De auxiliis divinae gratiae et humani arbitrii viribus et libertate
Diego Álvarez (1550–1631)
De auxiliis divinae gratiae et humani arbitrii viribus et libertate, ac legitima eius cum efficacia eorundem auxiliorum concordia
First published 1610
Diego Álvarez’s twelve-book treatise on divine grace and human free choice. This edition contains Book I: the prooemium and five preliminary disputations on Pelagian and Semi-Pelagian teaching, Manichaean and Reformation positions, Catholic theologians, and the authority of Augustine and Thomas Aquinas. Latin from the Rome 1610 edition, with a new English translation.
✦ This work is being completed — add a section.
Liber Primus
Prooemium: divisio totius operis
DE AUXILIIS DIVINAE GRATIAE ET HUMANI ARBITRII VIRIBUS, ET LIBERTATE, AC LEGITIMA EIUS CUM EFFICACIA eorundem Auxiliorum concordia.
Liber Primus.
IN QUO PRAEMITTUNTUR
quaedam praeambula disputationes ad ea, quae in toto hoc Opere dicenda sunt.
AUCTORE R. MO D. F. DIDACO ALVAREZ
Metimnensi, Archiepiscopo Tranensi et Salpensi, ex Provincia Hispaniae, Ordinis Praedicatorum assumpto.
PROOEMIUM IN QUO DIVISIO TOTIUS OPERIS
attingitur, et ratio ordinis partium eius ex parte redditur, et explicatur.
DE Auxiliis Divinae gratiae, cum auxilii Divini confidentia tractaturi, ut ea omnia, quae circa hanc materiam variis in locis Summae Theologicae S. Thom. vel in aliis Opusculis, a diversis Tractatoribus disputantur, sub certis limitibus comprehendamus: et suo ordine in hoc volumine (quod duodecim libros continet) disponamus; ac breviter et dilucide, prout divinitus donatum nobis fuerit, nostram sententiam explicemus; generalem divisionem eorundem auxiliorum praemittere oportet, ut gradatim postmodum ad particularia, suis in locis discutienda, procedamus.
Auxilia ergo Divinae gratiae sunt in duplici differentia, ut ex communi Scholasticorum sententia constat.1 Quaedam sunt extrinseca, quia videlicet formaliter loquendo, nihil ponunt in libero arbitrio creato: sed solum sunt in ipso Deo, vel in alio subiecto extrinseco ab eodem arbitrio, sicut praedestinatio non est in homine praedestinato, sed in Deo praedestinante, ut 1. par. q. 23. ar. 2. docet S. Thom. Cum enim praedestinatio secundum S. Aug. sit praescientia et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur, quicunque liberantur;2 et praescientia et praeparatio non sit in rebus praescitis, sed in praesciente et praeparante; relinquitur praedestinationem non esse formaliter in praedestinato, sed in praedestinante. Constat autem, praedestinationem gratuitam omnino esse, ut infra patebit, ac per consequens inter divina dona computandam.3 Similiter dilectio et electio, qua praedestinati eliguntur, et diliguntur a Deo, donum est extrinsecum ipsis dilectis et electis. Quod enim sit donum gratuitum, apertissimis testimoniis Scriptura sacrae4 testatur, quoniam nullis nostris praecedentibus meritis, sed sua misericordia praedestinatos dilexit, et ex multis massa perditionis infectis, eos elegit pro sua mera voluntate, quae occulta esse potest, sed non iniusta. Dicit enim Apostolus. Cum nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, quia maior serviet minori, sicut scriptum est, Iacob dilexi, Esau autem odio habui.5 Unde S. Tho. 3. par. q. 7. art. 13. ad 1. ait, quod Augustinus ibi, idest in libro de praedestinatione Sanctorum cap. 15. gratiam nominat gratuitam Dei voluntatem, gratis beneficia largientem. Ex dilectione autem Dei (ut idem S. Tho. notavit) cuncta bona creaturis proveniunt.6 Porro dilectio actus est divinae voluntatis, similiter et electio, ut 1. p. q. 23. ar. 4. docet S. Tho. Unde formaliter debet esse in Deo, non in creaturis intellectualibus dilectis, et electis: et hac ratione dicitur donum extrinsecum, quia nihil inhaerens creaturae importat formaliter. Ad auxilia etiam extrinseca pertinent Scripturae sacrae, quae docent quid amplecti, quidve cavere debeamus, exemplum quod nobis reliquit Salvator noster, praedicatio Evangelii, tribulationes, quibus retrahuntur homines a malo, et inducuntur ad bonum; creaturae, quae unius Creatoris divinitatem ostendunt, Apost. dicente, Invisibilia enim Dei a creatura Mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque eius virtus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles.7 De hac excitatione disp. 75. n. 1. plura dicenda sunt.
Auxilia intrinseca, quae magis proprie dicuntur auxilia, illa sunt, quae formaliter important aliquid inhaerens intellectualibus creaturis, sive ex parte intellectus, sive ex parte voluntatis, vel alterius potentiae rationalis. Et haec (ut saepe dicit S. Tho.) sunt in duplici differentia. Quaedam sunt auxilia habitualia, ut gratia iustificans, habitus charitatis, et alii habitus infusi. Quaedam actualia, ut motio in intellectu et voluntate recepta, qua Deus movet liberum arbitrium ad actum Fidei, Spei, et Charitatis, et alios supernaturales actus.89
Quia ergo dona extrinseca, quae sunt in ipso Deo, ordine naturae et causalitatis, praecedunt auxilia intrinseca, ideo secundum rectum ordinem doctrinae prius de donis extrinsecis, postmodum de auxiliis libero arbitrio creato inhaerentibus agendum erit. Cum autem in Deo scientia, quae pertinet ad intellectum, praecedat in signo rationis, et praeintelligatur ad ea, quae spectant ad voluntatem, cum nihil sit volitum, quin praecognitum; prius de praescientia Dei, quam de voluntate, et concursu generali erit disputandum. Postea de providentia, et praedestinatione gratuita erit sermo instituendus: ut suo ordine ad explicanda auxilia intrinseca, quibus creaturae rationales ad finem supernaturalem pervenire possunt, aut re ipsa perveniunt, accedamus. Consequenter de reprobatione, et reprobis, qui ab eodem fine deficiunt, agendum erit. Ac ultimo loco statuemus legitimam concordiam liberi arbitrii cum praescientia, providentia, et praedestinatione divina: necnon cum efficacia auxiliorum gratiae, quae magis accommodata fuerint ad eandem concordiam explicandam, adnotando.
Sed ante haec omnia, quasdam prooemiales disputationes praemittere oportet, quae ad facilem intelligentiam huius materiae viam aperiunt.
Primo, statuendum est, quisnam fuerit Pelagianorum error circa necessitatem gratiae, et naturales vires nostri arbitrii.
Secundo, explicandum, in quibus assertionibus Semipelagianorum consistat sententia, et qualiter in aliquibus a Pelagii, Celestii, et Iuliani discedant errore, cum tamen in potissima quaestione, quam S. Pater Aug. secundus post Paulum Apostolum gratiae praedicator et defensor contra Pelagium, et Celestium disputavit, in eorum damnatam haeresim inciderint. Ubi error Fausti et Cassiani circa necessitatem gratiae, et vires naturales nostri arbitrii, aperitur.
Tertio, quid Lutherani, et Calviniani circa gratiae necessitatem et vires naturales nostri arbitrii statuerint.
Quarto, quid nonnulli recentiores Theologi circa eiusdem gratiae necessitatem, et vires naturales arbitrii senserint, ac circa concordiam lib. arb. cum divina praescientia, providentia, et praedestinatione.
Quinto, quantam auctoritatem circa materiam praedestinationis et gratiae habeat S. Augustini sententia. Et utrum liceat ab ea discedere. Ubi etiam agitur de auctoritate doctrinae S. Thomae.
Disputatio I: Utrum Pelagiani aliquando admiserint dari divinitus ad salutem, vel ad implendum legis praecepta aliquam gratiam interiorem, sive aliquod Dei auxilium supernaturale
Utrum Pelagiani aliquando admiserint dari divinitus ad salutem, vel ad implendum legis praecepta aliquam gratiam interiorem, sive aliquod Dei auxilium supernaturale.
I. QUIDAM dixerunt, Pelagium nullam gratiam interiorem admisisse, vel ex parte intellectus, vel ex parte voluntatis: sed illum nomine gratiae, quam saepius in suis scriptis inseruit, intellexisse dumtaxat liberum arbitrium a Deo gratis creatum: aut legem, et doctrinam exteriorem: sive praedicationem Evangelii, per quam ostendit nobis quid facere, quidve cavere debeamus: aut etiam exemplum Christi Domini, ut refert Augustinus lib. de gratia Christi contra Pelagium, et Celest. c. 2. ubi ait. Solent dicere nobis in eo Christum ad non peccandum praebuisse adiutorium, quia iuste ipse vivendo iusteq docendo reliquit exemplum. Affirmant etiam hi Auctores, Pelagium negasse omnem concursum actualem Dei, non solum praevium operationibus secundarum causarum, sed concomitantem, etiam respectu actuum naturalium; et solum fateri, contulisse Deum illis in sua creatione virtutem, ut a seipsis possent absque operatione Dei et cooperatione, postmodum operari. Quae omnia his argumentis suaderi possunt.
Primo. Quia S. Augustinus de Semipelagianis loquens ait. Pervenerunt autem isti fratres nostri, pro quibus sollicita est pia charitas vestra, ut credant cum Ecclesia Christi, peccato primi hominis obnoxium nasci genus humanum, nec ab isto malo, nisi per iustitiam secundi hominis, aliquem liberari. Parvulorum etiam, ut praeveniri voluntates hominum Dei gratia fateantur, atque ut ad nullum opus bonum, vel incipiendum, vel perficiendum sibi quemquam sufficere posse, consentiant. Retenta ergo ista in quo pervenerunt, plurimum eos a Pelagianorum errore discernunt.1 Quibus verbis satis aperte docet, Pelagianos negasse omnem gratiam praevenientem, et asseruisse, ad omnia opera bona nedum incipienda, sed etiam perficienda sibi sufficere liberum hominis arbitrium absque Dei gratia; Cum dicat, in his plurimum a Pelagianis Semipelagianos discerni: non enim discernerentur, si Pelagiani concessissent, Dei gratiam praevenientem ad opus bonum, vel incipiendum, vel perficiendum.
II. Secundo. Quoniam eam gratiam necessariam esse, negavit Pelagius, quam Summi Pontifices, Sacra Concilia, et Sancti Patres, praesertim Augustinus, et Hieronymus docuerunt esse necessariam, damnando errorem Pelagii. Sed illi damnando errorem Pelagii, docuerunt esse necessariam gratiam supernaturalem internam praevenientem: ergo Pelagius nullam actualem gratiam supernaturalem internam praevenientem confessus est.
Confirmatur. Nam in Concil. Carthaginensi de Pelagio et Celestio, dicitur. Nullum relinquunt locum gratiae Dei, qua Christiani sumus. Et iterum, In eo Dei gratiam deputandam asserunt, quod talem hominis instituit, creavitque naturam, quae propria voluntate legem Dei posset implere.2 Similiter etiam in Conc. Millevit. affirmatur: Ad tantam perfectionem Iustitiae sine adiutorio gratiae Salvatoris, dicunt isti, posse perveniri: ut non sit necessarium dicere, Dimitte nobis debita nostra.3 Item S. August. loquens de Pelagianis ait. Illam gratiam Dei, sine qua nihil boni facere possumus, non esse dicunt, nisi in libero arbitrio, quod nullis suis praecedentibus meritis ab illo accepit nostra natura, ad hoc tantum ipso adiuvante per suam legem, atque doctrinam: ut discamus, quae facere, et quae sperare debeamus: non autem ad hoc per donum Spiritus Sancti, ut quae didicerimus esse facienda, faciamus.4
III. Tertio, arguitur. Quoniam Pelagius negavit gratiam, quae per subministrationem Spiritus nobis datur, ut refert S. Aug. lib. 1. de gratia Christi cap. 2. ubi ait, Pelagium sensisse, quod nos salvemur adiuti, non aliqua subministratione virtutis, sed viribus propriae voluntatis. Et cap. 34. subdit: Neque alicubi potui reperire hanc eum, scilicet Pelagium, gratiam confiteri, qua non solum possibilitas naturalis voluntatis et actionis, quam dicit, nos habere, etiamsi nec volumus, nec agimus boni; sed ipsa etiam voluntas et actio subministratione S. Spiritus adiuvatur. Et Epist. 95. quae est quinque Episcoporum ad Innocen. PP. Sive enim dixerit gratiam esse liberum arbitrium, sive gratiam esse remissionem peccatorum, sive gratiam esse legis praeceptum; nihil eorum dicit, quod per subministrationem Spiritus Sancti pertinet ad concupiscentias, tentationesque vincendas. Ergo nullam admisit gratiam interiorem, sed solum, naturam gratis creatam, praedicationem externam, legem, et alia huiusmodi, quae fieri possunt absque subministratione Spiritus.
Confirmatur. Quia Pelagius asseruit, gratiam secundum merita nostra dari, ut constat ex his, quae contra illum scribit Aug.5 ergo nullam admisit veram gratiam. Patet consequentia, nam contra rationem gratiae est, quod detur ex meritis, ut patet ex illo ad Rom. 4. Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.6 Et cap. 11. Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia non est gratia.
Quarto probatur, quod Pelagius negaverit esse necessarium concursum actualem Dei etiam ad opera naturae: nam S. Hier. adversus Pelagianos, sub nomine Christobuli tacite refert Pelagianorum errorem, sic arguens. Si in singulis rebus quas gerimus, Dei utendum est adiutorio: ergo et calamum temperare ad scribendum, et temperatum pumice terere, manumque aptare literis, tacere, loqui, sedere, stare, ambulare, currere, comedere, ieiunare, flere, ridere, et caetera huiusmodi, nisi Deus iuverit, non poterimus.7 Et in Epist. ad Ctesiphontem, adversus Pelagianos, eorum referens errorem, ait: Ita Dei gratiam ponunt, ut non per singula opera eius nitamur, et regamur auxilio, sed ad liberum referunt arbitrium, et ad praecepta legis, ponentes illud Isaiae: Legem enim Deus in adiutorium posuit, ut in eo Deo referenda sint gratiae quod tales nos condiderit, qui nostro arbitrio possimus, et eligere bona, et vitare mala; et non intelligunt ista dicentes, quod per os eorum intolerabilem blasphemiam Diabolus sibilet. Et post pauca: Audite quaeso, audite sacrilegum si, inquit, voluero curvare digitum, movere manum, sedere, stare, ambulare, discurrere sputum iacere, duobus digitis narium purgamenta decutere, relevare alvum, urinam digerere, semper mihi auxilium Dei necessarium erit? Et paucis interiectis. Ipsum liberum, ut diximus, arbitrium Dei innititur auxilio, illiusque per singula ope indiget, quod vos non vultis: sed id vultis, ut qui semel habet liberum arbitrium, Deo adiutore non egeat.8
IIII. Huius difficultatis resolutio ex scriptis S. Aug. contra Pelagianos potissime desumenda est, ad cuius explicationem supponendum est, primo, quod licet Pelagius admiserit aliquam gratiam interiorem, quaecumque illa sit, eam tandem re ipsa destruxit, cum (ut refert S. Aug.) asseruerit gratiam secundum merita nostra dari. Si enim ex operibus iam gratia (ut inquit Apost.) non est gratia; sed specialiter in lib. de gratia Christi contra Pelag. et Celestiu. c.31. ubi ait: Quamlibet sentias gratiam, ipsis Christianis secundum merita dari dicis,9
Secundo est observandum, haeresim Pelagii quadruplicem habuisse statum. In primo negavit omne auxilium supernaturale, et omnem interiorem gratiam supernaturalis ordinis, tam sufficientem, quae tribuit posse: quam efficacem, quae tribuit infallibiliter pie operari, affirmans ad omnia mandata implenda, atque ad salutem aeternam promerendam et consequendam, sufficere vires naturales arbitrii. In secundo statu admisit, adiutorium gratiae Dei hominibus conferri ad eius mandata facienda; asseruit tamen hoc adiutorium in lege et doctrina exteriori, aut etiam in Christi exemplo esse constitutum: et solum esse necessarium, ut facilius impleret homo per gratiam, quod simpliciter poterat per naturam. Istos duos status refert S. Aug. Pelagianorum, inquiens, Est haeresis hoc tempore omnium recentissima a Pelagio Monacho exorta, quem magistrum Celestius sic secutus est, ut sectatores eorum Celestiani nuncupentur.10 His, Dei gratiae, qua praedestinati sumus in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, et qua eruimur de potestate tenebrarum, ut in eum credamus, atque in Regnum ipsius transferamur;11 propter quod ait; Nemo venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo, et quae diffunditur charitas in cordibus nostris, ut, fides per dilectionem operetur,12 in tantum inimici sunt, ut sine hac posse hominem, credant, facere omnia divina mandata; Cum (si hoc verum esset) frustra Dominus dixisse videretur, Sine me nihil potestis facere.13 Denique Pelagius a fratribus increpatus, quod nihil tribueret adiutorio gratiae Dei ad eius mandata facienda, correptioni eorum hactenus cessit, ut non eam libero arbitrio praeponeret, sed infideli calliditate supponeret, dicens: Ad hoc eam dari hominibus, ut quae facere per liberum iubentur arbitrium, facilius possint implere per gratiam.
Dicendo utique, ut facilius possint, voluit credi, etiamsi difficilius, tamen posse homines sine gratia, divina facere iussa. Illam vero gratiam Dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse (dicunt) nisi in libero arbitrio, quod nullis suis praecedentibus meritis, ab illo accepit nostra natura, ad hoc tantum (ipso adiuvante per suam legem, atque doctrinam) ut discamus, quae facere, et quae sperare debeamus: non autem ad hoc per donum Spiritus Sancti, ut quae didicerimus esse facienda, faciamus. Ac per hoc divinitus nobis dari scientiam confitentur, qua ignorantia pellitur: Charitatem autem Dei negant, qua pie vivitur, ut scilicet, cum sit Dei donum scientia, quae sine charitate inflat, non sit Dei donum ipsa charitas, quae, ut scientia non inflet, aedificat.14
V.
Tertius status Haeresis Pelagii fuit, in quo post longas disputationes cum S. August. et aliis Patribus, tandem admisit gratiam interiorem ad posse, videlicet, internam illuminationem intellectus, et internam excitationem stupentis voluntatis. Semper tamen negavit gratiam, qua Deus efficeret, ut velimus, semperque in eodem permansit errore, ut crederet, illam gratiam interiorem, quam admisit ad posse, non esse simpliciter necessariam: sed solum ut facilius per eam posset homo divina adimplere mandata. Hic tertius status constabit ex iis, quae in primo et secundo dicto Haeresis Pelagianae subiicienda sunt.
Quartus status Haeresis Pelagianae est, quem habuit sub Celestio. Hic enim, ut in tertio dicto patebit, admisit gratiam illam internam, quam ad posse concessit in tertio statu Pelagius, esse simpliciter necessariam, non quidem ad incipiendum: sed ad perficiendum virtutum opera. In quo, errorem Pelagii utcumque moderatus est: quia tamen ad incipiendum nullam interiorem gratiam necessariam esse voluit, a Dogmate Pelagii non recessit, asserentis gratiam secundum merita nostra dari.
Igitur Pelagius quibusdam dictis, quamvis latebris se abscondendo, suam ultimate sententiam explicuit, verbis potius fallacibus antiquam haeresim obtegendo, quam veram Christi gratiam confitendo. Unde callide tergiversando, iudicium fefellit plurium Episcoporum in Concilio Palaestino, ut Aug. refert. Fefellit, inquiens, Iudicium Palaestinum, propterea ibi videtur esse purgatus: Romanam vero Ecclesiam, ubi eum esse notissimum scitis, fallere usquequaque non potuit, quamvis, et hoc fuerit utrumq conatus, sed ut dixi, minime valuit.15 Et iterum ait. Tanto Iudices fefellit occultius, quanto exponit ista versutius.16 Et paucis interiectis subdit. Denique quomodo respondeat, advertite, et videte latebras ambiguitatis falsitati praeparare refugia, offundendo caliginem veritati: ita ut etiam nos, cum primum ea legimus, recta, vel correcta; propemodum gauderemus.17
Et libro primo de gratia Christi contra Pelagium, et Celestium c. 37. haec refert verba Pelagii.
Legant etiam, inquit, quam ad sacram Christi Virginem Demetriadem in Oriente conscripsimus: et invenient, nos ita hominis laudare naturam: ut Dei semper gratiae addamus auxilium.
Quod expendens ibi S. Aug. ait. Istam sane legi, mihique pene persuaserat, hanc illum gratiam, de qua quaestio est, confiteri: quamvis in multis eius opusculi locis sibi ipsi contradicere videretur. Sed cum in manus meas, et alia venissent, quae posterius latiusque conscripsit, vidi quemadmodum potuerit etiam illic gratiam nominare, sub ambigua generalitate, quid sentiret, abscondens: gratia tamen vocabulo frangens invidiam, offensionemque declinans.18
Hinc Pelagius, ut idem Aug. notavit, seipsum extollebat, et gloriabatur superbe, et fallaciter, quod a suis erroribus fuerit in Concilio Palaestino purgatus. Cum tamen certissimum sit, aliqua magis falsa, quam vera ratione se obtegisse, quaedam negando, alia falsa interpretatione vertendo.19 Nonnunquam etiam, ut S. refert Aug. de Catholicis conquerebatur in litteris, quas Romam misit ad Beatae mem. PP. Innocentium, dicens, se ab hominibus infamari, quod neget parvulis Baptismi Sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus Caelorum Regna promittat.20 Haec faciebat homo ille versutus, ut facile posset crimini obiecto (salvo suo dogmate) respondere. Sed omissa calliditate Pelagii, dicta illius, quibus suam haeresim palliare visus est, subiiciamus.
VI.
Primo, concessit Pelagius, gratiam interiorem a Deo immissam, quae illuminaret intellectum, ostendendo, quid faciendum, quidve esset fugiendum, et ex parte obiecti stupentem excitare voluntatem, eam alliciendo, et suadendo. Negavit tamen eam gratiam esse simpliciter necessariam ad implenda legis praecepta, et solum tribuere homini, ut facilius impleret per gratiam, quod simpliciter quamvis cum difficultate, implere poterat per naturam. Hoc non aliter ostenditur, quam ex ipsis Pelagii verbis, quae in libris extant S. Aug. Nam quodam in loco, Aug. referente, ait : Hic nos imperitissimi hominum putant iniuriam Divinae gratiae facere, quia dicimus, eam sine voluntate nostra nequaquam in nobis perficere sanctitatem, quasi Deus gratiae suae aliquid imperaverit, et non illis, quibus imperavit, etiam gratiae suae auxilium subministret: ut quod per liberum homines facere iubentur arbitrium, facilius possent implere per gratiam, et tamquam explicaturus quam dicat gratiam : secutus adiunxit, dicens. Quam nos, non, ut tu putas, in lege tantummodo, sed et in Dei esse adiutorio confitemur.21 Quae Pelagii verba expendens S. Aug. ait : Quis non his desideret, ut ostendat, quam velit intelligi gratiam? Propter hoc enim maxime de illo expectare debemus, ut dicat hoc quod dicit: non in lege tantummodo se gratiam confiteri, sed nobis hac expectatione suspensis, quid addiderit intuemini. Adiuvat enim nos, inquit, Deus, per doctrinam, et revelationem suam, dum cordis nostri oculos aperit : dum nobis, ne praesentibus occupemur, futura demonstrat : dum diaboli pandit insidias : dum nos multiformi, et ineffabili dono gratiae caelestis illuminat.22 Deinde sententiam suam quadam velut absolutione concludens : Qui hoc dicit, inquit, gratiam tibi videtur negare? an et liberum hominis arbitrium, et Dei gratiam confitetur?23 Ex quibus verbis colligit S. Aug. hanc eum gratiam confiteri, qua demonstrat, et revelat Deus quid agere debeamus; non qua donat, et adiuvat, ut agamus.24 Et in alio loco inquit Pelagius : Operatur in nobis velle, quod bonum est, velle quod sanctum est : dum nos terrenis cupiditatibus deditos, mutorum more animalium tantummodo praesentia diligentes, futurae gloriae magnitudine, et praemiorum pollicitatione succendit : dum revelatione sapientiae in desiderium Dei stupentem suscitat voluntatem : dum nobis, quod tu alibi negare non metuis, suadet omne, quod bonum est.25 Quibus verbis non obscure concedit gratiam, quae illuminat intellectum, et suadendo movet voluntatem. Quod autem loquatur de illuminatione interiori, quae est a Spiritu Sancto ; constat, nam in cap. 11. sequenti explicans S. August. illud Apostoli : Ne magnitudo revelationum mearum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae Angelus Satanae, qui me colaphizet,26 et illud, Charitas non aemulatur, non inflatur,27 inquit. Haec itaque charitas adhuc etiam in sancto Apostolo de die in diem renovatur, perficienda sine dubio, ubi iam non posset inflari: tunc autem mens eius adhuc erat, ubi inflaretur magnitudine revelationis, donec impleretur solido aedificio charitatis : nondum enim perveniendo apprehenderat, quo perficiendo currebat. Quibus verbis Sanctus Doctor impugnat id, quod Pelagius dixerat, videlicet, Deum operari in nobis velle, et perficere, dum revelatione sapientiae in desiderium sui stupentem suscitat voluntatem : dum nobis suadet omne, quod bonum est: et concludit, quod revelatio illa etiam in Paulo Apostolo inflaret, nisi charitas aedificaret. Sentit ergo, Pelagium admisisse internam revelationem sapientiae, qua Deus per se ipsum ostendit, quid faciendum sit, quid fugiendum; et negasse gratiam, qua donat, et adiuvat, ut faciamus. Unde in cap. 10. eiusdem libri ait S. Aug. Ad doctrinam pertinet, etiam quod sapientia revelatur ; ad doctrinam pertinet, cum suadetur omne, quod bonum est. Et si inter docere, et suadere, vel potius exhortari distare aliquid videtur, etiam hoc tamen doctrinae generalitate concluditur; quae quibuscunque sermonibus, vel litteris continetur. Nam, et sanctae Scripturae docent et exhortantur: et potest esse in docendo, et exhortando etiam hominis operatio.28 Ubi satis manifeste docet, revelationem interiorem, qua Spiritus sanctus absque ministerio, et operatione hominis interius ostendit, quid faciendum, quidve sit fugiendum, generaliter nomine doctrinae comprehendi. Quod etiam ostendit scribens ad Vitalem, et contra Pelagium, sic arguens. Si ergo ita praepararet, atque operaretur Deus hominis voluntatem, ut tantummodo legem suam, atque doctrinam libero eius adhiberet arbitrio ; nec vocatione illa alta, atque secreta, sic eius ageret sensum, ut eidem legi, atque doctrinae accommodaret assensum ; proculdubio eam legere, vel intelligere legendo, vel etiam exponere, ac praedicare sufficeret.29 Hoc autem argumentum nihil contra Pelagium concluderet, nisi ille revelationem sapientiae non solum externam, quae sit per lectionem, aut praedicationem, sed etiam internam, quae immediate est a solo Deo, concessisset. Esset enim sensus. Si Deus solum operaretur in nobis velle suadendo exteriori doctrina: sufficeret eam legere, vel intelligere legendo exterius, vel etiam exponere, aut praedicare similiter exterius. Quod argumentum inutilem repetitionem continere perspicuum est, qua S. August. idem per idem impugnaret.
VII. Sed expressius id constat ex his, quae contra Pelagium et Celestium idem Aug. scripsit eodem lib. cap. 41. Nam inter alia, quae videre oportet, inquit: Ipsum vero auxilium, quo possibilitatem naturalem perhibet adiuvari, in lege constituit, atque doctrina, quam nobis fatetur etiam sancto Spiritu revelari, propter quod et adorandum esse concedit.30 Ex quibus verbis desumitur argumentum efficacissimum. Adoratio non debetur revelanti legem, et doctrinam exterius dumtaxat, nam hoc fieri potest hominis, aut Angeli ministerio. Cum ergo Pelagius fateatur, Spiritum Sanctum esse adorandum, quoniam ipse nobis revelavit doctrinam: consequens est, ipsum loqui de revelatione interiori, qua solus Deus interius docet, quid facere, quid cavere debeamus. Et paulo superius eodem cap. praemiserat Aug. Sed in his etiam quatuor libris, quaecumque pro gratia videtur dicere, qua iuvamur, ut declinemus a malo, bonumque faciamus, ita dicit, ut nullo modo a verborum ambiguitate discedat, quam discipulis sic possit exponere, ut nullum auxilium gratiae credat, qua naturae possibilitas adiuvetur, nisi in lege atque doctrina. Ita ut ipsas quoque orationes, ut in scriptis suis apertissime affirmat, ad nihil aliud adhibendas opinetur, nisi ut nobis doctrina etiam Divina revelatione aperiatur, non ut adiuvetur mens hominis, ut id quod faciendum esse didicerit, etiam dilectione, et actione perficiat. Expendatur illud verbum, etiam Divina revelatione, clare enim indicat, Pelagium admisisse internam revelationem divinam. Unde idem Aug. sic contra Pelagium et Celestium concludit: Legant ergo et intelligant, intueantur et fateantur, non lege, atque doctrina insonante forinsecus: sed interna, atque occulta, mirabili, atque ineffabili potestate operari Deum in cordibus hominum, non solum veras revelationes, sed etiam bonas voluntates.31 Expendatur etiam illud, non solum veras revelationes, nam supponit, Pelagium admisisse veras revelationes, et negasse bonas voluntates a Deo fieri, per adiutorium gratiae efficiens homines ex nolentibus, volentes. Hoc autem ex inferius dicendis patebit amplius.
VIII. Secundo admisit Pelagius gratiam internam ad posse, naturae superadditam. Ita refert S. Aug. qui post adducta quaedam verba Pelagii, mentem ipsius explicans ait: Quandocunque legimus, vel audimus, eum divinae gratiae adiutorium confiteri, ut a malo declinemus, bonumque faciamus, sive in lege atque doctrina, sive ubi libet constitutas; sciamus quod loquitur, nec erremus aliter eum intelligendo, quam sentit. Scire quippe debemus, quod nec voluntatem nostram, nec actionem divino adiuvari credit auxilio, sed solum possibilitatem voluntatis, atque operis, quam solam in his tribus nos habere affirmat ex Deo, tanquam hoc sit infirmum, quod ipse Deus posuit in natura. Caetera vero duo, quae nostra esse voluit, ita sint firma et fortia, et sibi sufficientia, ut nullo indigeant eius auxilio, et ideo non adiuvet ut velimus: non adiuvet ut agamus: sed tantummodo adiuvet, ut velle et agere valeamus.32 Et c. 14. eiusdem libri subdit. Venire posse in natura ponit Pelagius, vel etiam, ut modo dicere cepit, in gratia, qualemlibet eam sentiat. Praemiserat autem in verbis antecedentibus ad impugnandam hanc doctrinam Pelagii huiusmodi argumentum. Si enim solum posse nostrum hac gratia iuvaretur, ita diceret Dominus. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, potest venire ad me: Non autem ita dixit, sed, omnis, inquit, qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.33 In quo nimirum supponit Augustinus, Pelagium admisisse gratiam, quae tribueret posse, et negasse illam, quae tribuit venire ad Christum, et bene operari. Praeterea idem probatur, nam S. Aug. lib. de gratia Christi cap. 25. probat contra Pelagium et Celestium, Deum sua gratia adiuvare, et tribuere nobis non solum bonum posse, sed etiam ipsum velle, et operari. Et cap. 26. Cogitationem, inquit, et dilectionem sicut sunt discernenda, discernat, quia scientia inflat, charitas aedificat, et tunc scientia non inflat, quando Charitas aedificat. Et cum sit utrumque donum Dei, sed unum minus, alterum maius, non hic iustitiam nostram super laudem Iustificatoris nostri extollat, ut horum duorum quod minus est, divino tribuat adiutorio, quod autem maius est, humano usurpet arbitrio. Et in cap. 11. eiusdem libri de Gratia Christi, explicans S. August. quam gratiam debeat ulterius confiteri Pelagius, si non vult ab Ecclesiae Catholicae doctrina discedere, inquit. Sed nos eam gratiam volumus isti aliquando fateantur, qua futurae gloriae magnitudo non solum promittitur, verum etiam creditur, et speratur : nec solum revelatur sapientia, verum etiam et amatur : nec suadetur solum omne, quod bonum est, verum et persuadetur. et infra : Quorum autem sit fides, et quibus persuadetur, ut ad eum veniant, satis ipse demonstravit, ubi ait : Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Et paulo post cum de non credentibus loqueretur : Dixi, inquis, vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.34 Hanc debet Pelagius gratiam confiteri, si vult, non solum vocari, verum etiam esse Christianus. Et cap. 47. idem August. assignans differentiam, quae inter ipsum et Pelagium de adiutorio gratiae versabatur, sic loquitur : Si ergo consenserit nobis, non solam possibilitatem in homine, etiamsi nec velit, nec agat bene, sed ipsam quoque voluntatem, et actionem divinitus adiuvari, ut sine illo adiutorio nihil bene velimus, et agamus : eamque esse gratiam Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, in qua nos sua, non nostra iustitia iustos facit, ut sit vera nostra iustitia, quae nobis ab illo est ; nihil de adiutorio gratiae Dei (quantum arbitror) inter nos controversiae relinquetur. Signum ergo est, Pelagium admisisse gratiam interiorem ad posse, et illud adiutorium negasse, quo Deus efficit, ut velimus.
IX. Tertio, Dicebat Celestius Pelagii discipulus, istam gratiam tribuentem posse esse simpliciter necessariam, ut ad consummationem virtutum opera naturae pervenirent, et hac via temperans, utcumque errorem Pelagii, arbitrabatur se locum gratiae servare. Constat hoc ex S. Aug. dicente. Hoc enim nobis obiiciendum putarunt, quod invito, et reluctanti homini Deum dicamus inspirare ; non quantiscunque boni, sed et ipsius imperfecti cupiditatem. Fortassis ergo ipsi eo modo saltem servant locum gratiae, ut sine illa putent hominem posse habere boni, sed imperfecti cupiditatem : perfecti autem non facilius per illam posse, sed nisi per illam omnino non posse : verum et sic gratiam Dei dicunt secundum merita nostra dari, quod in Oriente Pelagius Ecclesiasticis gestis damnari timendo, damnavit. Si enim sine Dei gratia per nos incipit cupiditas boni, ipsum ceptum erit secundum meritum, cui tanquam ex debito, gratia veniat adiutorium, ac sic gratia Dei non gratis donabitur, sed meritum nostrum dabitur.35 Et in alio loco arguens contra Iulianum, qui boni operis initium constituebat in natura, perfectionem autem et consummationem eius tribuebat gratiae, ait. Cum ergo divinitus adiuvatur homo : non tantum ad capessendam perfectionem adiuvatur, quod ipse posuisti : utique volens intelligi, eum per se incipere sine gratia, quod perficit gratia : sed potius quod Apostolus loquitur, ut qui in vobis opus bonum cepit, perficiat usque in finem. In quo enim vis hominem (sicut loqueris) ad aliquid laudabile generosi cordis stimulis incitari ; in hoc eum non vis in Domino, sed in libero arbitrio gloriari : ac sic priorem dare, ut retribuatur illi, eoque modo gratia non sit gratia : quia non est gratuita.3637 Pelagius tamen ( ut supra dictum est ) quamvis in tertio statu suae haeresis admiserit gratiae illuminationem et excitationem internam ad posse, nunquam tamen concedere voluit eam esse ad implenda mandata simpliciter necessariam, sed solum ad facilius. Quod, et S. Aug. expresse testatur lib. 2. contra duas epist. Pelag. c. 8. cum ait. Isti, scilicet, Iulianus, et Celestius, volunt in homine ab ipso homine incipere cupiditatem boni, ut huius cepti meritum etiam perficiendi gratia consequatur ; si tamen hoc saltem volunt. Pelagius enim facilius dicit, impleri quod bonum est, si adiuvet gratia. Quo additamento, idest addendo facilius, itaque significat, hoc se sapere, quod etiam si gratiae defuerit adiutorium, potest, quamvis difficilius implere bonum per liberum arbitrium.
X. Hinc S. Thomas ubicunque refert errorem Pelagii, non aliter illum explicat, quam dicendo, ipsum sensisse, quod initium bene operandi est ex nobis, sed consummatio, et perfectio ex Deo, ut videre licet 1. p. q. 23. art. 5. in corp. 2. 2. q. 6. art. 1. in corp. 3. contra Gent. c. 149. quodl. 1. art. 7. in corp. ad Rom. 7. lect. 3. in fin. et 2. ad Cor. 3. lectione 1. in fin. et ad Ephes. 1. lect. 1. etiam fine.38
XI. Quarto, Pelagiani, saltem Iulianus, admiserunt adiutorium divinae gratiae subsequentis ad determinationem arbitrii creati, ita videlicet, ut prius natura incipiat homo, et gratiae adiutorium posterius natura subsequatur, per quod in ipso opere divinitus adiuvetur, Probatur hoc ex verbis ipsius Iuliani, quae refert S. Aug. Hominem, inquit, Dei opus defendimus, nec ex illius potentia, vel in malum, vel in bonum initium aliquem cogi, sed propria voluntate, aut bonum facere, aut malum; in bono vero opere a Dei gratia semper adiuvari, in malum vero Diaboli suggestionibus incitari.39 Ad quod respondens S. Doctor ait: Vos autem in bono opere sic putatis adiuvari hominem gratia Dei, ut in excitanda eius ad ipsum bonum opus voluntate, nihil eum credatis operari, quod satis ipsa tua verba declarant. Cur enim non dixisti, hominem Dei gratia in bonum opus excitari, sicut dixisti in malum Diaboli suggestionibus incitari? Sed dixisti in bono opere semper a Dei gratia adiuvari, tanquam sua voluntate, nulla Dei gratia bonum opus aggressus, in ipso iam opere divinitus adiuvetur pro meritis videlicet voluntatis bonae, ut reddatur debita gratia, non donetur indebita, ac sic gratia iam non sit gratia.40 Idem constat ex aliis verbis eorumdem Pelagianorum, quae refert idem S. Aug. lib. 2. contra duas Epistolas Pelagianorum: Hac, inquiens, verba sunt vestra, Baptisma omnibus necessarium esse aetatibus confitemur, gratiam quoque adiuvare uniuscuiusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium virtutis immittere, quia personarum acceptio non est apud Deum.41 Et iterum ait: Dicunt, se confiteri, gratiam quoque adiuvare uniuscuiusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium virtutis immittere. Hoc quippe ita dicunt, velut homo a se ipso sine adiutorio Dei habeat propositum bonum, studiumque virtutis, quo merito praecedente, dignus sit adiuvari Dei gratia subsequente.42
XII. Ex his inferebant Pelagiani quintum dictum, videlicet, Hanc causalem esse veram, quia ego prior volui, Deus voluit; quia ego volo, Deus me adiuvat;43 hanc autem esse falsam, quia Deus vult, ego volo, quia Deus adiuvat hominem, homo vult, et sic semper priores partes libero tribuant arbitrio, posteriores Deo relinquentes. Hoc dictum refert S. August. scribens ad Vitalem, cum ait: Recognoscis me (ut puto) in iis, quae nos scire dixi, non omnia, quae ad fidem Catholicam pertinent, commemorare voluisse, sed ea tantum, quae ad istam, quae inter nos agitur de Dei gratia quaestionem; Utrum praecedat hec gratia, an subsequatur hominis voluntatem, hoc est, ut planius id eloquar, utrum ideo nobis detur, quia volumus, an per ipsam Deus etiam hoc efficiat, ut velimus.44 Unde hanc Pelagianorum assertionem impugnans lib. 3. Hypognosticon, inquit: In omni itaque opere sancto prior est voluntas Dei, posterior liberi arbitrii, idest, operatur Deus, cooperatur homo. Quod si dicas, ut dicere consuevisti, quia ego prior volui, Deus voluit, iam meritum facis, ut gratia ex operibus non sit gratia, sed merces. Quam causalem, ut infra patebit, etiam Semipelagiani statuerunt.45 In quo autem sensu eam intellexerint, disp. 99. et 100. dicetur.
XIII. Sextum dictum Pelagii est, si asseratur, quod gratia Dei humana merita antecedat, et ex nolentibus volentes faciat, per talem gratiam libertas destruitur humani arbitrii, et necessitas fatalis inducitur. Hanc obiectionem opposuit saepe Sancto Aug. Pelagius, ut constat ex lib. 2. contra duas Epist. Pelagianorum c. 5. ubi S. Augustinus calumniis Pelagii respondens ait: Nec sub nomine gratiae fatum asserimus, quia nullis hominum meritis, Dei gratiam dicimus antecedi. Et post pauca, cum quaedam verba Pelagianorum superius inducta retulisset, subdit: Ex his eorum verbis intellexi, ob hoc illos, vel putare, vel putari velle, fatum nos asserere sub nomine gratiae, quia gratiam Dei, non secundum merita nostra dari dicimus, sed secundum ipsius misericordiossissimam voluntatem, qui dixit, Miserebor, cui misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericors fuero.46 Et contra Iulianum loquens, inquit: Dicis quod appellatione gratiae, bonos fieri homines fatali necessitate dicamus; Post pauca subdens, Calumniaris me dicere, nihil studii expectari ab humana voluntate debere contra illud Evangelicum, quo ait Dominus. Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis.4748 Et Hieron. ad Ctesiphontem scribens ait: Quod autem sursum, deorsum iactans, liberum arbitrium a nobis destrui, audiant e contrario eos arbitrii destruere libertatem, qui male eo abutuntur adversum beneficium largitoris.49 Quis destruit arbitrium? ille qui semper Deo agit gratias ; et quodcunque in suo rivulo fuit, ad fontem refert ? An qui dicis recede a me, quia mundus sum, non habeo te necessarium: dedisti enim mihi semel arbitrii libertatem, ut faciam quod voluero ; Quid rursum te ingeris , ut nihil possim facere , nisi tu in me tua dona compleveris? Fraudulenter praetendis, ut Dei gratiam ad conditionem hominis referas, et non in singulis operibus auxilium Dei requiras , ne scilicet liberum arbitrium videaris amittere, et cum Dei contemnas adminiculum, hominum quaeras auxilium.
Hoc fuit semper omnium Pelagianorum Achilles, quo adversis defensores gratiae se triumphare gloriabantur, quo et suam haeresim palliare nitebantur: dum sub praetextu defendendae humanae libertatis iura, bellum intestinum gratiae Dei , per quam a morte liberamur , indixerunt. Sed quam inefficax sit hoc eorum argumentum, inferius patebit.
XIIII. Septimum dictum Pelagii est . Quando Apostolus ait, quod Deus operatur in nobis ; et velle et perficere , intelligitur de operatione per illuminationem intellectus , et excitationem stupentis voluntatis, qua Deus suadet illi quod bonum est. Hoc non aliter probatur , quam ex verbis expressis Pelagii, quae refert S. Aug. libro de gratia Christi contra Pelagium et Celestium cap. 10. cum ait : Et alio quippe loco cum diu asseruisset, non adiutorio Dei, sed ex nobis ipsis in nobis effici voluntatem bonam : opposuit sibi ex Apostoli Epistola quaestionem , atque ait . Et quomodo, inquit , stabit illud Apostoli? Deus est enim qui operatur in nobis et velle et perficere .50 Deinde ut hanc oppositionem veluti solveret , quam videbat dogmati suo esse vehementer contrariam , secutus adiunxit : Operatur in nobis velle quod bonum est , velle quod sanctum est : dum nos terrenis cupiditatibus deditos mutorum more animalium tantummodo praesentia diligentes, futurae gloriae magnitudine, et praemiorum pollicitatione succendit : dum revelatione sapientiae in desiderium Dei stupentem suscitat voluntatem; nam nobis (quod tu alibi negare non metuis) suadet omne quod bonum est . Et eodem modo interpretatur Pelagius alia consimilia loca scripturae, in quibus Deo tribuitur hominis conversio, sicut est illud Ioannis 6. Nemo potest venire ad me , nisi Pater, qui misit me, traxerit eum.51 Et illud Isaiae 26. Omnia opera nostra operatus es nobis. et alia huiusmodi .
XV. Ex hoc dicto inferebant Pelagiani , Deum operari in nobis velle , quantum in ipso est; sed ei consentire vel dissentire, ita nostrum est,, ut si velimus fiat, si autem nolimus , nos ut operatio Dei nihil nobis prosit , efficimus . Constat hoc ex S. Augustino , qui Pelagianorum referens , et redarguens errorem , inquit : Quid est ergo quod ait Apostolus . Deus in nobis operatur et velle, et perficere? Respondes, per legem suam , per scripturam suam , Deum operari , ut velimus, quam vel legimus, vel audimus. Sed ei consentire , vel non consentire ita nostrum est , ut si velimus fiat : si autem nolimus, nihil in nobis operationem Dei valere faciamus . Operatur quippe ille , dicis, quantum in ipso est , ut velimus , cum nobis nota sunt eius eloquia : sed si eis acquiescere nolumus; nos, ut operatio eius nihil in nobis prosit, efficimus . Quae si dicis , profecto nostris orationibus contradicis .52
XVI. Octavum dictum Pelagianorum fuit . Divinae praedestinationis datur causa ex parte nostra, videlicet merita praevisa naturae viribus incepta . Hunc errorem tribuit Pelagianis S. Augustinus : sic enim ait, Praesciebat ergo ( ait Pelagius ) qui futuri essent Sancti et immaculati per liberae voluntatis arbitrium, et ideo eos ante mundi constitutionem in ipsa sua praescientia, quos tales futuros esse praescivit, elegit . Elegit ergo , inquit , antequam essent, praedestinans filios , quos futuros Sanctos , immaculatosque praescivit: utique ipse non fecit, nec se facturum, sed illos futuros esse praevidit.53 Et S. Tho. eumdem errorem Pelagianorum referens , ait : Fuerunt ergo alii , qui dixerunt quod merita praeexistentia in hac vita sunt ratio , et causa effectus praedestinationis. Posuerunt enim Pelagiani , quod initium benefaciendi, sit ex nobis , consummatio autem a Deo : et sic ex hoc contingit , quod alicui datur praedestinationis effectus , et non alteri : quia unus initium dedit se praeparando et non alius .54 Verum est , quod Pelagius asseruit praedestinationis effectum tribui praedestinatis propter praevisum bonum usum liberi arbitrii futurum ex sola facultate naturae, et non ex efficaci adiutorio praevenientis gratiae. Sed tandem admisit doctrinam et revelationem interiorem , per quam suaderet quid faciendum, quidve fugiendum esset, ut in superioribus dictum est .
Haec autem omnia inferius impugnabuntur, et simul Pelagianorum mens clarius aperietur.
XVII. Nonum dictum continet duodecim articulos Pelagio in Synodo Palaestina obiectos, quos nisi anathematizasset, anathematizatus et ipse utique fuisset. Primus est, Adam sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Secundus, quod peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum. Tertius, quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem. Quartus, quod neque per mortem, vel praevaricationem Adae omne genus humanum moriatur; neque per resurrectionem Christi omne genus humanum resurgat. Quintus, infantes etiam non baptizatos habere vitam aeternam. Sextus, divites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni visi fuerint facere, non reputari illis, nec eos habere posse Regnum Dei. Septimus, gratiam Dei, atque adiutorium non dari ad singulos actus, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina. Octavus, Dei gratiam secundum merita nostra dari. Nonus, filios Dei non posse vocari, nisi omnino absque peccato fuerint effecti. Decimus, non esse liberum arbitrium, si Dei indiget auxilio: quoniam in propria voluntate habet unusquisque facere aliquid, vel non facere. Undecimus, victoriam nostram non ex Dei adiutorio esse, sed ex libero arbitrio. Duodecimus, quod poenitentibus venia non detur secundum gratiam et misericordiam Dei: sed secundum meritum et laborem eorum, qui per poenitentiam digni fuerint misericordia. Istos errores Pelagii refert S. August. in epist. 106. ubi etiam ostendit, eiusmodi assertiones esse contra doctrinam, quam semper tenuit Catholica Ecclesia, quod ex discursu huius operis amplius manifestabitur.
Ad primum argumentum, Respondetur quod Pelagius admisit quidem gratiam interiorem, quae tribueret quoddam posse, negavit tamen eam esse simpliciter necessariam ad divina mandata implenda. Sectatores autem Pelagii Iulianus et Celestius (ut supra ostensum est) concesserunt illuminationem illam internam intellectus, et excitationem voluntatis esse ad operis perfectionem simpliciter necessariam. Cum hoc tamen adhuc manet, in quo ab illis Semipelagiani, de quibus c.1. de praedestinatione Sanctorum loquebatur August. discernuntur.
Quoniam Pelagiani (ut supra dictum est) constituerunt in natura primum initium Fidei, et bonorum operum: eorum tantummodo consummationem et perfectionem tribuentes Divinae gratiae. At vero Semipelagiani distinxerunt inter fidem, et bona opera, quae fidem subsequuntur, et primum fidei initium dixerunt esse ex nobis: initium autem bonorum operum esse ex gratia, quam tamen asserebant merito fidei dari credentibus. Constat hoc ex S. Augustino in eodem lib. de praedestinatione SS. ubi contra Semipelagianos ostendit ex professo etiam primum initium fidei, qua Christiani sumus, ex Deo esse, non ex nobis.55 Discernuntur etiam, nam Semipelagiani (ut Aug. ait cap.1. eiusdem libri) fatebantur cum Ecclesia Christi peccato primi hominis obnoxium nasci genus humanum, nec ab isto malo, nisi per iustitiam secundi hominis aliquem liberari: quae tamen Pelagius et Celestius pertinaciter negaverunt, ut ex eodem Augustino constat in libris contra ipsos editis. In his ergo docet August. plurimum Semipelagianos a Pelagianorum errore discerni. Sed de hoc disputatione sequenti latius dicetur, ubi Semipelagianorum56 dicta referemus.
Ad secundum, respondetur per distinctionem assignatam de quadruplici statu haeresis Pelagii. Etenim contra primum diffiniverunt Cocilia et Patres, esse admittendam gratiam ad salutem, nec sufficere sibi solam naturam ad omnia Dei praecepta implenda. Contra secundum statum eiusdem haeresis, docuerunt adiutorium gratiae, quo Deus nos adiuvat ad eius mandata implenda, non consistere in sola lege, aut doctrina externa, vel in exemplo, quod nobis reliquit Christus Dominus: sed admittendam esse gratiam internam. Contra tertium, determinaverunt gratiam istam internam esse necessariam ad simpliciter, et non solum ad melius esse, sive ad facilius operandum. Contra quartum, decreverunt esse simpliciter necessariam gratiam interiorem, non solum quae ostenderet et doceret quid esset credendum, aut faciendum: sed quae donaret et adiuvaret, ut faciamus: quam gratiam S. Prosp. appellat praeoperantem,57 et communi vocabulo, dicitur gratia efficax praeveniens, per quam Deus active proprie facit ut velimus, et pie operemur , et per haec patet ad confirmationem. Sed est adhuc argumentum : nam Concilia et Patres dicunt, Pelagium nullam admisisse veram gratiam. Sed gratia interior illuminans intellectum , et excitans stupentem voluntatem, est vera gratia . Ergo non admisit illam Pelagius .
Respondetur . Quod cum Pelagius asseruerit gratiam secundum merita nostra dari , etiam concedendo gratiam interiorem illuminantem intellectum, excitantem voluntatem , et adiuvantem ipsum posse ; nullam revera gratiam admisit. Immo etiam si admisisset gratiam efficacem , sive adiuvantem ipsum velle , dicendo gratiam secundum merita nostra dari : totam rationem gratiae destruxisset , si enim ex operibus ( ut arguit Apostolus) iam gratia non est gratia.58 Unde August. in libro de gratia Christi contra Pelagium et Celestium cap. 31. ait : Quamlibet sentiat gratiam , ipsis Christianis secundum merita dari dicit. Quibus verbis significat quamcunque gratiam concessam a Pelagio destrui , si asseratur illam secundum merita nostra dari .
XIX. Ad tertium, respondetur quod in primo statu suae haeresis negavit Pelagius gratiam, quae per subministrationem Spiritus nobis datur : in secundo autem , vel tertio statu admisit gratiam interiorem, qua illuminatur intellectus , et voluntas excitatur , ut supra dictum est . Secundo respondetur , quod gratia interior etiam , qua Deus demonstrat et revelat quid agere debeamus, non autem donat , atque adiuvat ut agamus : ad legem pertinet , et doctrinam licet internam , ut S. Aug. ostendit locis superius allegatis : non autem ad subministrationem spiritus , quam negare intendebat Pelagius .59 Licet enim interior revelatio et doctrina, quae ostendit quid facere, quidve cavere debeamus , sit in nobis a Spiritu sancto : qui docet hominem scientiam; nihilominus tamen generalitate quadam sub litera quae occidit. non sub spiritu qui vivificat, comprehenditur .60 Illa vero gratia, quae adiuvat infirmitatem nostram et vires tribuit voluntati, ut quod agendum cognovimus , faciamus ; pertinet ad subministrationem spiritus , de qua etiam inquit Apostolus : Spiritus adiuvat infirmitatem nostram , nam quid oremus sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus postulat pro nobis, idest postulare nos facit , ut explicat Sanctus Thomas,61 gemitibus inenarrabilibus .62 Quibus verbis non obscure significat, illam gratiam , quae non solum docet quid postulare debeamus, aut facere ; sed etiam donat ut postulemus , et faciamus, ad subministrationem spiritus pertinere. Hanc autem gratiam semper negavit Pelagius, ut supra dictum est . Dicendum est ergo , quod cum Augustinus ait, Pelagium negasse gratiam , quae per subministrationem Spiritus sancti nobis datur , loquitur de gratia, per quam non solum ostendit quid facere debeamus : sed etiam donat , atque adiuvat ut faciamus . Quae explicatio habetur ex ipso contextu, et praesertim ex verbis illis Aug. in 3. argum. inductis, in quibus asserit Pelagium sensisse ; quod homines salventur adiuti non aliqua subministratione virtutis , sed viribus propriae voluntatis. Si ergo adiungantur his verbis, illa S. Aug. in eod. arg. relata, videlicet, quod per subministrationem Spiritus S. pertinet ad concupiscentias, tentationesque vincendas, constabit, gratiam datam per subministrationem Spiritus idem significare, quod gratia subministrans virtutem ad concupiscentias et tentationes vincendas. Illuminatio autem, seu doctrina sola etiam interior et excitatio stupentis voluntatis , quam admisit Pelagius, non tribuit vires voluntati ad mandata divina implenda , quia solum movet eam ex parte obiecti, proponendo et docendo quid facere debeat. Unde non pertinet ad eam gratiam, quae per subministrationem spiritus datur. Potest hoc explicari aptissimo exemplo. Si enim aliquis dormiret et simul etiam esset infirmus , et pedibus carens , ita ut nullam prorsus virtutem haberet ad ambulandum, et esset in magno periculo constitutus , quod nisi fugiendo non posset evadere : certe per hoc solum, quod ab alio excitaretur a somno , et admoneretur periculi , ut fugeret, et currendo evaderet imminentem mortem, nullas vires subministraret illi ad fugiendum, sed eodem modo maneret impotens ad currendum quantum est ex parte virtutis gressivae, ac si excitatus a somno, et edoctus de periculo non fuisset. Proportionabiliter sentiendum est de illuminatione , et excitatione interna ex parte obiecti, quam admisit Pelagius, et hoc significavit S. Aug. cum dixit; Pelagium nunquam concessisse gratiam, qua non solum possibilitas naturalis voluntatis et actionis , sed ipsa etiam voluntas et actio subministratione Sancti Spiritus adiuvatur . Ex quibus verbis satis constat, non quamcunque gratiam negasse Pelagium: sed eam, quae donatur nobis, ut bonum, quod cognoscimus, faciamus:
XX. Sed contra hanc solutionem, est argumentum. Sequitur quod gratia habitualis, et similiter habitus charitatis non pertineat ad gratiam, quae datur per subministrationem Spiritus: sed ad legem, atque doctrinam: Sequela probatur, nam per huiusmodi habitus non facit Deus, ut faciamus: neque operatur, ut operemur: cum habitus non determinet potentiam ad operandum. Ergo si sola gratia, per quam Deus donat, et facit ut faciamus, pertinet ad subministrationem Spiritus: habitus gratiae, et charitatis ad legem pertinebunt, atque doctrinam: et non ad gratiam, quae datur per subministrationem Spiritus.
Respondetur negando sequelam. Quia per gratiam, et charitatem, Spiritus Sanctus habitat in nobis, iuxta illud, quod Christus Dominus per Ioannem ait: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.63 Licet ergo per solam gratiam habitualem, aut per charitatis habitum non faciat Deus, ut operemur: facit tamen, ut vitam habeamus spiritualem, et tribuit sufficiens principium effectivum supernaturalis operationis. Nam per gratiam habitualem efficit nos filios Dei: per habitualem vero charitatem, Dei amatores facit; et ideo pertinent ad gratiam, quae datur per subministrationem Spiritus:64 illuminatio autem intellectus, atque voluntatis excitatio, quam Pelagiani admiserunt, nihil horum efficit, nec tribuit vires voluntati, ut Disp. 75. patebit, unde non est simile.
Secundo respond. quod licet habitus gratiae et charitatis non determinent hominem ad pie operandum: in ipsa tamen infusione gratiae, et charitatis movet Deus auxilio efficaci liberum eius arbitrium: ut consentiat, et libere cooperetur Deo, se disponendo per proprium actum ad suam iustificationem, ut prima 2.q.113.art.8.docet S. Thom. Unde gratia et charitas etiam habitualis non pertinent ad vetustatem literae, sive ad legem et doctrinam: sed ad vivificantem65 et renovantem spiritum.
Ad confirmationem respond. concludo de se efficaciter, sententiam Pelagii implicare in dictis: qui, cum asseruerit gratiam secundum merita nostra dari, veram destruxit rationem gratiae, quam in illuminatione intellectus, et excitatione interna voluntatis constituit, ut supra dictum est.66 Hanc vel consimilem contradictionem in scriptis Pelagii Sanctus notavit Aug. lib. de gratia Christi, cap. 37. cum dicit: Istam sane, scilicet epistolam ad Demetriadem, legi, mihique persuaserat hanc, illum gratiam, de qua quaestio est, confiteri: quamvis in multis eius Opusculi locis sibi ipsi contradicere videretur. Et cap. 31. eiusdem libri, ait: Quamlibet sentiat gratiam, ipsis Christianis secundum merita dari, dicit. Et infra: Manifestum est, eum dicere gratiam secundum merita dari quamlibet eam, vel qualibet significet, quam tamen aperte num exprimit: ac si apertius diceret: Quamcunque gratiam constituat Pelagius, eam tandem destruit, cum affirmet, illam secundum merita nostra dari.
XXI. Ad quartum respondetur, Pelagium nunquam negasse, necessarium esse ad actus ordinis naturalis, ut Deus tanquam auctor naturae influat nobiscum, quando volumus operari: Sed solum negavit esse necessarium Dei adiutorium, quo operatur ut operemur: quoniam existimavit destrui libertatem arbitrii, si homo nihil posset operari, nisi praemovente, et praeoperante Deo.67 Optime siquidem noverat Pelagius, quod si adiutorium Dei, et concursus illius ordine naturae posterior esset arbitrii creati determinatione; ita videlicet, ut ista causalitas vera esset; quia homo operatur, Deus cooperatur: non laederetur eiusdem arbitrii libertas. Ex verbis autem adductis S. Hieronymi solum concluditur, Pelagium negasse, esse necessarium ad actus nostros adiutorium: quo Deus in nobis, atque nobiscum, ut operemur, operatur. Quod ex ipso contextu manifeste colligitur, praesertim in verbis adductis in dicto sexto: ex eo enim calumniabantur Pelagiani Hieronymum, et Augustinum: quia dicebant omnia bona opera nostra ad Deum esse referenda, videlicet, tanquam ad primum auctorem et fontem: a quo primo et principaliter dependent; et quia praedicabant hominem nihil posse facere, nisi Deus in illo sua dona compleverit: ut patet ex illis Pelagianorum verbis apud S. Hieronymum: Quid rursum te ingeris, ut nihil possim facere, nisi tu in me tua dona compleveris. Quibus sane verbis illud Dei adiutorium de medio tollere conabatur, quo Deus virtutem operativam creati arbitrii complet eam movendo, et applicando ad exercitium actus, de qua in disput. 18. et quatuor sequentibus agendum erit ex professo. Quod etiam designant illa verba Sancti Hieronymi in eadem epist. ubi ait: Ita enim gratiam ponunt, scilicet Pelagiani, ut non per singula opera eius nitamur, et regamur auxilio: Et iterum: Iniuriam tibi fieri putas, et destrui arbitrii libertatem, si ad Deum semper auctorem recurras: si ex illius pendeas voluntate: et dicas, Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos?68 Unde et audes lingua proferre temeraria unumquemque arbitrio suo regi: Et si suo arbitrio regitur, ubi est auxilium Dei? si Christo Rectore non indiget, quomodo scribit Hieremias, Non est in homine via eius: et a Domino gressus hominis diriguntur?6970
Ex quibus patet, Pelagium non negasse, concursum simultaneum primae causae esse ad ea, quae facimus, necessarium: sed negasse dumtaxat praevium adiutorium Dei esse ad singulos actus nostros necessarium; nempe directionem, et gubernationem Dei, illam videlicet, quam petit Ecclesia, cum dicit: Dirigere, et sanctificare, regere, et gubernare dignare, Domine Deus, Rex caeli, et terrae hodie corda, et corpora nostra, sensus, sermones, et actus nostros in lege tua, et in operibus mandatorum tuorum, ut hic, et in aeternum (te auxiliante) semper salvi, et liberi esse mereamur. Arbitrabatur enim iniuriam fieri libero arbitrio, si non a se ipso, sed a Domino, et regeretur, et gubernaretur.
Unde multi viri docti, et in doctrina S. Augustini eruditissimi, inter quos est Gaspar Casalius Conimbricensis, qui sacro Conc. Tridentino interfuit, libr. 1. de quadripart. Iustitia, cap. 36. expresse fatentur, Pelagium nunquam negasse, generalem Dei influentiam. Verba Casalii sunt haec: Pelagius non negabat generalem influxum: Et paulo inferius: Confitebatur quidem Pelagius gratiam creationis; in hominibus humanam naturam, humanam voluntatem, et generalem Dei influxum communem omnibus agentibus. Et post pauca: Numquid negavit generalem influxum esse necessarium hominibus ad bene operandum?
Non scitur hactenus, nec creditur de ipso: non enim sic sapere potuit, nisi prius desiperet. Quomodo potest operari causa secunda sine concursu causae primae?71 Dato etiam, et non concesso, quod Pelagius non admiserit concursum Dei generalem, dubitari tamen non potest admisisse concursum, seu adiutorium Dei subsequens ad determinationem creatae voluntatis, ut constat ex S. Aug. locis n. 11. huius disputationis adductis. Unde in libro Enchirid. ad Laurentium cap. 32. clare supponit, Pelagianos sensisse: propterea dictum esse, non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei: quia ex utroque fit, id est, ex voluntate hominis, et misericordia Dei, etc. Tanquam diceretur, non sufficit sola voluntas hominis, si non sit etiam misericordia Dei. Et S. Doctor eodem loco contendit, aliquid amplius esse tribuendum gratiae, de quo disp. 97. praesertim nu. 6. agendum est, ubi verba S. Aug. latius expendemus.
Disputatio II: Quam gratiam tanquam necessariam ad salutem admiserint Semipelagiani, et in quo eorum sententia cum errore conveniat Pelagianorum, vel ab eo discedat
Quam gratiam tanquam necessariam ad salutem admiserint Semipelagiani, et in quo eorum sententia cum errore conveniat Pelagianorum, vel ab eo discedat.
I. COMMUNIS error Semipelagianorum (ut nonnulli recentiores Theologi bene adnotarunt) in hoc consistit, quod licet contra Pelagium faterentur, gratiam Dei esse necessariam ad opera sanctitatis praestanda: et gloriam promerendam: et ad obtinendam dispositionem convenientem ad remissionem peccati; aliquod tamen initium salutis reservarunt libero arbitrio: ut propria salus sit in potestate hominis constituta. Et ideo dicebant, necessarium esse, ut homo incipiat per aliquem bonum motum, quem Deus postea promoveat: et perficiat: et ita in hoc bono motu constituebant primam causam salutis ex parte nostra: et eamque dicebant esse meritum omnis gratiae supernaturalis. De quo autem merito id intellexerint, ex ipsismet eorum verbis patebit infra Asserebant etiam, fidem saltem quantum ad eius initium, non esse donum Dei: sed esse in nobis ex nobis, et propter illam reddi a Deo caetera dona, quae sunt ad salutem necessaria, ut ex Epistolis Prosperi, et Hilarii ad S. August. constat, et ex eodem Augustino in lib. de Praedestinatione Sanctorum, et de Dono perseverantiae; ubi respondens Epistolis Prosperi et Hilarii, probat ex professo evidentissimis sacrarum literarum testimoniis, nedum fidem perfectam: sed etiam fidem inchoatam, et quodcunque initium illius ex Deo esse, atque ex praevenientis gratiae auxilio. Sed ut ad particularia descendamus, et explicemus quousque Massilienses in confessione gratiae pervenerint: et quam gratiam ultra illam S. August. necessario esse confitendam contenderit: observandum est, Ducem Semipelagianorum fuisse Faustum Regiensem Episcopum, cuius errorem refert, et impugnat Maxentius in responsione ad Epist. Hormisdae Papae: ubi asserit libros Fausti esse haereticos, et acriter eos reprehendit, qui tales libros defendunt ut Catholicos: et praesertim Episcopum quendam Africanum, qui dicebatur Possessor.1 Et Gelasius Papa in cap. Sancta Romana Ecclesia 15. distinct. Fausti Regiensis Galliarum Opuscula connumerat inter apocripha. Unde Petrus Diaconus apud Fulgentium de Incarnat. et gratia Domini nostri Iesu Christi, c. 8. in fine, ait: Quorum omnium Sanctorum Patrum imbuti doctrinis, anathematizamus Pelagium et Celestium, simulque; etiam Iulianum Edanensem, et qui illius similia sapiunt: praecipue libros Fausti Galliarum Episcopi, qui de Monasterio Lirinensi profectus est, quos contra praedestinationis sententiam scriptos esse non dubium est. In quibus non solum contra doctrinam horum Sanctorum Patrum (idest Aug. et discipulorum eius) verum etiam contra ipsius Apostoli contradictionem veniens, humano labori subiungit gratiae adiutorium2: Unde non sunt audiendi, qui Faustum inter Patres referunt, cum non inter Patres: sed inter hostes gratiae Christi sit computandus. Suam Faustus explicuit sententiam circa necessitatem gratiae, et naturales vires nostri arbitrii in duobus libris de libero arbitrio, quos in lucem edidit; et habentur in Bibliotheca SS. Patrum: ubi qui voluerit, poterit fusius explicatam eius sententiam perlegere.3
II.
Cassianus etiam in suis scriptis, sed praesertim collat. 13. per tot. eorundem Semipelagianorum sententiam tradit, et quamplurima eorum dicta constituit. Eius doctrinam refert, et impugnat S. Prosper in lib. quem, contra Collatorem, composuit: ubi quamplurimis Scripturae testimoniis, firmissimis, et acutissimis rationibus, et verbis elegantissimis ostendit, qualiter Cassianus, et aliae reliquiae Pelagianae haeresis, dum ab errore Pelagii se longe discedere proclamarent: in illum tandem inciderint. Collatoris nomen Cassianus, a collationibus Patrum, quas conscripsit, sortitus est. Igitur ex libris Fausti Regiensis, et Cassiani, quid et ipsi, et Semipelagiani senserint, haurire debemus: et sensum legitimum, in quo damnata est eorum doctrina, ex scriptis Prosperi, et Maxentii colligere: ac denique ex S. Patre Aug. qui spiritu divino potius, quam humana industria, et Pelagianorum, et Semipelagianorum errorem penetravit, detexit, impugnavit, expugnavit, et in extirpatione huius pestiferae haeresis plurimum laboravit. Unde scribens ad Innocentium: Non igitur, inquit, de uno Pelagio, qui iam fortasse correptus est, quod utinam ita sit, sed tam multis, quibus loquaciter contendentibus, et infirmas atque ineruditas animas, velut convictas trahentibus: firmas autem, et in fide stabiles ipsa contentione fatigantibus usquequaque iam plena sunt omnia.4 Ut autem clare, et distincte procedamus, colligenda sunt in primis ex libris Fausti eius dicta, quibus suam mentem aperuit, deinde Cassiani dicta ex eius pariter scriptis colligemus; ut tandem manifestum fiat, in quo Semipelagiani inter se, et cum Pelagio consenserint: et in quo unus ab alio: aut etiam a suo capite Pelagio dissenserint.
ERROR FAUSTI circa naturalem facultatem liberi arbitrii, et necessitatem gratiae explicatur.
UT notavit5 Sixtus Senensis, Faustus contra doctrinam Sancti Augustini, eius nomine suppresso, libros de libero arbitrio conscripsit,6 quod etiam non obscure docet Petrus Diaconus loco superius allegato. Et in primis, ut ab errore Pelagii longe discedere videretur, blasphemam illius redarguit sententiam asserentis, quod ad obtinendam salutem natura hominis sola sibi sufficiat: Ego, inquit, arbitror, quod libertas arbitrii sibi sola sufficere absque praesidio gratiae non potuerit, etiam antequam privilegium illius transgressio violaret. Quomodo vero nunc potest sibi sola sufficere, ad cuius arrogantiam dicitur: Quia sine me nihil potestis facere?7 Ad cuius praesumptionem divinus sermo dirigitur: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam?8 Quod utique elationi sine gratia perficere denegatur, humilitati vero cum gratia implere conceditur.9 Unde Maxentius in responsione ad Epist. Hormisdae, eiusdem Fausti calliditatem observans, ait: Refutans nanque callide eiusdem Pelagii sensum, et quasi exprobrans, quod omnino Christi negaverit gratiam, necnon et illos, qui nullis praecedentibus meritis iuxta Apostolum gratiam Dei hominibus dari fatentur: ipse quasi sapientissimus, et prudentissimus novus novae pravitatis Apostolus, gratiam Dei secundum meritum fidei, et laboris dari nititur edocere: ut iam sic Dei gratia non sit gratia.10
IIII. Dicit secundo, non esse totum tribuendum gratiae: sed aliquid labori humano relinquendum: contendebat enim, conatibus et labori humano gratiae donum esse subiungendum, concedique a Deo petentibus, quaerentibus, desiderantibus. Verba Fausti sunt: Hoc itaque loco gemini inter se colluctantur errores, quorum unus solam gratiam, alter solum laborem, relicto tramite, atque mensura veritatis, insinuat, sectarum: genere dispares: sed impietate consimiles, diverso quidem studio, sed spiritu unius serpentis insibilant. Quorum unus, idest solius gratiae praedicator, prima quidem fronte venenum suum sub specie pietatis occultat, Alter, idest laboris assertor, protinus extantem tumorem improba elatione manifestat. Haec professio insinuando solum laborem, ipso sui titulo detestanda: illa magis sub religioso colore metuenda est.11 Et circa finem eiusdem cap. subdit: Merito contra huius arrogantia12 praesumptionem sermo divinus vim suae auctoritatis, vel increpationis exseruit. Nemo, inquit, venit ad me, nisi Pater traxerit eum.13 Et iterum: Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei:14 Quod merito ad se dictum esse reputabit, qui salutem suam cum Pelagio propria in voluntate, ac virtute constituit: quod utique illi obiici non necesse est, qui non de solo labore praesumit: sed conatibus suis quotidianam Dei misericordiam, et iugem gratiam implorandam esse cognovit, et auxilium Domini pervigili obsecratione deposcit. Et, c. 4. et 5. eos impugnat qui totum, inquiunt, solius est gratiae; et ipse fatetur, gratiam esse omnibus necessariam: sic tamen, ut ei vigilantiae humanae studium per omnia iudicemus adiungi. Idem docet cap. 6. et cap. 10. Ex quibus verbis constat Faustum sensisse, quod naturae conatus gratiam praevenientem praeveniant: quibus lib. arb. iugem Dei gratiam implorat, petit, desiderat. Quod etiam constat ex Conc. Arausicani can. 6. ubi contra hunc Fausti, et aliorum Semipelag. errorem diffinitur: Si quis, sine gratia Dei, credentibus, volentibus, desiderantibus, etc. pulsantibus nobis misericordiam dicit conferri divinitus: non autem, ut credamus, velimus, vel haec omnia, (sicut oportet) agere valeamus: etc. aut humilitati, aut obedientiae humanae subiungit gratiae adiutorium; nec ut obedientes, et humiles simus, ipsius gratiae donum esse consensit, resistit, Apostolo dicenti: Quid habes quod non accepisti? et, Gratia Dei sum id, quod sum.15
V. Dicit tertio, gratiam, et liberum arbitrium pariter sociari in his, quae pertinent ad salutem, gratiamque esse comitem, non praeviam humanorum meritorum.16 Ita dicit Faust. lib. 1. cit. cap. 5. ubi explicans illud Rom. 4. Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam: sed non apud Deum: Et illud 1. ad Cor. 3. Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem, inquit, Iuxta catholicam regulam opera legis evacuantur, quae secundum literam sunt, et, ea, quae post gratiam (comitante gratia) gerenda sunt, asseruntur. Quibus verbis concedit, gratiam comitem, et cap. 18. concedit gratiam cooperantem. Sed specialiter hoc dictum explicat Faustus c. 17. eiusdem libri, sub his verbis: Et ita se duo ista coniungunt, attrahentis virtus, et obedientis affectus: quomodo se aeger aliquis assurgere conetur, et facultas animum non sequatur: et propterea sibi porrigi dexteram deprecetur: Clamat voluntas: quia sola per se elevari nescit infirmitas: Ita dominus invitat volentem, attrahit desiderantem, erigit adnitentem . et lib.2. cap.4. explicans illud 2. ad Thimot.2.17 Laborantem agricolam oportet de fructibus accipere; Ecce, inquit, quomodo sibi admirabili commercio divina et humana sociantur; ad obedientiam pertinet labor, fructus vero laboris ad gratiam. Unde Maxentius in respons. ad epist. Hormisdae Papae, errorem Fausti referens, ait: Nam cum nemo obediat, sive laboret, nisi volens, nemo velit, nisi scierit, quid ei conveniat laborare; iste post scientiam et voluntatem, seu obedientiam, humano labori adiungit gratiae adiutorium; ut videlicet, gratia et labor humanus (cuius possibilitatem non per eandem gratiam, sed naturaliter inesse omnibus asserit, pariter sociari) reliqua perficiant opera: et hoc quidem se pollicetur defendere.18 Et S.Prosper in epist. ad Aug. Pelagianae haereseos reliquias commemorans, hoc dictum tertium illis tribuit, cum ait: Nec considerant se gratiam Dei, quam comitem, non praeviam humanorum volunt esse meritorum: etiam illis voluntatibus subdere, quas ab ea, secundum suam phantasiam non negant esse praeventas. Pro intelligentia huius dicti est advertendum, quod cum Faustus dicit, gratiam esse comitem, non praeviam humanorum meritorum: loquitur manifeste de gratia efficaci, non autem de excitante, et illuminante: hanc enim concedit praecedere opus meritorium, et alia pietatis opera, ut ex sequenti dicto erit perspicuum.19 Dixi pietatis opera: nam fidem, viribus naturae, sicut et alii Semipelag. tribuebat, ut ex Aug. lib. de Praedestinatione Sanctorum constat, et ex iis, quae in dicto 12. subiiciemus, cuius merito, lib. arbitrium priora auxilia gratiae impetrare fatebantur. De quo autem merito id intelligerent, inferius erit explicandum.
VI. Dicit quarto, quod ad opera meritoria vitae aeternae, et ad humanam salutem, requiritur gratia praeveniens: quam S.Aug. lib. de correct. et gratia cap.12. vocat adiutorium, sine quo res non fit. Constat hoc, nam lib. primo cit. cap.1. inquit: Ego arbitror, quod libertas arbitrii sibi sola sufficere sine praesidio gratiae non potuerit, etiam antequam privilegium illius, transgressio violaret. Quomodo vero nunc potest sibi sola sufficere, ad cuius arrogantiam dicitur: Quia sine me nihil potestis facere.20 Ad eius praesumptionem divinus sermo dirigitur: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam!21 Quod utique elationi sine gratia perficere denegatur, humilitati cum gratia implere conceditur. Et cap.11. subdit: Qui vero, vel initium operis sibi praesumit arrogare, vel finem, ad illum merito dicitur: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam.22 Et cap.14. per totum idipsum docet, inter alia inquiens: Asserit Propheta, voluntatis propriae facultatem, de semetipso dicens: Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas,23 sed nihil de solis viribus eius intelligit praesumendum, cum proclamat ad Deum: Inclina, inquit, cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.24 Quod autem istam gratiam in illuminatione intellectus, et excitatione voluntatis constituat, patebit ex dicto.5. Hinc est, quod Sanctus Augustinus de Semipelagianis loquens, et hoc quartum dictum illis tribuens, ait: Pervenerunt autem isti fratres nostri, pro quibus solicita est pia Charitas vestra, ut credant cum Ecclesia Christi peccato primi hominis obnoxium nasci genus humanum: nec ab isto malo, nisi per iustitiam secundi hominis aliquem liberari. Pervenerunt etiam, ut praeveniri voluntates hominum Dei gratia fateantur: atque ut ad nullum opus bonum, vel incipiendum, vel perficiendum, sibi quemquam sufficere posse consentiant: Retenta ergo ista, in qua pervenerunt, plurimum eos a Pelagianorum errore discernunt.25 Quod et S.Prosper epist. ad August. notavit, cum dixit: Quidam vero horum intantum a Pelagianis semitis non declinant, ut cum ad confitendam tam Christi gratiam, quae omnia praeveniat merita humana, cogantur, ne si meritis redditur, frustra gratia nominetur, etc.26 Ex quibus verbis satis constat, Semipelagianos admittere tanquam necessariam, nedum ad perficiendum: sed etiam ad incipiendum bona opera aliquam gratiam praevenientem. Verum est, quod ad fidem nullam gratiam posuerunt tanquam necessariam, cum senserint, fidem non esse donum Dei: sed esse in nobis ex nobis, ut patebit infra:
VII. Dicit quinto, gratia, quae praevenit humanas voluntates, est, qua illuminatur a Deo intellectus, et voluntas excitatur: et ratione huius illuminationis, fatetur esse totum imputandum gratiae: Pro eo vero, inquit, quod totum ad auctorem gratiae referendum est legimus: Qui docet hominem scientiam. vel, Dominus illuminat caecos. et iterum, Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte. et, Beatus homo, quem tu erudieris Domine, et de lege tua docueris eum. Et iterum ait: Quid est autem attrahere: nisi praedicare, nisi scripturam27 consolationibus excitare, increpationibus deterrere, desideranda proponere, intentare metuenda, iudicium comminari, praemium polliceri. Audi Dominum, non duris nexibus, sed manibus attrahentem, et dilectionis brachiis invitantem: sicut ait Propheta: Attraxi eos in vinculis charitatis. et illud, Post te in odorem unguentorum currimus,28 et ideo dicit: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos;29 ne ullus se excusare possit exclusus, qui convincitur invitatus.30 Hinc est, quod cap. 11. eiusdem primi libri docet, initium, et finem boni operis, Deo esse attribuenda: quia, videlicet, ipse incipit, illuminando intellectum, et excitando voluntatem. Explicans enim illud Psal. 126. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt, qui aedificant eam. inquit: Sed inter haec cum usque ad omnium malorum tolerantiam, vitaeque iacturam, laborare debeat famulus: ad Dominum tamen semper est referendus laboris effectus: qui vero vel initium operis sibi praesumit arrogare, vel finem, ad illum merito dicitur: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam.31 Et lib.2.cap.6.explicans illud ad Rom. 9. Non ex operibus, sed ex vocante dictum est, inquit, Cum ergo audis, ex vocante dictum est, invitantem intellige, non cogentem: id est efficaciter moventem: putabat enim, hoc sine coactione voluntatis fieri non posse. Quia vero superius dixerat, gratiam, et liberum arbitrium pariter sociata nostram perficere salutem: ne quis existimaret, per hanc doctrinam inferri praeiudicium gratiae divinae, subiungit sequens dictum.
VIII. Sextum dictum, Primas partes soli gratiae in opere nostrae salutis debemus tribuere: ita dicit lib. 1. c. 6. ubi explicans illud 1. ad Corinth. 15. Gratia Dei sum id quod sum, etc. inquit, Primas partes soli gratiae pie subiectus adscripsi, media quaeque labori magister obedientiae deputavit. Et cap.9.inquit, Nunc ista dicentes, non laborem gratiae coaequamus: sed omnino gratiam sine comparatione praeponimus. Unde Maxentius; Sed gratiam, inquit, cui hoc loco Faustus primas partes tribuit, non eam, quae per Spiritum Sanctum fit, ut verbum Dei forinsecus intonanti assensum praebeamus, et obedientes efficiamur: sed praedicationem divinorum asserit eloquiorum: ut, videlicet, gratiae sit, quod nobis divina eloquia praedicantur: nostrum autem sit, ut eidem praedicationi consentiamus.32
IX. Dicit septimo, Deus expectat voluntatem nostram, ut purgari velimus, et currere: nam lib.1.c.7.in fin. Fidem, inquit, expectat a parvulis: opera etiam cum fide a confirmatis requirit. Et c. 10. Si non est, inquit, voluntas expectanda currentis, quare ergo dicitur, Ego igitur sic curro, non quasi in incertum?33 et iterum: Cursum consummavi, fidem servavi?34 Et cap.11. Caeterum sicut ab homine indefessae servitutis expectanda devotio est, ita operis consummati, Domino est deputanda perfectio, Et c.19.subdit: Porro pro ratione iustitiae per se effectum non peragit, quia voluntatem eius, qui est purgandus, expectat. Et lib.2.de lib.arb.c.10. Invitus homini pondus damnationis imponis, qui remedium satisfactionis ostendit, et sedula obsequium servitutis expectat.35 In quo autem sensu intellexerit Faustus, Deum expectare nostram voluntatem, ut purgari velimus: disp.95. patebit.
X. Octavo, admittit esse necessariam ad salutem gratiam comitem, quam variis nominibus explicat: aliquando eam, cooperantem gratiam: aliquando, gratiae adiutorium, appellant. Ita dicit lib.1.de lib.arb.c.5.ubi ait: Verum iuxta Catholicam regulam, opera legis evacuantur, quae secundum literam sunt, et ea, quae post gratiam, comitante gratia, gerenda sunt, asseruntur. Et cap.11 ait: Quod Deus praecepta divina, per laboriosae servitutis officia, gratia cooperante servantibus, regnum caeleste promisit. Et cap.13 Nam cum homo per gratiam, esse coeperit vas electionis et honoris, invigilandum est, ut acceptus honor, divina cooperatione servetur: Et paulo inferius: Et quoties homo ad meliora, (deterioribus repudiatis) gratia iuvante, convertitur, toties de vase contumeliae, vas honoris efficitur. Et paulo ante praemiserat: Ostendamus vas contumeliae, in vas honoris, adiutorio Dei, et studio suo posse transire. Et lib. 2. cap.4.in fine sic concludit: Tu vero divinae ne invideas bonitati, si opus, quod a me (illo adiuvante) bene gestum est, vel etiam accepta perdiderim ..36 Et cap. 10. explicans illud Rom. 9. Non volentis, neque currentis, etc. Hic, inquit, evidenter eum notat, et arguit, qui solum se sibi sufficere, sine manu adiuvantis, existimat. Et circa finem inquit. Quin potius cooperante adiutoria37 etiam suo opere sit dignus, et cum bona conscientia beatus.
XI. Nono dicit, ad Deum pertinere quod vocemur: ad hominem vero, quod obediat, quod quaerat, quod petat, quod pulset. Explicans enim illud ad Hebr. 11. Et inquirentibus se remunerator est: Quam bene, inquit, et Domini officium coniunxit, et famuli: dicendo, et inquirentibus se remunerator sit: sicut enim ad Deum, largitio remunerandi, ita ad hominem, devotio respicit inquirendi,38 Et cap. 10. circa finem ait: Orantibus, et vigilantibus, misericordiae benignitate succurritur: quae utique pulsantibus magis ex devotione, quam ex praedestinatione defertur. Et iterum ait: Nam sicut sui criminis est, quod longe pii Parentis refugit oculos; ita suae est devotionis, quod per insitum sibi bonum deliberans, et assurgens, ad paternos recurrit amplexus.39 Et alio in loco docet esse insita homini bonae voluntatis semina: quod probat ex illo: Si volueris mandata, conservabunt te.4041 Et cap. 16. inquit: Nam Deum, quolibet tempore, qui quaesivit, invenit, et qui invenisse non visus est, non quaesivit. Et cap. 17. subdit: Ita Dominus invitat volentem, attrahit desiderantem, erigit adnitentem. Et ideo, sicut gratiae est, quod attrahitur: ita obedientiae probatur esse, quod sequitur. Volens sane non gratiae divinae, nisi quatenus invitavit: sed nostrum tantum esse, quod sequimur. Et post pauca: Sed is, quem perspicis attrahentem; requirit omnimodis praecepta servantem: ut per quandam voluntatis ansulam comprehendi, et attrahi valeat, qui vocatur: quod si eum putas, attrahere nolentes, caelesti iustitiae iniquitatis pondus imponis. Et cap. 19. Sicut Dei est, ut provocans adhortetur, ita obedientiae hominis reservatum est, ut sequatur.42 Et lib. 2. cap. 28. explicans illud Mar. 10. Quid tibi vis faciam? Et Ioann. 5. Vis sanus fieri? ait: Vides, quia non tribuitur munus salutis, nisi prius interrogetur desiderium voluntatis: sed et cum venitur ad baptismum, prius accedentis voluntas inquiritur, ut regenerantis gratia subsequatur. Et in Cornelio Centurione, quia praecessit voluntas gratiam, ideo praevenit et gratia regenerationem.43 Et post pauca: De Dei bonitate est, quod vocatur: de propria voluntate, quod promptus obsequitur. Et cap. 9. explicans illud Matth. 7. Quaerite et invenietis: inquit: Cum enim mens humana, ad videndum, aperit oculos, statim se desideranti quaesita lux ingerit. Et cap. 10. explicans illud Ps. 69. Deus in adiutorium meum intende: ait: Ipsum ergo adiutorii vocabulum, laborantis requirit officium. Adiutorii itaque sermo duo indicat: operantem, et cooperantem: petentem, et promittentem: pulsantem, et aperientem: quaerentem pariter et retribuentem. Hoc solum nostrum est, ut qui pro fragilitate idonei non sumus, saltem quaerendi, et pulsandi importunitate placeamus. Et post pauca: Nisi fuerit obedientiae praemissa devotio, gratiae vilescit oblatio: simulque verecundia remunerantis est, si honoretur otiosus: remuneretur ingratus.
XII. Decimo dicit, quod homo potest ex facultate naturae credere, ita ut fides sit in nobis ex nobis, perfectio autem illius ex Deo. Explicans enim illud, Quia maior serviet minori: In seniore, inquit, Iudaei arrogantia reprobatur: In iuniore fides Gentilis eligitur.44 Et cap. 7. explicans illud ad Eph. 2. Gratia salvi facti estis per fidem, inquit, Tempus gratiae, quo redempti sumus, merita hominum non expectavit: opera penitus non quaesivit: sola Deus fidei nostrae devotione contentus est: secundum illud Apostoli: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam.45 Et in fine eiusd. cap. Fidem, inquit, expectat a parvulis, opera etiam cum fide a confirmatis requirit: ita tamen, ut credulitatis affectum proficientibus augeat: et laborantibus adiutor quotidianus adsistat. Hanc eandem consummationem virtutis, gratiae deputat libro 1. cap. 11. cum ait: Caeterum sicut ab homine indefessae servitutis expectanda devotio est, ita operis consummati, Deo est deputanda perfectio. Et libro 2. cap. 6. in fine: Vides, bonum credulitatis non novellum esse privilegium, sed vetustum: et inter ipsa mundi coalescentis exordia mentem hominis, sicut intellectu, et ratione, ita etiam fide, a summo auctore dotatam. Et cap. 8. inquit: Unde obiicitur incredulitas, nisi quia in promptu fuit credendi facultas? Liberi itaque arbitrii ratio facit, ut remuneretur credens: et damnetur incredulus . Et Maxentius in responsione ad Epistolam Hormisdae, hunc errorem tribuit Fausto, et adducit verba illius ex libro 1.cap.15. Ubi agens Faustus contra eos, qui non generale, sed speciale afferunt donum esse credulitatis, ita inter caetera loquitur: Sed dicis, inquit, quia non omnibus detur, sed donum sit personale credulitas, et illis tantum credere suppetat, quibus Deus specialiter donavit, ut crederent; non ita est. Nondum46 eam Dominus etiam ab incredulis exigit, omnibus eam insertam esse demonstras. Cui autem etiam ipsa naturae lege non suppetat credere? quando et Daemones credunt, et contremiscunt?47 Quibus verbis, ex eo probat Faustus, fidem esse in nobis, ex nobis: nam absque ullo prorsus auxilio gratiae, Daemones credunt, et contremiscunt. Sed hanc probationem esse inanem, ex eo constat: quia (ut docet Sanctus Thomas) fides Daemonum non est fides laudabilis, sed coacta ex evidentia signorum: neque innititur revelationi Divinae tanquam rationi formali credendi ex pia affectione voluntatis.48 Unde non est vera fides, sicut est fides Christiana, cuius initium, quodcunque illud sit, tribuendum est gratiae divinae, ut Disp.49. manifestum fiet.
XIII. Undecimo constituit quaedam in natura bonae voluntatis semina, cum ait: Inter haec solicite nobis apud haereticos requirendum est, Utrum homo bonum non possit, an nolit insita homini bona semina voluntatis, quod evidenter assignat, ita dicens: Si volueris mandata servare, conservabunt te.4950 Et post pauca: Videmus ergo et in bonam, et in contrariam partem posse humanae mentis transire consensum. Et iterum ait: Sicut omni homini manum, oculum, gressumque donavit: ita similiter omni homini voluntatem, ut eam in quamlibet partem versaret, indulsit. Iustitia ergo in homine non personale, sed generale, et publicum Dei munus est, aditus capessendae salutis.51 Haec tamen bonae voluntatis semina, quae in natura constituit, per Dei gratiam perfici, et consummari docet, ut ex locis adductis dicto praecedenti patet.
XIIII. Duodecimo dicit: Facienti quod in se est ex viribus naturae, credendo, petendo, quaerendo, pulsando, divinis praeceptis obtemperando, Deus confert gratiam suam et misericordiam. Colligitur hoc manifeste ex his, quae dicit lib.1.cap.15. ubi explicans illud ad Rom.9. Miserebor cui voluero, ait: Haec loquutio ita intelligenda est: Miserebor cui voluero, idest, quem iustum esse cognovero: cuius promptam fidem videro: quem praeceptis meis obedire perspexero: quem meam facere probavero voluntatem. Et cap.16. Nam Deum quolibet tempore, qui quaesivit, invenit: et qui invenisse non visus est, non quaesivit. Et lib.2.cap.8. inquit: In Centurione Cornelio, quia praecessit voluntas gratiam, ita praevenit et gratia regenerationem.52 Et cap.19. explicans illud Matth.7. Quaerite et invenietis, inquit: Cum enim mens humana ad videndum oculos aperuerit, statim se desideranti quaesita lux ingerit.
XV. Hanc autem assertionem ita moderatur, ut dicat, laborem hominis et bona opera auxilia gratiae antecedentia non esse meritoria eiusdem gratiae, ita dicit lib.1.cap.17. Sed ante omnia arrogantiam laboris refugiamus, nec nobis quicquam de eius meritis vindicemus: ne Pharisaeum imitari mortifera instantia53 praesumptione videamur. Nam cum ille orans indubitanter verum diceret: Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, quae possideo,54 evacuit55 veri fidem, quia veritati miscuit vanitatem: non ergo operatio, sed cordis elatio declinanda est.5657 Eandem moderationem adhibet Cassianus, ut patebit infra n.26.et 28.
XVI. Decimotertio dicit: Neminem Deus praedestinavit, aut reprobavit antecedenter ad praescientiam boni, vel mali usus creati arbitrii, alias induceretur fatalis necessitas; et tolleretur arbitrii libertas: essetque Deus iniustus. In hac assertione est perpetuus Faustus, et eam statuit, ac saepius repetit tanquam praecipuum fundamentum suae sententiae. Etenim lib.1.de gratia et humanae mentis arbitrio, cap.4.in fine, inquit: Quomodo si sub praelato mentiti Civis habitu, subito hostis appareat, aut si se inimici dolosa subtilitas transfiguret in Angelum lucis; ita sub pietatis fronte, gentilitatis malum, et intra gratiae vocabulum, absconditum erat fatale decretum. Si ergo unus ad vitam, alter ad perditionem (ut asserunt) deputatus est: sicut quidam Sanctorum dixit, non iudicandi nascimur, sed iudicati: neque ulla sibi iuxta haec poterit aequitas constare iudicii: Nam si nihil Deus famulo dedit, a famulo quid reposcit? Et cap.9. Neque enim in unam partem trahit praedestinatio, ubi utriusque partis defertur electio. Et cap. 10. explicans illud: Et tunc reddet unicuique secundum opera sua,58 inquit, Adverte, quia dum dicit, secundum opera sua, salutem hominis, non in praedestinatione factoris, sed in operatione famulantis largitor gratiae collocavit. Et cap. 11. subdit: Igitur dum liberi interemptor arbitrii in alterutram partem omnia ex praedestinatione statuta, et definita esse pronunciat: etiam suprema remedia poenitentiae; sensu abruptae impietatis, evacuat. Et cap. 10. in fin. explicans illud, Potens est enim Deus statuere illum,5960 ait: Aperte ostendit, statum hominis in diversa, non pro constitutione Dei, sed pro arbitrii libertate, posse versari. Et cap. 13. obiiciens contra suam sententiam illud, Miserebor cui voluero,61 ex quo praedestinatio Dei, vel praedefinitio praedicta colligitur, inquit, locum illum esse intelligendum: Miserebor cui voluero, id est, quem iustum esse cognovero. Quibus verbis manifeste praesupponit, praescientiam boni usus liberi arbitrii ante decretum, quo Deus statuit hominem salvare. Et cap. 16. subdit: Si quemadmodum abruptae blasphemat impietas, alii ad mortem praeordinati, alii praedestinati videntur ad vitam: nullam Christus veniendi causam, nullam moriendi, quam pietas eius invenit, habuit necessitatem. Novum ergo remedium nihil agere potuit, si ante secula res humanas definitio vetusta praefixit. Et lib. 2. cap. 2. in principio, ait: Praescientiam, et praedestinationem Dei male intelligunt, asseruentes, quod inde humanorum actuum causa nascatur. Et post pauca: Sed revoluis, et dicis, Praescientia, et praedestinatio humanorum actuum, et meritorum praefixit, et excitat causas. Non ita est, magis de origine voluntatis humanae genus praescientiae derivatur; et paucis interiectis: Sed adhuc dicis, quia opera, ac voluntates hominum de nutu, et impulsu praescientiae caelestis incipiant. Non ita est, hoc potius agnosce, quod praescientia Dei de materia humanorum actuum sumat exordium. Quid de nobis praefixa, ac praeordinare debeat Deus, quantum pertinet ad futurum, in profectu hominis, defectuque consistit. Et cap. 3. post multa verba, in quibus docet praescientiam futuri consensus, praedestinationem praecedere, concludit: Ac sic nisi prae-scientia exploraverit, praedestinatio nihil decernit. Et cap. 6. explicans illud, Ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, etc.62 Impietatem Gentilicam vocat eorum sententiam, qui asserunt, Deum ita unum eligere, et alium reprobare: ut inter duos perditos nulla consideratio laboris, nulla devotionis habeatur. Et post pauca, loquens de diversitate electorum, et reproborum, inquit: In qua tamen partium diversitate multi, et de Iudaeis reprobis eliguntur, et de electis gentibus reprobantur: ut intelligas in utroque populo iustum iudicem non decreta observare, sed merita.
XVII. Sed dicis. Cum adhuc non egissent aliquid boni, aut mali, iam praefinitis partibus deputantur. Quid mirum: si quorum actus praevidit, eorum exitus praesignavit? et ideo sicut eos cursum vivendi pro arbitrio proprio dispositos esse constabat: ita pro Dei potentia praenoscuntur, pro iustitia praeordinantur: hoc totum de eis praedicitur, non praefinitur.63 Et cap. 7. eiusdem lib. in fin. sic concludit: Illud ergo, quod asseris, speciale decretum excluditur per generale iudicium. Unde S. Prosp. epist. ad August. hanc sententiam Semipelagianis adscribit, cum ait: Haec enim ipsorum definitio, ac professio est: Omnem quidem hominem (Adam peccante) peccasse; et neminem per opera sua: sed per Dei gratiam regeneratione salvari. Universis tamen hominibus propitiationem, quae est in Sacramento Sanguinis Christi, sine exceptione esse propositam: ut quicunque ad Fidem, et ad Baptismum accedere voluerint, salvi esse possint: qui autem credituri sunt, quive in ea fide, qua deinceps per Dei gratiam sit iuvandi64, mansuri sunt, praescisse ante mundi constitutionem Deum; et eos praedestinasse in regnum suum, quos gratis vocatos, dignos futuros electione, et de hac vita bono fine excessuros esse praeviderit. Et post pauca: Removeri itaque omnem industriam, tollique virtutes, si Dei constitutio humanas praeveniat voluntates: et sub hoc praedestinationis nomine fatalem quamdam induci necessitatem: aut diversarum naturarum dici Dominum conditorem, si nemo aliud possit esse, quam factus sit.
ERROR CASSIANI circa necessitatem gratiae, et vires naturales nostri arbitrii aperitur.
XVIII. ANTEQUAM dicta Cassiani subiiciamus, advertere oportet, ipsum in collat. 13. Abbatis Cheremonis, mentem eiusdem Abbatis aperuisse circa gratiam, et liberum arbitrium. Cuius sententiam, quia non reprobat eam, visus est sequi: ac propterea S. Prosp. in lib. quem, contra Collatorem, composuit, eum vehementer impugnat, et a Pelagianorum semitis non discedere evidentissimis demonstrat argumentis ex Scriptura sacra, et Augustini scriptis, depromptis. Unde et Gelasius Pontifex d. 15. cap. Sancta Romana Ioannis Cassiani librum, qui appellatur, Pastoris, inter apochripha numerat. Et Doctores Lovanienses, qui in doctrina Augustini sunt eruditissimi, adnotationes quasdam, et censuram in varia dicta Cassiani subiecerunt, in fine impressionis Antverpiae 1578.
Est ergo primum dictum Cassiani: Homo in natura lapsa habet naturale iudicium ad cognoscendum bonum et malum, et naturalem facultatem ad utrumque amplectendum. Verba eius sunt: Nec enim talem Deus hominem fecisse credendus est, qui nec velit umquam, nec possit bonum: alioquin nec ei liberum permisit arbitrium, si ei tantummodo malum ut velit, et possit: bonum vero a semetipso, nec velle, nec posse, concessit.65 Et post pauca, probat non amisisse genus humanum, post praevaricationem Adae, scientiam boni: ex illo ad Rom. 2. Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt, faciunt, etc. Ait enim: Concepit ergo Adam, post praevaricationem, quam non habuerat scientiam mali: boni vero, quam acceperat, scientiam non amisit. Denique non amisisse humanum genus, post praevaricationem, scientiam boni, etiam Apostoli sententia evidentissime declaratur, quae dicit: Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt, faciunt.66 Et paulo inferius subdit: Denique ut possibilitatem in eis esse signaret, increpans Pharisaeos: Quid autem, inquit, etiam ex vobis ipsis non iudicatis, quod iustum est?67 quod utique eis non dixisset, nisi eos iudicio naturali id quod aequum est, scisset posse discernere. Unde cavendum est nobis, ne ita ad Deum omnia Sanctorum merita referamus, ut nisi quod malum, atque perversum est, naturae adscribamus humanae. Et paucis interiectis, inquit: Manet in homine liberum semper arbitrium, quo gratiam Dei possit, vel negligere, vel amare.
XIX. Dicit secundo. Hominem habere naturaliter quaedam virtutum semina, quae tamen, nisi per gratiam ad perfectionem pervenire non possunt: Dubitari ergo, inquit, non potest, inesse quidem omni animae naturaliter virtutum semina, beneficio creatoris inserta: sed nisi haec opitulatione Dei fuerint excitata, ad incrementum perfectionis non poterunt pervenire, quia secundum Apostolum: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat Deus.686970 Et cap. 8. Qui cum in nobis Deus ortum quendam bonae voluntatis inspexerit, illuminat eam confestim, atque confortat, et incitat ad salutem: incrementum tribuens ei, quam vel ipse plantavit, vel nostro conatu viderit emersisse.
XX. Dicit tertio, Hominem posse ex sola facultate liberi arbitrii habere charitatem. Colligitur haec assertio ex eius dictis, collat. 13. cap. 14. ubi explicans illud Deuteron. 13. Tentat te Dominus Deus tuus, ut palam fiat, utrum diligas eum in toto corde tuo, et tota anima tua; an non,71 inquit. Sed utique nec tentari eos iustitia Domini permisisset, nisi parem in eis scisset inesse resistendi virtutem, qua possent aequitatis iudicio in utroque merito, vel rei, vel laudabiles iudicari. Idem colligitur ex cap. 10. ubi fatetur, inesse omni animae naturaliter virtutum semina, in quibus etiam comprehendit charitatem, cum absolute loquatur de virtutibus. Unde S. Prosp. hoc dictum tribuit Cassiano, cum ait: Et tanta est, secundum istum, liberi arbitrii, vel incolumitas, vel facultas, ut charitatem, quae in omnium arce virtutum est, non ex Dei munere: sed ex sola habeat voluntate.72 De quo Disp. 51. agendum est.
XXI. Dicit quarto, quod homo in natura lapsa sufficientes vires habeat ad resistendum tentationibus etiam gravioribus, et superandas quascunque difficultates. Ita dicit collat. 13. cap. 14. ubi loquens de tentationibus Iob, quae gravissimae fuerunt, inquit: Sed cum nullam eiusmodi querimoniam calumniosus hostis post conflictum audeat iterare, non Dei, sed illius se victum viribus confitetur. Licet etiam gratia Dei, non in totum illi defuisse credenda sit, quae tantam tentatori tentandi tribuit potestatem, quantam et illum resistendi noverat habere virtutem, non tamen ab illius impugnatione sic protegens, ut nullum virtuti humanae relinqueret locum.73 Et paucis interiectis, Et quid eos necesse est vel tentari, quos ita infirmos novit, ac fragiles ut nequaquam virtute sua valeant resistere tentatori? Sed utique nec tentari eos iustitia Domini permisisset, nisi parem in eis resistendi scisset inesse virtutem: qua possent aequitatis iudicio in utroque merito vel rei, vel laudabiles iudicari. Et collat. 7. cap. 7. Germano dicenti: Resisti illis, (scilicet tentationibus terribilibus adversariorum) ab hac praesertim fragili carne impossibile crederemus, nisi ad hanc opinionem, vestris sententiis, vel, ut caelestibus animaremur oraculis: Respondet cap. 8. eiusdem collat. Quamobrem sicut in illis est instigationis copia, ita et in nobis virtus resistendi, sive acquiescendi libertas est attributa. Unde cap. 14. explicat illud: Fidelis autem Deus, qui non permittet vos tentari supra id, quod potestis, de potestate resistendi tentationibus ex facultate naturae: Ait enim: Fidelis autem Deus, qui non permittet vos tentari supra id, quod potestis, sed faciet, cum tentatione et proventum, ut sustinere possitis:74 Cum enim dicit, qui stat videat ne cadat,75 solicitam reddit arbitrii libertatem; quam utique noverat percepta gratia, vel sponte per industriam, vel cadere per negligentiam posse. Et post pauca: Fidelis autem Deus, qui non permittet vos tentari supra id, quod potestis: non utique optat; ne eos Dominus tentari permitteret, sed non supra id quod sustinere poterant, tentarentur. Illud enim indicat humani arbitrii facultatem: hac vero Divinitatis gratiam, tentationum sustinentiae moderantis ostendit.
XXI.76 Dicit quinto, Deus expectat nostros conatus: et aliquando nos praevenit.77 Primam partem huius dicti expressis verbis tradit Cassianus collat. 13. c. 13. cum ait: Et ita semper gratia Dei nostro in bonam partem cooperatur arbitrio, atque in omnibus illud adiuvat, protegit, ac defendit, ut nonnunquam etiam ab eo quosdam conatus bonae voluntatis, vel exigat, vel expectet: ne penitus dormienti, aut inerti otio dissoluto sua dona conferre videatur: occasiones quodammodo quaerens, quibus humanae segnitiae torpore discusso, non irrationabilis munificentiae suae largitas videatur: Et cap. 12. inquit: Expectat nos, cum dicitur per Isaiam Prophetam: Propterea expectat Dominus, ut misereatur nostri.78
Quod autem aliquando Deus nos praeveniat, affirmat eodem cap. 12. cum ait: Praevenit ergo hominis voluntatem misericordia Domini, de qua dicitur: Deus meus misericordia eius praeveniet me.79 Et rursus Dominum removentem, atque utiliter quodammodo subsistentem, ut nostrum experiatur arbitrium, voluntas praevenit nostra, cum dicitur: Et mane oratio mea praeveniet te.80 Et cap. 17. docet Deum quorumdam quidem volentium, et sitientium, cursum ad maiorem incitare flagrantiam: quosdam vero etiam nolentes, invitosque compellere. Eo idem repetit cap. 18. ubi ait: Et alios quidem volentes, currentesque suscipere, alios quidem nolentes, renitentesque pertrahere, et ad bonam cogere voluntatem.
XXIII. Dicit sexto, Non esse ita totum tribuendum gratiae, quin aliqua laus, et industria servanda sit libero arbitrio. Ait enim: Nullius enim laudis esset, ac meriti, si id in eo Christus quod ipse donaverat, praestitisset, alioquin dixisset: Non dedi tantam fidem in Israel.81 Hanc etiam assertionem tribuit Cassiano S. Prosper, cum ait: Impias sensas, qui putat beatiorem esse hominem, cui Deus nihil dederit, quam cui universa contulerit.82 Sed de hoc Disp. 63. nu. 6. et Disp. 97. nu. 7. et Disp. 100. agendum erit.
XXIIII. Dicit septimo, hominem ex facultate naturae posse medicum quaerere, et sanitatem desiderare: Nec enim, inquit, cum voluerit quis sanitate perfruitur, aut de aegritudinis morbo, pro arbitrii sui desiderio, liberatur. Quid autem prodest sanitatis gratiam concupisse, nisi Dominus, qui vitae ipsius usum tribuit, etiam vigorem incolumitatis impartiat?83 Quae verba Sanctus Prosper impugnans, ait: Doces ergo non posse hominem per semetipsum apprehendere sanitatem,84 sed habere eum a semetipso desiderium sanitatis, et sua tantum sponte venire ad medicum; non etiam hoc ipsum medici esse, quod veniat. Hoc dictum Disp. 55. impugnabitur.
XXV. Dicit octavo, homini ex naturalibus conanti facere, quod in se est, gratiam dari: qua Deus bonos conatus naturae dirigit, confortat , et voluntatem incitat ad salutem. Ne autem cum Pelagio consentire videatur, sic istam assertionem temperat: ut dicat, conatus illos non esse meritorios gratiae, nec semper necessarios: Et quidem quod homini conanti ex naturae viribus detur gratia, affirmat collat. 13. cap. 8. cum ait: Qui cum in nobis ortum quendam bonae voluntatis conspexerit, illuminat eam confestim, atque confortat, et incitat ad salutem: incrementum tribuens ei, quam vel ipse plantavit, vel nostro conatu viderit emersisse. Et cap. 11. Nam cum videt nos Deus ad bonum velle deflectere: occurrit, dirigit, atque confortat: ad vocem enim clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi.85
XXVI. Quod autem illi conatus non sint meritorii gratiae, asserit in cap. 16. eiusdem collationis statim in principio, cum inquit: Nemo autem existimet, hac a nobis ob hoc fuisse prolata, ut nitamur astruere, summam salutis in nostrae fidei ditione consistere secundum quorundam prophanam opinionem: qui totum libero arbitrio deputantes, gratiam Dei dispensari secundum meritum uniuscuiusque, definiunt. Et cap. 13. postquam dixerat nonnunquam Deum exigere, vel expectare quosdam conatus bonae voluntatis, subdit: et nihilominus gratia Dei semper gratuita perseverat, dum exiguis quibusdam, parvisque conatibus, tantam immortalitatis gloriam, tanta perennis beatitudinis dona inestimabili tribuit largitate. Et post pauca: Quantumlibet ergo enixa fuerit humana fragilitas, futurae retributioni par esse non poterit: nec ita laboribus suis divinam imminuit gratiam, ut non semper gratuita perseveret.
XXVII. Quod vero conatus illi non sint semper necessarii, affirmat cap. 13 cit. inquiens: Et ita semper gratia Dei nostro in bonam partem cooperatur arbitrio, atque in omnibus illud adiuvat, protegit, ac defendit; ut nonnunquam etiam ab eo quosdam conatus bonae voluntatis, vel exigat, vel expectet. Nonnunquam (inquit) non semper. Et cap. 17. Per haec igitur exempla, quae de Evangelicis protulimus monumentis, evidentissime poterimus advertere, diversis atque innumeris modis, et inscrutabilibus viis Deum salutem humani generis procurare, et quorundam quidem volentium, et sitientium cursum ad maiorem invitare flagrantiam: quosdam vero etiam nolentes, invitosque compellere. Et nunc quidem, ut impleantur ea, quae utiliter a nobis desiderata perspexerit adiuvare: nunc vero etiam ipsius sancti desiderii inspirare principia: vel initium boni operis, vel perseverantiam condonare. Dicens utique: Quorundam quidem volentium, et sitientium cursum ad maiorem invitare flagrantiam: quosdam vero nolentes compellere, satis indicat, praecedentes conatus bonae voluntatis non semper esse necessarios, ut auxilium gratiae homini conferatur.
XXVIII Dicit nono, gratiam praevenientem pendere ex operibus naturae, et causalem istam esse veram: quia initium bonae voluntatis praebet homo, ideo Deus miseretur ei. Constat hoc ex collat. 13. cap. 1. in principio, ubi ait: Et ita sunt haec quodammodo indiscrete permixta, atque confusa, ut quid ex quo pendeat inter multos magna quaestione volvatur, idest: Utrum, quia initium bonae voluntatis praebuerimus, miseratur nostri Deus: an quia Deus miseretur, consequamur bonae voluntatis initium: multi enim singula haec credentes, ac iusta amplius asserentes, variis, sibique contrariis sunt erroribus involuti. Et in discursu eiusdem collat. docet, aliquando quia initium bonae voluntatis praebemus, miseretur nostri Deus: aliquando vero, quia Deus miseretur, consequimur bonae voluntatis initium: Satis aperte indicans, quod propter bonum illum usum nostrae voluntatis, datur auxilium praevenientis gratiae. Idem colligitur ex eadem collat. cap. 9. ubi de operibus naturae praecedentibus gratiam intelligit illud Apostoli: Deus reddet unicuique secundum opera eius.86 Unde S. Prosp. hanc assertionem tribuit Cassiano, cum ait: Quomodo autem non advertis, te in illud damnatum incidere, quod velis, nolis, convinceris dicere, gratiam Dei secundum merita nostra dari, cum aliquid praecedere boni operis ex ipsis hominibus, propter quod gratiam consequantur, asseras.87 Hoc autem dictum, sicut et praecedens, ita temperatur Cassianus, ut dicat, gratiam non dari propter bona illa opera, ut propter merita: sed tanquam propter solam occasionem, ut patet ex lib. 12. institut. c. 14. ubi ait: Praesto est, namque (scilicet Deus) occasione sibi tantummodo a nobis bonae voluntatis oblata, ad haec omnia conferenda. Quibus verbis ab operibus naturae omne meritum excludit tam de condigno, quam de congruo: cum dicat, illa opera solum esse occasionem, qua accepta, Deus conferat priora auxilia praevenientis gratiae. Et expresse in eodem capite excludit meritum de condigno: nam inter alia inquit. Dicimus enim secundum Salvatoris sententiam, dari quidem petentibus, et aperiri pulsantibus, et a quaerentibus inveniri: sed petitionem et pulsationem et inquisitionem nostram non esse condignam: nisi misericordia Dei, id quod petimus, dederit. Et hoc sensu, Semipelagianorum errorem Hilarius epist. ad August. intellexisse videtur, cum refert ipsos asseruisse. Nec negari gratiam, si praecedere dicatur talis voluntas, quae tantum medicum quaerat: non autem quicquam ipsa iam valeat. In eodem sensu loquitur Concil. Arausicanum, c. 6. Si quis sine gratia Dei credentibus, volentibus, desiderantibus, et pulsantibus nobis misericordiam dicit conferri. Misericordiam, inquit: nam Massilienses fatebantur, auxilia praevenientis gratiae adiuvantis dari ex misericordia: non ex debito iustitiae petentibus, quaerentibus, pulsantibus ex facultate naturae licet occasione horum conatuum naturae tribueretur a Deo.
Eumdem fuisse Semipelagianorum sensum fatentur quidam Theologi recentiores ex illis, qui negant Deum actuali gratia adiuvante praemovere, applicare, seu praedeterminare efficaciter voluntatem creatam ad consentiendum: quod confirmant authoritate Sanctorum Patrum, praesertim Aug. lib. de praed. SS. c. 2. dicentis. Videte si aliquid agitur, ista modo, nisi ut gratia secundum merita nostra detur quolibet modo, ac sic gratia, non sit gratia. Ubi ponderant particulam illam, quolibet modo: nam ampliat meritum ad quemcunque modum meriti.
XXIX. Ultimo dicit, praedestinationem Dei esse generalem respectu omnium, et non gratuitam respectu aliquorum. Constat hoc ex collat. 13. cap. 7. ubi ait. Cuius benignitas cum bonae voluntatis quantulamcunque scintillam emicuisse prospexerit: vel quam ipse tanquam de dura silice nostri cordis excusserit, confovet eam, et exsuscitat: suaque inspiratione confortans, vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire.88 Et post pauca: Qui enim, ut pereat unus ex pusillis non habet voluntatem, quomodo sine ingenti sacrilegio putandus est, non universaliter omnes: sed quosdam salvos fieri velle pro omnibus? Alia quae pertinent ad errores Cassiani, dicentur inferius in particularibus controversiis: nunc in communi haec dicta sufficiant de errore Pelagianorum, et Semipelagianorum. Ex quibus facile poterit unusquisque colligere, in quo Semipelagiani a Pelagianis differant: vel cum illis conveniant. Hoc unum est in calce huius disputationis notandum, quod Faustus, et Cassianus (sicut de Pelagio dictum est supra) quamlibet vel qualemlibet praevenientem gratiam admiserint; eam tandem re ipsa negaverunt, cum asseruerint secundum meritum Fidei nobis dari. Unde Maxentius loquens contra Faustum, qui in suo libro promiserat se probaturum contra Pelagium: gratiam non secundum merita nostra dari; inquit: Postea autem immemor sui promissi, totam plenius gratiam evacuare convincitur.
Disputatio III: Quid olim Manichaei, et his temporibus Lutherani et Calviniani circa necessitatem gratiae et vires naturales nostri arbitrii senserint
Quid olim Manichaei, et his temporibus Lutherani, et Calviniani circa necessitatem gratiae, et vires naturales nostri arbitrii senserint.
I. PRO explicatione huius difficultatis et ne doctrina Catholicorum, cum errore Manichaeorum, Lutheranorum, vel Calvinistarum confundatur: sed manifestum sit, in quo dogmate hi haeretici fuerint per Sac. Conc. Trid. damnati; notandum est, quod (ut S. Tho. observavit) multi ex haereticis, dum aliquos errores vitare voluerunt, inciderunt in errores contrarios.1 Sic Arius, dum vitare voluit errorem Sabellii confundentis S. Trinitatis personas, incidit in errorem contrarium: ut divideret Deitatis Essentiam. Similiter Eutices, dum vitare voluit errorem Nestorii dividentis in Christo personam Dei et hominis: contrarium errorem instituit, ut confiteretur unam esse Dei, et hominis naturam. Et dum aliqui vitare volunt Origenis errorem, ponentis omnes poenas post mortem purgatorias esse; in contrarium prolabuntur errorem, ut dicant, nullam poenam post mortem, purgatoriam esse. Non dissimiliter Pelagiani, ut sua pestifera dogmata simplicibus persuaderent, ab errore Manichaeorum se discedere confingebant; quasi satis esset viro catholico, unam antiquam haeresim impugnare; et non simul oporteret cavere a quaque alia extrema, et veritati catholicae (quae in medio consistit) inhaerere. Sic denique Lutherani, et Calviniani, dum ab haeresi Pelagii recedere voluerunt, asserentis gratiam secundum merita nostra dari: et per naturalem facultatem arbitrii posse hominem, quae ad pietatem pertinent, operari: libertatem eiusdem arbitrii creati cum Manichaeis negaverunt; et consequenter de medio omne meritum abstulerunt: clamantes, nihil posse hominem libere operari: sed liberum arbitrium esse rem de solo titulo, aut titulum sine re. Quod et Conc. Senon. contra Lutherum celebratum, his verbis observavit. In errorem Manichaei incidit Lutherus, dum nimis anxie, et scrupulose devitat Pelagium, metuens namque liberum arbitrium cum Pelagio nimis efferre, omne bonum opus; quod est in homine Deo tribuit et divinae gratiae, nihil prorsus libero arbitrio; sicque tollens omnino liberum arbitrium Lutherus factus est Manichaeus, dum refugit esse Pelagianus. Debuerat vero Lutherus ex Apostolo nosse: ita necessariam esse divinam gratiam ad operandum bene, ut cum ea tamen liberum arbitrium bonum opus efficiat.2 Sicut ergo Lutherus devitare volens Pelagium, de medio abstulit liberum arbitrium; ita et Pelagius liberum arbitrium, contra Manichaeos statuere volens, nullum gratiae Christi locum reliquit. Unde S. Aug. ad quandam epistolam Iuliani, et aliorum Pelagianorum respondens, qui praetextu defendendi libertatem arbitrii, gratiam Christi hostiliter impugnabant; Quid opus est (inquit) ea quoque refellere, quae dogmatis eorum insidiosa venena non continent? sed tantum in auxilium suum, vel pro Catholica Fide contra Manichaeorum (sicut loquuntur) prophanitatem, confessionem orientalium Episcoporum videntur exposcere? nihil aliud nitentes, nisi, ut horribili haeresi obiecta, cuius se adversarios esse confingunt, lateant inimici gratiae in laude naturae.34 Quis enim eis hinc commovit aliquando quaestionem? aut cui Catholicorum propterea displicent, quia damnant eos, quos praedixit Apostolus, recessuros a fide, cauteriatam habentes conscientiam: prohibentes nubere: abstinentes a cibis: quos immundos putant, nec putantes a Deo cuncta esse condita?5 Quis eos aliquando negare compulit, quod omnis creatura Dei bona sit, et nulla substantia sit, quam non summus fecerit Deus, nisi ipse Deus, qui non est ab aliquo factus? non ista in eis, quae constat esse catholica reprehenduntur, atque damnantur. Impietatem quippe Manichaeorum nimiam stultam et noxiam, non solum Fides Catholica detestatur: verum etiam haeretici omnes, qui non sunt Manichaei. Unde, et isti Pelagiani hoc bene faciunt: Manichaeis anathema dicere, et eorum erroribus contradicere: sed faciunt duo mala, quibus et ipsi anathematizandi sunt. Unum, quod Catholicos Manichaeorum nomine criminantur: alterum, quod etiam ipsi haeresim novi erroris inducunt. Neque enim, quia Manichaeorum morbo non laborant, propterea Fidei sanae sunt. Non unum pestilentiae est genus, quemadmodum in corporibus, ita et in mentibus. Sicut ergo medicus corporis non continuo pronunciat se a mortis periculo liberum, quem negasset hydropicum, si alio lethali morbo perspexisset aegrotum; ita istis non ideo veritas gratulatur; quia Manichaei non sunt, si alio perversitatis genere insaniunt. Quapropter aliud est, quod anathematizamus cum eis; aliud quod in eis. Detestamur enim cum eis, quod recte displicet etiam ipsis, ita tamen, ut detestemur in eis, unde recte displicent ipsi. Et post pauca: Desinant igitur Pelagiani Catholicis obiicere, quod non sunt, neque ideo se velint haberi amabiles, quia odioso Manichaeorum adversantur errori; sed merito se agnoscant odibiles, quia suum non aversantur errorem. Possunt enim duo errores inter se esse contrarii, sed ambo sunt detestandi, quia sunt ambo contrarii veritati.6 Nam si propterea diligendi sunt Pelagiani, quia oderunt Manichaeos: diligendi sunt et Manichaei, quia oderunt Pelagianos. Sed absit, ut Catholica Mater propter alterorum odium, alteros eligat amare: cum moneat, atque adiuvante Domino debeat utrasque vitare: et cupiat utrosque sanare: Ut ergo luce clarius appareat, qualiter inter duos extremos errores, Pelagianorum videlicet, et Semipelagianorum ex una parte: et Manichaeorum, ac Lutheranorum, et Calvinistarum ex altera: sana, et Catholica doctrina procedat: lectori (ut arbitror) non erit ingratum, post errores Pelagianorum, et Semipelagianorum, quos in praecedenti disputatione notavimus; Manichaeorum, et aliorum Haereticorum, qui illis adhaeserunt, aut eorum haeresim tenuerunt, asserta subnectere.
III.
Manichaei (ut inquit S. Aug.) a quodam Persa extiterunt, qui vocabatur Manin, quamvis, et ipsum cum eius insana doctrina caepisse nomen praedicari: nam antea Vrbinus vocabatur. Sed in Graecia discipuli eius vitantes nomen insaniae, quasi doctiores et ex ipso mendaciores, geminata n. litera, Manichaeum, quasi manna fundentem pro Manicheo, idest insano, appellaverunt.7 Et scribens contra Faustum. Iuratis (inquit) per dominum vestrum Manichaeum, qui Manes, lingua patria vocabatur: sed vos, ut apud Graecos insaniae nomen vitaretis, velut declinato, et prolongato nomine, quasi fusione addidistis, ubi amplius liberemini. Sic enim mihi quidam vestrum exposuit, cur appellatus sit Manichaeus, ut scilicet in Graeca lingua, tanquam manna fundere videretur: quia Graece fundit χεῖ dicitur. Unde quid egeritis nescio, nisi ut expressius nobis somniare videremini insaniam: neque enim addidistis in parte priore nominis unam literam, ut agnosceretur mannas, sed addidistis in posteriore duas syllabas. non appellantes Manen: sed Manichaeum, ut nihil aliud vobis, tam prolixis et vanis sermonibus suis, nisi insaniam fundere sonaret.8
IV.
Isti autem praeter alia fabulosa quam plurima, quae ad praesentem causam non pertinent, quae, et S. Aug. haeresi 46. cit. ad longum refert, multa quae cum Pelagianis conveniunt: alia quae Lutheranis, et Calvinianis paraverunt viam, dogmata erronea asseruerunt.
Primo, Manichaeus duo principia inter se diversa, atque adversa, eademque aeterna et coaeterna (hoc est) semper fuisse, composuit; duasque naturas, atque substantias, boni scilicet, et mali, sequentes alios antiquos haereticos, opinatus est. Quorum interse pugnam, et commixtionem, et boni a malo purgationem; et boni, quod purgari non potest, cum malo in aeternum damnationem, secundum sua dogmata asseverans: multa fabulatur, quae cuncta intexere huic operi, nimis longum esset.9
Secundo, Peccatores natura malos esse, et a malo principio productos: non autem esse malos proprii arbitrii libertate: ita refert his verbis Aug. Propter eos disputatio illa, scilicet, de lib. arb. suscepta est, qui negant ex libero voluntatis arbitrio mali originem duci, et Deum (si ita est) Creatorem omnium naturarum culpandum esse intendunt. Eo modo volentes secundum suae impietatis errorem (Manichaei enim sunt) immutabilem quandam, et Deo coaeternam introducere mali naturam. Contra istum errorem, cum adhuc Romae remoraretur, tres libros de lib. arb. scripsit S. Aug. ut lib. 1. retract. c. 9. ipse testatur.10
Tertio, ut idem Sanctus refert, dixerunt Manichaei: carnalem concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, non ex vitiata in primo homine natura nobis inesse infirmitatem; sed substantiam volunt esse contrariam, sic nobis inhaerentem: ut quando liberamur, et purgamur, separetur a nobis, et in sua natura ipsa immortaliter vivat.11
Quarto, Baptismum in aqua nihil cuiquam perhibent, salutis afferre: nec quemquam eorum, quos decipiunt, baptizandum putant.12
V.
Quinto, Hominem malum non posse fieri bonum, nec bonum posse propria libertate fieri malum; ita refert Hieronymus, qui Manichaeos inter alios haereticos asseruisse commemorat: Posse ad perfectionem, et non dico, ad similitudinem, sed aequalitatem Dei, humanam virtutem et scientiam pervenire: ita ut asserant, se ne cogitatione quidem et ignorantia, cum ad perfectionis culmen ascenderint, posse peccare.13
Sexto, hominem non esse liberi arb: sed eum omnia agere fatali necessitate: Ita refert Hieron. in prooemio citato, ubi ait, Manichaeorum esse, hominum damnare naturam, et liberum auferre arbitrium, et adiutorium Dei tollere. Idem refert Aug. contra Fortunatum Manichaeum; Chrysost. hom. 45. in Ioan. et Socrates, lib. 1. c. 17. Haec sunt, quae ad nostrum faciunt institutum, quae etiam, et alia quam plurima in unum colligit S. Aug. Manichaeos conferens cum Pelagianis: et ostendens Ecclesiam Catholicam, tam istos, quam illos redarguere: et eorum erroribus, atque figmentis adversari, ait enim.14
VI.
Manichei dicunt, Deum bonum non omnium naturarum esse Creatorem. Pelagiani dicunt, Deum non esse omnium aetatum in hominibus Mundatorem, Salvatorem, Liberatorem. Catholica utrosque redarguit; et contra Manichaeos, defendens Dei creaturam, ne ab illo instituta negetur ulla creatura: et contra Pelagianos, ut in omnibus aetatibus perdita requiratur humana natura. Manichaei carnis concupiscentiam, non tanquam accidens vitium, sed tanquam naturam ab aeternitate malam vituperant. Pelagiani eam tanquam nullum vitium, sed naturale sit bonum insuper laudant. Catholica utrosque redarguit. Manichaeis dicens, non natura, sed vitium est. Pelagianis dicens, non a Patre, sed ex mundo est, ut eam velut malam valetudinem sanari utrique permittat, desinendo illi, tanquam insanabili credere: isti tanquam laudabilem praedicare. Manichaei negant, homini bono, ex libero arbitrio fuisse initium mali. Pelagiani dicunt, etiam hominem malum sufficienter habere liberum arbitrium, ad faciendum praeceptum bonum. Catholica utrosque redarguit: et illis dicens: fecit Deus hominem rectum:15 et istis dicens, si vos filius liberaverit, vere liberi eritis.16 Manichaei dicunt, animam particulam Dei, naturae malae commixtione habere peccatum: Pelagiani dicunt, animam iustam non quidem particulam, sed creaturam Dei, etiam in ista corruptibili vita non habere peccatum. Catholica utrosque redarguit: Manichaeis dicens: aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum: aut facite arborem malam, et fructum eius malum.17 Quod non diceretur homini, qui natura facere non posset, nisi quia peccatum non natura, sed vitium est: Pelagianis dicens, si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est.18 His morbis inter se contrariis Manichaei Pelagianique confligunt, dissimili voluntate, simili vanitate, separati opinione diversa, sed propinqui mente perversa. Iam vero gratiam Christi simul oppugnant, baptismum eius simul evacuant: carnem eius simul exhonorant: sed etiam hoc modis causisque diversis. Nam Manichaei meritis naturae bonae: Pelagiani autem meritis voluntatis bonae perhibent divinitus subveniri. Illi dicunt: debet hoc Deus laboribus membrorum suorum: Isti dicunt, debet hoc virtutibus servorum suorum. Utrisque ergo merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Manichaei lavacrum regenerationis, idest aquam ipsam dicunt esse superfluam, nec prodesse aliquid, profano corde contendunt: Pelagiani autem, quod in sacro Baptismate ad expianda peccata dicitur, nihil opitulari Infantibus, nullum peccatum habentibus, asserunt. At per hoc in parvulis baptizandis, quantum ad remissionem attinet peccatorum, Manichaei visibile destruunt elementum: Pelagiani autem etiam invisibile sacramentum. Manichaei, carnem Christi exhonorant, partum Virginis blasphemando: Pelagiani autem carnem redimendorum carni Redemptoris aequando. Propterea quippe natus est Christus, non utique in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati: quia caeterorum hominum nascitur caro peccati. Manichaei ergo omnem carnem poenitus detestantes, auferunt carni Christi perspicuam veritatem: Pelagiani vero nullam carnem peccati nasci asseverantes, auferunt carni Christi propriam dignitatem. Et in alio loco eandem comparationem prosequens, postquam retulit quinque dogmata a Pelagianis asserta, subdit. Sed quoniam in his quinque rebus, quas proposui, in quibus quaerunt latebras, et de quibus connectunt calumnias, divinis documentis produntur, atque vincuntur, excogitaverunt Manichaeorum detestabili nomine, imperitos, quos potuerint deterrere ne adversus eorum perversissima dogmata aures accomodent veritati:19 quia scilicet Manichaei quinque istorum tria priora blasphemando condemnant, dicentes: Neque humanam creaturam, neque nuptias, neque legem a summo, et vero Deo esse instituta: non autem accipiunt, quod veritas dicit, a libero arbitrio exordium sumpsisse peccatum, et ex illo esse omne, vel Angeli, vel hominis malum: quia mali naturam semper malam, et Deo coaeternam nimis a Deo exorbitantes, credere maluerunt. Sanctos quoque Patriarchas, et Prophetas, quantis possunt execrationibus, insectantur. Ecce, unde se putant haeretici novi, Manichaeorum nomine obiecto, vim subterfugere veritatis. Sed non subterfugiunt, insequitur quippe ille, et simul Manichaeos Pelagianosque subvertit. Homo enim dum nascitur, quia bonum aliquid est, in quantum homo est, Manichaeum redarguit, laudatque Creatorem. Inquantum vero trahit originale peccatum, Pelagium redarguit: et habet necessarium Salvatorem. Nam, et quod sananda dicitur ista natura, utrumque repercutit: quia nec medicina opus haberet, si sana esset, quod est contra Pelagianum; nec sanari posset omnino, si aeternum, atque immutabile malum esset, quod est contra Manichaeum. Item quod nuptiis, quas laudamus a Domino constitutas, concupiscentiam carnis imputandam esse non dicimus, et contra Pelagianos est, qui eam in laudibus ponunt: et contra Manichaeos, qui eam malae naturae tribuunt, cum sit nostrae naturae accidens malum, non Dei distinctione separandum, sed Dei miseratione sanandum. Item quod dicimus, legem sanctam, iustam, et bonam non iustificandis impiis: sed convincendis superbis praevaricationis gratia positam: et contra Manichaeos est, quia secundum Apostolum, laudatur: et contra Pelagianos, quia secundum Apostolum, nemo ex lege iustificatur.20 Et ideo iustificandis eis, quos litera occidit, idest, quos lex bona praecipiens, praevaricatione reos facit, spiritus gratiae gratis opitulatur. Item quod arbitrium sui in malum liberum, dicimus ad agendum bonum gratia Dei esse liberandum, contra Pelagianos est. Quod autem dicimus, ab illo exortum, quod antea non erat malum, contra Manichaeos est. Item quod Sanctos Patriarchas, et Prophetas debitis, in Deo, laudibus honoramus, adversum est Manichaeis. Quod vero et ipsis quamvis iustis, et Deo placentibus propitiationem Domini, fuisse dicimus necessariam, adversum est Pelagianis. Utrosque igitur Catholica Fides sicut et caeteros Haereticos, adversarios invenit: utrosque divinorum testimoniorum authoritate, et luce veritatis convincit.
VII. Lutherani, et Calviniani ex parte Manichaeis consentiunt, et ex parte Pelagianis, quamvis in multis assertionibus ab illis, atque ab istis dissentiant. Conveniunt quidem cum Manichaeis, in eo quod lib. arb. de medio tollunt, et mali originem non ex libero voluntatis arbitrio: sed ex Deo ipso procedere asserunt. Cum Pelagianis vero, quoniam approbant consequentiam: quia illi convicti praeoperantem gratiam abnegarunt, et aeternum, atque absolutum, et efficax decretum divinae voluntatis, quo omnia in tempore facienda determinavit, de medio tollunt. Sicque eadem via in contrarios errores, et inter se colluctantes abierunt, et a Fide Catholica recesserunt. Assertiones autem Lutheranorum, et Calvinistarum, in quibus cum Manichaeis conveniunt, sunt quae sequuntur.
ASSERTIONES LVtheranorum, et Calvinistarum circa Gratiam, et Liberum arbitrium.
VIII. ANTEQUAM Lutheranorum assertiones referamus, advertere oportet, eos saepius non solum veritati catholicae, sed etiam sibi ipsis repugnare: nunc afferentes: nunc negantes, quod in prioribus scriptis tradiderant; ut latissime Thesaurus Catholicus Iodoci Coccii, lib. 8. de signis Ecclesiae, art. 7. et 8. quam multis exemplis demonstrat. Quod, et Philipp. Melanchthon suam, in hac parte, inconstantiam ostendens, ingenue fatetur, cum ait. In apologia quotidie multa mutamus, subinde enim mutanda sunt, et ad occasiones accommodanda.21 Unde non propterea debet Theologus existimare, Lutherum, aut Calvinum, vel eorum sequaces suos prorsus errores, aut retractasse, aut emendasse: quoniam in aliis locis contraria dixerunt: sed potius eorum calliditatem execrari, eo quod ad decipiendos Catholicorum simplicium animos, et oves Christi Domini capiendas, cum lupi essent, et lupi rapacissimi, ovina pelle, et verbis Catholicis se ipsos tegebant, ut ex his quae subiicienda sunt, manifestum fiet.
Primum igitur dogma Lutheranorum, et Calvinistarum est, hominem non vere esse liberi arbitrii, sed in eo liberum arbitrium esse titulum sine re, aut rem de solo titulo. Ita asseruit impius Lutherus. Liberum (inquiens) arbitrium post peccatum res est de solo titulo: et dum facit, quod in se est, peccat mortaliter. Liberum arbitrium est figmentum in rebus, seu titulus sine re, quia nulli est in manu sua quidpiam cogitare boni aut mali, sed omnia (ut Vvicleph, art. Constantiae damnatus, recte docet) de necessitate absoluta eveniunt. Quod et Poeta voluit, quando dixit. Certa fiant omnia lege.22 Et in alio loco. Error est, inquit, Liberum arbitrium habere activitatem in bono opere, quando de interno opere loquimur:23 velle enim illud, quod credere, sperare, diligere, iam diximus, motus raptus, ductus verbi Dei, et quaedam continua purgatio, et renovatio mentis, et sensus de die in diem in agnitionem Dei, licet non semper aeque intensa sit illa passio, tamen semper est passio. Ecce (inquit Hierem.) sicut lutum in manu figuli, ita vos domus Israel in manu mea.24 Quid obsecro, activitatis habet: lutum, quando figulus formam ei affingit? nonne mera passio ibi cernitur? Et in alio loco ait. Deus nihil praescit contingenter: sed omnia immutabili, et aeterna infallibilique voluntate, et praevidet, et proponit, et facit. Ex quo sic infert. Pugnat ergo ex diametro praescientia Dei cum libero arbitrio.25 Sed quam invalida sit haec illatio, qua et Pelagiani, et Lutherani decepti sunt, patebit infra, inter explicandam concordiam liberi arbitrii, cum absoluto Dei decreto.26
IX. Subscribit Calvinus locis superius allegatis, sed praesertim lib.2. instit.c.3.§.7. cuius verba, num.17.referenda sunt.
Est tamen differentia inter Lutherum, et Calvinum: nam Lutherus asseruit liberum arbitrium nullam habere in bono opere interno activitatem: sed concurrere mere passive, recipiendo motum a solo Deo productum, ut verba eius superius adducta demonstrant. Calvinus autem moderatus utcunque errorem Lutheri, fatetur, liberum nostrum arbitrium non se habere mere passive, tanquam inanime quoddam: sed active concurrere, et motu spontaneo ad suas operationes, non tamen libere. Unde lib.2. instit.c.5.§.14. Extranea est (inquit) illa similitudo, qua nos invidiose gravat. Quis enim ita desipit, ut hominis motionem a iactu lapidis nihil differre autumet? neque vero quicquam simile consequitur ex nostra doctrina. In naturales hominis facultates referimus approbare, respuere, velle, nolle, eniti, resistere: nempe approbare vanitatem, respuere solidum bonum, velle malum, nolle bonum, eniti ad nequitiam, resistere iustitiae.
X. Eundem errorem tenuit Philippus Melanchthon. ad caput octavum, epi. ad Rom. editionis 2. ubi impugnans liberum hominis arbitrium, ait: Quia voluntas nostra adeo non est libera, ut eo tantum feratur, quorsum a Deo impellitur; non est rerum contingentia, sed necessitas iuxta declarationem Dei. Et lib.2. locorum comm. c. de lib.arb. ait: Quid igitur inquies, nulla ne est in rebus humanis contingentia? nihil casus, nihil fortuna? Omnia necessario evenire Scripturae docent, esto videatur tibi in rebus humanis contingentia iudicio rationis hic imperandum est: et post pauca. Quis potuit dissimulare sententiam scripturae de praedestinatione, quando voluntati nostrae libertatem per praedestinationis necessitatem adimit scriptura, etc. Si ad praedestinationem referas humanam voluntatem, neque in externis, neque in internis operibus est ulla libertas: sed eveniunt omnia iuxta praedestinationem divinam. Si ad opera externa referas voluntatem, quaedam videtur esse iudicio naturae libertas: sed si ad affectus referas voluntatem, nulla plane libertas est, etiam naturae iudicio.
XI. Haec haeresis Lutheri, et Calvini negans liberum arbitrium, antiqua fuit plurium haereticorum. Nam praeter Manichaeos superius allegatos, Simon Magus (ut refert Clemens Roman.) nihil hominis arbitrio, sed omnia fato fieri voluit.27 Priscilianistae (ut refert Leo Primus, et S. August.) Manichaeorum dogmata sectantes, astruunt, fatalibus stellis homines esse colligatos.28 Albigenses denique (ut refert S. Anton.) asseruerunt, quod peccatum non sit de lib.arb.29 Ioannes Vvicleph 2.trialog.c.13. Deus (inquit) necessitat creaturas singulas activas ad quemlibet actum suum, et 3. dialog. cap.9. Nunquid creatura potest impedire Dei determinationem et veritatem aeternam procedentem ex Dei proposito facere quod non erit? ac si ab illis penderet divinum propositum, et veritas aeterna. Et post pauca. Propositum Dei oportet necessario adimpleri, et sic omne futurum eveniet necessario. Sed quam fallaci, et levi argumentatione hi haeretici ex hoc principio: Deus praedestinavit: decrevit efficaci decreto: et praeordinavit ab aeterno omnes actus bonos, qui fiunt in tempore: et ad eos eliciendos impellit, et movet voluntatem creatam; deduxerint, eam in suis operationibus non esse re vera liberam, patebit inferius.30
XII. Secunda haeresis Lutheranorum affinis praecedenti, affirmat, nullum esse futurum contingens: sed omnia ex necessitate absoluta evenire. Constat hoc ex locis adductis, num.praecedenti. Sed expresse eam sequuntur Philipp. Melanchthon. lib. 2. locorum communium, c.de lib.arb. Theodorus Beza, in summ. Christianismi, p.17 et 177. et 186. Omnia (inquiens) ita necessario ex Dei immutabili decreto evenire, ut secundum illud, Iudas necessario Christum prodiderit: Haerodes, et Pilatus necessario Christum condemnaverint: reprobi peccent necessario, et pereant; Adamus necessario lapsus sit, quamquam creatus quidem fuerit bonus ad tempus, sed ita, ut inevitabili decreto Dei, Deo sciente, et ordinante laberetur: qui non potuerit, ita labi, nisi ex Dei decreto voluntate, et ordinatione. Et in abstersione calumniarum Nestrusii, ad primam calumniam de providentia Dei: Non omnia (inquit) tantum, sed etiam singula ex Dei decreto fieri, et evenire: et quidem eiusmodi decreto, ut falli nulla ratione possit. Iudas, si Dei decretum consideremus, eo ipso momento necessario Dominum prodidit. Haerodes quoque, et Pilatus necessario Christum condemnaverunt (sicut inquiunt Apostoli) illos convenisse, ut peragerent quaecunque manus, et consilium Domini ante determinarat, ut fieret,31 Et lib. de arcana Dei praedest. contra Castilionem, fol. 359. Nos Adamum dicimus sua quidem sponte, et sua culpa lapsum, non tamen fortuito, sed prout diffinitum Dei consilium, providentia, et manus iuste determinarant, ut fierent.
XIII. Tertia haeresis Luther. asserit, Mandata Dei etiam per gratiam servari non posse: sed homini esse omnino impossibilia. Ita dicit Lutherus in confutatione Rat. Latomianae. Tot (inquit) scripturae testimonia probant, mandatum esse impossibile nobis, ut nihil sit manifestius. Et in responsione ad dialog. Syluestr. Prieratis. Pessime facis, quod negas Salvatorem impossibilia iussisse, plusquam pessime facis, quod hoc falsitatem audes appellare: Non possumus in hac vita mandata Dei adimplere. Et Philippus Melanchthon. ad c. 4. ep. ad Rom. edit. 1. Cum mandat lex, Deum diligi, perinde impossibilia iubet, atque si praecipiat nobis transvolare Caucasum. Et Calvin. lib. 2. instit. c. 7. Sit extra controversiam, impossibile esse in hac carne legis implementum. Denique Ioan. Monhaemius, dialog. 3. Nemo (ait) quantumvis perfectus praestare potest, quod lex iubet.
XIV. Quarta haeresis Lutheranorum eaque omnium impiissima, et blasphema, affirmat, Deum esse causam, et auctorem peccati, atque mala opera in nobis, ita ut bona, operari. Lutherus enim, sic loquitur. Quomodo potest sese homo ad bonum praeparare, cum, neque in potestate eius sit vias suas malas facere: nam, et mala opera in impiis operatur Deus, ut Proverb. 16. dicitur: Omnia propter se ipsum operatus est Dominus, etiam impium, ad diem malum: quis audet negare se etiam in malis operibus seu coactum, aliud facere, quam cogitaverit?32 Et alio in loco ait. Si praescivit Deus Iudam fore proditorem, necessario Iudas fiebat proditor: nec erat in manu Iudae, aut ullius creaturae aliter facere: aut voluntatem mutare, licet id fecerit volendo non coactus: sed velle erat opus illius, quod omnipotentia sua movebat Deus, sicut, et omnia alia.33
XV. Eundem errorem secutus est Calvinus, lib. contra Pighium, et lib. 3. institut. c. 23. §. 7. et 8. Philipp. Melanchthon. ad c. 8. ad Rom. aedit. 1. et ad cap. 9. eiusdem epist. Zuincglius, sermon. de providentia, c. 6. Quo etiam errore infecti fuerunt alii haeretici antiqui: sed praesertim Martion, qui (ut referunt Tertulianus, et Irenaeus) asseruit Deum esse causam mali.34 Persae similiter (ut refert Agathias, lib. 2. c. 12.) cum Manichaeis, duo et prima inducunt principia: alterum quidem ut bonum, et optima quaeque parturiens: alterum quod poenitus his adversetur. Inter Philosophos antiquos non defuerunt eiusdem erroris auctores: nam Chrysippus Stoicus (ut Plutarc. de Stoicis contrarietatibus refert) Deus, inquit, bella, et malitias operatur, homines incitando, et pervertendo. Simon Magus (ut inquit Vincentius Lirinens.) Deum auctorem malorum, idest scelerum, impietatum, flagitiorumque nostrorum ausus est dicere: quippe quem asserit, talem manibus suis hominum creare naturam, quae proprio quodam motu, et necessariae cuiusdam voluntatis impulsu nihil aliud velit, nisi peccare.35
XVI. Quinta haeresis eorum asserit, quod voluntas nostra, nisi per Dei gratiam flectatur, naturaliter est inclinata ad malum; ita Calvinus, lib. 2. institut. c. 3. num. 8. ubi ait: Ex mera gratia est, ubi velle bonum incipimus: qui ad malum toto animo sumus naturaliter propensi. Et num. 9. ex illis verbis Salomonis, 1. Reg. 8. Inclinat cor nostrum ad se Dominus, concludit. Pervicaciam cordis nostri ostendit, quod in legis divinae rebellionem naturaliter exultet, nisi flectatur.
XVII. Sexta eorundem haeresis est, Deum ita inchoare, et perficere in nobis bonum opus movendo liberum arbitrium, ut nostra voluntas non libere: sed solum motu spontaneo motionem divinam subsequendo cooperetur. Ita Calvinus, lib. 2. institut.c.3.§.7. ubi ait. Sed erunt forte qui concedent, voluntatem a bono suapte ingenio aversam, sola Domini virtute converti: sic tamen, ut praeparata suas deinde in agendo partes habeat, quemadmodum docet Aug. Omne bonum opus gratiam praecedere, et id comitante, non ducente, pedissequa non praevia voluntate: quod non male a Sancto Viro dictum praepostere huc detorquet Petrus Lombardus. Ego autem, tam in Prophetae verbis, quae citavi, quam in aliis locis clare duo signari contendo; quod, et pravam nostram voluntatem corrigat Dominus; vel potius aboleat, et a seipso bonam submittat. Quatenus a gratia praevenitur, in eo, ut pedissequam appelles, tibi permitto, sed quia reformata opus est Domini; hoc perperam homini tribuitur, quod gratiae praevenienti pedissequa voluntate obsequatur. Ideo non recte a Chrysostomo scriptum est, nec gratiam sine voluntate, nec voluntatem sine gratia quicquam posse operari: quasi vero non ipsam quoque voluntatem operetur gratia, sicuti nuper ex Paulo vidimus.
XVIII. Septima haeresis Lutheranorum affirmat, Gratiam Dei, ita esse efficacem ex se ipsa, ut nostra voluntas eidem non cooperetur libere, sed solum spontanee: ultro et non coacte: ita Calvinus, lib.2. institut.c.3.num.11. Neque secus accipi sententia Christi potest, Omnis qui audivit a Patre meo, venit ad me,36 quam, ut efficacem a seipsa Dei gratiam doceat, quemadmodum, et Augustinus concedit. Sic intellexerunt verba Calvini, qui contra illum scripserunt, praesertim Stapletonius in Promptuario Catholico feria 6. Hebdom. 1. quadragesimae, num.4. ubi ait: Non est gratia ex seipsa efficax (ut Calvinus loquitur) quae sola totum operetur, et cum qua nos libere non cooperemur.37 Unde ipse Calvinus num.12. inquit, Nos ex quo semel Domini virtute in iustitiae obsequium edomiti sumus, ultro pergere, et propensos esse ad sequendum gratiae actionem; est enim certissimum, ubi gratia Dei regnat, talem esse obsequendi promptitudinem. Ultro pergere inquit, non libere, quia semper negavit, voluntatem libere sequi gratiae efficacis motionem, et in hoc erravit Calvinus, non autem in eo, quod praevenientem gratiam vere efficacem agnovit.
Haec, et alia haereticorum figmenta, et errores Calvini, quibus se ab unitate Ecclesiae Catholicae divisit, confutabuntur infra. praesertim disp.22.num.31. disput.24. et 25. disp.97.num.11. disp.98.num.10. et disp.121. praecipue num.10. ubi manifestum fiet, decretum Dei eternum, et efficaciam praeoperantis gratiae divinae, nullo modo praeiudicare libertati nostri arb. Sed eam potius perficere, stabilire, et roborare.
Disputatio IV: Quid nonnulli Doctores Catholici sentiant circa vires naturales Liberi arbitrii, ac illius concordiam cum divina praescientia, providentia, praedestinatione, et cum efficacia auxiliorum gratiae
Quid nonnulli Doctores Catholici sentiant circa vires naturales Liberi arbitrii, ac illius concordiam cum divina praescientia, providentia, praedestinatione, et cum efficacia auxiliorum gratiae.
Ubi discursus eiusdem concordiae proponitur, et referuntur fundamenta, quibus innituntur cum praecipuis assertionibus, quas ex illis deducunt.
I. QUATVOR sunt fundamenta potissima, quibus concordiam liberi arbitrii cum gratiae donis, divina praescientia, providentia, praedestinatione, et reprobatione quidam ex Theologis se exacte, atque dilucide explicasse arbitrantur: et per illam aperiri viam facilem, qua tam Pelagiani, quam Lutherani ad unitatem Ecclesiae, et Fidei sinceritatem possent pervenire. Neque dubitant, quin ab Augustino, et caeteris Patribus unanimi consensu, eadem concordia comprobata fuisset, si eis proposita esset, et explicata.
Primum, et potissimum fundamentum est, esse in Deo constituendam quandam scientiam mediam inter mere naturalem et mere liberam,1 per quam Deus ante omne decretum suae voluntatis praedeterminantis actum futurum, cognoscit quid liberum arbitrium creatum ex sua innata libertate acturum esset, si in talibus circunstantiis constitueretur, et tali excitatione moveretur. Dicunt enim, Triplicem scientiam esse distinguendam in Deo. Unam mere naturalem, quae proinde nulla ratione potuit esse aliter in Deo, per quam ea omnia cognovit, ad quae divina potentia, sive immediate, sive interventu causarum secundarum sese extendit: tum quo ad naturas singulorum, et complexiones eorum necessarias: tum etiam quo ad contingentes, non quidem quod futurae essent, vel non essent determinate: sed quod indifferenter esse, et non esse possent, quod eis necessario competit, atque adeo sub scientia Dei naturali etiam cadunt. Aliam mere liberam, qua Deus post liberum actum suae voluntatis, absque hypothesi, et conditione aliqua, cognovit absolute et determinate ex complexionibus omnibus contingentibus, quae nam re ipsa essent futurae, quae non item. Tertiam denique mediam scientiam, qua ex altissima, et inscrutabili comprehensione cuiusque liberi arbitrii, in sua essentia intuitus est: quid pro sua innata libertate, si in hoc, vel illo, vel etiam infinitis rerum ordinibus, collocaretur, acturum esset: cum tamen posset (si vellet) facere re ipsa oppositum. Si autem inquiratur, an huiusmodi scientia media appellanda sit libera, vel naturalis, respondent: partim habere conditionem scientiae naturalis, quatenus praevenit actum liberum voluntatis divinae, neque in potestate Dei fuit aliud scire: partim habere conditionem scientiae liberae, quatenus quod sit unius potius, quam alterius, habet ex eo, quod liberum arbitrium ex hypothesi, quod crearetur in uno, aut altero ordine rerum, esset potius facturum unum, quam aliud: cum utrumque indifferenter posset facere: Ideoque non immerito appellari scientiam mediam, quamvis alii ad scientiam simplicis intelligentiae: alii ad scientiam visionis reducendam esse affirment: alii scientiam conditionatam, seu futurorum conditionatorum appellent, de qua in disp. 7. agendum est.
Ideo autem hanc scientiam mediam, tanquam potissimum eiusdem concordiae fundamentum statuunt, ut ex illa veluti ex prima radice certitudo, et infallibilitas divinae providentiae, et praedestinationis, quantum ad effectus assequutionem, desumatur. Cum enim doceant, praedestinationem non esse certam certitudine ordinis, et causalitatis mediorum, et auxilia, quibus praedestinati ad vitam aeternam perveniunt, ex reali, et intrinseca virtute, quam habent (ut veniunt a Deo) non esse efficacia: sed dependenter a libera cooperatione arbitrii creati cum illis: si ex praescientia media eiusmodi certitudo radicaliter non desumeretur, nullum solidum relinqueretur fundamentum, cui praedestinationis infallibilitas inniteretur. Praediffinitiones quippe, et praedeterminationes efficacis voluntatis divinae, atque existentiam, quam futura contingentia habent in aeternitate, antequam in suo esse producantur in tempore, ex quibus Thomistae dicunt, praedictam certitudinem desumendam esse, existimant repugnare libertati. Unde concludunt, quod sine scientia media arbitrii nostri libertas non potest salva consistere.
II. Ex quo inferunt. Primo, scientiam qua Deus, antequam statuat voluntatem creare, praevidet, quid illa sit factura ex hypothesi, quod in eo rerum ordine collocetur, pendere ex eo, quod ipsa pro sua libertate hoc, vel illud sit factura, et non e contrario. Et consequenter affirmant, non propterea aliquid futurum esse, quia Deus scit illud esse futurum: sed e contrario, quia futurum est per liberum arbitrium, ideo scitur a Deo antequam fiat. Quod disp. 6. examinandum est.2
Inferunt secundo, certitudinem, et infallibilitatem praescientiae divinae respectu futurorum contingentium non esse desumendam ex reali existentia, quam habeant in aeternitate, antequam in suo esse producantur in tempore: aut in alia quavis mensura propria. Arbitrantur enim, huiusmodi existentiam in aeternitate, libertatem arbitrii de medio tollere, sed eorum argumentis disp. 8. et 9. fiet satis.3
Inferunt tertio, actus futuros liberi arbitrii non cognosci certo, et infallibiliter a Deo in decreto, sive in praedeterminatione absoluta, et efficaci suae divinae voluntatis;4 existimant enim eiusmodi praedeterminationem antecedentem praescientiam determinationis liberi arbitrii futurae ex hypothesi, quod constituatur in tali ordine rerum, multum praeiudicare libertati arbitrii. De quo in disput. 10. et 11. agendum est.
Inferunt quarto, ordinem causarum, et mediorum, qui divina providentia constitutus est: seclusa praescientia media, nullam omnino necessitatem libero arbitrio adferre, non solum consequentis, sed neque etiam consequentiae: quod in disput. 25, 30. 31, et 32. discutiendum erit. Idem docent de praedestinatione, quod scilicet non sit certa quantum ad effectus assecutionem certitudine ordinis, et causalitatis mediorum, sed solum certitudine illius praescientiae mediae, a qua radicaliter certitudo praedestinationis iuxta eosdem auctores dependet. Quorum aliqui admittunt quidem providentiam, et praedestinationem esse certam, etiam certitudine ordinis, et causalitatis mediorum dum tamen haec certitudo illam praesupponat, quae innititur in praescientia media: quod in disp. 41. erit operosius discutiendum.5
Eodem modo philosophantur de certitudine praedestinationis parvulorum, dicunt enim, quod parvuli praedestinati vitam aeternam consequuntur, non esse ex certitudine mediorum, effectusque praedestinationis, qui in se non est certo futurus: sed ex certitudine divinae praescientiae, qua Deus altitudine sui intellectus quod in se est incertum, potestque non esse, cognovit certo futurum. Quare seclusa certitudine divinae praescientiae, nullam esse (aiunt) certitudinem in mediis effectuque praedestinationis parvulorum, quod ad vitam aeternam perveniant. De quo disp. 41. agendum est.
Inferunt quinto, bonum usum liberi arbitrii a Deo praecognitum per scientiam mediam esse conditionem, sine qua ratio ordinis mediorum in finem supernaturalem in mente divina praeexistens, non haberet rationem praedestinationis comparatione talis hominis: sed retineret communem rationem providentiae supernaturalis. Quod in disp. 37. et 38. discutiendum erit.6
III. Secundum fundamentum est, concursum Dei generalem non esse influxum immediatum in causam secundam, nec praemovere, vel applicare illam ad operandum: sed esse influxum immediatum cum causa secunda in illius actionem, et effectum.7 Adduntque influxum in causam, quem Thomistae constituunt, ut causae secundae applicentur, et moveantur ad agendum, commentitium esse, et minime necessarium. Hanc doctrinam extendunt ad concursum Dei generalem, quo cum libero arbitrio concurrit ad opera ordinis naturalis: Dicunt enim, quod, sicut concursus Dei generalis cum causa agente per actionem transeuntem, ut cum igne producente calorem in aqua, non est influxus Dei in ignem, sed in aquam: in qua recipitur effectus a Deo, et ab igne simul productus; ita concursus Dei generalis cum causa operante per actionem immanentem, ut cum intellectu ad intellectionem, et voluntate ad appetitionem, non est influxus Dei in causam ea ratione, qua agens est, quasi eo prius mota et excitata agat: sed cum causa ea ratione qua agens est in ipsammet, ea ratione qua patiens est, atque in se suscipit effectum ab eadem causa, atque a Deo partiali influxu utriusque simul productum. Idem sentiunt de concursu Dei generali, quo ad actus supernaturales concurrit: asserunt enim, non esse concursum immediatum in liberum arbitrium, ut in causam, quasi prius eo concursu motum, ac a Deo ad agendum applicatum, tales actus eliceret: sed esse influxum Dei immediatum in actus ipsos una cum libero arbitrio, et gratia praeveniente. Et ratio potissima, qua convincuntur, est: quia existimant, praemotiones istas, et applicationes causarum secundarum ad suas operationes, multum praeiudicare libertati arbitrii nostri. Eodem modo philosophantur de auxilio actuali gratiae adiuvantis, qua ratione adiuvans, et cooperans est: dicunt enim, non esse influxum immediatum in lib. arb. ut in causam: sed esse influxum immediatum cum libero arb. in eius operationem. Fatentur tamen concursum Dei per gratiam excitantem, esse influxum in liberum arbitrium ut in causam; eidemque vires tribuere, quibus possit operari (si velit) eos actus: quos sola sua virtute naturali producere non poterat.8 Et quantum ad hoc, assignant duplex discrimen inter concursum Dei generalem, et concursum specialem gratiae excitantis. Primum est, nam concursus Dei generalis ad actus naturales, non est concursus Dei in liberum arbitrium ut causa est illorum actuum: quasi prius suscipiat in se eum motum, eoque applicetur, et potens reddatur ad influendum in actum; sed est influxus immediatus, una cum libero arbitrio in actum. At vero auxilium gratiae praevenientis ea ex parte, qua praeveniens est, est influxus Dei in liberum arbitrium, atque illud movet: et excitat: potensque reddit: ut eo pacto motum tanquam habens iam in se ipso principium efficiens actuum supernaturalium, simul influendo ulterius eos producat. Secundum discrimen est, quod ex hoc primo oritur: nam influxus Dei cum libero arbitrio per concursum generalem ad actus naturales, nec tempore, nec natura antecedit influxum liberi arbitrii in eosdem actus: sed a se mutuo pendent, simulque omnino sunt in rerum natura, et in eandem numero actionem, et effectum uniuntur. Gratia vero praeveniens, qua praeveniens gratia est, tempore, vel natura antecedere solet influxum liberi arbitrii ad actum supernaturalem.
IV. Ex hoc secundo fundamento inferunt primo, concursum Dei generalem esse ex se indifferentem, ut pro diversitate influxus causae secundae sequatur potius actio huius speciei, quam alterius: atque adeo ex vario influxu arbitrii provenire, quod sequatur potius volitio, quam nolitio: et volitio honesti, potius quam turpis obiecti; et consequenter affirmant; actiones liberi arbitrii (sicut, et cuiusvis alterius causae secundae) a concursu generali Dei non habere, quod sint tales, vel tales in particulari: ac proinde neque quod sint studiosae, vel vitiosae: sed ab ipsomet libero arbitrio.9
Eodem modo loquuntur de auxilio speciali gratiae adiuvantis, sentiunt enim esse secundum se indifferens; seu modo indifferenti esse expositum ad concurrendum cum libero hominis arbitrio, ad opera pietatis, si ipse voluerit concurrere.
Inferunt secundo, Deum antecedenter ad praescientiam cooperationis arbitrii, futurae ex hypothesi, quod in tali ordine rerum constituatur, neque decreto extrinseco suae voluntatis, neque auxilio aliquo inhaerenti libero arbitrio, posse (salva eiusdem arbitrii libertate) ipsum vere efficienter, seu phisice praedeterminare ad aliquam operationem, etiam supernaturalem. Sentiunt enim talem praedeterminationem libertati arbitrii repugnare. Dixi quantum ad exercitium actus, nam ut supra observavimus: quantum ad speciem actionis, fatentur, concursum liberi arbitrii determinari per influxum gratiae adiuvantis: quia videlicet ab eodem influxu habet consensus liberi arbitrii, quod sit supernaturalis, et qualis ad salutem oportet.10
Inferunt tertio, liberum influxum, seu cooperationem arbitrii (ut emanat ab ipso arbitrio) non esse efficienter ab alia causa extrinseca, etiam a Deo: sed ab ipso arbitrio se libere determinante, et pro sua innata libertate pariter cum Deo influente in talem actum particularem potius, quam in oppositum: cum utrumque posset indifferenter eligere, si vellet.11
Inferunt quarto, bonum usum liberi arbitrii praedicto modo spectatum computandum non esse inter effectus praedestinationis: sed ad illam praesupponi ex parte nostra, tanquam id, quod Deus a nobis exigit; ut opera nostra libera sint, atque adeo digna laude, aut vituperio.12
Inferunt quinto, auxilium gratiae non esse efficax ex seipso, seu secundum realem virtutem, quam habet, ut venit a Deo, ac per consequens divisionem illam communem Theologorum, qua auxilium gratiae dividitur in auxilium efficax, et inefficax, ab effectu, qui simul ab arbitrii libertate pendet; esse desumendam: non autem ex aliqua reali virtute existente in auxilio efficaci, quae in auxilio sufficienti, seu inefficaci non reperiatur. Et consequenter affirmant, quod illud auxilium sufficiens, sive maius, sive minus in se sit, efficax dicitur, cum quo arbitrium pro sua libertate convertitur: cum tamen (nihil eo auxilio impediente) potuerit non converti: illud vero inefficax dicitur, cum quo arbitrium pro eadem sua libertate non convertitur, cum tamen (si vellet) potuerit converti.13
V. Inferunt sexto, auxilia praevenientis, atque adiuvantis gratiae, quae lege ordinaria conferuntur viatoribus; quod efficacia, aut inefficacia ad conversionem,14 seu iustificationem sint, pendere a libero consensu et cooperatione arbitrii nostri cum illis : atque adeo in libera potestate nostra esse, vel illa efficacia reddere consentiendo et cooperando cum illis ad actus, quibus ad iustificationem disponimur : vel inefficacia illa reddere, continendo consensum et cooperationem nostram, aut etiam eliciendo contrarium dissensum.
Inferunt septimo, omnia loca Scripturae et sanctorum Patrum, in quibus asseritur Deum facere, ut faciamus : et operari ut operemur : et convertere corda nostra, et similia, quatenus aliqua ratione soli Deo tribuuntur ; solum verificari ratione gratiae excitantis, et moraliter seu metaphorice moventis ad consensum ; alliciendo, invitando, seu quovis alio modo, etiam interius moraliter suadendo bonum in illis circumstantiis, in quibus Deus praescit hominem esse consensurum ex hypothesi, quod praedicto modo excitetur.15
Inferunt octavo, auxilium actuale, quo Deus movet nostram voluntatem ad actus liberos supernaturalis ordinis, subiacere potestati eiusdem voluntatis, quantum ad usum : sicut subiacent habitus quibus utimur, cum volumus : quamvis ex divina praescientia certus sit, et infallibilis consensus liberi arbitrii futurus.16
Inferunt nono, Deum postquam sua gratia excitante hominem praevenit, expectare creatam voluntatem, ut consentiat. De quo in disput. 95. agendum erit ex professo.17
Inferunt decimo, voluntatem creatam esse quodammodo primam radicem et causam suae determinationis : quamvis illam sine influxu et cooperatione Dei efficere non possit, ut disp. 89. videbimus.18
Ex eodem fundamento inferunt fundamentum tertium cum suis appendicibus assertionibus, quas statim subiiciemus.
VI.
Tertium fundamentum est, Deum et liberum arbitrium esse causas partiales eiusdem actus, etiam supernaturalis : sicut sunt duo trahentes navim comparatione motus eiusdem navis : quod in quo sensu intelligatur ab eisdem auctoribus, patebit disput. 85. ubi de qualitate huius fundamenti ex professo tractandum erit.19
Ex hoc fundamento easdem prorsus assertiones inferunt, quas ex praecedenti et alias insuper, quae cum fundamento tertio habent etiam non modicam connexionem : sunt autem quae sequuntur.
Inferunt primo, ab inaequali conatu et influxu liberi arbitrii provenire posse, ut conferente Deo duobus hominibus, aequale auxilium gratiae adiuvantis, unus eorum intensius operetur, meliusque se disponat ad gratiam iustificantem, quam alius : et ut conferente eisdem inaequalia auxilia, aeque operentur : aut is interdum plus qui minori suffultus est auxilio. Et ratio illorum est, quia quando duae causae partiales concurrunt ad eundem numero effectum ; quo altera illarum intensius seu vehementius influit ; eo magis perfectum effectum producunt : et si altera illarum non influat : non sequitur effectus, quotiescunque ipse effectus ab utraque intrinsece dependet. De quo in disput. 62. agendum est.20
Inferunt secundo, quod stantibus in duobus hominibus aequalibus auxiliis, tam externis, quam internis praevenientis gratiae omnino aequalibus : evenire potest, et de facto continget pro utriusque libertate ; quod unus convertatur, perseveret in gratia, et salvetur : alius vero in peccato persistat ; et damnetur : quia unus voluit cooperari iisdem auxiliis : alius noluit. Quod in disp. 108. erit operosius discutiendum.21
Inferunt tertio, quod licet quivis illorum actuum credendi, sperandi, et diligendi sit unica actio, tres nihilominus habet partes unius integrae causae : a qua ita emanat totus, ut a singulis etiam partibus partialitate (ut vocant causae) totus etiam emanet, diverso tamen modo.22 Etenim a Deo influente per solum concursum generalem, emanat ut a causa universali : a qua proinde non habet magis, quod sit assensus credendi, aut dolor de peccatis : quam vel actus oppositus, vel actus cuiusvis alterius potentiae : Ab influxu vero liberi arbitrii, una cum notitiis et caeteris necessariis, ut quoad substantiam actus producatur : habet tanquam a causa particulari, ut quo ad substantiam actus sit potius assensus fidei, aut dolor de peccatis, quam alius aliquis diversus actus : A gratia vero praeveniente, seu, a Deo, ut per illam tanquam per suum instrumentum, una cum libero arbitrio influit in eundem actum, habet, ut sit actus supernaturalis specie distinctus ab actu pure naturali credendi, aut dolendi de peccatis, quem, liberum arbitrium suis solis viribus, tunc eliceret, si cum eo simul non influeret gratia praeveniens.
VII. Inferunt quarto, non eam ob causam necessario ponendum esse habitum fidei supernaturalis, ut intellectus facile assentiatur contra intellectus duritiem, et discrete contra intellectus errores: neque item ut actus assentiendi sit certus, et firmus certitudine, et firmitate ex parte credentis: Haereticum namque posse (inquiunt) firmius illo modo assentiri, non solum articulis Fidei: sed etiam suis erroribus, quam multi fideles assentiantur per fidem infusam veritatibus catholicis; sed ideo necessario constituendum esse: quoniam ad illos actus eliciendos, ut fini supernaturali sint accommodati, et quales ad salutem sunt necessarii; requiritur, ut vel per inspirationem, et auxilium particulare Spiritus Sancti eliciantur, vel per concursum habitus supernaturalis.23
Hinc etiam inferunt quinto, liberum arbitrium cum solo concursu Dei generali elicere posse fidei assensum, quo ad solam actus substantiam, seu mere naturalem, quo assentitur omnibus misteriis fidei tanquam a Deo revelatis; et quia a Deo revelata sunt: ita videlicet, ut per talem assensum impleatur praeceptum fidei, et peccatum infidelitatis vitetur. De quo Disp. 49. praesertim nu. 19. agendum est.24
Inferunt sexto, posse hominem solis viribus naturalis arbitrii, et concursu generali Dei, elicere actum absolutum mere naturalem dilectionis Dei super omnia, quae ad iustificationem nequaquam sufficiat: et pari ratione propositum absolutum servandi in genere praecepta omnia; praesertim quando occasiones, et difficultates omnes absunt: De quo in Disput. 31. tractabitur.25
Inferunt septimo, posse hominem cum solo concursu Dei generali, intuitu bonitatis divinae, elicere actum contritionis naturalem cum proposito absoluto de caetero non peccandi lethaliter: et idem dicunt de attritione; qua peccator fidelis propter poenas inferni, aut turpitudinem peccati cum spe veniae, et absoluto proposito de caetero non peccandi mortaliter, dolet de omnibus peccatis commissis.26
Inferunt octavo, posse hominem in natura lapsa cum solo concursu Dei generali resistere pro quolibet temporis momento cuicunque (quantum vis gravi) tentationi: Proponentes enim quaestionem: An interim dum iudicium rationis non absorbetur, maneat nihilominus in eodem arbitrio cum solo concursu generali Dei, libertas ad non consentiendum in quocunque temporis momento cuique gravi tentationi; et ad superandam quamcunque magnam difficultatem, quam pro servanda in eo solo instanti lege naturali necesse sit vincere: Respondent conclusione affirmativa.2728
Hinc, nono consequenter affirmant, nullum esse in singulari opus bonum morale mere naturale, quod homo in natura lapsa cum solo concursu Dei generali non possit efficere. Et assignant rationem: nam si difficillimum, quale est mortem subire, ne mendacium proferat, potest praestare, maiori cum ratione poterit caetera efficere, in quibus minor longe est difficultas.29
Inferunt decimo, cum solo concursu generali Dei absque alio dono, vel auxilio gratiae, potest homo efficere opus bonum morale; quod fini naturali hominis accommodatum, atque comparatione illius, sit vere bonum, ac verae virtutis opus.30
VIII. Quartum fundamentum est, esse quandam legem a Deo statutam, ut facienti totum, quod in se est ex solis viribus naturae, dentur auxilia praevenientis gratiae, quibus id, prout ad salutem oportet, exequatur. Ex quo inferunt quae sequuntur.31
Inferunt primo, quod quotiescunque liberum arbitrium ex suis viribus naturalibus conatur, praesto ve est ad conandum totum id, quod ex se se potest, tam circa ea, quae fides docet addiscenda, et amplectenda: quam circa dolorem de peccatis, ac iustificationem: a Deo conferri gratiam praevenientem, atque auxilia, quibus id faciat, ut oportet ad salutem:32 non quidem, quasi eo conatu dignus efficiatur talibus auxiliis, ullaque ratione ea promereatur: sed quoniam id obtinuit nobis Christus ob sua merita, atque inter leges, quas tam ipse, quam Pater aeternus statuerunt de auxiliis, et donis, quae nobis Christus promeruit mere gratis conferendis, una, eaque rationi maxime consentanea fuit, ut quoties ex nostris viribus naturalibus conaremur facere, quod in nobis est; praesto nobis essent auxilia gratiae, quibus ea (ut oportet ad salutem) efficeremus: ut ea ratione dum essemus in via, semper in manu liberi arbitrii nostri posita esset salus nostra, per nosque ipsos staret, quod ad Deum non converteremur.
Inferunt secundo, quod sicut Deus semper praesto est per concursum generalem libero arbitrio, ut naturaliter velit, aut nolit, prout placuerit: ita praesto est illi per auxilium gratiae sufficiens, ut quoties ex suis viribus naturalibus aggredi voluerit opus aliquod, ex iis quae ad iustificationem spectant, illud exequatur, prout ad salutem oportet. Ea potissimum ratione praedictam legem statutam esse a Deo Patre cum Filio, affirmant: quoniam arbitrantur alias non posse salvari, hominem constitutum esse a Deo in manu consilii sui, nec salutem esse constitutam in potestate arbitrii eius: nisi ipse faciendo totum id, quod in se est ex solis viribus naturae, posset consequi auxilia praevenientis gratiae, quibus adiutus ad vitam aeternam valeret pervenire.33
Alias propositiones inferunt, quas pro nunc consulto omittimus; tum quoniam ad praecedentes reducuntur: tum etiam quia infra, cum de illis erit disputandum, adducentur.
IX. Ex his quatuor fundamentis, cum appendicibus assertionibus, intelligibilem et facilem reddi arbitrantur concordiam liberi arbitrii, cum divina praescientia, providentia, et praedestinatione, necnon cum efficacia auxiliorum gratiae: facileque dissolvi omnia argumenta, quibus Pelagiani, et eorum reliquiae necessitatem, et efficaciam gratiae: Lutherani vero, et Calviniani libertatem arbitrii de medio tollere conabantur; innixi pariter in illo erroneo principio, quo tam isti, quam illi proclamant, efficaciam gratiae cum libertate arbitrii cohaerere non posse: ac per consequens unum e duobus eligendum esse, nempe aut gratiae efficaciam abnegare: vel (si illa admittatur) libertatem arb. de medio tollere. Cum enim Pelagiani obiiciunt (posita praedestinatione, a S. Augustino tradita) sequi, hominem praedestinatum necessario salvari: et hominem reprobum non posse salvari, sed quicquid faciat, necessario damnari: ac per consequens induci homines in quandam desperationem; et frustra esse orationes, et exhortationes: recurrunt ad scientiam mediam in primo fundamento explicatam, et ad propositiones appendices illius; afferentes, non sequi, hominem praedestinatum necessario salvari, aut reprobum necessario damnari, nisi praesupposita scientia media; et ex suppositione, quod ille sit cooperaturus auxiliis gratiae: vel iste dissensurus; quae suppositio, cum sit consequens ad liberum concursum voluntatis creatae, non tollit, sed potius supponit liberum usum illius. Eodem modo respondent ad argumenta, quibus necessitas gratiae, et eius efficacia ab eisdem Pelagianis proclamantibus cum libertate, quam experimur, cohaerere non posse, impugnatur.
Dicunt enim, gratiae efficaciam praesupponere praescientiam mediam cooperationis arbitrii futurae ex hypothesi, quod tali gratia in talibus circumstantiis excitaretur: et consequenter per eamdem gratiam non praedeterminari voluntatem nostram ad consentiendum vocationi divinae: et propterea manere liberam ad consentiendum, vel dissentiendum, ut Disp. 7. et 110. dicetur.
X. Ex eisdem fundamentis satisfacere conantur praecipuis argumentis, quibus Lutherani, et Calviniani libertatem arbitrii de medio tollere conantur: Cum enim argumentantur, non esse in homine liberum arbitrium: quia non potest operari, nisi quod Deus vult, et quando Deus vult; respondent, hominem vere esse liberum, et liberam electionem in suis actibus habere: quia Deus absoluta, et efficaci voluntate nunquam vult, quod homo operetur talem actum in particulari, nisi praesupposita scientia media, qua Deus praescivit hominem ex sua innata libertate esse cooperaturum, et voliturum tale obiectum ex hypothesi, quod constitueretur in talibus circumstantiis, et talibus auxiliis: non praedeterminantibus eius voluntatem ad alteram partem excitaretur, et moveretur, ut ex dictis in primo, et secundo fundamento constat. Quapropter, si constitutus a Deo in illis circumstantiis consentiat, libere consentiet: si autem dissentiat, ut re vera potest, libere dissentiet. Et cum pronunciant haeretici impugnant iterum libertatem arbitrii ex necessitate auxiliorum gratiae , quia homo, praesertim in natura lapsa, non potest operari aliquod opus pietatis , aut meritorium vitae aeternae , nisi Deus sua misericordia excitet illum , et adiuvet auxilio speciali ; ergo non erit in potestate hominis tale opus operari, quando voluerit : sed solum , quando Deus voluerit illum adiuvare . Respondent ex dictis in tertio, et quarto fundamento, quod homo potest ex viribus naturae operari quodlibet opus bonum, etiam Fidei, Spei, et Charitatis, quantum ad substantiam : et si homo faciat totum, quod in se est ex viribus propriis producendo illa opera, aut quodlibet illorum, eo modo , quo potest, Deus ex certa lege gratis donabit illi auxilia excitantis, et adiuvantis gratiae , quibus tale opus ( sicut oportet ad salutem ) exequatur ; ac per consequens idem opus vere est in libera potestate hominis : si autem nolit facere, quod in se est, libere etiam omittit illud opus supernaturale , quia noluit illud producere , quantum ad substantiam actus .
XI.34 Eodem modo respondent ad argumenta desumpta ex infallibilitate praescientiae, providentiae , et praedestinationis divinae, quibus ipsi Lutherani , et Calviniani impugnant eandem libertatem arbitrii , ut inferius propriis in locis patebit. Dicunt enim, infallibilitatem futurorum contingentium non obstare arbitrii libertati, qua re vera potest homo producere, et non producere illa; et assignant rationem, quia, ut ex propositione prima appendice ad primum fundamentum constat: non propterea aliquid futurum est per liberum arbitrium , quia Deus praescivit futurum esse: sed e contra , quia id futurum erat per liberam arbitrii creati determinationem ; ideo praescitur a Deo , antequam fiat : quapropter praescientia Dei nullam necessitatem operandi, aut non operandi eidem arbitrio imponit . Similiter etiam divina providentia, et praedestinatio nullam ( inquiunt ) necessitatem imponit libero arbitrio operandi : quod ut defendant , recurrunt ad secundum , et tertium fundamentum supra positum: quia, videlicet, concursus Dei actualis , quo liberum arbitrium movet, ut ad finem per divinam providentiam, vel praedestinationem statutum, perveniat, non est influxus immediatus in ipsum arbitrium , ut in causam , neque ipsum ad operandum praedeterminat: sed est influxus , secundum se indifferens , ac immediatus cum libero arbitrio in operationem eius: ita videlicet, ut Deus, et liberum arbitrium simul concurrant ad eundem numero effectum, tanquam duae causae partiales, eo modo, quo duo trahentes navim concurrunt ad motum navis. Unde nulla alia necessitate (censent) esse futura , quae re vera contingenter futura sunt, nisi ea dumtaxat , quae desumitur ex scientia media pro primo fundamento stabilita, vel quae eandem scientiam mediam praesupponit , et ex illa radicaliter originatur , ut Disp.25. et 41. manifestum fiet .
XII. Hoc unum certissimum est ( auctoribus cum quibus disputandum est non negantibus) quod si praedicta quatuor fundamenta non subsistunt , necesse est , ut quae superaedificata sunt , corruant : atque aliam viam inquirendam, et stabiliendam esse contra Pelagianos, et Lutheranos ad concordandum liberum arbitrium cum gratia; illam videlicet , quae in omnipotentia , et efficacia divinae voluntatis ante omnem praescientiam cooperationis voluntatis nostrae futurae, praedeterminantis omnes liberos actus bonos, qui fiunt in tempore, fundatur, ut disput. 121. manifestum fiet. Si autem eadem fundamenta , cum appendicibus assertionibus vera sunt, ratio conciliandi libertatem arbitrii, cum divina praescientia, providentia , et praedestinatione , quae illis innititur, debet legitima reputari , atque valde accommodata ad errores Pelagianorum , et Lutheranorum confutandos ; et per illam aperiri viam facilem , qua tam isti , quam illi ad unitatem ecclesiae , et fidei sinceritatem redire possint . Utrum autem priori via, an potius hac posteriori ad finem, quem auctores catholici utriusque sententiae intendunt, secure perveniatur ; ex huius operis discursu pius et prudens lector facile colliget: si loca Scripturae sacrae , summorum Pontificum , Conciliorum, ac Sanctorum Patrum, praesertim, Sancti Augustini, Sancti Prosperi, ac Sancti Thomae , quae in confirmationem nostrae doctrinae adducemus ; et attente legerit , et diligenter expenderit .
Disputatio V: Quantam auctoritatem circa materiam praedestinationis et gratiae habeat sancti Augustini sententia, et utrum liceat ab ea discedere
Quantam auctoritatem, circa materiam praedestinationis, et gratiae habeat sancti Augustini sententia: et utrum liceat ab ea discedere.
I.
NON desuerunt, qui auctoritatem S. Aug. circa praedestinationem et gratiam, infirmare volentes, dixerint eius doctrinam in hac parte esse particularis unius Doctoris: a qua subinde liceret abscedere. Addunt, se in omnibus aliis eius doctrinam plurimum admirari: suscipere, ac libenter audire: eam tamen, quam de praedestinatione et gratia Christi doctrinam sequitur, ad resistendum haereticis huius temporis, aptam non esse: nec antiquioribus Augustino Patribus Graecis consonam. Obiectio haec fuit olim a Semipelagianis contra doctrinam eiusdem S. Doctoris proposita, ut refert S. Prosper in haec verba:1 Cui (scilicet Aug.) inter tot certaminum palmas, inter tot triumphorum coronas, ad illuminationem Ecclesiae, et ad gloriam Christi, qua ipse illustratus est, perfulgenti; quidam nostrorum (quod de ipsis multo dolendum est) occultis, sed non incognitis susurrationibus obloquuntur. Et prout sibi noxias aliquorum aures opportunasque repererint, scripta eius, quibus error Pelagianorum impugnatur, infamant: dicentes, eum liberum arbitrium penitus submovere, et sub gratiae nomine necessitatem praedicare fatalem. Adiicientes, etiam duas illum humani generis massas, et duas credi velle naturas, ut (scilicet) tantae pietatis viro, Paganorum, et Manichaeorum ascribatur impietas.2 Et sanctus Hilarius: Sed plane illud tacere (inquit) non debeo, quod se dicant tuam Sanctitatem (hoc excepto) in factis et dictis omnibus admirari.3 Quod, et S. Fulgent. his verbis notavit: Non ignoras, etiam praeterito tempore illi luculentissimo S. Augustini operi, quod scripsit de praedestinatione Sanctorum, a quibusdam Gallis obiectum: quod Beatus Augustinus in assertione praedestinationis divinae, peccatores non ad solum praedestinatos dicere iudicium: sed etiam ad peccatum; cuius dictum, quia ipse celeri praeventus est obitu, Prosper vir eruditus, et sanctus, recte defendit fideli, et copioso sermone.4 In defensionem autem eiusdem S. Doctoris, quam plurima in diversis locis, verba aurea protulit S. Prosper, quae in unum colligere statui: ut ex eis, quanta sit auctoritas sancti Augustini in doctrina de gratia, et praedestinatione, omnibus manifestum fiat.
II. In Epistola allegata ad Ruffinum, sic de sancto Augustino loquitur: Has versutias, quibus se filii tenebrarum, in similitudinem filiorum lucis transfigurare voluerunt, cum et orientalium Episcoporum indicia, et Apostolicae Sedis auctoritas, et Africanorum Conciliorum vigilantia deprehenderit; Beatissimus quoque Augustinus praecipua usque in hoc tempore portio domini Sacerdotum; copiose, et pulchre in multis voluminum disputationibus destruxit: utpote, inter multa Dei dona, quibus illum abundantissime spiritus, veritatis implevit, habens etiam hanc scientiae, et sapientiae ex Dei charitate, virtutem; ut non solum istam adhuc in suis detruncationibus palpitantem, sed etiam multas prius haereses: invicto verbi gladio, debellaret.56 Et infra, sic concludit: Tu autem dilectissime, et venerandissime mihi frater, si vere de his quaestionibus instrui desideras, sicut desiderare te convenit, ipsis Beati Augustini disputationibus cognoscendis impende curam, ut in constituenda Dei gratia defaecatissimam, ac saluberrimam Evangelicae Apostolicaeque doctrinae intelligentiam consequaris.7 Et alio in loco inquit: Doctrinam (quam sanctae memoriae Augustinus Episcopus contra Pelagianos inimicos gratiae Christi, et liberi arbitrii deceptores per multos annos Apostolice asseruit, literisque mandavit) quibusdam visum est, aut non intelligendo, aut intelligi eam nolendo, reprehendere. Et hoc quasi compendium cognitionis his, qui iudicio eorum ducebantur, afferre; ut quae in libris praedicti viri damnabilia reperisse iactabant, brevium capitulorum indiculis publicarent: talique commento, et detestationem eius, quem impeterent, obtinerent; et ab his, quae infamassent, curam exterriti lectoris averterent.8 Ne ergo hanc persuasionem temere quis recipiat, et talem putet sensum scriptis catholici inesse Doctoris; qualem eum, qui frustra calumniantur ostentant; singulis capitulis, quae ratione titulo praenotarunt, brevi, et absoluta professione respondeo; in nullo recedens a tramite earum diffinitionum, quae in Sancti viri disputationibus continentur: ut facile vel tenui diligentia advertat inspector, quam iniustis opprobriis catholici praedicatoris memoria carpatur: et in quod peccatum cadant, qui aliena instigatione commoti, scriptorem celeberrimi nominis promptius habeant culpare, quam nosse: Et ante prosam de ingratis contra Pelagianos quaedam carmina in defensionem eiusdem August. et laudem doctrinae eius composuit. In quibus solidam eam esse demonstrat, et irrationabiliter ab adversariis impugnari.
III. Nec solus Prosper, sed plures etiam Summi Pontifices doctrinam eiusdem Aug. approbaverunt, et Catholicam esse decreverunt.9 Nam Caelestinus Papa, Augustinum (inquit) sanctae recordationis virum, pro vita sua atque meritis in nostra communione semper habuimus, nec unquam hunc sinistrae suspicionis: saltem rumor aspersit: quem tantae scientiae olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos, etiam a meis praedecessoribus haberetur. Bene ergo de eo omnes in commune senserunt, utpote qui ubique cunctis, et amori fuerit et honori: Unde resistendum talibus, quos male crescere videmus. Nefas est, haec pati religiosas animas, quarum afflictione (quia membra nostra sunt) nos quoque convenit macerari; quamvis maneat hos Beatitudo promissa, quicunque probantur persecutionem, propter iustitiam sustinere, quibus quid promittat Dominus in futurum, sequens sermo declarat. Non est agentium causa solorum universalis Ecclesia, quaecunque novitate pulsatur, intelligamus haec ipsa vobis, quae nobis non placent, displicere. Quod ita demum probare poterimus, si imposito improbis silentio, de tali re in posterum querela cessaverit.10 Et statim petulantiam eorum, qui contra S. Aug. doctrinam oblatrabant, coercens subdit: Quia nonnulli, qui Catholico nomine gloriantur, in damnatis autem haereticorum sensibus, seu pravitate sive imperitia demorantes, piissimis disputatoribus obviare praesumunt: et cum Pelagium, atque Caelestium anathematizare non dubitent: magistris tamen nostris, tanquam necessarium modum excesserint, obloquuntur: eaque tantummodo sequi, et probare confitentur, quae sacratissima B. Apost. Petri Sedes contra inimicos gratiae Dei, per ministerium Praesulum suorum sanxit, et docuit. Necessarium fuit diligenter inquirere, quid Rectores Rom. Eccl. de haeresi, quae eorum temporibus exorta fuerat iudicarint, et contra nocentissimos liberi arbitrii defensores, quid de gratia Dei sentiendum esse, censuerint.11
IV. Haec, quae in defensionem doctrinae S. Aug. et commendationem illius Caelestinus dixit, sufficere utique debuissent ne Massilienses, qui nondum ad perfectam scientiam pervenerant, contra praestantissimi magistri, et Doctoris Eccl. doctrinam, insurgerent. Quia tamen reliquiae Pelagianae haeresis in Gallia contendebant, fuisse quidem a Summo Pont. commendatam S. Aug. doctrinam: sed non approbatos in particulari libros de praedestinat. SS. et de Dono perseverantiae: in quibus respondens Epistolis Prosperi et Hilarii ad se directis, doctrinam suam de gratuita praedestinatione, evidentissimis sacrarum literarum testimoniis confirmavit, et Semipelagianorum errorem impugnavit, et expugnavit; post Caelestini tempora cum nondum factio Gallorum conquiesceret, S. Leo Primus, scribens Nicetae Aquiliensi Episc. iterum sectatores Pelagianae haeresis, qui doctrinam impugnabant S. Aug. damnavit, inter alia, inquiens: Cavendum ergo dilectionis tuae est, magnaque diligentia providendum, ne per huiusmodi homines extincta dudum scandala suscitentur: et de exciso olim dogmate, aliquid in provincia tua eiusdem mali germen oriatur: quod non solum in radicibus suis crescat: sed etiam Sanctae Ecclesiae sobolem veneno sui odoris inficiat. Qui correctos se videre volunt, ab omni se suspicione purgent: et obediendo nobis, probent se esse nostros. Quorum si quisquam salubribus praeceptis satisfacere detrectaret, sive ille clericus sit, sive laicus, ab Ecclesiae societate pellatur; ne perditor animae suae saluti insidietur alienae.12 Unde idem Leo ex libris S. Augustini quaedam capitula de gratia et libero arbitrio, de verbo ad verbum transcripsit, approbavit, diffinivit, et ad Concilium Arausicanum transmisit: ut ab Episcopis eiusdem Concilii subscriberentur, et reciperentur, sicut factum est.13
V. Postmodum vero Gelasius Papa plures conscripsit Decretales epistolas in detestationem Pelagianae haeresis, et eorum, qui in Gallia Sancti August. doctrinam impugnaverant:14 et praesertim in epist. 3. quae ad Honorium, sic loquitur: Ita nos tristis horrenda et vix credibilis confecit opinio, ut mentem nostram confunderet, sauciaret, affligeret. Nunciatum nobis est enim in regionibus Dalmatiorum, quosdam recidiva Pelagianae pestis zizania seminasse, tantumque illic eorum praevalere blasphemiam; ut simplices quosque mortiferi furoris insinuatione decipiant. Est quidem error ipse nefarius tanto perniciosior ad surripiendum: quanto ad fallendum verisimilitudinis colore versutior. Praestante Domino, adest fidei Catholicae pura veritas, concors universorum Patrum deprompta sententia, quae et subtile virus funestae pravitatis exponat15, et humano generi salvando, conferat de scripturarum confectione medicinam. Nullatenus igitur discretionem rerum nondum abundantia corda conturbet, donec et occultum vulnus appareat, et saluatio singularis eluceat: quoniam quantalibet arte fallaciae, spiritus perditionis armetur; sancto gladio spiritus principalis, et detegitur, et necatur.
Et post pauca: Nunquid licet nobis a venerandis Patribus damnata dissolvere, et ab illis excisa nefaria dogmata retractare? Quid est ergo, quod magnopere praecavemus, ne cuiuslibet haeresis semel deiecta pernicies ad examen denuo venire contendat? Si quae antiquitus a nostris maioribus cognita, discussa, refutata sunt, restauranda nitamur; nonne ipsi nos (quod absit) et quod nunquam Catholica patietur Ecclesia, adversariis veritatis universis contra nos resurgendi, proponimus exemplum? Ubi est, quod scriptum est: Terminos patrum tuorum non transgredieris:16 et, interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi; et seniores tuos, et dicent tibi?1718 Quid ergo tendimus ultra definita maiorum; aut cur nobis non sufficit, si quid ignorantes discere cupiamus, qualiter ab Orthodoxis Patribus, et senioribus singula quaeque, vel vitanda praecepta sunt: vel aptanda Catholicae veritati: cur non his probantur esse decreta? Nunquid aut sapientiores illis sumus, aut poterimus firma stabilitate constare, si ea, quae ab illis constituta sunt, subruamus?19 an fortasse nescitis hanc haeresim (de qua loquimur) et ab Apostolica dudum sede per beatae memoriae Innocentium, ac deinde Zosimum, Bonifacium, Caelestinum, Sixtum, Leonem, continuis, et incessabilibus sententiis fuisse prostratam;2021 nec tantum Ecclesiae Catholicae legibus, sed Principum quoque Romanorum ea tenore damnatam: ut nec usquam terrarum vivendi locum sectatores eius habere sinerentur? Quae omnia tam gestis Ecclesiae per singulas quasque Regiones de eorum pravitate confessis, quam censurae publicae sanctionibus edocentur. Ecce quorumlibet aures Catholicas audire doctrinam: quaestiones accipere: tractare tendiculas: et blasphemias patienter admittere. O, si studerent adversus eos maiorum nostrorum libros, responsaque cognoscere; illis, modis omnibus cerneretur, nihil esse prorsus, quod ab istis fuerit ventilatum, et ab illis non fuerit magnifica veritate contritum.
Et in altera epist. ad eundem Honorium, eum admonet, ut invigilet, ne iterum Pelagiana haeresis, quam August. contrivit, pullularet.22 Et in epist. 5. ad universos Episcopos per Picenum, tria praecipua haeresis Pelagianae capita refellens, ait: Quid autem tales essent acturi Pontifices, si (quod absit) vel aliqua nova pestis, et primitus ignorata prorrumperet: vel ingeniis acrioribus, sensibusque versutis, aut aliqua secularium doctrinarum peritia, callidis sacrilega blasphemiarum dicta promerentur: qui tam veteris erroris detrita commenta, tanquam a maioribus Ecclesiarum magistris; quam etiam nostra aetate convicta num recolunt, nec recusant; atque ab imperitis, stultisque prolata non respuunt?
Et circa finem eiusdem epist. S. Hieronymum, et Augustinum, atque eorum doctrinam in speciali commendans, subiungit; Adhuc maius scelus accrescit, ut sub conspectu, et praesentia sacerdotum beatae memoriae Hieronymum, atque Augustinum Ecclesiasticorum lumina Magistrorum, musca moritura (sicut scriptum est) exterminans oleum suavitatis,23 lacerare contenderet. Denique idem Gelasius in decreto cum septuaginta Episcopis habito de Apocryphis scripturis, expresse approbavit Opuscula beati Augustini, Prosperi, et Hilarii,24 et inter Apocryphos libros, qui recipiendi non sunt, damnavit Opuscula Cassiani presbyteri Galliarum, et Opuscula Fausti Regiensis Episcopi, quae constat contra doctrinam S. Augustini fuisse conscripta.25 Denique Ioannes Secundus epist. ad quosdam nobiles Senatores Romanos, S. Augustini doctrinam commendans, ait: Sanctus Augustinus, cuius doctrinam secundum praedecessorum meorum statuta, Romana sequitur et servat Ecclesia.26
Unde, ut quidam notaverunt graves Auctores, Sedes Apostolica non tantum semel: sed etiam secundo, et tertio, adversus Pelagianorum reliquias pro defensoribus gratiae,et praedestinationis,quam ex sacris literis hausit Augustinus,sententiam tulit, ut iam eius doctrina non unius particularis Doctoris opinio,sed fides Ecclesiae Catholicae dici debeat.
V. Ex quibus omnibus licet colligere,quam solicitus debeat esse Theologus, ut nihil novi attentet inducere: sed antiquam doctrinam a SS. Patribus acceptam, sequatur, explicet,et defendat. Quod et Capreolus Episcopus Africanus nomine ceterorum Africae Episcoporum, in quadam epistola ad Beatissimos Patres Concilii Ephesini ab eodem Concilio recepta et approbata, his verbis admonet: Quamobrem venerandi Fratres, vestram Sanctitatem iterum, atque iterum rogatam cupio,ut Spiritu sancto cooperante, quem cordibus vestris, in omnibus, quae acturi estis, praesto futurum non dubitamus; novas doctrinas,et ante hac Christianis auribus inusitatas, priscae auctoritatis robore instructi, e medio profligetis: sanctaque constantia, ac virtute quibuscunque novis erroribus resistatis: ne Apostolicae Sedis auctoritas, Sacerdotumque in unum congruens severitas cuiuscunque disputationis praetextu illas, quas olim Ecclesia debellavit:et hoc rursum tempore repullulascunt: doctrinam iamdudum proscriptam denuo renasci permisisse videantur.27 Quod si quid forte novarum controversiarum inciderit, id tempestive discussioni subiiciatur,oportet; ut vel recte dictum comprobetur: vel condemnatione dignum, explodatur.28 Hinc et Apostolus ait: Ego enim accepi a Domino,quod et tradidi vobis.29 Nihil ex suo arbitrio introduxit; sed quod accepit,tradidit:quod a Domino didicit, praedicavit. Et Timotheum (ut similiter doceret) hortatur, dicens: O Timothee,depositum custodi,devitans prophanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt. Ubi observat Vincentius Lirin. Quod non dixit devita antiquitates; non dixit vetustates, immo plane, quid e contrario sequeretur, ostendit. Nam si vitanda est novitas,tenenda est antiquitas: et si prophana est novitas, sacrata est vetustas.30 Nec solum doctrinas novas: sed et vocum novitates docet Apostolus esse evitandas; ut idipsum sentiamus, et dicamus omnes, nec sint inter nos schismata, et contentiones verborum. Ait enim: Obsecro autem vos, fratres,per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.31 Non inquit, ut id ipsum sentiatis,aut credatis tantum,sed ut id ipsum dicatis omnes, ut sicut in eodem sensu, et in eadem sententia catholica omnes filii Ecclesiae conveniunt; ita etiam ad eam explicandam et defendendam (quantum fieri potest) eisdem vocibus utantur. Nobis ergo (ut Tertullianus inquit) nihil ex nostro arbitrio inducere licet, sed neque eligere,quod aliquis ex suo arbitrio induxerit. Apostolos Domini habemus auctores, qui neque ipsi quidpiam ex suo arbitrio,quod inducerent, elegerunt: sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus adsignarunt.32 Itaque etsi Angelus de caelis aliter evangelizaret, anathema diceretur a nobis.33
QUAM AUCTORITATEM habeat doctrina Sancti Thomae, praesertim circa praedestinationem, et gratiam.
VI. SACRAM Ecclesiae Catholicae doctrinam, inconcussam illius veritatem, et robur, S. Pater August. insulae comparavit, dicens: Quare Ecclesia insula? quia circumlatrantur fluctibus omnium tentationum. Sed quomodo insula undique circumstrepentibus fluctibus tundi potest, frangi non potest: magisque ipsa frangit fluctus venientes, quam frangatur ab eis. Sic et Ecclesiae Dei pullulantes per totum orbem terrarum passa sunt persecutiones undique frementium infidelium: et ecce stant insulae: et iam placatum est mare.3435 Quid enim Simon Magus? quid Arrius? quid Sabellius? quid Pelagius et Caelestius? quid caeteri haeretici? Nonne fluctus feri maris despumantes suas confusiones, veritatem persequentes, et contra fidem Catholicam vocem suam levantes? Elevaverunt flumina Domine (inquit Propheta) elevaverunt flumina vocem suam, elevaverunt flumina fluctus suos: a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris: sed praevalere non potuerunt adversus insulam Ecclesiae: quoniam, Mirabilis in altis Dominus:36 quoniam, Testimonia tua credibilia facta sunt nimis, et Portae inferi non praevalebunt adversus eam.37 Sic adeo Doctor Angelicus Sanctus Thomas doctrinae Ecclesiae Catholicae suam in omnibus conformavit, ut a multis impugnata, nunquam expugnata fuerit: sed semper eadem permanserit, et ad instar insulae, cum fluctibus insurgentibus tunditur, fortior efficitur, et clarior: neque ab impugnatoribus unquam frangi potuit, nec poterit, sed usque ad finem saeculi firma permanebit. In Universitate Parisiensi (ut quidam referunt) adversus Sanctum Doctorem quamplurimi Theologi Parisienses, statim post eius obitum insurrexerunt, auctoritatique doctrinae illius invidentes, multas eius propositiones erroris nota damnaverunt. Unde factum est, ut Parisii Episcopus sententiam excommunicationis contra sectatores talium propositionum inconsiderate proferret: sed modico tempore fracti sunt fluctus isti. Etenim Anno Domini 1325. Stephanus tunc ibi Episcopus, simul cum omnibus Doctoribus Theologiae, Ecclesiae, et Universitatis, qui numero erant 72, habita longa consultatione de propositionibus S. Thomae, et magno studio examinatis, omnes et singulas Catholicas esse iudicaverunt, haec in laudem doctrinae S. Doctoris, verba proferentes: Fuit S. Thomas universalis Ecclesiae lumen praefulgidum, gemma radians Clericorum, fons Doctorum, Universitatis nostrae Parisiensis speculum clarissimum, et candelabrum insigne ac lucens, per quod omnes, qui verae vitae et sanctae doctrinae vias ingrediuntur, lumen vident: claritate vitae, fama clarae, et scientia lucidae, velut stella splendida et matutina refulgens. Et post pauca decernunt praedicti Doctores, S. Thomam Dei gratia nihil sensisse, docuisse, vel scripsisse: quod sanae fidei, vel bonis moribus adversetur.38
Innocentius VI. in quodam serm. de laudibus S. Thomae, qui incipit: Ecce plus quam Salomon hic, eius doctrinam his verbis commendat: Huius Doctoris doctrina prae caeteris (excepta Canonica) habet proprietatem verborum, et modum dicendorum, veritatem sententiarum: ita ut nunquam, qui eam tenuit, inveniatur a veritatis tramite deviasse, et qui eam impugnaverit, semper fuerit de veritate suspectus.39
VII. Ioannes etiam XXII. qui B. Thomam cathalogo Sanctorum adscripsit, in bulla canonizationis eius, haec de illo protulit verba: Scripsit S. Thomas primas artes, Philosophiam naturalem, et moralem super utrumque testamentum, et alia multa ad laudem Dei, et exaltationem fidei, clara et doctrina,40 non sine speciali Dei infusione.41
Et in quodam sermone, quem de firmitate doctrinae eiusdem S. Doctoris praedicavit, assumens pro themate verba illa Psalm. 4. Scitote, quia Dominus mirificavit Sanctum suum, asseruit, S. Thomam post Apostolos et primos Sanctos Doctores, magis inter omnes alios sua doctrina Ecclesiam illustrasse.
Et (ut refert Ioannes Gerson in ipsa Doctoris S. canonizatione) Idem Ioannes XXII. in pleno Cardinalium Consistorio, haec, vel similia in laudem doctrinae ipsius protulit verba: Etsi S. Thomas nullis in vita sua, nec in morte miraculis claruisset, ut Cathalogo adscriberetur Sanctorum: doctrina illius ad id esset sufficiens: quot enim articulos scripsit, tot miracula per illum Dominus operatus est: nam quilibet est unum miraculum.4243
Clemens VI. in quadam bulla edita Avenioni die 5. Februarii, Pontificatus sui anno secundo, quam etiam refert Magister Castillo, eandem doctrinam S. Thomae commendat, afferens illam esse singularem, ex qua Universalis Ecclesia uberrimos fructus spiritualis abundantiae colligit, cuius odore recreatur et nutritur.4445
VIII. Urbanus VI. in bulla ad Archiepiscopum, et Doctores Universitatis Tolosanae, edita apud montem Fiasconem, die 30. Aug. Pontificatus sui anno sexto; omnia opera et scripta Doctoris commendat et approbat; omnesque Doctores et magistros eiusdem universitatis hortatur, ut eam defendant et doceant. sic enim ait: Nos attendentes, quanta a Deo scientia dotatus, ordinem Fratrum Praedicatorum, et Universalem Ecclesiam S. Thomas illustraverit: volumus et tenore praesentium vobis iniungimus, ut dicti Beati Thomae doctrinam tanquam veridicam et Catholicam sectemini, eamque studeatis, totis viribus ampliare.46
Pius V. qui Doctorem Ecclesiae quintum S. Thomam designavit, in quadam Bulla aedita Romae 11. April. 1567.47 ait: S. Thomam Universalem Ecclesiam sua doctrina illuminasse: innumeras haereses interemisse: et quae post eius obitum sunt suborta, doctrina eiusdem S. Doctoris corruisse.
Cuius articuli in sacro Concilio Tridentino, non semel, aut iterum: sed pluries sunt transcripti, et in Canones ab omnibus fidelibus credendos redacti, et coordinati.
Postremo Clemens VIII. in Bulla speciali, qua Civitati Neapoli Sanctum Thomam in Patronum, et Protectorem concessit; illum, interpretem Divinae voluntatis appellavit: et merito. Quoniam suis scriptis magna profunditate et claritate quid Deo placeat: quid displiceat: plenius inter omnes Doctores declaravit.
Cui nimirum illud Isaiae congruit: Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus est, verbo.48 Et, ut inimici nostri sint iudices, Theodorus Beza Calvinista, S. Thomam Theologorum Scholasticorum omnium principem esse, affirmavit.49 Fertur etiam, quendam Haereticum dixisse. Tollantur de medio scripta S. Thomae, cum omnibus aliis Doctoribus subire certamen non recusabo. Testis fidelis, licet domesticus, est Ferrariensis, qui fructum uberrimum, quem ex continua S. Thomae lectione indies capiebat, explicare volens, sic ait: Peream, si unquam vel neglectam ab eo schedulam legerim, quae non me in eius admirationem pertraxerit: nunquam Thomam Aquinam conveni, quin abirem doctior, eiusque amantior.50
IX.
Quod si testimonium hominum homines non accipiunt: ecce testimonium Dei, quod maius est. Oranti enim Neapoli, imago Crucifixi S. Doctori alloquitur: Bene scripsisti de me Thoma, quam ergo accipies pro tuo labore mercedem? cui Sanctus: Domine, non aliam, praeter te.51
In hoc igitur opere, ea potissime, quae ad germanam intelligentiam doctrinae SS. Augustini, et Thomae circa auxilia divinae gratiae, et eorum efficaciam, qua potuero brevitate, et claritate (Deo auxiliante) discutiam: pro defensione eorundem Sanctorum, quae antiquae doctrinae congruunt, adnotando, et adversariorum argumenta dissoluendo. Hoc unum cum Domino Caietano omnibus persuasum esse volo, et obtestor: quoniam Personis nullo pacto, opinionibus vero, non nisi ut dissonant, adversari intendo.52
Libri Primi Finis.
Liber Secundus
Prooemium
IN QUO AGITUR DE SCIENTIA DEI respectu futurorum contingentium, eorum praesertim, quae a creata voluntate dependent.
HIS suppositis, quae ad prooemiales quaestiones pertinere videbantur, agendum est de scientia Dei, quae ad actum gratuitum divinae voluntatis, quo electos suos dilexit, et elegit in signo rationis praesupponitur, vel ad liberum decretum eiusdem voluntatis subsequitur, circa quod 12. sunt examinanda.
I. Utrum Scientia Dei sufficienter dividatur in scientiam simplicis intelligentiae, et scientiam visionis.
II. Utrum sufficienter dividatur in scientiam naturalem, et in scientiam liberam. An vero in Deo, praeter scientiam mere naturalem, et mere liberam, sit constituenda scientia media, respectu futurorum conditionatorum, eorum praesertim, quae a creata voluntate dependent.
III. Utrum omnia futura sint actu praesentia in aeternitate secundum proprias existentias, antequam existant in propria mensura.
IV. Utrum Deus certo, et infallibiliter cognoscat futura contingentia, propter realem praesentiam, quam habent in aeternitate, antequam in suo esse producantur in tempore.
V. Utrum cognoscat certa cognitione futura contingentia in decreto, sive in praedeterminatione suae divinae voluntatis.
VI. Utrum Deus peccata futura infallibiliter cognoscat in aliquo decreto suae voluntatis.
VII. Utrum Deus certo cognoscat futura contingentia, prout sunt in suis causis proximis; praesertim quando causae sunt liberae.
VIII. Utrum futura contingentia ante omne decretum divinae voluntatis habeant determinatam veritatem, ratione cuius, ante idem decretum possint certo a Deo cognosci ut futura.
IX. Utrum Deus ante decretum suae voluntatis certo cognoscat futura contingentia in ideis eorum.
X. Utrum antecedenter ad decretum divinae voluntatis, sit in Deo coniecturalis cognitio futurorum contingentium.
XI. An ita causalis sit vera; Quia Deus scivit hoc contingens futurum esse: ideo futurum est: an e converso, ideo Deus sciat res futuras esse, quia futurae sunt.
XII. Utrum Deus immediate per suam scientiam, sive per suum intellectum et voluntatem producat res ad extra: an vero praeter intellectum et voluntatem, sit in illo constituenda tertia potentia executiva, per quam res immediate producantur.
Disputatio I: Utrum convenienter dividatur scientia Dei, in scientiam simplicis intelligentiae, et scientiam visionis.
Utrum convenienter dividatur scientia Dei, in scientiam simplicis intelligentiae, et scientiam visionis.
I. PRIMA sententia est Gregorii in 1. d. 26. q. 1. ubi non admittit in Deo scientiam simplicis intelligentiae, sed tantum scientiam visionis, et per hanc scientiam (inquit) Deum cognoscere omnia possibilia, quae nunquam erunt. Eandem sententiam videtur tenere M. Zumel 1. p. q. 14. art. 5. disp. 1. in solutione ad primum argumentum. Pro qua,
Arguitur primo, ratione Gregorii. Illa cognitio, inter quam et obiectum nihil mediat, est intuitiva: sed inter scientiam Dei, et quodlibet obiectum cognitum ab illo nihil mediat: ergo omnis cognitio Dei est intuitiva, ac per consequens nulla erit in illo scientia simplicis intelligentiae, quam constat abstractivam esse. Minor probatur, inter Deum et creaturas nihil mediat: ergo neque inter scientiam Dei, et creaturas; scientia enim Dei est ipsum esse divinum.
Arguitur secundo, Scientia divina est ratio cognoscendi omnia perfectissime: ergo intuitive. Patet consequentia: nam scientia intuitiva est omnium perfectissima.
Arguitur tertio, Creaturae non terminant cognitionem divinam in seipsis, sed in essentia divina, quae est immediatum obiectum scientiae Dei. Ergo eodem modo terminant scientiam divinam, sive existant in seipsis, sive non existant. Ergo, ut scientia Dei sit intuitiva respectu creaturarum, non requiritur, quod actualiter existant in seipsis; ac per consequens scientia Dei, qua cognoscit creaturas possibiles, erit intuitiva, seu scientia visionis: Nulla ergo est in illa scientia simplicis intelligentiae.
Confirmatur, nam alias non haberet Deus cognitionem intuitivam futurorum, praesertim contingentium, nisi quando actualiter existunt in seipsis: quod est contra S. Thom. 1. p. q. 14. art. 9. Sequela probatur: nam futura nondum existunt, ergo si scientia, qua Deus cognoscit possibilia, non est intuitiva, quia non existunt: etiam futurorum scientia non erit intuitiva, quia non existunt.
Arguitur quarto, ratione Mag. Zumel. Ad notitiam intuitivam alicuius obiecti, non est necessarium, quod cognoscatur, ut existens in se ipso: sed sufficit, quod cognoscatur in alio obiecto intuitive cognito, in quo res illa repraesentatur, et continetur eminenter et virtualiter, multo melius quam in se ipsa: sed omnes res creatae et creabiles, etiam si nunquam sint producendae, continentur repraesentative, et eminenter in essentia divina, tanquam in obiecto prius cognito intuitive; ergo omnia, etiam possibilia, cognoscuntur a Deo intuitive: nulla ergo est in Deo scientia abstractiva.
Arguitur quinto, si in Deo esset distinguenda duplex scientia, nempe simplicis intelligentiae, et scientia visionis, sequeretur, quod scientia Dei deberet significari pluraliter, et non singulariter. Sequela probatur, nam in Deo nominantur pluraliter ideae, quia sunt plures, et similiter rationes rerum dicuntur in Deo pluraliter, quia sunt plures: potentia autem nominatur singulariter, quia est una: ergo si in Deo sunt plures scientiae, debet nominari pluraliter, sicut ideae. Quod tamen est contra communem Theologorum sententiam, et contra S. Thom. 1. d. 36. q. 2. ar. 2. ad 4.
II. Secunda sententia est illorum, qui arbitrantur, in praedicta divisione esse addendum tertium membrum: dicunt enim in divino intellectu, nostro modo intelligendi, triplicem reperiri scientiam: prima est simplicis intelligentiae: secunda scientia approbationis: tertia, scientia visionis. Ita tenet Dur. in 1. d. 36. q. 1. et Asturicensis in relect. de Christi gratia, q. 6. dub. 1. pag. 617. et pro hac sententia,
Arguitur sexto, auctoritate S. Thom. q. 3. de verit. art. 3. ad 8. ubi expresse constituit illa tria membra, et inquit, quod scientia approbationis supra notitiam simplicis notitiae, addit ordinem voluntatis ad res scitas producendas: scientia autem visionis addit existentiam rerum; et 1. p. q. 14. art. 8. inquit, quod scientia Dei, quae est causa rerum, consuevit appellari scientia approbationis.
Arguitur septimo, Scientia approbationis et visionis habent distincta obiecta: ergo distinguuntur tanquam duae scientiae, saltem eminenter, ac per consequens in Deo est triplex scientia. Antecedens probatur. Scientia approbationis fertur in bona, quae in aliqua differentia temporis habebunt esse: in mala enim ferri non potest, cum Deus non approbet, sed reprobet illa, iuxta illud: Odio est Domino impius, et impietas eius.1 Scientia autem visionis fertur in omnia, quae habent esse in aliqua differentia temporis, sive sint bona, sive mala, etiam malitia morali. ergo.
Arguitur octavo. Scientia approbationis est causa rerum, ut patebit infra: scientia autem visionis non est causa rerum, cum supponat earum existentiam tanquam obiectum, ac per consequens supponat res productas: Ergo scientia approbationis distinguitur a scientia visionis, ac per consequens erit in Deo triplex scientia constituenda.
Confirmatur: Scientia approbationis est practica in Deo: scientia autem visionis non est practica per se loquendo: alias Deus esset causa peccatorum, cum ea cognoscat per scientiam visionis. Ergo scientia visionis distinguitur a scientia approbationis.
III. Tertia sententia affirmat, quod inter scientiam mere naturalem, seu simplicis intelligentiae, et inter scientiam mere liberam, quae est scientia visionis, constituenda est quaedam scientia media; quae solet appellari a quibusdam scientia conditionata, seu futurorum conditionatorum, de qua tamen disputatione sequenti agendum erit.
Quarta sententia, quae magis communis est inter Thomistas, et nostro iudicio est expressa S. Thom. consistit in duabus propositionibus.
Pro cuius explicatione notandum est, quod ut docet S. Tho. q. 2. de ver. ar. 9. ad 2. scientia simplicis notitiae, et scientia visionis, nullam differentiam important in Deo ex parte scientiae: sed solum ex parte rei scitae; dicitur enim scientia visionis in Deo ad similitudinem visus corporalis, qui ea extra se posita intuetur. Unde per scientiam visionis Deus scire non dicitur, nisi quae sunt extra ipsum: quae sunt, vel praesentia, vel praeterita, vel futura. Sed scientia simplicis notitiae etiam est eorum, quae nec sunt, nec erunt, nec fuerunt, nec alio modo scit Deus ista et illa. Unde quamvis Deus intuitive suam essentiam, existentiam, omnia attributa, et personas divinas cognoscat: et generali quadam ratione, possit huiusmodi cognitio, ut terminatur ad ea, quae formaliter sunt in Deo, scientia visionis appellari; nihilominus S. Tho. et Doctores Scholastici, cum scientiam divinam dividunt in scientiam simplicis intelligentiae, et scientiam visionis: loquuntur de scientia Dei, in ordine ad obiecta eius secundaria, videlicet, in ordine ad creaturas.
IIII. Notandum secundo, quod ea, quae sunt, fuerunt, vel erunt in aliqua differentia temporis, possunt dupliciter considerari: Primo modo secundum quidditatem ipsius existentiae, et omnium accidentium. Secundo modo, quatenus exercent actum existentiae pro aliqua differentia temporis: et secundum has duas considerationes distinctas, poterunt ad distinctam Dei scientiam pertinere. Etenim si considerentur, quatenus in actu exercito habent, vel habebunt in aliqua differentia temporis actualem existentiam; cognoscuntur a Deo per scientiam visionis: si autem considerentur secundum quidditatem, cognoscuntur a Deo per scientiam simplicis intelligentiae, ita docet S. Thom. in 3. sent. ad Annib. d. 14. q. unic. art. 2. in corp. ubi ait: quod in Verbo, sive in Deo distinguitur duplex cognitio, una quae dicitur visionis, per quam videt Deus quasi praesentia omnia quae sunt, erunt, et fuerunt: alia dicitur simplicis intelligentiae, per quam non solum illa scit, sed etiam omnia quae potest facere. Et idem dicit q. 2. de verit. ar. 8. in corp. ad 2. Quibus verbis manifeste supponit, Deum per scientiam simplicis notitiae etiam cognoscere, quae sunt, fuerunt, vel erunt: quod intelligendum est secundum quidditatem: nam ut exercent actum existentiae, cognoscuntur per scientiam visionis. Probatur hoc: quia (ut docent omnes Thomistae 1. p. q. 34. ar. 3.) Verbum divinum procedit, non solum ex cognitione essentiae divinae, omnium attributorum eius, personarum, et omnium creaturarum possibilium: sed etiam ex cognitione creaturarum, quae habebunt esse in aliqua temporis differentia, cum procedat ex cognitione comprehensiva essentiae divinae, et ex cognitione perfectissima, quae Deo potest competere: ergo per scientiam simplicis intelligentiae, seu naturalem, cognovit Pater omnes creaturas, non solum possibiles, sed etiam producendas, consideratas tamen secundum quidditatem. Patet consequentia: nam ante productionem verbi non poterat esse in Deo cognitio libera creaturarum, quae dicitur scientia visionis, quia ut docet S. Thom. 1. p. q. 33. art. 3. ad 1. ea quae important in Deo respectum ad creaturas existentes, sicut scientia visionis, supponunt notionalia, et personas productas. Praeterea, nam scientia visionis supponit liberum decretum divinae voluntatis, sed ante productionem divinarum personarum nullum fuit in Deo liberum decretum voluntatis eius: ergo ante productionem divinarum personarum, non intelligitur in Deo scientia visionis respectu creaturarum. Cum ergo cognitio productiva verbi se extendat ad omnes creaturas, relinquitur quod per scientiam naturalem, seu simplicis intelligentiae cognoverit Deus secundum quidditatem omnes creaturas existentes in aliqua differentia temporis.
V. Prima Conclusio. Scientia Dei sufficienter dividitur in scientiam simplicis intelligentiae, et in scientiam visionis. Probatur primo: nam S. Tho. ita dividit scientiam Dei in pluribus locis, praesertim 1. p. q. 14. ar. 9. et 3. p. q. 10. ar. 2. ad 2. et ar. 3. in fi. corp. et q. 13. ar. 1. ad 2. et 1. con. Gentes. c. 66. et 69. ad 11. quodl. 3. art. 3. in corp. et de verit. q. 8. ar. 4. et q. 20. ar. 4. et in 1. d. 38. q. 1. ar. 4. et in 3. d. 14. q. 1. ar. 2. q. 2. et in 4. d. 49. q. 2. ar. 5.
Probatur secundo: Inter ens, et non ens nullum datur medium, cum opponantur contradictorie; ergo neque inter obiectum scientiae visionis, et simplicis intelligentiae. Patet consequentia: nam obiectum scientiae visionis est ens actu existens in aliqua mensura, sive in aliqua differentia temporis: obiectum autem scientiae simplicis intelligentiae est non ens, sive quod non existit in aliqua differentia temporis; ergo inter scientiam visionis, et simplicis intelligentiae non datur media scientia: implicat enim quod detur media scientia sine medio obiecto, cum scientia specificetur ab obiecto.
Confirmatur: nam ut docet S. Tho. locis sup. cit. Deus per scientiam visionis cognoscit omnia entia, quae habent esse in aliqua differentia temporis, sive praesentis, sive praeteriti, sive futuri: nam omnia ista sunt Deo praesentia in aeternitate: per scientiam autem simplicis intelligentiae cognoscit ea, quae in nulla differentia temporis, et in nulla mensura habent, neque habebunt esse; ergo per istam duplicem scientiam sufficienter cognoscit Deus omnia cognoscibilia. Probatur consequentia: quia non datur aliud obiectum medium inter existens, et non existens, ut dictum est.
Probatur tertio: In nobis nulla datur media notitia inter intuitivam, et abstractivam: sed omnis notitia nostra sufficienter dividitur in intuitivam, quae est rei praesentis; et abstractivam, quae est rei absentis; ergo similiter in Deo scientia sufficienter dividitur in scientiam visionis, quae terminatur ad res existentes in aeternitate, et scientiam simplicis intelligentiae, quae terminatur secundario ad res possibiles, et ad alia, quae non existunt in aeternitate, neque habebunt esse in aliqua mensura.
Probatur quarto: Nam ut docent communiter Theologi 3. p. q. 10. ar. 2. et 3. Anima Christi videt in verbo omnia, quae Deus scit scientia visionis; ergo si Deus per scientiam visionis cognoscit nedum actu existentia in aliqua temporis differentia, sed etiam omnia possibilia, sequeretur quod anima Christi videret omnia, quae Deus facere potest, et ita comprehenderet Dei potentiam, et scientiam, quod est contra S. Thom. 1. p. q. 12. ar. 7. et 3. p. q. 10. cit. ergo solum distinguenda est in Deo duplex scientia, scilicet simplicis intelligentiae, et visionis.
VI. Secunda Conclusio. Scientia approbationis non distinguitur a scientia visionis, non solum ex parte scientis, sed nec etiam ex parte obiecti cogniti.
Probatur primo: Nam S. Tho. aliquando dividit scientiam Dei in scientiam visionis, et simplicis intelligentiae, ut locis supra cit. aliquando vero eam dividit in scientiam approbationis, et simplicis intelligentiae, ut q. 7. de verit. art. 8. in corp. sentit ergo, quod scientia visionis, et approbationis non distinguatur intra genus scientiae.
Secundo probatur. Eo ipso quod Deus voluntate efficaci determinavit aliquid esse futurum, fit illi praesens in aeternitate, etiam si respectu nostri temporis sit futurum: ergo cognoscit illud scientia visionis, seu intuitiva. Patet consequentia: nam ut cognitio sit intuitiva, sufficit, et requiritur, quod terminetur ad obiectum existens in illa mensura, qua ipsa cognitio mensuratur: cum ergo scientia approbationis in Deo mensuretur aeternitate, in qua omnia futura existunt actualiter, secundum proprias existentias; relinquitur scientiam approbationis, quae futura respicit, esse ex parte obiecti cogniti scientiam visionis.
Probatur tertio, quia ut docet S. Tho. quaest. 3. de verit. ar. 3. ad 8. ordo voluntatis ad res scitas producendas, quem addit scientia approbationis supra scientiam simplicis intelligentiae, est extra genus notitiae: ergo non potest esse per se differentia dividens scientiam Dei, et eam contrahens etiam nostro modo intelligendi, ad particularem speciem. Patet consequentia: nam differentia dividens per se aliquod genus, debet addere aliquid contentum sub illo genere. Et si fiat argumentum contra istam rationem: nam sequeretur, quod etiam scientia visionis non distinguatur in Deo a scientia simplicis intelligentiae: quia existentia actualis rerum, quam addit scientia visionis supra scientiam simplicis intelligentiae, est extra genus notitiae, ut in eadem solutione ad 8. docet expresse S. Th. unde scientia de Rosa non variatur, sive rosa existat, sive non existat. Respondetur, quod (ut docet S. Tho. q. 2. de verit. ar. 9. ad 2.) scientia simplicis intelligentiae, et scientia visionis non distinguuntur in Deo, ex parte scientis, sed solum ex parte rei scitae: dicitur enim scientia visionis in Deo ad similitudinem visus corporalis, qui res extra se positas intuetur: sed scientia simplicis notitiae est eorum, quae nec sunt, nec fuerunt, neque erunt, et ita, convenienter dividitur scientia Dei ex parte obiecti cogniti, in scientiam visionis, et simplicis intelligentiae. Respondetur ergo, argumentum solum concludere, haec duo membra, non dividere scientiam Dei ex parte scientis, sed ex parte obiecti cogniti.
VII. Ad primum argumentum2 respondetur, Ad scientiam visionis3 non sufficere quod inter illam et obiectum cognitum nihil mediet: sed requiritur, quod terminetur ad obiectum actu existens in illa mensura, qua mensuratur ipsa scientia.
Ad secundum respondetur, quod scientia divina quantum est ex parte scientis; sive ipsius scientiae, sufficientissima ratio est cognoscendi omnes creaturas intuitive: sed ex parte obiecti cogniti, quod non existit actu in aliqua mensura, provenit, quod cognitio talis obiecti non sit intuitiva.
Ad tertium respondetur, quod ex parte cognoscentis Deus cognoscit omnes creaturas, tantum in seipso: quia per suam essentiam, et non per propriam, et adaequatam speciem eas cognoscit, ut 1. p. q. 14. ar. 5. et ar. 6. ad 3. et q. 2. de verit. ar. 2. ad 2. docet S. Th. Ex parte autem obiecti cogniti, non solum cognoscit creaturas in se ipso, sed etiam in seipsis, ut docet S. Tho. 1. p. q. 20. ar. 2. ad 2. unde aliter se habent creaturae in ordine ad scientiam Dei, quando existunt, et quando non existunt actu.
Ad confirmationem, illi auctores, qui negant res futuras actu existere in aeternitate secundum proprias existentias, dicunt consequenter, Deum non habere scientiam intuitivam creaturarum, nisi quando actu existunt in propria mensura: sed haec sententia impugnabitur disp. 8. ubi ostendemus omnia futura actu existere in aeternitate secundum proprias existentias. Unde ad argumentum respondetur, quod, ut aliqua cognitio sit intuitiva, sufficit quod terminetur ad obiectum existens in ordine ad illam mensuram, qua mensuratur ipsa cognitio: unde ut Deus cognoscat futura contingentia intuitive, sufficit quod actu existant in aeternitate, qua mensuratur divina cognitio: quia ergo illa quae tantum sunt possibilia, et nunquam erunt, nullam habent existentiam in propria mensura, nec in mensura aeternitatis, ideo non cognoscuntur a Deo intuitive, sed scientia simplicis intelligentiae: et per haec respondetur ad quartum argumentum, negando antecedens.
Ad quintum respondetur cum S. Tho. in 1. sent. d. 36. q. 2. art. 2. ad 4. quod essentia divina est una et simplicissima; respectus autem ad creaturas sunt plures: et ideo illud, quod nominat tantum divinam essentiam, non potest pluraliter significari; et huiusmodi est scientia, quae tenet se magis ex parte scientis tanquam perfectio illius: ratio autem se tenet magis ex parte rerum, similiter etiam idaea medio modo se habet, quia importat essentiam divinam, et rationem imitationis, quae est secundum respectus ad creaturas: unde tam ratio, quam idaea possunt in Deo significari pluraliter, non autem scientia, sicut nec potentia divina.
VIII. Ad sextum argumentum pro secunda sententia respondetur ex dictis; quod licet scientia approbationis dicat respectum, et habitudinem voluntatis ad res cognitas producendas in propria mensura, illae tamen ab aeterno sunt Deo praesentes in aeternitate: unde obiectum scientiae approbationis re vera cognoscitur a Deo per scientiam visionis, ac per consequens non distinguuntur in ratione scientiae ex parte obiecti cogniti.
Ad septimum respondetur, quod scientia visionis etiam in ordine ad mala, habet rationem scientiae practicae, non quidem positive causando mala, ut mala sunt; sed ea permittendo, vel impediendo:4 unde S. Tho. 1. p. q. 14. ar. 16. in corp. inquit, quod mala, licet a Deo non sint operabilia, tamen sub cognitione practica ipsius cadunt, sicut et bona, inquantum permittit, vel impedit, et ordinat ea: sicut aegritudines cadunt sub scientia practica medici inquantum per artem suam curat eas. unde dicendum est, quod quamvis Deus scientia approbationis non approbet mala, approbat tamen eorum permissionem.
Respondetur secundo, quod licet Deus non approbet mala absolute loquendo: approbat tamen, et vult esse omnem rationem boni, quae in malis reperitur: quia omne bonum per participationem inquantum bonum est, causatur a Deo, et consequenter est ab illo volitum, ut patebit infra:5 quomodo enim esset aliquid, nisi voluisset ipse?
Ad octavum argumentum respondetur, quod scientia visionis non supponit rerum existentias in propria mensura, sed eas causat: quamvis in aeternitate simul sit scientia visionis, et rerum producendarum existentiae, ut dictum est.
Ad confirmationem respondetur per ea, quae dicta sunt ad septimum argumentum.
Disputatio II: Utrum Scientia Dei sufficienter dividatur in scientiam mere naturalem, et mere liberam: an praeter utramque sit in Deo scientia media constituenda, respectu futurorum conditionatorum, ab humana voluntate dependentium.
Utrum Scientia Dei sufficienter dividatur in scientiam mere naturalem, et mere liberam: an praeter utramque sit in Deo scientia media constituenda, respectu futurorum conditionatorum, ab humana voluntate dependentium.
I. QUONIAM potissimum fundamentum eorum, qui efficaciam auxilii praedeterminantis gratiae non admittunt, consistit in quadam scientia media, quam in Deo constituunt; ut ex illa infallibilitas futuri consensus liberi arbitrii, et certitudo praedestinationis, quantum ad effectus consequutionem desumatur; oportet ad plenam intelligentiam eorum, quae de efficacia auxiliorum divinae gratiae dicenda erunt, pressius examinare: utrum huiusmodi scientia sit possibilis, ac per consequens, utrum sit in Deo.
Et ut titulus quaestionis manifestus fiat, notandum est, quod in hac parte non est quaestio de nomine scientiae mediae: sed de re ipsa, quae hoc nomine significatur.1 Quod advertere oportet propter eos, qui huiusmodi scientiam nunc visionis; nunc simplicis intelligentiae; nunc scientiam mediam appellant; nunc conditionatam; nunc autem futurorum contingentium conditionatorum a voluntate creata dependentium, quae quidem de facto non sunt futura absolute, essent tamen futura, si talis, vel talis conditio poneretur; confundentes haec omnia, cum tamen re vera non sint idem. Certissimum est enim, Deum certo et infallibiliter cognoscere, non solum quae futura sunt absolute: sed etiam quae re vera futura essent ex decreto divinae voluntatis, si poneretur in esse talis, vel talis conditio. Controversia ergo est, utrum Deus ante omne decretum suae voluntatis praedeterminantis consensum Petri absolute futurum, vel ex hypothesi, quod constitueretur in talibus circumstantiis, certo sciat in particulari, an Petrus sit consensurus posita illa conditione, an potius dissensurus: et eadem difficultas procedit de omnibus aliis consimilibus conditionatis: si enim ita esset, quod ante omne decretum liberum divinae voluntatis, praedictae propositiones conditionatae habeat determinatam veritatem, aut determinatam falsitatem; negari non potest, Deum certo et infallibiliter id praescire, cum eius scientia sit infinita, et extendat se ad omne obiectum scibile. Si autem dicatur, non esse certum, in quam partem determinate inclinaret voluntas Petri, posita illa conditione: sed tantum esse certum, quod posset in quamlibet partem inclinare si vellet; consequenter dicendum erit, Deum ante praedictum decretum suae voluntatis non cognoscere certo et infallibiliter, an Petrus adimpleta illa conditione, esset in particulari consensurus, an dissensurus: sed solum cognoscere quid posset facere.
Igitur in Deo esse constituendam ante decretum divinae voluntatis praedictam scientiam mediam, docent quidam Theologi, ut Disp. 4. n. 1. et 2. visum est. Alii ita certam esse hanc sententiam existimant, ut traditam esse in sacris literis affirment, a SS. Patribus, et ab antiquis doctoribus Scholasticis recognitam, atque adeo ab omnibus recte de divinis sentientibus, docendam. Adduntque iam fere nullum esse, qui audeat negare in Deo scientiam hanc. Sed quam sine fundamento haec dicantur, huius disput. discursus demonstrabit. Probant autem suam sententiam seqq argumentis.
Primo arguunt ex multis testimoniis sacrae Scripturae, ex quibus colligi putant ante decretum divinae voluntatis praedictam scientiam mediam, seu futurorum conditionatorum esse in Deo. Primum testimonium habetur 1. Reg. 23. ubi David consuluit Dominum, an si maneret in Civitate Ceilae venturus esset Saul; et an si ipse maneret, et ille veniret, ac circundaret civitatem, Ceilitae essent illum tradituri: et ad utrumq́ue respondit Deus: et Saul veniet, et hi tradent te. Quo audito, aufugit David, et neque Saul venit, neque Ceilitae tradiderunt David; tota igitur veritas illius revelationis posita erat in illis conditionalibus: Si expectaveris, veniet Saul: si Saul venerit, tradet te: ergo futura conditionata scientia infallibili cognoscuntur a Deo: sed non cognoscuntur per scientiam naturalem, quia haec solum est de necessariis, et possibilibus; nec per scientiam liberam, quia haec solum est de existentibus in aliqua differentia temporis, vel in aliqua superiori mensura: ergo cognoscuntur per scientiam mediam, seu conditionatam.2
Secundum testimonium est illud Matt. 11. Vae tibi Corozain, vae tibi Betsaida, quia si in Tyro et Sydone factae essent virtutes, quae in te factae sunt, olim in cilicio, et in cinere poenitentiam egissent,3 ubi Christus Dominus hoc futurum conditionatum revelavit, Si miracula facta in Corozain et Betsaida, facta fuissent in Tyro et Sydone, conversi fuissent: ergo certa scientia Christus Dominus cognovit haec futura conditionata, quae tamen re ipsa non erant futura; ergo necessario constituenda est in Deo scientia conditionata, seu media.
Tertium testimonium habetur Matt. 24. Nisi breviati fuissent dies illi, non fuisset salva omnis caro, sed propter electos breviabuntur:4 ergo Christus certo sciebat hoc futurum conditionatum, si persequutio Antichristi duraret maiori tempore notabiliter, electi, qui tunc essent, deficerent, et damnarentur; ergo.
Quartum testim. est illud Sap. 4. Raptus est ne malitia mutaret intellectum eius, et ne fictio deciperet animam illius;5 in quibus verbis includitur quoddam futurum conditionatum a Deo cognitum, videlicet, si iste electus non tollatur modo e vita, cadet postea in peccatum, et damnabitur; et tamen illud futurum est conditionatum: ergo.
Quintum testimonium habetur Isa. 1. Nisi Dominus Sabbaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.6 In quibus verbis includitur hoc futurum conditionatum Deo cognitum: si non remaneant reliquiae, idest aliqui iusti in Israel, totaliter destruentur sicut Sodoma, et Gomorrha.
Sextum testim. legitur Lucae 16. Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent:7 ecce Deo certo cognitum esse ostenditur hoc conditionatum futurum, si quis ex mortuis resurrexerit, et praedicaverit eis, non credent; Similiter etiam Ezechiel. 3. Dixit Dominus ad Prophetam: Non ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris, et si ad illos mittereris, ipsi audirent te.8 Ubi revelatum est tanquam certum hoc futurum conditionatum, si Ezechiel mitteretur ad Populum ignotae linguae, audirent illum.
Septimum testimonium desumitur ex 4. Reg. 13.9 ubi Eliseus dixit ad Ioas Regem Israel: Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies (scilicet terram) percussisses Syriam usque ad consumptionem, ubi manifeste tanquam certum revelatur conditionatum futurum ex hypothesi, quod Rex percussisset baculo quinquies terram, sive sexies, aut septies. Haec autem omnia futura conditionata cognoscuntur a Deo per scientiam mediam: cum non possint ad scientiam simplicis intelligentiae, quae solum est de possibilibus: nec ad scientiam visionis, quae solum terminantur ad res actu existentes, pertinere; ergo necessario constituenda est in Deo scientia media.
II. Secundo, id probant auctoritate SS. Patrum, qui hanc scientiam mediam futurorum conditionatorum Deo videntur tribuere, praesertim S. Chrisostom. hom. 31. super Matth. ubi ait: Quemadmodum ad alios tunc accessit, vocavitque quando obtemperaturos sciebat, sic Matthaeum quoque tunc vocavit, quando miraculorum fama praedomita, minime reluctaturum videbat. Qua de causa etiam Paulum post resurrectionem piscatus est: nam qui corda scrutatur, et occulta mentium perspicit, is etiam quando unusquisque ad obediendum paratus erat, non ignoravit. Propterea non continuo incipiens, quando durior fuit, sed post mille miracula, et insignem et provulgatam famam aptiorem iam ad obtemperandum vocavit.10 Et hom. 65. quaerit, cur non prius Christus Dominus Paulum vocavit, et respondet: quia praescivit ipsum repugnaturum vocationi; et idem dicit de latrone. Verba Chrisostomi sunt haec: Sed cur nam (inquiens) non statim omnes conduxit? Omnes quidem ille ab initio conduxisse voluisset; si vero non omnes eodem tempore paruerunt, a voluntate vocatorum haec differentia resultavit; idcirco alii mane, alii tertia, alii sexta, alii nona, alii undecima hora vocantur, quia tunc obtemperaturi erant, quod et Paulus aperte significavit, dicens: Quando autem acceptavit Deus, qui separavit me a ventre matris meae. Quando porro Deus voluit? quando certe obtemperaturus erat; nam ipse a primis etiam incunabulis voluisset: sed quia illum renixurum sciebat, tunc voluit, cum animum ipsius penetraturam vocationem non ignorabat, sic et latronem cum postea vocavit, potuisset antea ipsum vocasse, sed vocatus ille non paruisset.1112
Eandem scientiam mediam in Deo constituere (inquiunt) S. Augustinum in libro de sex quaestionibus Paganorum q. 2. ubi ait: Tunc voluit Christus hominibus apparere, et apud eos praedicare suam doctrinam, quando et ubi sciebat esse, qui in eum fuerant credituri; his enim temporibus, et his in locis tales homines in eius praedicatione futuros esse praesciebat, quales, non quidem omnes, sed tamen multi in eius corporali praesentia fuerunt, qui neque in eum (Suscitatis ab eo mortuis) credere voluerunt.13 Et q. 2. ad Simplician. inquit: Cuius autem miseretur, sic eum vocat, quomodo scit ei congruere, ut vocantem non respuat.14 Quibus verbis satis aperte docet, Deum habere certam scientiam huius futuri conditionati, si in tali tempore vocavero istum tali vocatione, consentiet: si autem in alio tempore eum vocavero eadem vocatione, non consentiet. Item lib. de corrept. et grat. c. 12. loquens de praescientia, qua Deus praescivit primum parentem peccaturum constitutum in paradiso: Praesciente (inquit) Deo, quid ille esset facturus iniuste, praesciente tamen non adhuc cogente, sed simul sciente quid ipse de eo esset facturus iuste. Et lib. de natura et gratia cap. 26. tractans quomodo Deus permittit lapsum praedestinati, quia novit illum cautiorem futurum, ait: Hoc superbus animus non sapit, sed magnus est Dominus, qui persuadet quomodo ipse novit.15
Idem probatur ex S. Ambros. super cap. 9. ad Rom. dicente: Hi secundum propositum vocantur, quos credentes praescivit Deus futuros sibi idoneos, ut antequam crederent, scirentur.16 Idipsum colligunt ex S. Greg. lib. 23. mor. c. 23. ubi sic loquitur: Suos Deus aliquando flagellis premit, et oneribus gravat, quia mera potentia praevidet, quod si in tranquillitate persisterent, tentationes ferre adversarii non valentes, mentis prostrati vulneribus iacerent.17 Sentit ergo Deum habere huius futuri conditionati praescientiam, si in tranquillitate iusti persisterent, adversarii tentationibus succumberent.
Denique eandem praescientiam mediam putant fuisse traditam a S. Th. 3. p. q. 1. ar. 5. ad 2. et q. 24. de verit. art. 14. in corp. dum ait: Omnes autem exteriores motus a divina providentia moderantur, secundum quod ipse iudicat, aliquem esse excitandum ad bonum his, vel illis actionibus.18 et 1. con. Gen. c. 66. 67. et 68. ait, quod Deus cognoscit futura in suis causis, ex quibus SS. Patrum verbis deduci volunt in Deo ante liberum decretum suae voluntatis constituendam esse omnino scientiam mediam, superius explicatam.
In confirmationem eiusdem doctrinae, afferuntur alia pene innumera antiquorum Patrum, et Scholasticorum testimonia, qui unanimiter docent, Deum praescivisse primos parentes consensuros in peccatum, si tentarentur a serpente; et simul etiam agnovisse modum, quo illis erat remedium allaturus; et haec praesciens illos creasse: et idem dicunt de aliis huiusmodi futuris conditionatis contingentibus. ergo.
III. Tertio probant eandem sententiam, et necessitatem huius scientiae conditionatae, ex divinae providentiae perfectione, et effectibus illius: nam huiusmodi scientia est utilissima ad prudenter apponendum media proportionata fini intento. Id quod ex rebus humanis coniectare licet, nam si ego cupio aliquid alteri persuadere, ut prudenter id faciam; multum ad id confert, nosse in quo tempore, et opportunitate soleat ille melius esse dispositus, et quibus rebus magis affici soleat, et sic de aliis circumstantiis. Quod si omnino praescire, quid esset facturus, tali et tali modo exoratus; talis cognitio utilissima esset ad statuendum, quid agere oporteat: et ad applicandum media accommodata. Sed necesse est, in Deo statuere quidquid ad perfectissimam prudentiam, et providentiam conducere potest: ergo haec scientia est Deo maxime necessaria, ergo ante omne decretum suae voluntatis, est in illo constituenda.
Confirmatur primo, quia Deus non habet efficax decretum aliquid faciendi, nisi praecognoscat modum, quo illud exequi possit: nec antequam cognoscat media, quibus consecuturus sit illud, quod intendit. Ea autem media cognoscit Deus scientia media, seu conditionata: qua cognovit Tyrios et Sydonios acturos fuisse poenitentiam, si apud illos factae essent virtutes, quae apud Iudaeos factae sunt. ergo talis scientia constituenda est in Deo.
Confirmatur secundo, et explicatur idem antecedens. Nullus prudenter aliquid statuit de fine, nisi praecognoscat media apta, et proportionata, quibus consequetur talem finem: alias providentia eius esset irrisione digna, sicut illius, de quo dicitur Luc. 14. Quis ex vobis volens turrim aedificare, non prius secum cogitat, an habeat sumptus ad perficiendum sufficientes, alias dicent: Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare.19 ergo antequam Deus perfecte statuat electos perducere ad vitam aeternam, praecognoscit media: quibus, si eis conferantur, efficaciter pervenient ad illam: ergo scit Deus certo hoc futurum conditionatum, si Paulo dedero tale auxilium gratiae, iustificabitur et salvabitur: sed Deus non solum habet media illa, quae praedestinatis confert, ut salventur: sed etiam habet alia pene infinita, quae si conferat illis, vel aliis, etiam salvarentur, ergo ante decretum suae voluntatis, certo cognoscit futura conditionata, quae essent, si apponerentur talia media.
IIII. Quarto arguitur. Per scientiam Theologiae cognoscimus nos multa futura conditionata, quae de facto essent, si talis vel talis conditio esset apposita. Sicut est illud, quod ponit S. Tho. 3. p. q. 1. art. 2. Si Adam non peccasset, filius Dei incarnatus non fuisset, et 1. p. q. 97. Si homo perseverasset in statu innocentiae, esset immortalis. ergo etiam in Deo constituenda est scientia infallibilis cuiuscunque futuri conditionati; haec autem est scientia media. Ergo.
Quinto arguitur. Postquam Deus decrevit Petrum creare, et permittere, ut in tali ordine rerum constitutus peccet, praescit absolute illum esse peccaturum. ergo antequam statuat illum creare, et constituere in tali ordine rerum, praescit, quod si crearetur, et constitueretur in illo: peccaret; et idem est de aliis. ergo est in Deo scientia omnium futurorum conditionatorum, quae alio nomine dicitur scientia media.
Sexto, datur medium inter absolute futurum, et possibiliter futurum, videlicet conditionaliter futurum: quod nempe futurum esset, si talis vel talis conditio poneretur. ergo inter scientiam mere naturalem, qua Deus cognoscit omnia possibilia: et scientiam mere liberam, qua cognoscit omnia existentia in aliqua differentia temporis: datur scientia media, qua cognoscit omnia futura conditionata.
Septimo, quodlibet futurum conditionatum est secundum se scibile, ergo est aliqua scientia scibile; scientia enim et scibile, cum sint correlativa, dicuntur ad convertentiam: ergo talis scientia erit in Deo, scientia enim Dei, cum sit infinita, se extendit de facto ad omne scibile, et ad omnem differentiam entis, sive sit ens in actu, sive in potentia, ut expresse docet S. Thom. p. 1. q. 14. art. 5. et 9. Sed illa scientia est media, seu conditionata. Ergo.20
Confirmatur. Ante omne decretum divinae voluntatis, istae duae propositiones sunt contradictoriae, si Petrus creetur, et constituatur in tali ordine rerum, peccabit: si Petrus creetur et constituatur in tali ordine rerum, non peccabit: ergo altera illarum est vera. Patet consequentia: nam ut docet Arist. lib. Periher. necesse est, ut duarum contradictoriarum altera sit vera, altera falsa, ergo conditionatum verum de futuro cognoscitur certo a Deo: Deus enim cognoscit certo omnem veritatem, ut dictum est supra; ergo ante omne decretum suae voluntatis, cognoscit Deus huiusmodi futura conditionata.
V. Octavo. Hac scientia media posita, facile, et dilucide concordatur libertas nostri arbitrii cum divina praescientia, providentia, et praedestinatione; et aperitur aditus, quo Pelagiani et Lutherani ad unitatem redeant Ecclesiae Catholicae: sine illa autem vix est intelligibile, quomodo cohaereat libertas nostri arbitrii cum illis tribus, ergo necessario est in Deo constituenda.
Nono. Nam, ut fatentur auctores oppositae sententiae, motio efficax praevenientis gratiae est de se efficax, ut venit a Deo antecedenter ad liberum consensum nostri arbitrii: ergo ante decretum dandi talem motionem, scit Deus certo, quod si alicui homini illam tribuat, sortietur infallibiliter suum effectum: sed scientia per quam Deus id cognoscit, est media, seu conditionata, cum sit futuri conditionati. ergo vere datur in Deo scientia media inter scientiam mere naturalem, et mere liberam.
VI. Decimo, est argumentum, quod nonnulli magnificant, et probare existimant: scientiam futurorum conditionatorum, quae nunquam erunt, essent tamen futura, si talis, vel talis conditio poneretur; nullum praesupponere actuale decretum divinae voluntatis: sed omnino illud antevertere. Nam in Deo nullum potest esse actuale decretum liberum, sine aliquo effectu reali producto in aliqua differentia temporis per idem decretum: sed nullus effectus fuit, aut est, neque erit productus in futuris contingentibus conditionatis, quae futura essent, si ad impleretur conditio; in re autem futura non sunt, nulla enim immutatio realis facta est in Tyriis et Sydoniis, verbi gratia, per hoc quod poenitentiam egissent, si apud illos facta fuissent signa, quae in Corozaim, et Betsaida facta sunt. Ergo veritas illius conditionati, et aliorum consimilium non dependet ex aliquo actuali decreto existente in Deo, ac per consequens cognoscuntur a Deo infallibiliter ante praedictum decretum. Maior probatur, nam inter duo extrema absoluta, non est possibilis diversa comparatio relativa, sine aliqua mutatione reali alterius extremi, quae sit fundamentum diversae comparationis relativae: neque enim duae quantitates possunt diversimode inter se comparari, nisi altera mutetur: sed Deus volendo actuali decreto aliquid libere, diversimode comparatur ad illud, ac si non habuisset tale decretum: ergo, haec diversa comparatio debet fundari in reali mutatione alterius extremi: sed non potest fundari in reali mutatione se tenente ex parte Dei, cum Deus sit omnino immutabilis, ergo necessario debet fundari in reali mutatione creaturae: ac per consequens omne decretum Dei liberum ponit aliquam realem mutationem in rebus.
Confirmant primo eandem maiorem. Nam omne decretum liberum actuale existens in Deo connotat aliquid, quod potuit non esse: alias decretum Dei non fuisset liberum, sed necessarium, hoc autem quod connotat, non potest esse quid intrinsecum ipsi Deo; nam omnia quae formaliter, et intrinsece existunt in illo, sunt increata, ac per consequens necessaria simpliciter. Ergo connotat aliquid existens in creatura, quod potuit non esse. Ergo semper infert mutationem realem in creatura.
Confirmant secundo id ipsum, auctoritate S. Augustini lib. de grat. et lib. arb. c. 8. circa finem, ubi ait: Cur Deus prius, quam illi peccarent non rapuit eos? An quia21 non potuit, an quia eorum mala futura nescivit? Nihil horum, nisi perversissime, aut insanissime dicitur; ubi clare docet, Deum cognoscere futura conditionata. Item etiam lib. de praedest. SS. c. 8. inquit: Si illos, quibus stultitia est, verbum crucis docere voluisset, proculdubio venirent et ipsi; ubi Aug. agit de contingenti conditionato certo futuro: ut indicant illae voces. Procul dubio venirent. Agit praeterea de contingenti habente hanc veritatem futuri conditionati ante decretum divinae voluntatis, quod indicant verba illa: Si docere voluisset, nam veritas cuiuscunque propositionis conditionalis est ante positionem conditionis, quia conditionalis nihil ponit in esse. Adducitur denique ad eandem scientiam mediam comprobandam S. Aug. lib. de Dono persev. c. 14. ubi ait: Ex quo apparet, habere quosdam in ipso ingenio divinum naturaliter munus intelligentiae, quo moveantur ad fidem, si congrua suis mentibus, vel audiant verba, vel signa conspiciant.
Confirmant tertio id ipsum, nam ad veritatem propositionis conditionalis non requiritur, quod sit bona consequentia; ergo, etiam si non antecedat decretum divinum, ratione cuius consequentia est infallibilis; adhuc salvabitur veritas intelligibilis in futuris conditionatis. Antecedens probatur ex illo. 3. Reg. cap. 12. si hodie obedieris populo huic, et illius petitioni cesseris, et loquutus fueris verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus:22 qui enim hoc consilium dederunt, putaverunt se dicere verum, ac bonum consilium dare, et tamen non erat necessitas consequentiae, inter lenitatem Regis, et obedientiam populi, ergo.
In contrarium est, nam ut patebit infra, nec S. Augustinus, nec S. Thomas, aut alii Doctores antiqui meminerunt unquam huius scientiae mediae, inter mere naturalem, et mere liberam; nedum quantum ad nomen scientiae mediae, sed neque etiam quantum ad ipsam rem, quae hoc nomine significatur: nec est aliqua necessitas, aut ratio urgens ad constituendam talem scientiam in Deo: Ergo.
VII. Pro intelligentia huius difficultatis supponendum est, quod propositio conditionalis dupliciter potest accipi. Primo modo in ratione consequentiae: ita ut dictio, (si) accipiatur illative, et tunc ad veritatem propositionis conditionalis, sufficit et requiritur, quod sit bona consequentia, etiamsi consequens sit impossibile, et similiter antecedens. Ut in hac propositione, si lapis esset homo, lapis esset animal rationale: propositio est vera: quia est bona consequentia, quamvis consequens et antecedens sit impossibile, quia conditionalis nihil ponit in esse. Ita docet expresse S. Thom. 1. p. q. 25. ar. 3. ad secundum, et q. 44. ar. 1. ad secundum et q. 1. de potentia. ar. 6. ad 3. Secundo modo accipi potest ista coniunctio (si) ita, ut importet concomitantiam antecedentis cum consequente propositionis conditionalis, fundatam non quidem in bonitate consequentiae secundum se: sed supposita aliqua promissione, aut proposito hominis, vel alia causa; ex qua posito in esse antecedenti, poneretur et consequens. Ut in his conditionatis, si heri venisses in domum amici, coenasses cum illo: si pro me apud Regem intercesseris, dabo tibi equum. Tertiam acceptionem futuri conditionati fingunt nonnulli, in qua dictio (si) accipiatur secundum quandam denominationem, aut concomitantiam disparatam: ut in hac propositione, si cras fuerit pluvia Romae: Petrus disputabit in Hispania.
Secundo supponendum est, ex principiis dialecticis, omnem propositionem conditionalem illativam, si est vera, esse necessariam: et si est falsa, esse impossibilem. Cuius ratio est, quia veritas conditionalis illativae consistit in bonitate consequentiae: sed consequentia, quae semel est bona et formalis, semper est bona: et quae est mala, semper est mala: ergo conditionalis vera est necessaria, et falsa est impossibilis: unde non datur conditionalis, aliqua contingens.23 Contrarium huius fundamenti tenet Alphonsus Mendoza in suis quodlibetis, q. 7. ad 4. argumentum. Sed nostra sententia est expressa S. Tho. opusc. 48. tract. de enunciat. c. 14. ubi ait, certum esse hanc conditionalem, si homo est albus, homo est musicus, esse falsam: eo quod non necessario, ad album sequitur musicum. Et ex hoc infert S. Doctor, quod omnis conditionalis vera, est necessaria: et omnis falsa est impossibilis: quia ut dictum est, terminus consequentis necessario sequitur ad terminum antecedentis.24
Si autem dictio (si) non accipiatur in rigore formalis consequentiae: sed accipiatur secundo modo, quatenus importat concomitantiam consequentis cum antecedente; tunc ad veritatem conditionalis sufficit et requiritur, ut fundamentum illius concomitantiae sit a parte rei, et quod posito in esse antecedente ponatur consequens: etiam si libere ponatur, aut contingenter, ita ut possit non poni, quia videlicet adhuc posita conditione impediri poterat per alias causas secundas: ut verbi gratia, quod adsit propositum in promittente, dandi, quod promisit sub conditione: si adimpleatur conditio, ut in exemplo posito, si pro me intercesseris apud Regem, dabo tibi equum.
Supponendum tertio, quod futura conditionata (quantum attinet ad praesens) sunt in duplici differentia: quaedam sunt quorum consequens, de facto ponetur in esse ex decreto divinae voluntatis, dependenter tamen ab antecedente, sicut ante peccatum Adae; imo et ab aeterno hoc futurum conditionatum erat Deo cognitum, si Adam peccaverit, filius Dei assumet carnem humanam. Etenim ex decreto divino, illud consequens habebat concomitantiam cum antecedente, et dependebat ab illo: Deus enim decreverat filium suum mittere in remedium peccati, et non aliter: ut 3. p. q. 1. ar. 3. probat S. Tho. unde peccato non existente, incarnatio non fuisset. Sicut autem incarnatio ipsa, et praescientia incarnationis futurae praesupponit decretum Dei volentis incarnationem: ita proportionabiliter peccatum futurum Adae, et praescientia illius in signo rationis antecedens decretum incarnandi, praesupponit in ipso Deo aliud decretum: quo statuit permittere primi parentis peccatum, et concurrere tanquam prima, et universalis causa ad actum positivum illius, quo ad omnem eius entitatem, quia ut Aug. ait: Non fit aliquid, nisi omnipotens fieri velit, vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo:25 Alia vero conditionata sunt, quae de facto nunquam ponentur in esse, quia conditio non adimplebitur; ponerentur tamen si conditio fuisset impleta, ut patet in exemplis inductis superius de Tyriis, et Sydoniis, et de viris Ceilae.
Notandum quarto, quod decretum aliquid faciendi est duplex, aliud absolutum, ut si quis, absque ulla conditione statuat omnino ieiunare crastina die. Aliud vero est decretum conditionatum, quod duobus modis contingere potest: primo modo ex parte obiecti voliti, ut si quis diceret, ergo volo dare pauperi eleemosinam, si ipse petierit. Secundo modo, potest esse decretum conditionatum ex parte actus ipsius voluntatis: ut quando re vera voluntas non habet determinatum actum circa aliquod obiectum, sed habuisset illum, si talis, vel talis occasio se obtulisset.26
VIII. Ultimo notandum, decretum aliquid faciendi esse duplex, alterum formale, et explicitum, sicut decretum, quod ab aeterno Deus habuit creandi mundum in temporis initio: et decretum quo statuit electos suos ad gloriam perducere; alterum vero est decretum virtuale, sive implicitum, quod videlicet in virtute alterius decreti includitur: sicut peccator, qui non obstante praecepto, vult comedere carnem in die Veneris, virtualiter vult Dei offensam committere. Haec autem decreta in Deo, quantum ad absolutum, quod important, identificantur cum ipsa Essentia divina: sed distinguuntur ratione per diversas habitudines, seu relationes rationis ad varia obiecta. Respectu autem futurorum conditionatorum, quae aliquando ponentur in esse, praecessit in Deo decretum, quo statuit, ut conditio adimpleatur si est bona; vel quo decrevit permittere illa si est mala, et quo praediffinivit, ut adimpleta illa conditione, poneretur in esse consequens eiusdem conditionati, si est bonum: ut sic tam antecedens, quam consequens, et actualis utriusque connexio reducatur in divinam voluntatem, tanquam in primam causam, secundum omnem entitatem, et bonitatem, quam habent. Respectu etiam futurorum conditionatorum, quae nunquam ponentur in esse, ponerentur tamen, si conditio esset impleta; praeintelligitur in Deo decretum conditionatum ex parte obiecti voliti: quo statuit, ut eveniret consequens, si impleretur conditio importata in antecedente futuri conditionati: sed quoniam absoluta, et efficaci voluntate decrevit, ut consequens non sit futurum, eadem etiam efficaci voluntate statuit, ut conditio eiusdem conditionati non ponatur in esse.27 Est exemplum manifestum in Tyriis, et Sydoniis, qui iuxta verbum Domini, poenitentiam egissent, si apud illos facta fuissent signa, et virtutes, quae facta sunt in Corozain, et Bethsaida. At quia Deus occulto suo iudicio, sed iusto, decrevit absoluta voluntate non convertere Tyrios, et Sydonios, sed in massa perditionis relinquere; etiam statuit, ut signa illa, et virtutes non fierent apud eos, quae si fierent, procul dubio credidissent. Unde S. Aug. eundem explicans locum inquit: 28 Non erant ergo sic excaecati oculi, nec sic obduratum cor Tyriorum, et Sydoniorum, quoniam credidissent, si qualia viderunt isti, signa vidissent. Sed nec illis profuit, quod poterant credere, quia praedestinati non erant ab eo, cuius inscrutabilia sunt iudicia, et investigabiles viae: nec istis obfuisset, quod non poterant credere, si praedestinati essent, ut eos caecos Deus illuminaret, et induratis cor lapideum vellet auferre. Et post pauca: Audiunt enim haec, et faciunt, quibus datum est, non autem faciunt sive audiant, sive non audiant, quibus non datum est. Ecce, qualiter Sanctus August. veritatem determinatam illius futuri, reducit ad liberum decretum Dei dandi ipsam Fidem, aut piam operationem. Ex quo manifeste colligitur, quod illud futurum conditionatum, si in Tyro, et Sydone facta fuissent signa, quae operatus est Christus Dominus apud Iudaeos, converterentur; et veritas illius non antecedit, sed potius sequitur decretum divinae voluntatis, et illud supponit: et idem dicendum de aliis consimilibus futuris conditionatis, quae revelantur in Scripturis sacris, vel asseruntur a SS. Doctoribus esse futura, si talis, vel talis conditio poneretur in esse. Et hoc est maxime observandum: quoniam aliqui trahere volunt loca scripturae supra inducta, et testimonia SS. Patrum ad probandum esse in Deo constituendam scientiam mediam, seu futurorum conditionatorum contingentium, quae antecedat omne decretum divinae voluntatis, ut ex argumentis superius factis, liquido constat. His positis fundamentis praesentem controversiam, sequentes dirimunt conclusiones.
IX. Prima conclusio. Omnia futura conditionata contingentia, in quibus dictio (si) accipitur illative in rigore consequentiae: si consequentia est bona et formalis, cognoscuntur a Deo per scientiam mere naturalem, quae est simplicis intelligentiae. Exemplum est in his futuris conditionatis: si Deus voluisset creare alium mundum, creasset illum: si Petrus est praedestinatus, salvabitur. Haec conclusio ab omnibus Theologis debet concedi: et ratio illius evidens est: nam Deus cognoscit per suam scientiam mere naturalem omnem veritatem, vel illationem necessariam: sed omnis propositio conditionalis, quae est bona consequentia et formalis, continet illationem necessariam; quantumvis consequens sit liberum et contingens: ergo per scientiam mere naturalem cognoscitur a Deo. Maior patet: quia omnis propositio necessaria est aeternae veritatis: ergo veritas illius non supponit actum liberum divinae voluntatis, sed illum antecedit: ergo per scientiam mere naturalem, quae antecedit tale decretum, cognoscitur. Minor probatur: quia ut ostensum est in tertio fundamento, omnis conditionalis vera est consequentia necessaria; ad veritatem autem conditionalis sufficit, et requiritur, quod sit bona consequentia.
Ex quo sequitur, quod si conditionatum illativum fuerit mala consequentia, erit falsum; atque adeo non erit scibile, etiam ab ipso Deo: quia quod non est, neque habet aliquod fundamentum veritatis, non est cognoscibile, et multo minus potest esse scibile.
X. Secunda conclusio. Futura conditionata, in quibus dictio (si) non accipitur illative in rigore formalis consequentiae, sed concomitanter in secunda illa acceptione explicata in primo fundamento; si accipiantur, ut antecedunt omne decretum divinae voluntatis praedeterminantis, quod tale quid sit futurum adimpleta conditione; non cadunt sub scientia, ut futura aliquo modo, nec ut sic sunt scibilia infallibiliter etiam a Deo: sed solum cognoscuntur, ut possibilia fieri. 29 Verbi gratia: Scit quidem Deus certo et infallibiliter, quod si creasset modo alios Angelos in gratia habituali, et decrevisset voluntate absoluta, et efficaci, quod illi perseverarent in gratia, ita fieret, et de facto perseverarent; quia cognoscit virtutem, et omnipotentiam suae divinae voluntatis, qua, quicquid vult facit: sed tamen si secludatur huiusmodi decretum, non est scibile, quid illi Angeli, si crearentur in gratia, determinate facerent ex sua innata libertate: neque est cognoscibile scientia infallibili, etiam a Deo, utrum illi in particulari essent perseveraturi, an in peccatum consensuri, sed solum quid in tali casu possent facere: et idem dicendum proportionabiliter de aliis consimilibus futuris conditionatis, a creata voluntate dependentibus: haec conclusio est directe contra assertores scientiae mediae.
Probatur, nam haec est expressa sententia S. Augustini. Etenim epist. 105. ad Sixtum, explicans illud Ioan. 6. Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent credentes, et quis esset traditurus eum (inquit) Ne quisquam existimaret credentes, sic ad eius praescientiam pertinere, quo non credentes, id est ut non eis Fides ipsa desuper daretur, sed tantummodo voluntas eorum praenosceretur, mox adiecit, atque ait: Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Quibus verbis non obscure docet, ante decretum suae voluntatis, quo statuit donare Fidem credentibus, non praescire Deum, qui essent in eum credituri. Idem confirmat lib. de praedest. Sanct. c. 17. Haec (inquiens) est immobilis veritas praedestinationis et gratiae. Nam quid est, quod ait Apostolus, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem? 30 Quod profecto si propterea dictum est, quia praescivit Deus credituros, non quia facturus fuerat ipse credentes, contra istam praescientiam loquitur Filius, dicens: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos: cum hoc potius praescierit Deus, quod ipsum fuerant electuri, ut ab illo mererentur eligi. Electi sunt itaque ante mundi constitutionem ea praedestinatione, in qua Deus sua futura facta praescivit: electi sunt autem de mundo ea vocatione, qua Deus, id quod praedestinavit, implevit. Et post pauca: Praesciebat ergo (ait Pelagianus) qui futuri essent sancti, et immaculati per liberae voluntatis arbitrium, et ideo eos ante mundi constitutionem in ipsa sua praescientia, qua tales futuros esse praescivit, elegit. Elegit ergo (inquit) antequam essent, praedestinans Filios, quos futuros sanctos immaculatosque praescivit: utique ipse non fecit, nec se facturum, sed illos futuros esse praescivit. Et explicans illud Sap. 4. Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, inquit, id dictum esse, secundum pericula vitae huius, non secundum praescientiam Dei; quia haec (ait) praescivit, quod futurum erat, non quod futurum non erat. 31 Et in alio loco, contra eos arguens, qui dicebant Deum permittere, ut infantes multi in peccato originali decederent, quoniam praesciebat ipsos futuros iniquos, si viverent (inquit) Ipsa exinanitur praescientia omnino, si quod praescitur, non erit. Quomodo enim dicitur praesciri futurum, quod non est futurum? 32 Quibus verbis aperte docet, non esse cognoscibile, ante decretum divinae voluntatis, quid fecissent illi infantes, si diutius vixissent: ergo secundum Aug. ante decretum divinae voluntatis non est scibile, etiam a Deo, quid homo faceret, si constitueretur in talibus, vel talibus circumstantiis, cum auxiliis sufficientibus, et non praedeterminantibus eius voluntatem ad alteram partem.
Respondent S. Augustinum agere in locis cit. contra illorum errorem, qui dicebant; Deum punire, vel gratiam conferre propter ea opera, quae homo facturus esset, si hoc, vel illud accideret, etiam si de facto nunquam id facturus sit: et nunquam negasse in Deo esse huiusmodi scientiam, quod si sentiret, proferre eo loco deberet, quia nullo faciliori modo, talis error refelleretur. Sed haec solutio est insufficiens: nam S. August. in verbis inductis satis aperte negat, Deum cognoscere futura illa conditionata, quia revera, ante decretum divinae voluntatis, futura non erant, etiam adimpleta illa conditione.
Praeterea, arguitur contra eandem solutionem, quia licet S. Augustinus principaliter in illis locis contra errorem Semipelagianorum intendat arguere: qui dicebant parvulos ex hac vita decedentes sine baptismate, damnari propter peccatum actuale, quod commisissent si vixissent: tamen hoc impugnat, quia revera ante omne decretum divinae voluntatis, non est cognoscibile a Deo hoc conditionatum, ut futurum, si parvulus ille vixisset, peccaret mortaliter; et rationem huius assignat, quia Deus non cognoscit, ut futurum, id quod revera non erat futurum, etiam posita illa conditione. Etenim ex hoc, quod ille parvulus vixisset, non sequitur eum esse peccaturum: nam poterat per divinam gratiam ab omni peccato mortali praeservari.
Praeterea impugnari potest eadem solutio secunda, quia Massilienses hanc praescientiam futurae cooperationis arbitrii antecedentem liberum decretum Dei praedestinantis statuerunt pro fundamento ad probandum, dari causam praedestinationis, ex parte boni usus liberi arbitrii a Deo praecogniti, ut constat ex sancto Prospero epist. ad August. dicente: 33 Sed in tantum quibuscunque commentitiis meritis electionem Dei subiiciunt, ut quia praeterita, quae non extant, futura, quae non sint futura, confingant, novoque apud illos absurditatis genere, et non agenda praescita sint, et praescita non acta sint. Et S. Hilarius id ipsum commemorat dicens: 34 Cum autem dicitur eis, quare aliis, vel alicubi praedicetur, vel non praedicetur, vel nunc praedicetur, quod aliquando pene omnibus, sicuti nunc aliquibus gentibus, praedicatum non sit: dicunt id praescientia esse divina, ut eo tempore, et ibi, et illis veritas annunciaretur, vel annuncietur, quando, et ubi nunciabatur esse credenda: et hoc non solum aliorum catholicorum testimoniis, sed etiam sanctitatis tuae disputatione antiquiore se probare testantur. Allegabant enim Massilienses, in favorem suae doctrinae S. Augustinum lib. de sex quaestionibus Paganorum supra inductum, quo eiusmodi praescientiam probare testabantur. Similiter etiam Arriani eadem praescientia usi sunt, ad suum errorem comprobandum: ut constat ex epist. Alexandri Alexandrini Episcopi, ad Alexandrum Episcopum Constantinopolitanum quae habetur in Concilio Niceno. 35 Contendentes enim contra Ecclesiam Catholicam, Christum Dominum non esse filium Dei per naturam, sed solum per gratiam electum fuisse ad eam dignitatem, et excellentiam: cum obiiceretur illis, unde esset, quod sanctus Petrus, aut Paulus, vel alii non fuerint facti filii Dei; eo modo quo illi contendebant, factum fuisse Christum Dominum, rationem differentiae assignarunt ex parte praescientiae boni usus liberi arbitrii futuri. Verba Alexandri sunt: Ac cum illis obiicitur sententia quae deinceps sequitur, et ipsi spreverunt me, quod plane naturae servatoris, qui est natura immutabilis, repugnat: Tunc omni exuta erga Deum pietate, ac reverentia aiunt: Deum cum sua praescientia, et praesensione praenovisset neutiquam ipsum aspernaturum, idcirco ex omnibus elegisse. Non enim natura, aut quicquam praeter caeteros filios habuisse praerogativae (nullum namque natura filium Dei esse affirmant, neque quenquam esse, qui ulla cum eo proprietate coniunctus sit.) Sed cum esset natura mutabili, et propter36 singularem in vita, et moribus rite instituendis diligentiam, ac studium non ad vitia deflecteret, Deum eum eligisse: adeo, ut si, vel Paulus, vel Petrus in hac obnixe incubisset, eodem modo fuissent Filii Dei, quo ille fuit. Ac quo insanam, et pestiferam suam doctrinam confirment, etiam in ipsas Scripturas vim faciunt, et sententiam in Psalmis de Christo traditam, quae ita se habet (dilexisti Iustitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis,) ad suum institutum detorquent. 37 hactenus Alexander. Cum ergo, haec figmenta haereticorum, efficacissime impugnentur, si asseramus praescientiam futurae cooperationis, et boni usus liberi arbitrii, futuri etiam ex hypothesi quod in talibus circumstantiis constituatur, non antecedere, sed necessario supponere liberum decretum Dei, relinquitur quod antecedenter ad huiusmodi decretum, non sit constituenda in Deo talis praescientia.
Non desunt qui respondeant, quod sicut Scriptura sacra abutuntur haeretici ad suos errores fundandos, nec tamen propter hoc neganda est sacra Scriptura: ita similiter abutuntur praescientia media, ad suos errores confirmandos, nec tamen propterea reiicienda est eiusmodi praescientia, quamvis merito repraehendendi sint, qui male eadem praescientia usi fuerint.
Haec tamen responsio habet non modicam difficultatem, quae consistit in hoc: Nam admisso, eiusmodi praescientiam antecedere in signo rationis liberum decretum voluntatis divinae, videtur sequi, dari causam praedestinationis, ex parte boni usus liberi arbitrii praecogniti a Deo, ut futuri ex hypothesi, quod in talibus circumstantiis constitueretur. Quod innuere videntur verba illa Prosperi, qui de Massiliensibus, ait: 38 Haec enim ipsorum definitio, ac professio est: omnem quidem hominem, Adam peccante, peccasse, et neminem per opera sua, sed per Dei gratiam regeneratione salvari, universis tamen hominibus propitiationem, quae est in Sacramento Sanguinis Christi, sine exceptione esse propositam: ut quicunque ad Fidem, et ad baptismum accedere voluerint, salvi esse possint.
Qui autem credituri sunt, quive in ea fide, qua deinceps per Dei gratiam sit iuvanda, mansuri, praescisse ante mundi constitutionem Deum: et eos praedestinasse in Regnum suum, quos gratis vocatos, dignos futuros electione, et de hac vita bono fine excessuros esse praeviderit. Ideoque omnem hominem ad credendum, et ad operandum divinis institutionibus admoneri, ut de apprehendenda vita aeterna nemo desperet, cum voluntariae devotioni remuneratio sit parata. Et sanctus Augustinus respondens Prospero, et Hylario, saepissime docet, praescientiam, qua Deus praescivit bonum usum liberi arbitrii futurum, non antecedere in signo rationis, sed subsequi decretum Dei praedestinantis, ut patet ex locis illius, supra num. 10. et 11. adductis: ergo signum est SS. Prosperum, Hylarium, et Augustinum sensisse, praescientiam ipsam boni usus, seu cooperationis liberi arbitrii, futurae etiam ex hypothesi, quod in talibus circumstantiis constitueretur, non antecedere in signo rationis, sed subsequi decretum Dei praedestinantis: ut evitetur dari causam39 praedestinationis, ex parte eiusdem boni usus a Deo praecogniti. Alias, posita in esse commemorata hypothesi, bonus usus arbitrii solum esset praescitus, et non praedestinatus a Deo, et consequenter Deus, ut contra Collatorem arguit S. Prosper, non salvator noster, sed testis, et inspector eiusdem boni usus arbitrii, dicendus esset. Quo argumento utitur etiam contra Faustum Maxentius, cum ait. 40 Quod si sola praedicatio, sicut iste vult, gratia Dei credenda est, quae per Iesum Christum facta est: ergo non salvator, sed praedicator tantummodo, idem Deus, et Dominus noster Iesus Christus (quod absit) credendus est.
Praeterea probatur eadem conclusio, auctoritate S. Thomae, qui sufficienter divisit scientiam Dei in naturalem, quam appellat scientiam, simplicis intelligentiae, et liberam, quae est scientia visionis, ut patet 1. p. q. 14. ar. 9. 3. p. q. 10. ar. 2. ad 2. et ar. 3. in fin. corp. et q. 13. ar. 1. ad 2. 1. con. Gen. et aliis pluribus in locis disputatione praecedenti num. 5. allegatis, cum ageremus de scientia simplicis Intelligentiae, et visionis: ergo nullam agnovit scientiam mediam inter utramque.
XII. Secundo probatur ratione: Deus ante omne decretum suae voluntatis non scit, quot homines, vel Angelos esset producturus, si crearet alium mundum: ergo similiter ante idem decretum, non scit quot actus, vel quales esset producturus quilibet homo, si crearetur, et constitueretur in tali ordine rerum: antecedens conceditur a quibusdam assertoribus scientiae mediae, et consequentia probatur, quia sicut omne illud, quod Deus immediate per se ipsum operatur ad extra, dependet intrinsece ex decreto suae voluntatis, ita etiam quicquid Deus operatur mediante causa secunda, et quicquid facit ipsa causa secunda, dependet intrinsece ex decreto voluntatis divinae: cum eius causalitas, et providentia se extendat ad quodcunque ens in particulari. 41
Respondent quidam negando consequentiam: et assignant rationem discriminis; quia licet Deus comprehendat suum liberum arbitrium, non tamen illud comprehendit supereminentissima quadam; et altissima comprehensione, quia eius comprehensio non excedit liberum illius arbitrium, sed illi aequatur, quia utrumque habet esse infinitum. Liberum autem arbitrium creatum comprehendit Deus supereminentissima comprehensione, quia illud in infinitum excedit. Ad intuendum autem in re libera, in quam partem se inflectet, non satis est illius comprehensio, neque quaecunque maior comprehensio, quam sit res comprehensa: sed necessaria est altissima, atque eminentissima comprehensio: Et eadem ratione (inquiunt) quod homo, et Angelus, ante liberam determinationem suarum voluntatum, non cognoscunt, in quam partem se inflectere debeant, quoniam intellectus in eis, essentiam, ac voluntatem infinito illo modo non superat.
Sed haec solutio non videtur satisfacere, quia non minus perfecte comprehendit Deus suam liberam voluntatem, quam nostram, etenim differentia assignata de comprehensione eminentissima, vel non ita eminenti, tenet se ex parte cognoscentis non ex parte obiecti cogniti: nam per utramque si est comprehensiva, cognoscitur obiectum in quantum est cognoscibile, ita ut nihil sit in illo, actu, vel potentia, quod subterfugiat notitiam cognoscentis: ergo sicut ante determinationem liberam divinae voluntatis, non est scibile, etiam a Deo, quot Angelos, vel homines ipse producturus esset, si crearet alium mundum: ita etiam non erit scibile ante determinationem eiusdem voluntatis, quot actus, vel quales productura esset creata voluntas ex hypothesi quod in tali ordine rerum crearetur, vel constitueretur. Homo autem, vel Angelus ex eo ante liberam determinationem suarum voluntatum non cognoscunt scientia infallibili, in quam partem se inflectent; quia seclusa divina revelatione ignorant consilium voluntatis Dei absolutae, et quid in particulari ipse praeordinaverit, et decreverit circa futuros actus earundem voluntatum. Unde, si Deus hoc alicui revelaret, sine dubio ipse homo cognosceret certo et infallibiliter ante determinationem suae voluntatis, in quam partem inclinabit. Verbi gratia; si Deus revelasset Paulo se ab aeterno decrevisse, illum convertere efficaciter die crastina, tunc Paulus ante determinationem suae voluntatis, certo cognosceret, se crastina die esse consensurum Deo vocanti, quia certo scit, neminem posse Dei voluntati resistere, ut dicitur Esther 13. et ad Rom. 9.
Vim huius argumenti sentientes alii, aliter conantur illi satisfacere. Dicunt enim, quod non ex parte virtutis cognoscentis, sed ex parte obiecti cognoscibilis reddenda est ratio differentiae. Et secundum illos consistit in hoc, quia propositio, in qua Deo attribuitur aliquod decretum liberum, ut velle creare mundum: non prius ratione habet determinatam veritatem, quam Deus intelligatur actu habere in sua aeternitate illud decretum: et ideo non obiicitur divinae scientiae, ut exhibendum, sed ut iam exhibitum, quod aliter contingit in voluntatibus creatis, et ideo est in his locus cognoscendi futura, vel absoluta, vel conditionata, prius quam in seipsis actu sint, non tamen in decreto libero voluntatis Dei.
XIII. Haec solutio, videtur minus sufficiens, quia nostrum argumentum non procedit de decreto, quod actualiter est, vel erit in Deo, sed de decreto creandi tot Angelos, vel homines, quod esset in Deo ex hypothesi, quod vellet alium mundum producere. Licet enim hoc decretum, non possit obiici divinae scientiae, ut exhibendum pro aliquo tempore futuro: potest tamen illi obiici, ut possibile, quo ad determinationem ad tales, vel tales creaturas. Si enim Deus voluisset creare alium mundum, sine dubio ab aeterno decrevisset, in quantitate determinata, tales, vel tales creaturas producere: et de hoc decreto, quod esset in Deo ab aeterno data illa hypothesi, nostrum procedit argumentum. Quo supposito, sic arguitur. Haec propositio, Deus crearet tot Angelos, si alium mundum produxisset, non habet determinatam veritatem, ante omne decretum divinae voluntatis, determinantis Angelos futuros, ex hypothesi, si vellet creare alium mundum, ergo similiter haec propositio, si Petrus ponatur in talibus circumstantiis, consentiet, non habet determinatam veritatem ante decretum divinae voluntatis decernentis consensum illum futurum ex hypothesi, si Petrus crearetur aut constitueretur in illis circumstantiis: ergo quantum ad hoc est omnino utrobique eadem ratio.
Confirmatur, nam, ut docet Arist. lib. 1. de interpret. c. 8. et patebit disp. 13. propositiones de futuro contingenti secundum se non habent determinatam veritatem, nec etiam sunt determinate falsae, alias tolleretur contingentia, quia contingens, in quantum contingens se habet omnino indifferenter ad utrumlibet: ergo ante decretum divinae voluntatis praedeterminantis voluntatem ad alteram partem contradictionis, non est scibile, quid in particulari faciet homo, vel quid esset facturus, si constitueretur in talibus circumstantiis, sed solum, quid posset facere: patet consequentia, quoniam nihil est scibile, nisi sit determinate verum, ergo si ante decretum divinae voluntatis non est determinate verum quod Petrus consentiet, si ponatur in talibus circumstantiis, id non erit scibile, etiam a Deo. 42
Respondent, dictum illud Aristotelis esse falsum, et assignant rationem, quia causa non dicitur contingenter operari, vel esse operatura, quia nihil determinate operatura sit: sed quia ita est operatura, ut possit non operari. Et cum obiicitur, quia si eadem propositio est determinate vera, ergo necessario vera, ergo quod per illam futurum dicitur, necessario futurum est, et ita tolleretur contingentia rerum: Respondent, solum sequi, si propositiones de futuro contingenti semel supponuntur verae: necessario aliquando futurum esse, quod per eas significatur necessitate consequentiae, et ex suppositione, non simpliciter, quia absolute non fuit necessarium eas esse veras: tamen supposito, quod verae sint, fieri non potest, quin eo tempore verificentur, pro quo esse verae supponuntur. Unde non tollitur contingentia, quia necessitas ex suppositione consequente causam rei, nec libertati obstat, nec contingentiae.
Haec solutio videtur petere principium, contendimus enim, quod ante decretum divinae voluntatis praedeterminantis causas contingentes, ut contingenter operentur suas particulares actiones, nulla sit maior ratio, propter quam voluntas, si constituatur in talibus circumstantiis, sit operatura hoc in particulari, potius quam oppositum: cum adhuc in illis circumstantiis posita, indifferenter omnino se habeat ad utrumque quod in disput. 13. ex professo tractabitur: ostendemusque propositiones de futuro, ante liberum decretum voluntatis divinae, non habere determinatam veritatem, aut falsitatem. Nec sufficit respondere, ante decretum divinae voluntatis hanc propositionem, Petrus, si constituatur in talibus circumstantiis consentiet, esse determinate veram, quoniam hoc habet proprium creata voluntas, quod pro sua innata libertate, possit se in illis circumstantiis constituta ad alteram partem determinare, et determinet, quia ita sibi placet: quamvis posset, si vellet, non se determinare ad illam partem contradictionis, sed ad opposita. Haec inquam responsio non valet, quia licet voluntas sit causa proxima se movens, et determinans ad particularem operationem, non tamen potest esse prima radix simpliciter, nec prima causa suae determinationis: quoniam a causa contingenti, in quantum est contingens, non exit determinatus actus, nisi ab aliquo alio determinetur ad illum, ut ex commentatore 2. phys. tex. 48. probat S. Thom. 43 Et ratio illius est, nam contingens in quantum contingens se habet omnino indifferenter ad utrumlibet: ergo necessario est assignanda alia prior causa, propter quam voluntas creata, si constituatur in his, vel illis, circumstantiis sit determinate volitura hoc obiectum sibi proportionatum potius quam oppositum: sed non potest assignari alia prior causa, nisi divina voluntas: ergo ante decretum illius non est scibile, quid in particulari operabitur causa secunda contingens, et libera ex hypothesi, quod constituatur in his, vel illis circumstantiis. 44
XIV. Hoc argumentum conantur dissolvere assertores scientiae mediae, dicunt enim ex obiecto congrue proposito voluntati, atque attemperato complexioni, et inclinationi huius individui provenire, quod sit potius consensura voluntas obiecto sic proposito, quam dissensura. Verbi gratia: est quis inclinatus ad comedendum cibum taliter praeparatum, si alius proponat illi talem cibum conformem eius appetitui, et ipse esuriat, certum est, quod comedet illum, ut vitam conservet, quem tamen non comederet, si esset aliter praeparatus, et proponeretur illi tempore, quo nullam haberet inclinationem ad comedendum, praesertim cibum illum, sed potius ad nauseam provocaretur quocunque cibo sibi oblato.
XV. Facile tamen impugnari potest haec solutio, quia licet obiectum congruum, propositum voluntati ut conveniens eam determinet quantum ad specificationem, ita videlicet, quod si voluntas mediante illa propositione obiecti convenientis exeat in actum, talis actus erit prosecutio eiusdem obiecti, eo quod nihil propositum voluntati, ut bonum, et ut conveniens respuitur ab eadem voluntate; impossibile tamen est, quod aliquod bonum in particulari, quantumvis congrue propositum, et in debitis circumstantiis, eam determinet, quantum ad exercitium actus. Cuius ratio est, quam assignat S. Tho. 1. p. q. 105. ar. 4. in corp. Quoniam non potest sufficienter aliquid movere aliquod mobile, nisi virtus activa moventis excedat, vel saltem adaequet virtutem passivam mobilis; virtus autem passiva voluntatis se extendit ad bonum in universali: est enim eius obiectum bonum universale, sicut et intellectus obiectum est ens universale; quodlibet autem bonum creatum est quoddam particulare bonum; solus autem Deus est bonum universale: unde ipse solus implet voluntatem, et sufficienter eam movet, ut obiectum. 45 Et ex hoc principio eadem 1. p. q. 106. ar. 2. concludit: Quod Angelus non sufficienter movet voluntatem alterius, neque ut obiectum, neque ut ostendens obiectum, sed inclinat eam, ut amabile quoddam, et ut manifestans aliqua bona creata ordinata in Dei bonitatem: et per hoc inclinare potest ad amorem creaturae, vel Dei, per modum suadentis. Et idem docet quaest. 111. ar. 2. Imo, et ipsum bonum universale, quod est Deus, quantumvis congrue propositum voluntati hominis dum est in via, non potest, ut obiectum eam efficaciter movere, quantum ad exercitium actus, sed solum in patria. Primo, quia in patria dum taxat, ubi clare intuentur Beati Essentiam Dei, proponitur ipse Deus voluntati, ut universaliter bonum secundum omnem considerationem, nec potest videntibus eum repraesentari sub aliqua ratione mali: unde voluntas non potest non diligere illum: in via autem potest voluntati repraesentari Deus, ut inferens malum poenae, vel ut prohibens aliquod bonum delectabile, ad quod inclinatur voluntas; et similiter potest illi repraesentari ut bonum, cessare ab actuali eius dilectione, et ideo voluntas potest non diligere illum. Hanc rationem tangit S. Thom. 1. 2. q. 10. art. 2. in corp. et 1. p. q. 106. ar. 2. in corp. Secundo, quoniam, quandiu homo est in via, potest de quocunque obiecto non cogitare, sive illud sit particulare bonum, sive universale, ac per consequens potest non velle illud. Haec ratio est etiam S. Tho. 1. 2. cit. Relinquitur ergo, quod prima radix, et causa determinans voluntatem ad exercitium actus, et ad prosecutionem cuiuscunque boni sibi propositi, sit solus Deus, atque decretum efficax illius, qui solus voluntatem, quam creavit, immutare potest, iuxta illud Prover. 21. Cor Regis in manu Domini, sicut divisiones aquarum, quocunque voluerit vertet illud. Non ergo est scibile ante decretum Dei, quid determinate esset facturum creata voluntas, si crearetur, vel constitueretur in talibus, vel talibus circumstantiis, sed solum quid posset facere. 46
XVI. Tertio, principaliter probatur nostra conclusio: quia nulla apparet necessitas, vel utilitas constituendi in Deo ante decretum suae voluntatis praescientiam cooperationis, et boni usus liberi arbitrii futuri ex hypothesi: ergo non est constituenda ante idem decretum, sed post illud. Antecedens probatur: nam si esset talis necessitas, vel utilitas, maxime ad concordandam libertatem arbitrii, cum infallibilitate divinae providentiae, et praedestinationis, ac efficacia auxiliorum gratiae, sed ad hoc non est necessaria, cum absque illa optime inter se cohaereant: ut disp. 121. patebit: nec etiam est utilis, aut apta ad eandem concordiam: nam per illam non solvuntur difficultates, quas in concordia ipsa fugere intendunt, sed magis in eas incidunt: quoniam posita eiusmodi praescientia antecedenter ad decretum Dei praedestinantis bonum usum liberi arbitrii futurum absolute, vel ex hypothesi, videtur sequi eundem bonum usum arbitrii, tandem ultimate, reducendum esse ad aliquid naturale, videlicet ad constellationem caelestem, vel complexionem individualem, aut proprietatem huius liberi arbitrii, quae non est in potestate hominis, rationem cuius asseritur, vocationem in eisdem circumstantiis esse ita congruam, et attemperatam huic voluntati, ut si per illam praemoveatur, sit infallibiliter praestitura47 consensum: Quod sic probo. Nam quod Petrus, verbi gratia, sit potius consensurus, quam dissensurus obiecto sibi proposito, si constituatur in talibus, vel talibus circumstantiis, non refunditur ad aliquod decretum divinae voluntatis praedeterminantis, ut homo consentiat, si in eisdem circumstantiis constituatur: quoniam obiectum scientiae mediae, et scientia ipsa antecedit omne decretum divinum, nec etiam reducitur in ipsum auxilium gratiae: nam illud auxilium, ut supponitur, non praemovet efficaciter voluntatem ad alteram partem, sed eam omnino indifferentem ad opposita relinquit, in causa autem omnino indifferenti, in quantum indifferens, id est non inclinata efficaciter ad alteram partem, non potest certo et infallibiliter cognosci determinatus effectus, ut supra dictum est: nec reducitur in ipsam liberam voluntatem, sub illo auxilio in talibus circumstantiis constitutam, propter eandem rationem: quoniam voluntas sub eodem auxilio, et in eisdem circumstantiis constituta, adhuc manet indeterminata, et omnino indifferens ad opposita: nec reducitur in obiectum propositum voluntati: quia, ut ex praemissis constat, nullum obiectum movet efficaciter voluntatem hominis viatoris, quantum ad exercitium actus; nec reducitur in alium priorem actum liberum voluntatis: nam supponamus, quod ille sit primus actus liber: nihil ergo restat ad quod possit ultimate reduci praedictus consensus arbitrii in talibus circumstantiis constituti, nisi in naturalem complexionem, aut proprietatem huius individui, vel in aliam causam naturalem, quod tamen nullatenus est concedendum: nam sequeretur, quod voluntas huius hominis in talibus circumstantiis constituti, esset per naturam, seu naturaliter determinata ad unum, quod est magnum inconveniens.
Si dicatur, ipsam voluntatem ex se habere hanc facultatem, quod possit se determinare, et determinet ad alteram partem quae sibi placuerit; contra hoc insurgit eadem difficultas: quia licet natura voluntatis consistat in facultate ad utrumlibet, non tamen habet, nec potest illi competere ex natura sua, quod se determinet ad consensum talis obiecti sibi propositi, potius quam ad dissensum: nam alias esset determinata per naturam ad unum, saltem in talibus circumstantiis constituta. Cum ergo omnes istae difficultates facile evitentur, si dicamus, praescientiam boni usus liberi arbitrii futuri, etiam ex hypothesi, quod in talibus circumstantiis constitueretur, non antecedere in signo rationis, sed subsequi liberum decretum voluntatis Divinae, a quo participat creatura omnem suam libertatem: relinquitur ante eiusmodi decretum non esse in Deo constituendam praescientiam eiusdem boni usus arbitrii futuri, etiam ex hypothesi.
Confirmatur: nam (ut quidam ex assertoribus scientiae mediae fatentur) si Deus ante determinationem suae voluntatis sciret, quot Angelos esset producturus ex hypothesi, quod vellet creare alium mundum, non esset liber in eorum productione: quia tunc illa productio esset determinata a natura, et secundum se. Videtur ergo, quod eadem ratione non erit liber, sed necessarius futurus consensus Petri, si ante omne decretum divinae, et humanae voluntatis, sciat Deus certo et infallibiliter, quod sit consensurus ex hypothesi, quod constituatur in talibus circumstantiis; praesertim cum non sit in facultate Petri tollere, vel ponere illam conditionem, et suppositionem; qua posita, dicunt esse infallibile, quod consentiet. Ipsi enim saepissime supponunt tanquam certum, hoc fundamentum, (quod tamen nos non admittimus) nempe, actum qui sequitur necessario, ex aliqua suppositione antecedente consensum creatae voluntatis, esse simpliciter necessarium, et non liberum, quotiescunque non est in facultate eiusdem voluntatis tollere, vel ponere illam suppositionem. Non ergo effugiunt per scientiam mediam, difficultatem concordiae liberi arbitrii, cum gratia, et praedestinatione divina, quam solvere intendunt: sed eam magis implicare videntur, et difficilem reddere: Huius argumenti efficacia magis apparebit ex his, quae disp. 13. dicentur.
Quarto probatur nostra conclusio, deducendo ad aliud inconveniens. Nam hac praescientia media posita, videtur enervari efficacia gratiae; et dari ex parte nostra ratio praedestinationis, vel saltem conditio, sine qua non: ergo non est admittenda: Antecedens, quoad primam partem, disp. 73. 90. et 91. patebit. Quoad secundam vero probatur. Nam praescientia conditionata, seu media non pertinet intrinsece ad praedestinationem; sed ad illam praesupponitur, ut fatentur Auctores oppositae sententiae: ergo obiectum eiusdem scientiae non pertinet intrinsece ad ipsam praedestinationem, nec est pars, vel effectus illius: ergo ante decretum praedestinandi Petrum ad gratiam, et gloriam, praesupponitur, necessario ex parte eiusdem Petri, quod ex innata eius libertate, sit consensurus Deo vocanti ex hypothesi, quod constituatur in talibus circumstantiis, et cum talibus auxiliis, non applicantibus efficaciter eius voluntatem ad consensum: Hoc enim est obiectum scientiae mediae: ergo prius est in signo rationis, quod Petrus constitutus in eisdem circumstantiis, et cum eisdem auxiliis sit, pro sua innata libertate, consensurus, quam quod intelligatur praedestinatus: ac per consequens praedestinatio Petri penderet ex futura eius cooperatione a Deo praecognita per scientiam mediam, tanquam a conditione, sine qua non esset in Deo praedestinatio Petri, seu decretum efficax praedestinandi Petrum. Poterit ergo ex parte nostra assignari ratio, vel conditio necessario praerequisita, quae ratio ordinis mediorum in finem supernaturalem, quibus Deus huic, vel illi opitulari statuit, sortiatur rationem praedestinationis, vel retineat solummodo rationem communis providentiae supernaturalis. Etenim si Petrus pro sua innata libertate, re ipsa consensurus sit, cum talibus auxiliis pervenientis gratiae, et perseveraturus usque in finem, manebit praedestinatus, si autem cum eisdem auxiliis non sit consensurus, non manebit praedestinatus, sed reprobus.
Confirmatur. Nam eo ipso, quod ante omne decretum voluntatis divinae supponitur Petrum ex sua innata libertate esse consensurum Deo vocanti ex hypothesi, quod in tali ordine rerum constituatur; data illa hypothesi, et secluso quocunque alio, esset de facto cooperatio Petri, et consequenter talis cooperatio, eximeretur a praedestinatione, et causalitate divina; ac subinde, aliquid maxime conducens ad vitam aeternam consequendam (cuiusmodi est praedicta cooperatio arbitrii) tribueretur naturae, pro innata eius libertate, et non esset effectus praedestinationis, sed potius conditio, sine qua non eiusdem praedestinationis.
Vim eiusmodi argumenti duplici solutione conantur evertere auctores oppositae sententiae. Prima est; deducens ad inconveniens: Nam idem (inquiunt) argumentum posset fieri contra nos, qui admittimus hanc praescientiam futuri conditionati in auxilio praedeterminante: nam Deus priusquam hominem talem praedestinet per talia auxilia, praescit eundem hominem meriturum esse gloriam, si illi dentur talia auxilia praedeterminantia; et nihilominus inde non fit Deum praedestinare hominem propter talia merita, sed potius praedestinare illum per talia merita; ergo neque in sententia opposita, id sequitur: quia ad vim illationis parum refert, quod illa praescientia sit in causa, vel in ipsa veritate eventus futuri. Sed haec solutio supponit in primis unum, quod nos non admittimus; scilicet, esse in Deo praedictam scientiam mediam, in auxilio praedeterminante. Etenim praescientia huius futuri conditionati, si Deus auxilio praedeterminante moveret Petrum ad conversionem, converteretur; (quam nos in Deo esse asserimus,) est mere naturalis, et fundatur in omnipotentia voluntatis divinae cui (ut Scriptura docet) nullus potest resistere.48 Praescientia autem media, quam impugnamus, non est mere naturalis, sed partim naturalis, partim libera; innititurque in libera hominis cooperatione, quae ante omne decretum divinae voluntatis, asseritur futura ex hypothesi, quod in talibus circumstantiis constituatur. Unde in nostra sententia cooperatio arbitrii, quae a Deo praescitur futura ex hypothesi, quod ipse velit efficaciter Petrum convertere, seu auxilio praedeterminante praemovere, posita in esse tali hypothesi, tandem reducitur in Divinam praedestinationem; tanquam in causam per se efficientem. Unde non potest esse causa, vel ratio praedestinationis, aut conditio sine qua non. Caeterum, iuxta sententiam quam impugnamus, libera cooperatio arbitrii, quae asseritur futura ex hypothesi, quod constituatur in talibus circumstantiis, non esset effectus praedestinationis, nec reduceretur in Deum, tanquam in priore causam efficientem, arbitrium nostrum cooperari, sed fundatur in arbitrii libertate innata. Unde cum huiusmodi cooperatio sit conditio, sine qua ratio ordinis mediorum in finem supernaturalem praeexistens in mente divina non haberet rationem praedestinationis, sed retineret rationem communis providentiae supernaturalis comparatione talis hominis; relinquitur, quod, si ponatur scientia media, detur ex parte nostra, causa, ratio, vel conditio, sine qua non, praedestinationis. De quo disp: 36. 37. et 38. erit agendum ex professo.
Secunda solutio est: Praedictam scientiam cooperationis liberi arbitrii futurae ex hypothesi, quae praevia ponitur ad praedestinationem, non esse conditionem necessariam ex parte hominis, sed ex parte Dei; idest, non est necessaria, quia applicet, vel proponat Divinae voluntati rationem aliquam ex parte hominis, quae moveat illum per modum meriti ipsius hominis ad praedestinandum illum; quia in re, quae nec est, neque cognoscitur, ut aliquando futura, non potest talis ratio motiva fundari, sed solum est necessaria, ut obiectum illud proponatur Deo tanquam praediffinibile, ut infallibiliter futurum, et ut possit habere rationem medii efficacis in mente Dei, ut sub illa ratione eligatur, vel etiam, ut finis proximus intendatur. Unde non sequitur, quod sit in illo obiecto alia ratio movens praeter finalem, quae non repugnat praedestinationi: praedestinat enim Deus hominem, non quia habet, vel quia habiturus est merita, sed ut illa habeat, et sanctus sit, iuxta illud; praedestinavit nos, ut essemus Sancti.
Sed nec ista solutio vim evacuat argumenti. Nam licet praescientia cooperationis arbitrii, se teneat ex parte Dei, tamen ipsa cooperatio arbitrii, quae asseritur futura ex hypothesi, tenet se ex parte hominis. Unde si ex parte illius assignatur ratio, vel conditio sine qua, ratio ordinis mediorum in finem, non haberet rationem praedestinationis, sed retineret dumtaxat rationem communis providentiae supernaturalis, vere datur ratio praedestinationis ex parte hominis. Nec satis est dicere, quod illa cooperatio futura ex hypothesi non applicat, vel proponit divinae voluntati rationem aliquam ex parte hominis, quae moveat Deum per modum meriti ad praedestinandum illum; Contendimus enim, non solum hanc rationem praedestinationis ex parte hominis excludendam esse, sed etiam illam, quae revera est conditio, sine qua ratio ordinis mediorum in finem supernaturalem praeexistens in mente divina non haberet rationem praedestinationis, sed retineret rationem communis providentiae, alias enim (ut disp. 37. manifestum fiet,) praedestinatio formaliter loquendo in ratione praedestinationis, penderet ex libera cooperatione arbitrii.
Nec obstat, quod res quae non est, nec cognoscitur aliquando futura, non potest esse causa, vel conditio sine qua non praedestinationis: nam eo ipso quod asseritur ante omne decretum divinae voluntatis esse certum Petrum ex innata libertate esse consensurum vocationi divinae, et perseveraturum usque in finem, ex hypothesi quod49 constituatur in talibus circumstantiis, posita in esse tali hypothesi, sicut posita est in omnibus praedestinatis, qui sunt vel fuerunt, et ponentur in iis qui nascentur: iam de facto cooperatio arbitrii perseverantis usque in finem esset conditio sine qua non praedestinationis, et consequenter non haberet rationem causae finalis eiusdem praedestinationis: nam huiusmodi causa est effectus praedestinationis.
XVII. Quinto probatur; nam obiectum scientiae mediae non est scibile, ergo respectu illius non potest esse vera scientia. Antecedens probatur, quia non est aliquid scibile, nisi aliqua necessitate sit necessarium, sed ante omne decretum divinae voluntatis, non est aliqua necessitate necessarium, etiam necessitate consequentiae, quod Petrus positus in talibus circumstantiis, et cum talibus auxiliis non applicantibus efficaciter eius voluntatem ad conversionem, infallibiliter convertatur; ergo non est scibile etiam a Deo, quod convertetur. Minor probatur: nam impossibile est, quod aliquis effectus sequatur necessario necessitate consequentiae, seu necessitate infallibilitatis ex causa defectibili et impedibili per concursum aliarum causarum, nisi talis causa determinetur ad talem effectum ab alia causa superiori, quae deficere non possit, nec impediri per alias causas: sed Deus non determinat causas defectibiles ad particulares effectus, nisi per decretum suae voluntatis; ergo ante huiusmodi decretum non est necessarium necessitate consequentiae, sive necessitate infallibilitatis, quod voluntas creata, quae ex natura sua defectibilis est, et impedibilis, consentiet obiecto sibi proposito, si constituatur in talibus circumstantiis.50
Confirmatur haec ratio auctoritate S. Thomae 1. p. q. 14. ar. 13. in corp. ubi sic ait: Contingens ut est in sua causa, consideratur ut futurum, et ut contingens nondum determinatum ad unum; quia causa contingens se debet habere ad opposita: et sic contingens non subditur per certitudinem alicui cognitioni. unde quicunque cognoscit effectum contingentem in causa sua tantum, non habet de eo, nisi coniecturalem cognitionem.51 et idem docet q. 57. art. 3. et q. 88. ar. 3. in corp. et ar. 4. in corp. et q. 16. de malo ar. 7.
XVIII. Sexto probatur: Impossibile est, quod aliquis effectus sit, vel intelligatur futurus in aliquo casu, nisi dependenter a sua causa efficiente; sed decretum divinae voluntatis est prima, et universalissima causa efficiens, a qua magis dependent effectus, quam a sua causa proxima, ut dicitur in lib. de causis, propositione prima; ergo ante decretum divinae voluntatis nihil erit, aut esset futurum posita quacunque conditione, ac per consequens ante idem decretum non est scibile; quod si voluntas Petri constituatur in talibus circumstantiis consentiet obiecto sibi proposito.52
Confirmatur primo, ita se habet decretum Dei absolutum in ordine ad futurum absolute, sicut decretum conditionatum in ordine ad futurum conditionatum, sed implicat, quod aliquid sit futurum absolute, nisi praecedat decretum Dei absolutum decernentis, quod illud fiat, ut in Enchiridione ad Laurentium cap. 95. dicit August. ergo implicat etiam, quod sit aliquid futurum conditionatum, nisi praecedat decretum Dei, statuentis ut futurum illud fiat, si adimpleatur conditio: ergo ante huiusmodi decretum non est scibile, Petrum esse consensurum ex hypothesi, quod constituatur in talibus, vel talibus circumstantiis.
Confirmatur secunda: futurum conditionatum adimpleta conditione transit in futurum absolute; ergo si ante decretum suae voluntatis cognoscit Deus certo et infallibiliter, quod si Petrus constituatur in talibus circumstantiis, consentiet tali obiecto sibi proposito; adimpleta illa conditione, antequam Deus aliquid decernat de actu futuro, cognoscet illum actum ut futurum absolute: et ita in tali casu, aliquid esset futurum absolute independenter a decreto divinae voluntatis; quod repugnat perfectioni causalitatis divinae.
Respondent ad hoc, quod tam futurum conditionatum, quam absolutum, ut ponantur in esse, dependent intrinsece, ut a causa efficiente a decreto divinae voluntatis, per quod principaliter res ponitur in esse. Dicunt tamen, quod quando causa secunda est libera, Deus non habet absolutum decretum producendi cum illa effectum liberum: nisi praesupposita praescientia, quod si ponatur in talibus circumstantiis, ipsa pro sua innata libertate adhibitura sit suum liberum influxum, sine quo produci non potest actus liber. Unde eo ipso, quod Deus per decretum suae voluntatis adimplet conditionem, et statuit voluntatem creatam in talibus circumstantiis, in quibus praescit illam esse adhibituram suum influxum in consensum liberum: consequenter vult simul concurrere cum illa, ut causa universalis, ex cuius influxu principaliter dependent effectus secundae causae liberae, sicut et cuiuscunque alterius causae. Deus ergo (iuxta istos auctores) antequam statuat creare hominem in talibus circumstantiis, et antequam aliquid decernat in particulari circa actus liberos illius, praecognoscit certo, et infallibiliter, quod si voluntas illius hominis constituatur in talibus circumstantiis, ipsa se determinabit suo libero influxu ad consensum circa tale obiectum sibi propositum. Deinde, ipse Deus suo decreto libero et efficaci, constituit talem hominem in illis circumstantiis cum propositione illius obiecti, et consequenter vult simul influere cum voluntate se determinante, et producit cum illa effectum liberum. Unde ille effectus dependet principaliter ex decreto divinae voluntatis, nec procedit solum a causa secunda. Quod si voluntas creata esset dissensura in illis circumstantiis, sicut poterat, Deus etiam eo ipso quod vult constituere eam in illis circumstantiis, decernit simul cum illa producere dissensum: et idem dicunt de aliis futuris conditionatis, quae de facto non ponentur in esse, ponerentur autem (ut aiunt) si adimpleta esset conditio.53
XIX. Multa tamen incommoda, et inconvenientia, (de quibus ex professo infra erit agendum) secum affert haec solutio: arguitur enim contra illam. Primo: nam dato quod salvaret, ipsam operationem causae secundae pendere effective ex decreto divinae voluntatis, de quo alibi dicetur, non tamen salvat, quod ipse influxus voluntatis creatae, quo influit in actum liberum, dependeat effective ex eodem decreto. Quod sic ostenditur, Nam omnis causa efficiens debet praecedere suum effectum; sed decretum divinae voluntatis non praecedit liberum influxum voluntatis creatae futurum adimpleta conditione: nam (iuxta auctores oppositae sententiae) Deus non statuit, quod voluntas influat et cooperetur, prius quam praevideret ipsam ex sua innata libertate esse cooperaturam ex hypothesi quod in talibus circumstantiis constitueretur: ergo ille influxus formaliter loquendo, inquantum influxus voluntatis creatae non dependet effective a Deo, sed a sola voluntate creata, et ita respectu illius, voluntas creata esset prima causa simpliciter, quod tamen est impossibile, ut probat S. Thom. in 2. sent. d. 37. q. 2. ar. 2. in corp. et nos disput. 25. idipsum ostendemus.54
Secundo: nam sequeretur, istam causalem esse concedendam, quia voluntas creata vult influere in istum actum in singulari, Deus influit in eundem actum in particulari,55 et ita voluntas, et operatio humana esset prior, voluntasque et operatio divina posterior, et pedissequa eiusdem voluntatis creatae, ac per consequens creatura operaretur, et Deus cooperaretur illi. Item sequeretur influxum Dei determinari ad talem actum ab influxu voluntatis creatae, et voluntatem divinam, atque adiutorium ipsius subiungi voluntati humanae, quae omnia causalitati primae causae, et efficaciae auxiliorum divinae gratiae multum videntur derogare, ut Disp. 18. 23. 86. 97. et duabus sequentibus manifestum fiet.
Denique, contra istam doctrinam urget argumentum supra factum, quod et necessarium, et utile est saepius repetere, ne leve existimetur (ut dicit Prosper) quod non frequenter arguitur:56 quoniam a causa indifferenti inquantum indifferens non exit determinatus actus; sed ante decretum divinae voluntatis creata voluntas in quibusvis circumstantiis posita, est omnino indifferens ad opposita: ergo ante idem decretum non potest esse certum certitudine infallibili, quod determinate producet consensum, potius quam dissensum, aut e contra.
XX. De conditionatis disparatis, quorum consequens nullam habet connexionem cum antecedente etiam ex decreto divinae voluntatis, sed per accidens omnino coniungitur eidem antecedenti; non oportet in praesenti disputare, quoniam de his specialiter agendum erit Disp. 13. Hoc unum pro certo est constituendum, quod si considerentur in ratione conditionalium propositionum, nullam habent veritatem: nam ut conditionalis vera sit, necessario requiritur, ut ex antecedenti si ponatur in esse, consequens sequatur; quando autem consequens est omnino disparatum ad antecedens, ut in hac propositione, si Petrus disputabit cras in Hispania, Romae erit magna pluvia; antecedens nullo modo infert consequens: unde, quamvis utrumque simul ponantur in esse, non erit vera conditionalis, licet tam antecedens, quam consequens in ratione simplicium propositionum vera sint.57
Tertia conclusio. Inter scientiam Dei mere naturalem, et mere liberam, nulla alia scientia media constituenda est. haec conclusio manet ex praecedentibus sufficienter probata, et patebit amplius ex iis quae disp. 37. dicenda sunt.
Ad primum argumentum respondetur: Illa conditionata, de quibus est sermo in locis inductis Scripturae, non cognosci a Deo, nec esse cognoscibilia, ut futura, antecedenter ad decretum conditionatum divinae voluntatis; sed ut subsequuntur illud, unde non est de illis scientia media, haec enim antecedit omne decretum eiusdem divinae voluntatis, ut dictum est.
XXI. Specialiter autem ad primum locum adductum ex lib. 1. Reg. c. 23. respondetur, Dominum illis verbis significare voluisse David certum periculum, quod illi imminebat ex parte causae proximae, si remansisset in Ceila, et illic venisset Saul; sciebat enim Dominus, Ceilitas habere animum firmatum tradendi David, unde illud verbum, tradent te, sic est intelligendum, id est, voluntatem habent tradendi te, sic explicat Glos. interlin. quae maximam habet auctoritatem, cuius auctor fuit Anselm. Laudunensis vir doctissimus.58 Similiter illud verbum, Descendet Saul, intelligendum est conditionaliter, id est, si manseris in Civitate illa, descendet Saul. Haec explicatio colligitur ex ipso contextu, in quo habetur, quod non venit Saul in illam Civitatem: quia David inde recesserat. Concedimus ergo illam conditionalem esse veram, et consequenter Deo cognitam, si expectaveris, veniet Saul, si Saul venerit, tradent te, quamvis nec antecedens, nec consequens fuerit positum in esse; conditionalis enim nihil ponit in esse, sed ad veritatem illius solum requiritur, quod sit bona consequentia, ita ut, si ponatur in esse antecedens, ponendum sit infallibiliter et consequens: sicut ista conditionalis est vera; Si lapis est homo, lapis est animal rationale, quamvis tam antecedens, quam consequens sit impossibile. Non tamen cognovit Deus per scientiam mediam veritatem illius conditionati, si Saul venerit, tradent te: quia non cognovit illam antecedenter ad omne decretum suae voluntatis, sed in decreto, quo statuit permittere, ut David traderetur, et concurrere ad ipsam traditionem inquantum erat actio, nisi per fugam David, traditio fuisset impedita. Quia vero absoluta et efficaci voluntate statuerat Deus, ut David non traderetur, admonitus est, ut fugeret: Unde per scientiam liberam cognovit Deus illa futura conditionata.59 Et cum arguitur, nam scientia libera solum est de existentibus in aliqua differentia temporis, respondetur, negando assumptum: nam ad scientiam liberam sufficit, ut sit de existentibus in aliqua differentia temporis, vel de his, quae ex decreto Dei speciali existerent, si talis vel talis conditio fuisset apposita. Sicut enim futura absolute, sunt obiectum scientiae liberae, quia supponunt decretum absolutum divinae voluntatis, tam ex parte volitionis, quam ex parte obiecti voliti: ita etiam futura conditionata, de quibus est sermo in loco inducto, pertinent ad scientiam liberam, quia supponunt decretum conditionatum ex parte obiecti voliti, quo videlicet Deus statuit ponere in esse consequens, si poneretur antecedens: unde ex vi decreti superius explicati, consequentia illa erat infallibilis, si expectaveris veniet Saul: si Saul venerit, tradent te Ceilitae.60
XXII. Sed contra est argumentum. Sequitur quod istud futurum conditionatum cognoscatur a Deo per scientiam liberam, videlicet, si Deus voluisset creare alium mundum, creasset illum: consequens est falsum; ergo: Sequela probatur, nam hoc futurum etiam supponit decretum conditionatum in antecedenti, quod explicatur per illa verba, si Deus voluisset.
Respondetur, hoc conditionatum cognosci a Deo per scientiam naturalem, et non per scientiam liberam, quia infallibilitas illius illationis non fundatur in aliquo libero decreto existente in Deo, sed in omnipotentia divinae voluntatis, quae naturaliter competit Deo. Ex hoc enim quod est omnipotens, cuius voluntati nullus potest resistere, sequitur evidenter, quod, quidquid voluisset facere, fecisset. Connexio autem consequentis cum antecedente illorum conditionatorum, de quibus in loco inducto ex primo lib. Reg. fit sermo, non fundatur immediate in aliquo, quod naturaliter competit Deo, sed in decreto eius libero superius explicato, unde non est simile.
XXIII. Ad secundum testimonium ex auctoritate Matth. 11. fatemur Christum Dominum certa scientia, et infallibili cognovisse illud futurum conditionatum, si in Tyro et Sydone fieret signa et prodigia, quae facta sunt in Corozain, et Bethsaida, conversi fuissent: non quidem ex solis illis miraculis, signisque externis, nam, ut fatentur etiam auctores oppositae sententiae, ad haeresim Pelagianam pertinet, dicere, quod ad conversionem non requiratur internum auxilium divinae gratiae, sed sufficere externa signa et prodigia, quibus praedicatio evangelica confirmetur; omnia enim haec ad legem pertinent, atque doctrinam. Conversi ergo fuissent ex auxilio efficaci divinae gratiae praevenientis, quod Deus statuit illis misericorditer dare, si mira illa signa, et prodigia apud eos facta fuissent. Unde veritas illius futuri conditionati non antecedit decretum illud divinae voluntatis, sed subsequitur potius: ac per consequens non cognoscitur a Deo per scientiam mediam, sed per liberam, ut supra dictum est.61 Solutio haec habet magnum fundamentum in Sancto Augustino lib. de Dono persev. cap. 10. ubi quaerens, cur non fecerit Christus signa illa in Tyro et Sydone, cum illi, si fierent, essent credituri, respondet: hoc reducendum esse ad divinam voluntatem, et in iudicia Dei inscrutabilia, et in cap. 14. seq. idipsum confirmat, dicens: Non erant ergo sic excaecati oculi, nec sic induratum cor Tyriorum et Sydoniorum, quoniam credidissent, si qualia viderunt isti signa, vidissent. Sed nec illis profuit, quod poterant credere, quia praedestinati non erant ab eo, cuius inscrutabilia sunt iudicia, et investigabiles viae; nec istis obfuisset, quod non poterant credere, si praedestinati essent, ut eos Deus caecos illuminaret, et induratis cor lapideum vellet auferre. Et post haec subdit: Audiunt enim haec et faciunt, quibus datum est, non autem faciunt, sive audiant, sive non audiant, quibus non datum est. Quia vobis (inquit) datum est nosse mysterium regni Caelorum, illis autem non est datum. Quorum alterum ad misericordiam, alterum ad iudicium pertinet illius, cui dicit anima nostra: Misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine.6263 Quibus verbis clarissime docet Aug. ex divina voluntate, et misericordia donante bonum velle, procedere, quod isti dum audiunt et vident signa, credant: si ergo Tyrii et Sydonii visis illis signis et prodigiis credidissent, ex gratia Dei et voluntate illius, donante ipsum credere, credidissent, ac per consequens illud futurum conditionatum sequitur ad decretum divinae voluntatis.
XXIIII. Sed dices, quare igitur increpantur Iudaei, siquidem et ipsi credidissent, si Deus dedisset illis auxilium efficax, et convertere eos voluisset.
Respondetur iure eos increpari, quia maiora impedimenta praestiterunt gratiae, et magis indigni extiterunt, utpote propria malitia obdurati: quae quidem obduratio non fuit in Tyriis et Sydoniis. Licet enim propriis viribus Tyrii et Iudaei non potuerint consequi auxilium gratiae, neque ad illud recipiendum se ipsos praeparare, potuerunt tamen se impedire magis vel minus, ne sibi donaretur a Deo, iuxta illud Oseae 13. Perditio tua Israel, tantummodo in me auxilium tuum.6465 id quod fuse prosequitur S. Tho. 3. contra Gentes cap. 149. et 160.
Ad tertium testimonium ex Matth. 24. respondetur primo, illud esse dictum secundum pericula huius vitae, non secundum praescientiam, ut August. dicit explicans auctoritatem Sap. 4. sicut statim patebit.
Secundo respondetur, quod in decreto, quo Deus statuit conferre electis auxilium efficax ad superandas tantum tales, vel tales tentationes, quibus, decrevit permittere, ut tententur, et non ad alias quae occurrere potuerunt et non occurrerunt: cognovit Deus certo et infallibiliter, quod si alias tentationes graviores habuissent, succubuissent illis. Et quoniam Dei misericordia erant praedestinatione a massa perditionis discreti, ideo impedivit ne illis tentationibus tangerentur: unde non per scientiam mediam, sed per liberam id Deus cognovit.
Et per haec respondetur ad aliud testimon. ex Sap. 4. cap. videatur S. Aug. lib. de praedest. SS. cap. 14. ubi ait: Haec est tota causa, cur dictum est, a quocunque sit dictum, Raptus est ne malitia mutaret intellectum eius: dictum est enim secundum pericula vitae huius, non secundum praescientiam Dei, qui hoc praescivit, quod futurum erat, non quod futurum non erat, id est, quod ei mortem immaturam fuerat largiturus, ut tentationum subtraheretur incerto, non quod peccaturus esset, qui mansurus in tentatione non esset.66 Quibus verbis significat, Deum non cognovisse ut futurum, peccatum illius, qui raptus est, quia revera in decreto, vel permissione divina non habebat rationem futuri: quod etiam confirmat in verbis superius adductis ex lib. de anima et eius origine cap. 12. Secundo respondetur, quod in decreto, quo Deus statuit conferre illi donum perseverantiae usque ad tale instans determinatum, cognovit, quod, si diutius vixisset, relictus suae naturae impulsu tentationum vinceretur et peccaret.
XXV. Ad quintum testimonium ex cap. 1. Esai. respondetur similiter, per scientiam naturalem cognovisse Deum, quod nisi per Apostolos et alios praedicatores Evangelii, aut immediate per se ipsum nota faceret mysteria Fidei, iis qui salvi facti sunt ex Israelitis, totaliter periissent: sicut per scientiam naturalem nos etiam cognoscimus, quod nisi Deus conservaret mundum, statim redigeretur in nihilum, quia nisi ipso conservante, nequit subsistere. Et ratio huius est, quia nullus potest credere mysteria Fidei, nisi proponantur ab alio, iuxta illud: Quomodo credent ei, quem non audierunt, quomodo audient sine praedicante?67 Per semen igitur in loco inducto Isaiae, intelligitur Christus Dominus, de quo ad Galat. 3. scriptum est; In semine tuo, quod est Christus: intelliguntur etiam Apostoli, iuxta illud Esaiae 61. Isti sunt semen cui benedixit Dominus.68 Secundo potest dici, quod sicut in decreto, quo statuit convertere Paulum per orationes Stephani, et non aliter, cognovit Deus scientia libera hanc veritatem si Stephanus non orasset, Ecclesia Paulum Apostolum non habuisset: ita etiam in decreto, quo statuit per praedicationem Christi et Apostolorum salvos facere credentes, cognovit, quod nisi semen illud parvum fuisset relictum populo Iudaeorum (idest Apostoli) quasi Sodoma et Gomorrha esset idem populus destructus: negativum enim cognoscitur a Deo per positivum, ut docet S. Thom. 1. p. q. 14. ar. 10. Unde non cognovit Deus illud conditionatum per scientiam mediam, sed per scientiam mere liberam.
XXVI. Ad sextum testimonium ex Lucae 16. cap. respondetur eodem modo, quod in decreto, quo Deus statuit voluntate absoluta non conferre auxilium efficax fratribus Epulonis, ut converterentur: cognovit, illos non esse credituros, etiam si aliquis ex mortuis resurrexisset.69 Ad aliud testimonium ex cap. 3. Ezechielis, respondetur, illum modum loquendi esse phrasim Scripturae sacrae, qua solent etiam homines communiter uti, cum exprobrantes alicuius amici duritiam dicunt: si hoc petiissem tot precibus a lapide, vel ab inimico, id fecisset. Multoties enim Scriptura se accommodat communi modo loquendi hominum.
Ad septimum testimonium ex 4. lib. Reg. cap. 13. respondetur, Deum decrevisse totaliter destruere Syriam; posita illa conditione, quod videlicet Rex quinquies, aut sexies, sive septies percussisset terram absque interruptione, ut docet Glos. super eundem locum. Unde illa conditionalis cognoscebatur a Deo in praedicto decreto suae voluntatis, unde non per scientiam mediam, sed per liberam cognovit illam.
Ad secundum argumentum ex auctoritate SS. Patrum, qui ante errorem Pelagii scripserunt, respondetur, illos parum de divina gratia docuisse, et ea potissimum statuere conatos fuisse, quae ad convincendum errorem Manichaeorum, negantium liberum arbitrium, videbantur esse necessaria. Unde S. Aug. lib. de praedest. SS. cap. 14. ait: Quid igitur opus est, ut eorum scrutemur opuscula, qui prius quam ista haeresis oriretur, non habuerunt necessitatem in hac difficili ad solvendum quaestione, versari? Quod proculdubio facerent, si respondere talibus cogerentur. Unde factum est, ut de gratia Dei quid sentirent breviter quibusdam scriptorum suorum locis, et transeunter attingerent: immorarentur vero in eis, quae adversus alios Ecclesiae inimicos disputabant.70 Nunquam tamen docuerunt scientiam illam mediam, quam impugnamus. Et ad verba adducta ex S. Chrisost. respondetur, verissimum esse, Deum cognovisse certo et infallibiliter Matthaeum consensurum, et similiter Paulum, si vocarentur eo tempore, quo vocati sunt: id tamen cognovit, quia ab aeterno statuit, et decrevit in sua praedestinatione, eos convertere tali tempore, et non antea: unde per scientiam liberam, non autem per scientiam mediam, huiusmodi futura conditionata, et alia consimilia praescivit.
XXVII. Eandem solutionem adhibemus verbis inductis ex S. Aug. lib. de 6. quaestionibus Paganorum, q. 2. quam etiam ipse S. Doctor expresse tradit lib. de praedest. Sanct. cap. 9. ubi explicat ex professo id, quod in praedicto lib. praedixerat, se illis opponens, eo quod illam scientiam antecedentem decretum divinae voluntatis, ei imponebant. Ait enim: Certius ne me sine praeiudicio latentis consilii Dei, aliarumque causarum, hoc de praescientia Christi dicere voluisse, quod convincenda Paganorum infidelitati, qui hanc obiecerant quaestionem, sufficere videretur? Quid enim est verius, quam praescisse Christum, qui et quando, et quibus locis in eum fuerant credituri? Sed utrum praedicato sibi Christo, a seipsis habituri essent fidem, an Deo donante sumpturi: idest, utrum tantummodo eos praescierit, an etiam praedestinaverit Deus; quaerere, ac disserere tunc necessarium non putavi. Proinde, quod dixi, tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat, et ubi sciebat esse, qui in eum fuerant credituri: posset etiam sic dici, tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat, et ubi sciebat esse, qui electi fuerant in ipso ante mundi constitutionem. Sed, quoniam si ita diceretur, lectorem faceret intentum ad ea requirenda, quae nunc ex admonitione Pelagiani erroris necesse est copiosius et laboriosius disputare: visum mihi est (quod tunc satis erat) breviter esse dicendum, excepta (ut dixi) altitudine sapientiae, et scientiae Dei, et sine praeiudicio aliarum causarum, de quibus non tunc, sed alias opportunius disputandum putavi.71 Hanc solutionem prosequitur S. Tho. 3. p. q. 1. ar. 5. ad 2.
XXVIII. Ad alium locum Augustini ex q. 2. ad Simplician. respondetur, quod cum ait: Deum sc. eum vocare, quomodo scit congruere illi, ut vocantem non respuat, nihil aliud significare voluit, quam gratiae suae vim, et energiam Deum non ignorare, qua occulte quosdam ita vocat, ut vocando convertat, obsequentesque faciat: et ideo ita vocatos videat sequuturos; quia vocando facturus sit, ut sequantur, ita scit dona sua, et beneficia sua, quibus nos dignatus est liberare, ut ipse Aug. fatetur lib. de praedest. SS. c. 9. cit. quod etiam repetit c. 10. seq. cum ait: Praedestinatione quippe Deus ea praescivit, quae fuerat ipse facturus, unde dictum est, fecit quae futura sunt. Et cap. 22. Electi sunt itaque ante mundi constitutionem ea praedestinatione, in qua Deus sua futura facta praescivit. Et c. 19. Cum ergo nos praedestinavit, opus suum praescivit, qui nos sanctos, et immaculatos facit. Et lib. de Dono persev. cap. 14. An quisquam dicere audebit, Deum non praescisse, quibus esset daturus, ut crederent, aut quos daturus esset filio suo, ut ex eis non perderet quenquam? Quae utique si praescivit, profecto beneficia sua, quibus nos dignatur liberare, praescivit.72 Et idem repetit eodem lib. c. 17. 18. 21. et 24.
Ad auctoritatem ex lib. de corrept. et gratia, c. 12. respondetur, quod ut Disp. 11. patebit, in decreto, quo Deus statuit permittere peccatum primi parentis in paradiso constituti, et concurrere ad actionem positivam illius inquantum actio, cognovit Deus, quod esset peccaturus, si constitueretur in paradiso; unde per scientiam liberam, et non per mediam scientiam id cognovit. Similiter etiam respondetur ad alium locum ex lib. de nat. et gratia, c. 26. quod Deus voluit per lapsum praedestinati, quem permittit, ipsum reddere cautiorem: et ideo per scientiam liberam scit hoc futurum conditionatum, si peccaverit, magis cautus deinceps efficietur.73
Et per haec patet ad ea, quae obiiciuntur ex S. Ambrosio, S. Gregorio, S. Thom. et aliis Sanctis, et Doctoribus Scholasticis. Nam praesertim S. Thomas saepissime impugnat scientiam illam mediam, quamvis sub alio nomine, ut patet ex locis supra inductis.
XXIX. Ad tertium argumentum respondetur, scientiam mediam, non solum utilem non esse ad perfectionem divinae providentiae, sed etiam in seipsa impossibilem esse, ut supra ostensum est:74 et ad impugnationem respondetur, quod providentia et voluntas hominis non est efficax ad permovendum voluntatem alterius, et ad efficiendum quicquid voluerit: dicitur enim Sap. 9. Cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Unde, ut prudenter alteri persuadeat, quod intendit, oportet, ut observet circumstantias, et expectet tempus, in quo alter est magis dispositus. haec autem ratio non procedit de voluntate divina, quae est efficacissima, et omnia quaecunque voluit fecit in caelo et in terra. unde S. Prosper. lib. de ingratis c. 15. ait: At vero Omnipotens, hominem cum gratia salvat, Ipsa suum consummat opus, cui tempus agendi Semper adest, quae gesta velit: non moribus illi Fit mora, non causis anceps suspenditur ullis, Nec quod sola potest, cura, officioque ministri, Exequitur, famulisve vicem committit agendi.
Ad primam confirmationem respondetur, quod Deus prius ratione quam habeat efficax decretum faciendi aliquid, praecognovit per scientiam naturalem suam omnipotentiam, efficaciamque suae divinae voluntatis, et motionis. Per illam quippe scientiam, et non per scientiam mediam cognovit, quod si ipse voluerit hominem convertere, et dare illi auxilium efficax, convertet illum; ut supra dictum est. Et per haec patet ad secundam confirmationem.
Ad quartum argumentum respondetur, quod illud futurum conditionatum, si Adam non peccasset; Filius Dei incarnatus non fuisset; est verum et cognitum a Deo in decreto suae divinae voluntatis, quo statuit incarnari, supposito peccato primi parentis, et non alias, ut constat ex Sancto Thoma, tertia parte citata.75 Unde per scientiam liberam id Deus cognoscebat: et idem dicendum de futuro illo conditionato, si homo perseverasset in statu innocentiae, esset immortalis: veritas enim illius fundatur in decreto voluntatis, quo Deus statuit hominem a morte, durante statu innocentiae, praeservare. Alia autem conditionata, quorum consequens non habet infallibilem connexionem cum antecedenti ex natura rei, neque ex decreto divinae voluntatis, non sunt vera, et consequenter nec scibilia etiam a Deo, ut supra habitum est.
XXX. Ad quintum respondetur, quod ut Disp. 11. patebit, post decretum divinae voluntatis, quo Deus statuit permittere, ut Petrus positus in talibus circumstantiis peccet, et concurrere ad actum peccati, ut actio est, praescivit absolute illum esse peccaturum, et similiter antequam statueret illum creare, et constituere in praedictis circumstantiis praesciebat certo et infallibiliter, quod si constitueretur in eisdem circumstantiis, et Deus permitteret peccatum Petri, et decrevisset concurrere ad actionem peccati, ut est actio positiva, Petrus peccasset: sed hoc conditionatum non est obiectum scientiae mediae, nec per illam cognoscitur a Deo, sed per scientiam mere naturalem, seu simplicis intelligentiae: nam omne possibile esset futurum, si Deus voluisset:
Ad sextum argumentum negatur antecedens: ad probationem respondetur, quod omnia possibilia essent futura ex hypothesi, quod Deus voluisset illa efficere, si sunt bona, aut permittere si sunt mala:76 unde futurum ex hypothesi, quod Deus voluisset illud efficere, non extrahit praedictum obiectum a ratione possibilis, unde cognoscitur per scientiam naturalem: si autem non77 supponatur in antecedenti decretum divinum saltem conditionatum, quo Deus decrevit, quod tale quid fiat, si ponatur in esse illa conditio, nihil esset futurum ex vi illius hypothesis: quia non potest intelligi effectus, ut futurus aliquo modo antecedenter ad decretum primae causae, ut supra dictum est, et ita conditionatum illud non esset verum, et consequenter nec scibile etiam a Deo.
Ad septimum argumentum iam patet ex dictis, qualiter futura conditionata non sint scibilia, secundum quod constituuntur ab assertoribus scientiae mediae: quia revera non essent futura, posita illa conditione, nisi in illa supponatur decretum divinae voluntatis, sine quo decreto, vel absoluto, vel conditionato non datur omnino futurum aliquod conditionatum. Unde nos negantes scientiam mediam, et illam impugnantes, non negamus in Deo scientiam esse futurorum conditionatorum, sed eorum tantummodo, quae cum nullo modo futura sint etiam ex hypothesi, asseruntur esse futura conditionata.
Ad confirmationem respondetur, quod ut illae duae propositiones sint contradictoriae, debet in negativa antecedere negatio copulam (si) et tunc ante omne decretum divinae voluntatis decernentis actum futurum, affirmativa est falsa, quoniam est mala consequentia: ad veritatem autem conditionalis requiritur, quod sit bona consequentia, et subinde conditionalis, negativa est vera: facit enim istum sensum, non sequitur, quod si Petrus constituatur in tali ordine rerum, peccabit, qui sensus est verus, cum voluntas adhuc in illis circumstantiis posita ante decretum divinae voluntatis sit omnino indifferens ad actum peccati, vel ad actum oppositae virtutis producendum.
XXXI. Secundo respondetur, quod quando propositiones sunt in materia contingenti, non oportet quod ex duabus contradictoriis, altera sit secundum se determinate vera, altera determinate falsa,78 sed sufficit, quod si una est vera, altera sit falsa, ita ut repugnet ambas simul esse veras, vel falsas: et quoniam peccare, vel non peccare, contingenter competit Petro, hinc est, quod non sit magis vera secundum se haec propositio: Petrus in talibus circumstantiis positus peccabit, quam opposita.
Ad octavum argumentum negatur antecedens: verius enim dici potest, quod illa concordia liberi arbitrii cum divina gratia, et praedestinatione per scientiam mediam quamplurimas pariat difficultates circa libertatem arbitrii; circa efficaciam auxiliorum gratiae; circa divinam causalitatem, providentiam, et praedestinationem gratuitam,79 ut constat ex dictis, et ex dicendis infra patebit amplius.
XXXII. Ad nonum argum. respondetur, quod cum auxilii efficax sit effectus divinae voluntatis, decernentis quod homo convertatur, eius conversio habet infallibilem connexionem cum eodem auxilio, sicut eam habet cum absoluta voluntate Dei volentis, ut homo, cuius cor movet, convertatur:80 dicit enim S. Tho. Impossibile est haec duo esse simul vera, quod Spiritus sanctus velit aliquem movere ad actum charitatis, et quod ipse charitatem amittat peccando.81 et iterum ait, quod si ex intentione Dei moventis, est, quod homo, cuius cor movet gratia consequatur, infallibiliter ipsam consequitur, secundum illud Ioannis 6. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.82 Unde ante decretum suae voluntatis absolutum, cognoscit certo et infallibiliter, quod si dedisset auxilium efficax Iudae, fuisset conversus, sed hoc conditionatum non cognoscitur a Deo per scientiam mediam, sed per scientiam mere naturalem, per quam comprehendit omnipotentiam suae voluntatis, et virtutem intrinsecam efficacis auxilii, ut supra dictum est, et patebit clarius ex his, quae in disputatione 25. dicenda erunt.
Ad decimum respondetur, non solum non demonstrare, sed nec probabiliter suadere, quod intendit. Etenim principium assumptum in maiori, voluntarium est et manifeste falsum, etiam in sententia defendentium scientiam mediam. nam ipsi fatentur, quod Deus decrevit concurrere cum voluntate creata ad actus liberos concursu generali indifferenti, si ipsa videlicet voluerit influere, et tamen hoc decretum in nulla re ponit necessario mutationem realem: nam Deus habet hoc decretum (in eorum sententia) etiam respectu eorum, qui nihil operantur, in quibus tamen per illud decretum nulla fit realis mutatio. Et ad probationem respondetur, quod quando decretum Dei est absolutum ex parte obiecti voliti, resultat ex illo pro aliquo tempore realis mutatio in creatura; quando autem est conditionatum ex parte obiecti voliti, non est necesse, quod inferat mutationem realem in creatura: sed sufficit, quod ex vi illius decreti aliter mutaretur creatura, si conditio fuisset impleta, et haec realis mutatio, quae futura esset, si adimpleretur conditio, est etiam sufficiens, ut divina voluntas aliter comparetur ad creaturas post illud decretum actuale, quam antea: eo, vel maxime, quod respectus rationis, qui involvitur in decreto Dei actuali in ordine ad obiecta secundario volita, ut obiecta sunt, non est respectus praedicamentalis, sed transcendentalis; nec est respectus realis, sed rationis; etiam ex parte creaturarum, quando creaturae non existunt, sed existerent, si adimpleretur conditio.
Secundo respondetur, non esse necessarium etiam in decreto Dei absoluto ex parte obiecti voliti, quod semper inferat mutationem realem in creatura, pro aliqua differentia temporis. Etenim decretum, quo Deus vult sua lege naturali obligare sub peccato mortali creaturam rationalem, est absolutum ex parte obiecti voliti, et tamen ex hoc decreto nulla resultat mutatio realis in eadem creatura.
XXXIII Et per haec respondetur ad primam confirmationem, quod quando decretum Dei actuale est absolutum ex parte obiecti voliti, connotat aliquid existens in creatura pro aliqua differentia temporis, quod possit non esse; at quando decretum est conditionatum ex parte obiecti voliti, solum connotat aliquid, quod ex vi illius decreti existeret in creatura, si adimpleretur conditio; quod tamen poterat non esse: nam adimpleta conditione produceretur a Deo, non quidem ex necessitate absoluta, sed solum necessitate ex suppositione immutabilitatis decreti divini, ut dicetur infra.
Ad secundam confirmationem respondetur, quod locus Aug. ex lib. de gratia, et lib. arb. c. 8. non adducitur ad propositum: nam ibi loquitur expresse de futuris quae revera futura erant, scilicet de peccatis futuris eorum, qui rapti non sunt, quando erant in gratia; haec autem peccata fuerunt quidem certo et infallibiliter cognita a Deo ut futura, antequam fierent, sed non fuerunt cognita ante actuale decretum divinae voluntatis, sicut arguens praetendit: sed post decretum, quo Deus statuit peccata illa futura permittere, et ad ipsam actionem peccati in quantum est actio concurrere ad modum explicandum disputatione vigesimaquinta. De his futuris perversissime, et insanissime dicitur, quod Deus ea non cognoverit, antequam fierent: sicut perversissime et insanissime dicitur, quod Deus ea impedire non potuerit. De aliis autem futuris conditionatis, de quibus procedit praesens controversia, non perversissime, et insanissime, sed rectissime, et verissime dicitur, quod ante decretum divinae voluntatis, non sint scibilia, ut determinate futura, etiam ex hypothesi, quod voluntas creata constitueretur in talibus circumstantiis; sed solum ut possibilia fieri, ut supra dictum est. Si dicatur: Sanctum Augustinum non solum docere, Deum cognovisse peccata futura, sed etiam illud futurum conditionatum, si isti diutius vivant, peccabunt. Respondetur, quod etiam illud conditionatum cognovit Deus, sed post decretum actuale suae voluntatis, ut dictum est.
Similiter etiam locus adductus ex cap. 8. de praedestinatione Sanctorum non est ad propositum: nam in ipsa conditione, quae importatur in antecedenti, videlicet, si eos docere voluisset, includitur voluntas Dei conditionata ex parte actus volendi: ita ut sensus sit; si Deus voluisset eos efficaciter ad se trahere, venirent utique et ipsi; hoc autem conditionatum certo cognoscitur a Deo per scientiam mere naturalem, qua cognoscit efficaciam et omnipotentiam suae voluntatis, sicut certo cognoscit, quod si voluisset creare alium mundum, creasset illum. Nec est aliquis Theologus qui neget esse in Deo scientiam infallibilem horum et similium conditionatorum, quae simpliciter sunt necessaria: quia, ut docet S. Thom. eorum consequens, infallibiliter, sive ex necessitate consequentiae, sequitur ex antecedenti, si ponatur in esse.83 Ad alium locum Augustini ex cap. 14. de Dono persever. iam supra responsum est.
Ad tertiam confirmationem respondetur, quod, ut supra dictum est ex S. Th. ad veritatem propositionis conditionalis necessario requiritur, quod posito antecedenti, ponatur in esse infallibiliter, et consequens: et ad impugnationem respondetur, illo consilio significari, quod benignitas Regis magnam vim habet ad alliciendum, et trahendum moraliter populum ad obsequium et servitutem eius, in quo verum dixerunt, qui dederunt illud consilium, quoniam moraliter ita solet contingere; de facto tamen non habet infallibilem veritatem illud conditionatum antecedenter ad decretum, quo Deus statuit, per benignitatem Regis facere populum servum eius: nam secluso tali decreto, stabit aliquando, quod ponatur conditio illa, et quod populus sit ingratus et rebellis Regi: et idem dicendum proportionabiliter de aliis consimilibus consultationibus, et consiliis.
Disputatio III: Utrum omnes res futurae sint actu praesentes in aeternitate secundum proprias existentias, quas habebunt in propria mensura.
Utrum omnes res futurae sint actu praesentes in aeternitate secundum proprias existentias, quas habebunt in propria mensura.
I. HAEC difficultas est praecipua inter illas, quae, ad declarandam certitudinem praescientiae divinae comparatione futurorum contingentium, conducunt. Si enim semel statuatur, omnia futura contingentia actu existere ab aeterno, in mensura aeternitatis, nedum in esse cognito, et obiectivo: sed etiam secundum proprias et actuales existentias; aperitur via facilis ad explicandam infallibilitatem eiusdem scientiae divinae. Sunt ergo in hac parte duae oppositae sententiae. Prima est multorum Theologorum asserentium, res non esse praesentes Deo in aeternitate in esse reali, et secundum proprias existentias, nisi quando actu eas habent in propria, et immediata mensura. Sequuti sunt hanc sententiam Scotus in 1. d. 39. et eius discipuli. idem tenet Aureolus apud Capr. Dur. eodem lib. d. 38. q. 3. Gabr. Ocham. et Palatius ibidem. Eandem sententiam tuentur multi ex recentioribus Theologis, qui contendunt, in eadem opinione esse S. Thomam. Argumenta, quibus convincuntur, sunt haec.
Primo, argumentantur ex locis Scripturae, in quibus habetur, solum Deum esse ab aeterno; alia vero omnia fuisse in tempore ab illo producta, ut patet Genes. 1. In principio creavit Deus caelum et terram. et Psal. 89. Priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis, a saeculo, et usque in saeculum tu es Deus. Haec autem loca, et similia debent intelligi in sensu proprio; ergo proprie loquendo, nulla res creata habet ab aeterno in ipsa aeternitate propriam, et actualem existentiam; sed solum est praesens Deo ab aeterno in esse cognito, sive in esse obiectivo.
Arguitur secundo ex auctoritatibus S. Thomae, in quibus solum concedit ab aeterno realem praesentiam in aeternitate secundum esse obiectivum: etenim 1. p. q. 14. ar. 13. inquit, quod futura in tempore sunt Deo ab aeterno praesentia: quia eius intuitus fertur ab aeterno super omnia, prout sunt in sua praesentialitate. et 12. q. 91. ar. 1. ad 1. ait, quod ea, quae in seipsis non sunt, apud Deum existunt, inquantum sunt ab ipso cognita, et praeordinata. et idem docet 1. cont. Gen. c. 66. ratione 6. item etiam 1. p. q. 8. ar. 3. inquit, quod Deus est praesens omnibus rebus, et omnia sunt in conspectu eius praesentia; quia intuetur omnia: ubi S. Thom. non ponit aliam praesentiam rerum in ordine ad Deum antequam sint, nisi solum obiectivam.
Arguitur tertio: Futura non existunt ab aeterno in aeternitate: ergo non coexistunt Deo in aeternitate. Patet consequentia: nam coexistere alicui, est simul existere cum illo. Antecedens probatur. Omnes res creatae incipiunt existere in aeternitate: nam incipiunt existere in seipsis secundum mensuram propriam, et consequenter incipiunt existere in quacunque alia mensura superiori; ergo non existunt ab aeterno in aeternitate.
Confirmatur primo. Si res ab aeterno existerent in aeternitate, sequeretur, quod non essent creatae a Deo. probatur: nam, cum creatio sit productio totius entis ex nihilo, ad veram creationem requiritur, quod res habeat esse post non esse: quod autem est ab aeterno in aeternitate, non habet esse post non esse; ergo.
Confirmatur secundo: nam in Conc. Nicen. in simb. fide damnatur illa impia vox Arrii, asserentis de Filio Dei, quod erat, quando non erat, et quod incoeperat sicut creaturae: si autem vera est sententia, quae asserit, omnes res creatas fuisse ab aeterno in aeternitate, nulla esset differentia quantum ad ipsam aeternitatem inter generationem Verbi, et productionem creaturarum secundum proprias existentias: ergo.
Arguitur quarto: Sequeretur ex opposita sententia, quod in aeternitate darentur duae contradictoriae verae, probatur manifeste: Istae sunt contradictoriae, Petrus est albus, et Petrus non est albus: sed istae sunt verae, si res futurae existant ab aeterno in aeternitate, ergo: minor probatur: In casu quod Petrus hodie sit albus, et cras niger: affirmativa est vera; etenim cum in nostro tempore verificetur modo, quod Petrus sit albus, etiam est albus in mensura aeternitatis. negativa vero probatur: nam cras Petrus revera non erit albus, sed futura existunt in aeternitate secundum proprias existentias, iuxta oppositam sententiam, ergo etiam erit vera ab aeterno in aeternitate; Petrus non est albus, et ita erit simul albus et non albus in aeternitate.
Arguitur quinto: Implicat quod idem bis producatur; sed si res existunt in aeternitate, antequam in propria mensura, idem bis produceretur realiter; ergo. Minor probatur: nam, si Antichristus coexistit Deo ab aeterno in ipsa aeternitate; ergo iam est productus in aeternitate: alias enim non posset existere, cum non habeat esse a seipso, sed ab alio. Item, etiam Antichristus revera est futurus: ergo iterum erit producendus, atque adeo idem bis produceretur.
Arguitur sexto: Creaturae futurae in nostro tempore, non coexistunt Angelo in mensura aevi; ergo nec Deo in mensura aeternitatis. Antecedens probatur: nam alias Angelus cognosceret naturaliter omnia futura contingentia, antequam producerentur, quia essent illi praesentia; et coexisterent illi in mensura aevi, qua mensuratur Angelus. Consequentia vero probatur: nam aevum est mensura superior ad nostrum tempus, sicut aeternitas: ergo si futura contingentia existunt in aeternitate, quia est mensura superior, etiam existunt in mensura aevi, antequam producantur in tempore.
Confirmatur: Deus propterea habet certam notitiam futurorum contingentium, quia coexistunt illi in mensura aeternitatis, secundum illud esse reale, quod habebunt in tempore: sed etiam futura contingentia coexistunt Angelo in mensura aevi, cum illa mensura sit superior ad nostrum tempus, et sit invariabilis et tota simul; ergo etiam Angelus habebit certam cognitionem futurorum contingentium.
Arguitur septimo: Impossibile est, quod aliquid existat in mensura superiori secundum suum esse reale, nisi prius existat in mensura inferiori secundum idem esse reale; ergo implicat, quod aliquid habeat propriam existentiam in aeternitate, nisi eam habeat in propria mensura: sed res futurae non existunt in propria mensura; ergo neque in mensura aeternitatis. Antecedens probatur: nam res non comparantur ad mensuram superiorem, nisi mediante inferiori. Sicut ergo implicat, quod aliquid sit sub caelo tanquam sub mensura inadaequata, et superiori, nisi existat in aliquo loco inferiori sibi proprio et adaequato: ita erit implicatio, quod aliquid existat realiter in aeternitate, antequam habeat esse in propria mensura.
Arguitur octavo. Si res iam habent esse in aeternitate, et propriam existentiam; sequitur, quod nulla remaneat libertas arbitrii, neque contingentia rerum: hoc autem non est dicendum; ergo. Sequela probatur: nam si existunt in aeternitate; ergo iam omnia futura sunt producta secundum omnes circumstantias, quas habebunt in nostro tempore; ergo non erit modo in potestate liberi arbitrii aliquid facere, vel alio modo, quam factum sit in aeternitate; ergo nulla remanet libertas.
Confirmatur: Futurum contingens, et liberum, non est in aeternitate, nisi per idem esse, quod habiturum est in tempore: sed si in tempore haberet esse, antequam fieret a libero arbitrio, non esset contingens neque liberum: ergo similiter non erit contingens, neque liberum, si habet esse in aeternitate, antequam a libero arbitrio producatur in tempore.
II. Secunda sententia, est praecedenti opposita, quam sequitur Capr. in 1. d. 36. q. unica, ar. 1. et d. 38. q. un. art. 2. Ferrar. 1. contra Gent. c. 66. et 67. Aegidius in 1. d. 38. q. 1. Caiet. 1. p. q. 14. ar. 13. et omnes Thomistae, et est expressa sententia S. Th. ut inferius patebit. Pro cuius explicatione sunt aliqua supponenda.
Notandum est primo, quod quando dicimus, res futura est, sive existit in aeternitate secundum propriam existentiam; adverbium, nunc, quod includitur in illo verbo, est, non denotat nunc temporis nostri; ita ut sensus sit, quod in mensura, qua nos mensuramur secundum esse successivum, quod habet, res futurae existant in aeternitate, sed solum importat nunc aeternitatis; quod est invariabile, et totum simul.1
Notandum secundo, aeternitatem comparari ad nostrum tempus, sicut mensura communis ad particularem:2 Est quid simile in naturalibus. Sicut enim caelum in ratione loci comparatur ad istam aulam, et ad omnia, quae continentur in illa, tanquam mensura communis, et universalis ad particularem: ita proportionabiliter aeternitas comparatur aevo, et nostro tempori. Unde sicut omnia, quae continentur in ista aula, continentur sub caelo, et non e converso: ita quicquid continetur in nostro tempore, continetur in aeternitate, et non e contra.
Notandum tertio ex Ferrar. c. 66. cit. §. considerandum, quod ut docet Arist. 4. phy. tex. 114. aliter dicuntur duae res mensuratae aliqua duratione coexistere inter se, et aliter dicuntur ipsae durationes coexistere.3 Etenim, quae mensurantur duratione, dicuntur inter se coexistere, quando ambo coexistunt in eadem mensura praesenti; sicut duo individua dicuntur coexistere in hac die, quia in ordine ad mensuram huius diei habent simul esse, duae autem mensurae dicuntur coexistere: quia una continetur in alia, sicut praesens dies coexistit mensi Martio, et anno 1610. quia continetur in illo. Ut ergo res futurae coexistant Deo in aeternitate, sufficit et requiritur, quod Deus et futura simul habeant esse in illa mensura aeternitatis, qua mensuratur Deus: quamvis aeternitas sit propria et adaequata mensura Dei; aliarum autem rerum sit communis, et inadaequata.
III. Conclusio ergo nostra sit: Res futurae non solum sunt praesentes Deo in aeternitate secundum esse obiectivum, sive in esse cognito; sed etiam secundum realem praesentiam, et actualitatem, quam habebunt in nostro tempore.4 Haec conclusio est contra auctores primae sententiae: asseritur tamen a S. Thoma, ar. 13. cit. et 1. cont. Gent. c. 66. ratione 6. ubi dicit, quod Deus cognoscit omnia contingentia, non solum, prout sunt in suis causis, sed etiam prout unumquodque eorum est actu in seipso. et 1. p. q. 14. ar. 13. c. inquit, quod omnia, quae sunt in tempore, sunt Deo ab aeterno praesentia, non solum ea ratione, qua habet rationes rerum apud se praesentes, ut quidam dicunt, sed quia eius intuitus fertur ab aeterno super omnia; prout sunt in sua praesentialitate.
Respondent auctores oppositae sententiae, S. Thomam intelligi de praesentialitate obiectiva tantum, non autem de praesentialitate reali, quae est secundum proprium suum esse, et propriam existentiam.
Sed haec explicatio videtur pugnare, cum verbis S. Thomae, nam quod est praesens solum obiective, nondum habet esse in seipso, vel saltem non est praesens secundum quod habet esse in seipso; at S. Tho. aperte dicit, quod futurum est praesens Deo, prout actu habet esse in seipso, in ordine ad mensuram aeternitatis: ergo. Addo: nam S. Thom. ait expresse, quod futura non solum dicuntur praesentia Deo in aeternitate: Secundum quod Deus habet rationes rerum apud se praesentes, quod pertinet ad praesentialitatem obiectivam; sed etiam, quia unumquodque eorum habet esse in aeternitate, quae est tota simul. et 1. con. Gen. c. 66. cit. addit, quod quicquid est in quacunque parte temporis coexistit aeternitati, quasi praesens eidem, etiam si respectu alterius partis temporis sit praeteritum, vel futurum: et idem docet, q. 2. de verit. ar. 12. in corp. et 1. p. q. 57. ar. 3. et q. 86. ar. 4. et 22. q. 171. ar. 6. ad primum, et secundum, quae loca sunt necessario videnda. Hanc doctrinam magis explicat S. Thom. in 1. d. 38. q. 1. ar. 5. in corpore, ubi ait: quod Deus non tantum cognoscit ab aeterno de rebus se cognoscere causas, quod est esse in cognitione sua: sed etiam ab aeterno videt uno intuitu singula tempora, et rem talem esse in hoc tempore, et in hoc deesse.5 Quibus verbis aperte fatetur, res futuras habere praesentialitatem, non solum obiectivam in ordine ad divinum intuitum: sed etiam secundum realem praesentiam, quam habebunt in propria mensura.
IV. Probatur haec sententia, primo ex sacris literis, in quibus non obscure insinuatur nostra conclusio, praesertim Iob. 14. cum dicitur: et numerus mensium eius apud te est, quem locum explicans S. Greg. ait: quoniam apud omnipotentem Deum etiam labentia stant, apud eum esse numerum nostrorum mensium perhibuit:6 sed in mensibus sunt tempora futura, et praeterita: ergo, haec stant praesentialiter apud Deum. Item ad Haebr. 1. dicitur de verbo divino: Per quem fecit, et saecula: in seculis autem, quaedam sunt praeterita, quaedam futura: sed omnia dicuntur esse facta a Deo: quoniam in aeternitate, omnia sunt praesentia. Item etiam Isaiae 45. dicitur de Deo, quod fecit ventura,7 sive quae futura sunt, ubi futura in seipsis dicuntur facta a Deo: quia in aeternitate eius, omnia sunt praesentia tanquam facta, nec respectu illius est aliquid futurum, aut praeteritum: quamvis aliquid dicatur praeteritum in ordine ad unam partem temporis nostri, et futurum in ordine ad aliam. Denique, pro hac sententia est notandus locus Apostoli ad Rom. 4. ubi dicitur de Abraham: Patrem multarum gentium posui te ante Deum, qui vocat ea, quae non sunt, tanquam ea quae sunt,8 ubi per hoc quod dicitur, Ante Deum, explicat, quod dixerat de praeterito, Posui te: etenim licet illud esset futurum, quia tamen in aeternitate Deo erat praesens, ideo dixit, Posui te, et rationem subdit, cum ait: Qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt. quasi diceret: Ideo de futuro loquitur per modum praesentis: quoniam futura sunt Deo praesentia in aeternitate, et eodem modo intuetur quae sunt facienda in tempore nostro, sicut quae facta sunt, aut fiunt: sic explicat locum illum Apostoli S. Ambros. et alii plures Doctores sancti.
Probatur secundo, auctoritate Sanctorum, et primo ex S. Aug. lib. 4. de Trinit. c. 17. ubi ait. Apud Deum praeterita, et futura stant. Et lib. 5. c. 16. Apud Deum (inquit) nec praeterita transierunt, et futura iam facta sunt. idem dicit lib. 15. c. 7. sed specialiter ad idem probandum, est insignis locus eiusdem S. Augustini in Soliloquiis, c. 26. ubi ait: Antequam enim nascerer ego filius ancillae tuae, Domine, spes mea ab uberibus matris meae, tu praevidisti, praeparasti mihi semitas, quibus incederem, et venirem ad gloriam domus tuae. Prius quam me formares in utero, novisti me: et antequam exirem de vulva, quidquid tibi placuit, praeordinasti de me. Quae, et qualia sunt in libro tuo scripta de me in secreto consistorii tui, ego quidem ignoro, unde et valde timeo: Tu vero nosti; quoniam, quod ego per successus dierum; et temporalium, hinc ad mille annos huius temporalitatis expecto, in conspectu aeternitatis tuae, iam factum est, et quod futurum est, iam factum est. Haec autem verba explicari non possunt de sola praesentialitate obiectiva: nam futura, si solum essent obiective praesentia in aeternitate, non dicerentur iam esse facta in eadem aeternitate. Idemque tenet Hieron. ad Ephes. 1. Ambros. ubi supra, et lib. 8. de fid. ad Gratianum, c. 7. Greg. hom. Dominicae in passione, Anselm. lib. de casu Diab. c. 18. et 20. et lib. de concordia praescientiae, et praedestinationis c. 1. Isidorus lib. 2. de summo bono c. 6. gloss. super Psalm. 89. et S. Prosper lib. 1. de voc. Gent. c. 24.
Probatur tertio, ratione: Deus habet claram et distinctam cognitionem intuitivam omnium futurorum contingentium: ergo omnia illa sunt praesentia in aeternitate secundum propriam existentiam, et non tantum in esse obiectivo, sive in esse cognito. patet consequentia: nam cognitio intuitiva est rei praesentis, prout praesens est secundum propriam existentiam. Antecedens autem probatur: nam cognitio, quam Deus habet futurorum contingentium est perfectissima; ergo intuitiva: alias mutaretur Dei cognitio, quando futura producerentur in esse; nam inciperet cognoscere intuitive, quod antea cognoscebat abstractive.
Probatur quarto, ratione Ferrar. ubi supra: Adam, et Antichristus, vel coexistunt Deo in nunc aeternitatis, secundum proprias existentias reales, vel non coexistunt: sed Adam coexistit Deo de praeterito, et Antichristus de futuro. si detur primum, habemus intentum: si secundum, sequitur dari in aeternitate futurum, et praeteritum: nihil enim dicitur praeteritum, et futurum in ordine ad aliquam durationem, nisi illa duratio habeat in se partes praeteritas, et futuras, ut patet in nostro tempore: si enim in illo solum esset unum instans indivisibile, nihil esset praeteritum, aut futurum in ordine ad illud; sed praeteritum, et futurum repugnant aeternitati, ut docet S. Thom. 1. p. q. 10. ar. 4. et 5. nam aeternitas est indivisibilis, et tota simul: ergo.
V. Probatur quinto: Illud quod aliquando coexistit aeternitati, semper illi coexistit; nam aeternitas est tota simul; ut dictum est: sed nato Antichristo erit verum dicere, Antichristus, coexistit Deo in aeternitate, secundum suum esse reale; ergo ab aeterno habet hanc coexistentiam in ipsa aeternitate. minor conceditur ab auctoribus oppositae sententiae, et consequentia probatur: nam aeternitas non habet successionem.
Ad hoc argumentum respondet quidam, distinguendo maiorem propositionem, si intelligatur enim de tota aeternitate, prout aeternitas est res quaedam simplex, nullis constans ex partibus, vera (inquit) est propositio: nam, cum aeternitas re ipsa careat in se partibus, fieri non potest, ut aliquid coexistat aeternitati, et non coexistat toti aeternitati, secundum rem ipsam aeternitatis: si autem intelligatur de aeternitate tota, prout potest aeternitas alios, et alios conceptus nostros terminare, quibus vere affirmetur, ipsam aeternitatem existere, sic falsa est propositio.
Sed haec solutio, non evacuat vim argumenti: secludamus enim nostros conceptus, et loquamur de ipsa existentia a parte rei: nam, ut iste auctor fatetur, quod semel existit a parte rei in aeternitate, coexistit toti aeternitati; ergo ita est a parte rei, quod Antichristus habet ab aeterno, in tota ipsa aeternitate actualem existentiam.
Probatur ultimo, et explicatur ista doctrina aliquibus exemplis. Primum exemplum est, quo utitur S. Tho. ar. 13. cit. ad 3. Nam ita se habet Deus in ordine ad futura contingentia, sicut existens in alta specula, ex qua intuetur totam viam in ordine ad transeuntes per illam: licet enim unus pergat post alium, et posterior non videat priorem; ille tamen qui est in specula omnes simul intuetur, et habet praesentes sibi: ergo similiter Deus habet sibi praesentes in specula aeternitatis omnes res, praeteritas et futuras; licet istae succedant illis. Secundum exemplum est eiusdem S. Thomae primo contra g. c. 66. ratione 6. ubi aeternitatem comparat centro. Sicut enim centrum indivisibile cum sit, adest cuicunque puncto opposito signato in circumferentia, et omnibus lineis ab eadem circumferentia ad centrum deductis: ita aeternitas, cu sit indivisibilis, adest omnibus existentibus in quacunque differentia temporis; et omnia habet sibi praesentia. Tertium exemplum est, quo utitur S. Anselm. lib. de concordia praescientiae, et praedestinationis Dei, c. 1. ubi dicit: quod sicut idem nunc temporis, cum sit indivisibile, attingit omnia loca divisibilia, et omnia locata quantumvis sint inter se distantia, et omnem durationem quantumcunque divisibilem: ita similiter aeternitas, quamvis sit indivisibilis, et tota simul, potest esse praesens multis durationibus divisibilibus, et inter se distantibus. Quartum exemplum desumitur ab anima rationali, quae est indivisibilis; et tamen est praesens simul, et tota in pluribus partibus corporis divisibilibus, et inter se distantibus; haec autem omnia amplius patebunt ex solutionibus argumentorum.
VI. AD primum argumentum ex factis a principio, respondetur, loca Scripturae adducta, et alia consimilia tantum docere, creaturas non fuisse ab aeterno in propria mensura; neque habuisse in se ipsis esse ab aeterno in propria mensura, solum autem Deum esse ab aeterno in propria mensura, quae est aeternitas: cum hoc tamen stat, quod omnia futura producenda in tempore, et similiter praeterita sint praesentia in aeternitate secundum proprias existentias, ut ex dictis patet.
Ad secundum argumentum ex auctoritatibus S. Thomae, respondetur, quod S. Doct. fatetur quidem futura contingentia esse praesentia Deo obiective in aeternitate, non tamen negat in illis locis esse praesentia secundum proprias existentias, quin potius, id expresse asserit in aliis locis supra inductis, pro nostra sententia, et quodl. 12. ar. 3. ad 3.
Ad tertium argumentum, negatur antecedens. Ad probationem dicitur, quod, ut futura coexistant Deo in aeternitate, non requiritur, quod prius existant in propria mensura; cuius ratio est, nam existentia, quam habent in aeternitate non dependet ab existentia futura, ut futura est: quoniam aeternitas est mensura infinita, et illimitata, in qua subinde potest Deus existentias omnium rerum intueri, antequam in propria mensura existant. Unde quamvis futura incipiant existere in propria mensura, in aeternitate tamen non incipiunt existere: quoniam aeternitas non habet prius et posterius, cum sit indivisibilis, et tota simul; unde non possumus in aeternitate signare aliquod instans, in quo res non sit, et aliud in quo incipiat esse, sive in quo primo sit.
Sed contra est argumentum: In hoc instanti nostri temporis, est verum dicere, nunc Antichristus coexistit Deo in aeternitate; ergo existentia rerum in aeternitate dependet ab existentia, quam habent in propria mensura; ergo implicat, quod haec propositio; Antichristus est in aeternitate, verificetur in mensura aeternitatis; quin etiam verificetur in nostro tempore, et in quolibet instanti illius.
Respondetur cum Ferrar. 1. cont. Gent. c. 49. et 66. istam propositionem: In hoc instanti nostri temporis, Futura sunt praesentia in aeternitate, habere duplicem sensum: primus est; quod illa determinatio in hoc instanti, sive in hoc tempore nostro, importet mensuram veritatis illius enunciationis; et in hoc sensu, illa propositio verissima est: nunc enim verum est dicere, quod Antichristus est praesens Deo in mensura aeternitatis, et similiter heri fuit vera illa enunciatio, et pro quolibet instanti futuro erit vera. Secundus sensus est; ut illa determinatio in hoc tempore, importet non mensuram veritatis propositionis; sed mensuram actualis existentiae Antichristi, aut alterius rei futurae, et tunc propositio est falsa: sensus enim illius est, quod in hoc instanti praesenti, res omnes futurae, sunt in se ipsis, et a Deo intuentur in ipsa aeternitate, tanquam coexistentes sibi, et habentes esse in propria mensura: Hanc eandem doctrinam sequitur Caiet. ar. 13. cit. Advertit enim, res esse praesentes in aeternitate, posse intelligi dupliciter: primo, ita, quod coexistentia rerum temporalium in aeternitate, mensuretur quolibet instanti nostri temporis; et hic sensus est falsus, nec intentus a S. Thoma. Secundo, ita, ut in quolibet nunc aeternitatis res temporales sint praesentes Deo in ipsa aeternitate, et in hoc sensu intelligendus est S. Thom. Cum ergo aeternitas ipsa comprehendat omnia tempora, in quolibet etiam instanti nostri temporis verificatur, quod omnia temporalia sint praesentia Deo in aeternitate.
Ad primam confirmationem respondetur ex dictis, creationem proprie, et absolute loquendo, respicere propriam mensuram, in qua res producuntur de non esse, ad esse, cuius ratio est: nam in tempore, reperitur prius, et posterius, unde in illo possumus signare aliquod instans, in quo res non sit, et aliud in quo res incipiat esse, quod quidem non habet locum in aeternitate, cum sit indivisibilis, et tota simul.
Respondetur secundo, quod, ut dicit S. Augustinus, locis superius allegatis, et colligitur ex Isaiae cap. 45, cit. quae futura sunt,dicuntur facta apud Deum,quoniam respectu illius nihil est futurum. Sed tamen est advertendum, quod eadem actione, qua futura fient in tempore, dicuntur facta in aeternitate : quoniam actio futura est semper praesens in mensura aeternitatis.
Ad secundam confirmationem respondetur ex dictis, differentiam, quam constituit Concilium contra Arrium inter filium Dei, et creaturas, consistere in hoc, quod filius Dei in mensura propria non incepit esse, neque habuit esse post non esse; creaturae autem inceperunt esse in propria mensura : nam in tempore productae sunt a Deo de non esse ad esse. Unde ista consequentia non valet : Antichristus est in aeternitate; ergo Antichristus est : argumentamur enim a minus restricto, ad magis restrictum affirmative, sive ab amplo, ad non amplum. Unde sicut non sequitur, Petrus est, vel fuit, vel erit ; ergo Petrus est:ita non sequitur, Petrus est in aeternitate ; ergo Petrus est : nam ad hoc, ut sit in aeternitate; sufficit, quod in aliqua differentia temporis nostri habeat esse, sive sit in tempore praesenti, sive in tempore praeterito, sive futuro : ad hoc autem quod verificetur ista propositio ; Petrus est,oportet, quod in propria mensura sit.
VII. Ad quartum argumentum, Caiet.1.p. q.14. ar.13. et Magister Bañes in q. 10. art. 1. ad ultimum argumentum, et alii plures Thomistae non reputant inconveniens, quod in mensura aeternitatis dentur duae contradictoriae verae. Quorum ratio est, quoniam illud instans indivisibile aeternitatis, secundum omnium Theologorum sententiam,quamvis formaliter sit indivisibile,propter suam tamen eminentiam,continet virtualiter successionem, et diversa instantia nostri temporis: unde in illa mensura aeternitatis verificantur una contradictoria per habitudinem ad unum instans nostri temporis, et similiter alia per habitudinem ad aliud instans extrinsecum.
Sed haec solutio patitur impugnationem : nam contradictoriae, si vere contradictoriae sint, debent accipi in ordine ad idem instans. nam contradictio est affirmatio, et negatio eiusdem de eodem, et secundum idem; ergo implicat, quod duae contradictoriae sint verae, etiam in aeternitate.
Respondetur ergo ad argumentum, illas contradictorias non esse veras, etiam in aeternitate;9 negativa enim est falsa:sensus enim illius est, quod Petrus in instanti aeternitatis, secundum quod illud instans correspondet cuilibet instanti nostri temporis non est albus, qui quidem sensus est falsus. Et si fiat argumentum: nam Petrus in instanti aeternitatis est niger ; ergo in instanti aeternitatis non est albus, negatur consequentia:nam,ut affirmativa verificetur, sufficit,quod in aliquo instanti nostri temporis sit niger, ad hoc autem, quod verificetur illa negativa: Petrus non est albus in aeternitate,requiritur, quod in instanti aeternitatis secundum quod correspondet cuilibet instanti nostri temporis,non sit albus : Si autem una propositio accipiatur pro instanti aeternitatis, secundum quod correspondet uni instanti nostri temporis; altera vero accipiatur pro instanti aeternitatis, secundum quod correspondet extrinsece alteri instanti nostri temporis, tunc non sunt contradictoriae.sicut etiam istae non sunt contradictoriae, in ordine ad nostrum tempus : Petrus nunc est albus, Petrus cras non erit albus:nam utraque potest esse simul vera, et falsa.
Ad quintum argumentum negatur, quod bis producantur res futurae, et ad probationem respondetur,quod Antichristus semel tantum producitur in tempore, sed tamen eius productio, quae respectu huius diei dicitur futura, respectu aeternitatis est praesens : quoniam,ut dictum est, aeternitas toti tempori nostro coexistit praesens : cum nullam admittat successionem.
VIII. Ad sextum argumentum respondetur, cum Caiet. ar.13.cit. in solutione ad tertiam rationem Scoti,cognitionem Angeli,qua cognoscit futura contingentia,non mensurari aevo.10 Cuius ratio est ; nam actualis repraesentatio singularium contingentium,quae fit per species inditas,non mensuratur aevo, sed de novo advenit quando in esse producuntur futura : non ergo sequitur, quod Angelus cognoscat futura contingentia, antequam producantur in esse.
Sed contra hanc solutionem est argumentum. Nam illa cognitio futurorum, saltem mensuratur instanti Angelico, quod est indivisibile, et totum simul; ergo futura possunt habere coexistantiam in ordine ad illud instans Angelicum,antequam existant in propria mensura, atque adeo Angelus poterit cognoscere futura,antequam sint.
Respondetur,quod instans Angelicum licet non admittat variationem, et successionem in substantia operationis, quam mensurat, eam tamen admittit, quantum ad aliqua accidentia, ut docet S.Thom. quodl. 9. ar.8. et Ferrar. 3. cont.Gent.c. 100. et Magister Bañes 1. p. q. 63. ar.6. in fin.aeternitas autem nullam prorsus variationem admittit,sicut neque ipse Deus. unde Deus absque ulla successione simul intuetur omnia,prout sunt praesentia in aeternitate; Angelus autem successive cognoscit futura contingentia,quando sunt in propria mensura. Est etiam alia differentia : nam instans Angelicum, licet sit mensura perfectior,non tamen est mensura superior ad mensuram nostri temporis, neque eam continet,quemadmodum aeternitas continet omnes alias mensuras.Unde non sequitur, quod futura contingentia coexistant Angelo in ordine ad propriam mensuram ipsius Angeli,sicut coexistunt Deo in ordine ad mensuram aeternitatis : et per haec patet ad confirmationem.
Ad septimum argumentum respondetur,quod quando superior mensura est finita,et limitata,nihil existit in superiori mensura, et inadaequata,nisi prius existat in mensura inferiori propria, et adaequata; ut contingit in exemplo adducto in argumento. caeterum, quando mensura superior est infinita, et illimitata ; qualis est aeternitas, bene potest aliquid existere,secundum realem existentiam in superiori mensura, antequam existat in mensura inferiori sibi propria, et adaequata.11 Cuius ratio est, quia mensura infinita, nullam potest admittere in se successionem, aut mutabilitatem: unde eminentiori modo.continet in se in unico instanti, quicquid continetur successive, in mensuris inferioribus.
Ad ultimum argumentum respondetur, supposito quod Deus praesentialiter videat in aeternitate aliquem actum nostri liberi arbitrii futurum tali tempore, simul esse incompossibile, quod actus ille non fiat: simpliciter autem,et in ordine ad suam causam proximam, quae defectibilis est, potest non esse. Unde, quando in tempore producitur a voluntate, libere producitur, et contingenter : libertas enim, et contingentia rerum desumitur formaliter ex habitudine ad causam proximam. Et si argumentum aliquid concluderet, etiam probaret,quod praescientia Dei tolleret libertatem,et contingentiam rerum. Nam, supposito,quod Deus praescivit, aliquid esse futurum,implicat in sensu composito, quod illud non sit futurum. Confirmatur haec solutio : nam supposito, quod ego video Petrum loquentem, impossibile est, quod non loquatur,et tamen libere loquitur, et contingenter; ergo eodem modo,licet Deus praesentialiter videat omnes actiones futuras liberi arbitrii, nihilominus producuntur libere, et contingenter suo tempore : ergo existentia rerum in aeternitatem non impedit earum contingentiam.
Ad confirmationem respondetur,quod idem esse, quod habet futurum contingens in tempore,habet etiam in nunc aeternitatis : sed respectu nostri temporis, illud esse est futurum,respectu autem aeternitatis est praesens. Unde, quamvis in aeternitate sit praesens, fiet nihilominus contingenter suo tempore. et cum arguitur: Si futurum haberet esse in tempore, antequam produceretur a sua causa libera,et contingenti,tolleretur libertas respectu illius actus; ergo etiam tollitur, si habet esse in aeternitate, prius quam a sua causa contingenti producatur in tempore. Respondetur, negando consequentiam:nam si futurum contingens haberet esse in tempore, antequam produceretur a libero arbitrio,respectu illius se haberet mere passive, ut dixit Lutherus: quia solum reciperet actionem productam ab alio, et non a se ipso; unde respectu illius non esset causa libera : hoc autem non sequitur ex hoc, quod futura contingentia, et libera habeant esse in aeternitate, antequam producantur in tempore : Etenim, sicut Deus intuetur in sua aeternitate actum nostrum liberum, qui futurus est tali tempore,ita etiam intuetur in eadem aeternitate causam liberam illius actus, libere illum producentem,quamvis respectu nostri temporis, illa productio sit futura.
IX. Unum tamen argumentum difficile restat dissolvendum. Sequeretur ex nostra sententia, quod daretur in actu, multitudo infinita, quae esset actu praesens in aliqua duratione; consequens est impossibile; ergo.12 sequela probatur : nam omnes cognitiones futurae Beatorum sunt infinitae;ergo si omnes illae sunt actu praesentes Deo in mensura aeternitatis secundum proprias existentias, dabitur multitudo infinita in actu respectu alicuius durationis. minor autem probatur : nam in duratione temporis limitata non potest dari multitudo actu infinita : quia quaelibet multitudo constans ex omnibus suis partibus,est proportionabilis speciebus numerorum, ac per consequens est finita, sicut est finita quaecunque species numeri, cum specificetur per ultimam unitatem ; sed haec ratio etiam procedit de multitudine existente in aeternitate; ergo implicat, quod in aeternitate detur aliqua multitudo actu infinita.
Ad hoc argumentum Respondetur ; in aeternitate posse existere infinita :13 quoniam illa non sunt praesentia sibi, licet sint praesentia in aeternitate; sicut Adam, et Antichristus sunt praesentes Deo in aeternitate, et coexistunt in ipsa aeternitate, non tamen sunt praesentes inter se: quoniam in ordine ad propriam mensuram, Adam est praeteritus,et Antichristus futurus. Implicatio autem infiniti in actu, solum est respectu eorum, quae sunt inter se praesentia: quia tunc darentur infinita sibi invicem praesentia, et multitudo aliqua in actu rerum coexistentium, quae non esset proportionabilis speciebus numerorum, quod implicat contradictionem.
Sed contra hoc,est argumentum: Quae sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se; ergo quae sunt praesentia uni tertio, sunt praesentia inter se.sed Adam,et Antichristus, et omnes cogitationes futurae sunt actu praesentes uni tertio, videlicet aeternitati; ergo sunt praesentes inter se,ac per consequens omnes cogitationes futurae erunt actu praesentes inter se, et ita dabitur infinitum in actu in rebus praesentibus inter se. Respondetur, maiorem assumptam verificari solum in his, quae sunt eadem uni tertio, re et ratione;14 non autem in illis, quae licet realiter identificentur uni tertio; differunt tamen ab illo ratione, ut patet in divinis. Etenim Pater, et Filius sunt idem realiter Essentiae divinae,et tamen inter se distinguuntur personaliter: Pater enim non est Filius. Similiter etiam actio, et passio identificantur motui,et tamen inter se distinguuntur. Proportionabiliter dicimus in praesenti,quod quamvis existentia Antichristi, et Adae sit praesens in aeternitate,tamen inter se non sunt praesentes: quoniam praesentia inter se desumuntur ex habitudine ad propriam mensuram, in ordine ad quam non coexistunt : unde non sequitur,quod detur in actu infinita inter se praesentia.