: Cave ne cuidam Dialecticam pro crimine obiceras, qua usos Apostolos confiteris. Imo ostendit etiam Christum Dominum Dialectica usum fuisse: Si autem Christum dixeris Dialecticum, laudabis Dialecticam quam mihi pro crimine obiceras: ergo non inutilis, nec importuna censeri debet earum philosophicarum rerum tractatio et methodus, quae rebus fidei melius explicandis, vel accuratius defendendis usui esse potest. — Adde. Quod haeretici ipsi in causa sunt cur Scholastici Theologi philosophicas quasdam quaestiones discutiant; solent enim argumentari ex Philosophia adversus Catholicos, v. g. non posse idem corpus esse simul in diversis locis, ut realem praesentiam Corporis Christi in Eucharistia impugnent. Ita olim Ariani philosophicis argumentis, seu potius sophismatibus utebantur adversus Trinitatis mysterium, ut Catholicos deciperent; habebantque (ait S. Epiphanius) trecenta argumenta ex ratione naturali, quibus Filii divinitatem impugnarent. Inde necessum fuit Catholicis, iisdem Dialecticae armis quibus oppugnabantur, repugnare, et Haereticis cogentibus, Philosophiam in fidei tutelam usurpare, ut ipsius ope veritates Evangelicas diligentius indagarent et explicarent evidentius. Ut enim ait S. Augustinus, lib. 16. De Civit. Dei, cap. 2.: Multa ad fidem Catholicam pertinentia, dum Haereticorum callida impugnatione cogitantur, ut adversus eos defendi possint, et considerantur diligentius, et intelliguntur clarius et instantius praedicantur: et ab adversario mota quaestio discendi existit occasio. Et ut ait Gregorius Magnus, lib. 14. Moral., cap. 12., Cum graviora prodiere hostium certamina, tunc sunt profecto sublimiora sensuum spicula requisita; tunc argumentorum novacula, tunc perplexior indago verborum. Merito itaque ad refellendas fallaces haereticorum, et Philosophorum Gentilium argutias Theologi Dialecticam usurpaverunt, quam S. Basilius, in secundum Caput Isaiae, non dubitavit dicere, Muri instar esse sacris dogmatibus, quod eam non sinit facile diripi et quorumlibet incursioni patere. Et Clemens Alexand. lib. 6. Stromat. eamdem esse dicit vineae Christi sepimentum, ne a Sophistis Catholica veritas proculcetur.
Obiciunt 5. Theologiae Scholasticae criminatores, incultum illius stylum, et duriora ac barbara verba, quibus sensa sua exprimit, quae certe viros sapientes dedecent et fidei augusta mysteria deprimunt et offuscant. — Verum si hac ratione Theologia Scholastica ipsis non arrideat; oportet etiam ipsis displiceat sacrarum Litterarum simplicitas, et incultus dicendi modus. Nesciunt forte sub rudi pallio eruditum saepe Philosophum latere, et montes magis asperos et incultos locupletissimas interdum auri venas occultare? Nullis verborum lenociniis veritas indiget ut fulgeat: satius est eam exprimere sermone facili et vulgari, quam affectata elegantia eam offuscare; ampliorem sermonis ambitum et ornatum ferre non potest succincta illa brevitas, qua utuntur Theologi, ne rerum copia et multitudine iam gravati, etiam verborum inutili sarcina opprimantur. Quod autem quaedam sibi propria et alias inaudita et inusitata vocabula usurpet, mirum videri non debet; cum quaelibet disciplina suos habeat terminos aliis incognitos, et pro docentium arbitratu excogitatos. Quid Theologia scientiarum reginae non licebit, quod illius ancillae ultro usurpant?
Quaeres. Cur his solum posterioribus saeculis sacri Theologiae Doctores Scholasticam usurpaverint, cum ab ipsius Ecclesiae primordiis Positiva maxime fuerit frequentata?
Respondeo 1. Id factum esse plurimis gravissimisque de causis. Primo quidem, quia positiva Theologia Platonicum docendi modum magis redol et, quippe quae allegoriis et syllogismis oratoriis ac rhetoricis, Platonis instar, plurimum utatur; Scholastica vero Aristotelicam docendi methodum per analysim et pressiores syllogismos imitetur: voluit, autem
Deus iustis de causis ut nascentis Ecclesiae filiis Platonica Philosophia deserviret. Tum quia hic philosophandi et ratiocinandi modus, frequentior erat apud Iudaeos et Gentiles, quorum errores impugnandi erant et expugnandi iisdem armis, quibus propugnabantur. Tum quia Platonica Philosophia minus pertinax erat et magis docilis, quam dogmatica; idemque aptior ad insinuandas fidei veritates et suadenda divina mysteria. Tum denique quia cum parabolis et allegoriis plurimum vigeret et illustraretur, his involucris divinae veritatis radios temperabat et ad infirmiorem adhuc fidelium captum veluti lac infantibus proponebat. Orientis enim Ecclesiae filii erant adhuc velut infirmi parvuli, de quibus S. Paulus ad Hebraeos 5.: Facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo; omnis enim qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae, parvulus enim est: perfectorum autem est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus, ad discretionem boni et mali. — Oportuit ergo Ecclesiae filios adhuc parvulos allegoriis et parabolis attemperatas Evangelicas veritates prius excipere et eis veluti lacte enutriri, quam grandiores effecti et pluribus saeculis in hac caelesti doctrina exercitati, boni et mali discretionem haberent, et prava haereticorum dogmata per analysim a Catholicis veritatibus secernerent.
Secundo: Indecens erat, ut evulgato Evangelio Christianae veritates in summas theologicas redigerentur et variae de eis formarentur quaestiones, quae et fidelium nutantem fidem turbassent, et infidelibus abdita mysteria revelassent. Necessum fuit ergo, ut Allegoria Analysim praecederet, et ut nova semper accedente veritatum revelatione, temporis decursu Catholicae doctrinae corpus veluti compaginaretur, antequam per resolutiones et disceptationes Theologiae Scholasticae et per dissectiones Analysis, quasi anatomice scinderetur et distribueretur.
Ubi autem omnibus suis partibus solide constitit Evangelicae doctrinae corpus; tum ad faciliorem veritatum intelligentiam oportuit eas certum ac methodicum in ordinem redigere, et contractiorem ac breviorem, sed urgentiorem Aristotelicum philosophandi modum usurpare; tum ut nitidius Evangelicae veritates elucescerent; tum ut haereticorum technae et sophismata facilius solverentur ac scinderentur. — Adde. Quod cum Plato circa divina contemplanda totus sit, et plurimas fidei veritates et nonnulla mysteria ab Hebraeis in Aegypto didicerit, easque suis in scriptis exaraverit; longe aptior videbatur eius Philosophia ad eas veritates, Philosophis et Doctoribus Paganis suadendas, quam Aristotelica, quae circa naturalia tota detinetur, et vix res divinas scrutatur ac investigat. Ubi autem hae divinae veritates satis superque fuerunt evulgatae, et in sanctorum Patrum scriptis disseminata et oratorio sermone ac rhetoricis syllogismis exaratae, et comprobatae; tum opus fuit ut Theologi Aristotelicam analysim usurparent, et eas in unum corpus colligerent, ac Anatomistarum instar, eas variis quaestionibus et resolutionibus, quasi tot dissectionibus scinderent, quo singulae aptius ordinarentur, et evidentius apparerent.
Non est ergo cur adversus hanc Theologicae Methodi immutationem tantopere obloquantur haeretici, et usurpatam a sanctis Patribus Positivam ac Oratoriam Theologiam iterum frequentari exoptent, quam, inquiunt, non criminarentur, imo summis laudibus exciperent. Verum eis merito reponere possum quod Scribis et Pharisaeis reposuit adorandus Salvator, Matth. 23.:
Vae vobis Scribae et Pharisaei, qui aedificatis sepulchra Prophetarum, et ornatis monumenta iustorum, et dicitis: si fuissemus in diebus Patrum, non essemus socii eorum in sanguine Prophetarum; itaque testimonium estis vobismetipsis, qui filii estis eorum qui Prophetas occiderunt. Quid enim aliud haeretici huius temporis, quam filii eorum haereticorum, qui sanctos Patres insectati sunt, et eorum doctrinam criminati? Nec aliud exequuntur dum moderniores Theologos verbis et scriptis lacessunt, quam quod veteres haeretici in sacris Ecclesia Doctores moliebantur. Hi nempe Arii, Nestorii, Manichaei haeredes, dum Theologos insectantur, mensuram suorum Patrum implent, et eadem faciunt quae in aliis culpant.