Scotus Academicus, Tomus octavus: De Divino Gratiae Beneficio, et initium De Virtutibus Theologicis
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Divino Gratiae Beneficio
Praeludia I: Praeludia Theologica
Disputatio I: De Existentia et Necessitate Gratiae
Articulus I: De necessitate gratiae ad verum cognoscendum
Quaestio I: An possit homo in statu naturae lapsae, absque speciali divinae gratiae auxilio, omnes veritates naturales speculativas cognoscere.
Quaestio II: AN ET QUALITER GRATIA SIT NECESSARIA AD VERUM MORALE DETEGENDUM.
Quaestio III
Articulus II: De necessitate gratiae ad bonum faciendum
Quaestio I: UTRUM HOMO POSSIT SINE ULLA GRATIA VELLE ET OPERARI BONUM SUPERNATURALIS ORDINIS.
Quaestio II
Quaestio III
Quaestio IV: **AN ET QUOMODO GRATIA NECESSARIA SIT AD DILIGENDUM DEUM UT AUCTOREM NATURAE.**
Quaestio V
Articulus III: De necessitate gratiae ad malum vitandum
Vox unus fuit, sed multiplex Pelagianorum error: qui enim exi- stimabant sufficientes esse, ac validas liberi arbitrii vires ad bonum quodlibet exercendum, censebant pariter eas esse vi potentes ad quodlibet malum expugnandum, et hinc affirmabant non opus esse gratia ad vincendas quascumque tentationes, et occasiones peccati, non modo sigillatim, sed etiam collective sumptas, ut videre est apud sanctum Augustinum, Epist. 99. ubi ait Pelagianos solito docere carendis futuris vincendisque peccatis, omnibusque tentationibus virtute superandis sine ullo deinceps adiutorio gratiae Dei, naturali possibilitate, humanam sufficere voluntatem: eaque de causa docebant Deum non esse oran- dum; Ne nos inducat in tentationem: siquidem hoc esse in hominis potestate, ut tentationes quantumvis graves absque ullo Dei auxilio vincere ac superare posset; ut testatur idem sanctus Doctor libro 1. operis imperfecti Contra Iulianum, ubi Pelagianos sic interpellat: Nec donum Dei poscitis, ne intretis in tentationem, hoc est, ne peccetis; in vestra enim virtute confiditis. Cumque illis obiiceretur illa particula Dominicae Orationis, quam Christus usurpare nos docuit: Et ne nos inducas in tentationem: reponebant illam ad corporales casus aver- tendos pertinere, ut refert idem S. August., Epist. 91. Illud verum, inquit, quod sequitur, Ne nos inducas in tentationem, non sic accipiunt, tamquam Deus orandus sit, quo nos ad superandas tentationes adiuvet peccatorum? sed ne quisquam irruens corporaliter, nos humanus casus affligat: quoniam tentationes vincere, ita sit in nostra positum potestate possibilitate naturae, ut hoc inaniter impetrandum orationibus arbitre- mur. Huic autem erroneae deviantium Haereticorum sententiae, alia plurimorum Catholicorum tum veterum, tum Recentiorum Doctorum extrema repugnat, nempe quod gratia ita sit necessaria ad superandas quascumque tam graves quam leves peccati occasiones et illecebras, ut ne modicae quidem ac levissimae eo absente divino auxilio vinci et removeri queant. Verum tutius ac securius procedit has inter extre- mas altera medians sententia, qua utriusque subtilis et Angelici Do- ctoris fidelissimi Discipuli contendunt gratiam desiderari quidem ad graves quasque peccati occasiones removendas, non ita ad leves, quae plerumque solis liberi arbitrii viribus facile superantur. Quocirca tres proponimus sequentes quaestiones solvendas: an, et qualiter gratia sit necessaria; Primo, ad vincendas peccati tentationes et illecebras. Secundo, ad resurgendum et abstinendum a peccato. Tertio, ad con- stanter perseverandum in aversione mali, et boni prosecutione.
Quaestio I: **QUALITER OPUS SIT DIVINAE GRATIAE AUXILIO AD TENTATIONES SUPERANDAS.**
NOTANDUM 1. Nomine tentationis intelligi provocationem ad pec- catum, quae est duplex: una quidem ab extrinseco: alia ab intrinseco. Prior quidem ea est, qua homines persuasione vel exemplo pravo seu provocatione alliciuntur ad peccandum. Posterior est qua homo per unam sui partem, scilicet inferiorem adversus superiorem rebellantem, ad id, quod vetitum est, stimulatur: quae tentationes ratione principii solito dieuntur carnis, mundi, et daemonis. Unaquaque autem illarum tentationum levis est aut gravis: levis ea dicitur, quae hominem le- viter ad peccandum sollicitat; gravis vero, qua vehementer ad pec- catum impellitur.
NOTANDUM 2. Gravitatem aut levitatem tentationis non esse me- tiendam ex gravitate vel levitate peccati, ad quod allicit: sed ex modo alliciendi vel trahendi voluntatem ad consensum: ita ut gravis illa sit, quae vehementer animam concutit, levis vero quae leviter allicit. Quod praeterea respective intelligendum est: nam eadem res quae leviter sollicitat hominem avaritia minime deditum, ea graviter avarum pro- vocat. Denique, gravitas illa non solum est metienda ex intensione, sed etiam diuturnitate, propter quam tentationes, alioqui leves et re- missae, solent propter frequentiam et importunitatem esse graves: e contrario vero tentationes licet valde intensae si momentaneae sunt, non adeo graves et periculosae solent esse, ut illis resisti non possit absque summa difficultate.
NOTANDUM 3. Tribus modis posse tentationem aliquam superari: Primo quidem per aliam vitiosam tentationem, cuius rei plurima profert exempla sanctus Augustinus, unde libro 1. De Nuptiis, c. 3. affirmat modum istum superandi tentationes, esse frequentem apud infideles: Et tunc, inquit, non peccata ⟦curantur?⟧, sed aliis peccatis alia peccata vincuntur: et lib. 21. De Civitate, c. 16. Nonnumquam aper- tissime vitia aliis vincuntur occultis, quae putantur esse virtutes, in quibus regnat superbia. Secundo, tentatio superatur cum victoria, quando videlicet ex amore Dei, vel inhabitantis, vel saltem moventis, supe- ratur. Unde sanctus Augustinus eodem lib. 21. De Civit. Dei: Tunc, inquit, vinci vitia deputanda sunt, cum Dei amore vincuntur; nec aliter nisi per mediatorem Dei et hominum, hominem Iesum Christum. Tertio denique, tentatio superatur per resistentiam, quando scilicet tentatione impellente ad peccatum, neque tentatus succumbit, neque proficit in ordine ad vitam aeternam; sed ex odio peccati, et amore recti non peccat, vel suspendendo actum suum, si possibilis sit huius- modi actus suspensio: vel faciendo bonum opus morale, a quo faciendo per tentationem avocabatur. — Conveniunt omnes Theologi, gratiam non desiderari ad vincendam tentationem priori modo; haec enim ten- tationis victoria nonnisi alteri tentationi peccando reportatur; Deus autem non iuvat ad peccandum. Certum etiam est, sine gratia non posse vinci tentationes secundo modo; quia ad id necessarius est Dei sincerus et verus amor charitatis, quae dit- fusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum. Igitur tota diffi- cultas est de tentatione superanda tertio modo, an videlicet quaelibet, tam gravis quam levis, absque gratiae subsidio possit superari.
Conclusio prima. — GRATIAE SUBSIDIO OPUS EST AD VIN- CENDAS ET ELIMINANDAS GRAVES TENTATIONES.
Probatur primo variis Scripturae sacrae oraculis, quibus signifi- catur hominem tentationibus impulsum stare non posse, sed prae- cipitem in peccatum ruere, nisi divino fulciatur ac protegatur auxilio. Sic Psalmo 17: In te eripiar a tentatione. Psal. 29. Ego dixi in abun- dantia mea, non movebor in aeternum; avertisti faciem tuum a me, et factus sum conturbatus. Psal. 117. Impulsus eversus sum ut caderem, et Dominus suscepit me. Et in oratione Dominica Christus inter caetera monuit Patrem caelestem orandum, Ne nos inducas in tentationem. Quibus omnibus oraculis aperte constat divino opus esse auxilio, ad superandas ingruentes undique tentationes; maxime ubi ingravescunt, et acriter animum ad peccandum stimulant et pertrahunt; ita quod si Deus non opituletur homini per gratiae auxilium, necessum sit ho- minem in peccatum labi.
Probatur secundo ex Conciliorum decretis: Primo namque in Con- cilio Diospolitano Can. 15. reprobari et anathematizari quod dictum tuerat a Pelagio, victoriam nostram non esse ex Dei adiutorio, sed ex libero arbitrio. Secundo Patres Carthaginensis Concilii, Epistola Sy- nodica, quae est 19. inter Augustinianas, docent quod si non sit gratia necessaria ad hoc ut non succumbamus tentationi, inaniter oramus:
Consideret ergo sanctitas tua, inquiunt, Innocentium summum Pon- tificem alloquentes, et Pastoralibus nobis compatiatur visceribus, quam sit pestiferum, et exitiale ovibus Christi, quod istorum (Pe- lagianorum), disputationes necessario sequitur, ut nec orare debea- mus, ne intremus in tentationem, quod Dominus et discipulos monu- it, et posuit in oratione quam docuit: neve deficiat fides nostra, quod pro Apostolo Petro se rogasse ipse testatus est; si enim pos- sibilitate naturae, et arbitrio voluntatis in potestate sunt constituta, quis non videat a Domino inaniter peti, et fallaciter orari cum orando poscuntur qua naturae nostrae iam ita conditae sufficientibus viribus obtinentur, nec debuisse dicere Dominum Iesum, Vigilate, et orate: sed tantummodo, vigilate ne intretis in tentationem: nec beatissimo Petro primo Apostolorum rogari pro te: sed moneo te, vel impero ac praecipio ne deficiat fides tua?
— Eodem argumento utuntur Patres Milevitani Epistola Synodica ad eundem Innocentium, quae est num. 22. inter Augustinianas, ubi sic postquam ita conquesti sunt de haeresi Pelagiana, his verbis: nova haeresis, inquiunt, et ni- mium perniciosa tentat surgere inimicorum gratiae Christi, qui nobis etiam Dominicam Orationem impiis disputationibus conantur auferre; subiungunt: ne nos inferas in tentationem, non ita intelligendum, tamquam divinum adiutorium poscere debeamus, ne in peccatum ten- tati decidamus: sed hoc in nostra esse positum potestate, et ad hoc implendum sufficere voluntatem hominis. — Idem determinatum fuit in Concilio Arausicano, Canone 9. ubi decernitur: Divini muneris est cum recte cogitamus, et pedes nostros a falsitate et iniustitia continemus. Et Canone 11. Nullus miser de quantacumque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia praevenitur.
Probatur tertio, ex decretis summorum Pontificum, primo quidem Innocentii Epistola ad Concilium Carthaginense, ubi inter caetera haec habet: Nisi magnis precibus gratia in nos implorata descendat, nequa- quam terrenae labis, et mundani corporis vincere conamur errores, cum pares nos ad resistendum non liberum arbitrium, sed Dei solum facere possit auxilium. Et intra: Quotidiana prostant illa remedia, quibus nisi freti, confisique nitamur, nullatenus vincere humanos poterimus er- rores. Necesse est enim, ut quo adiutiante vincimus, eo iterum nos adiuvante vincamur. — Zosimus Epist. ad universos orbis Episcopos, haec habet: Quo tempore interveniat, quo eius non egeamus auxilio? In omnibus igitur actibus, causisque, cogitationibus, motibus, adiutor et protector orandus est; superbum est enim, ut sibi quidquam humana natura praesumat, clamante Apostolo: *non est nobis colluctatio adversus carnem, et sanguinem, etc. — Caelestinus Epist. ad Episcopos Gallos affirmat neminem, etiam baptismatis gratia renovatum, idoneum esse ad superandas diaboli insidias, et ad evincendas carnis concupiscen- tias, nisi per quotidianum adiutorium Dei perseverantiam bonae con- versationis acceperit. — Gregorius Magnus, lib. 1. Moralium, cap. 7. exponens haec Iobi verba: In pulverem reduces me, scribit: Qui ut reduci in pulvere dicitur, quia dimissus sibi cuiuslibet tentationis aura raptatur. Et in Expositione Ps. 3. Poenitentialis, explicans haec verba: Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ait: Illos procul dubio Dominus relinquit, quibus constantiam in tribulatione non tribuit: necessario enim sequitur, ut omni tentationi sit subditus, quicumque a Deo fuerit derelictus.
Probatur quarto ex doctrina sanctorum Patrum, qui universim affirmant et docent tentationum nostrarum victoriam divino tribuen- dam esse auxilio; sic sanctus Cyprianus Tract. De oratione Domi- nica: Quando oramus, inquit, ne in tentationem inducamur, admo- nemur infirmitatis, et imbecillitatis nostrae, dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat. — Ambrosius in Psal. 13. Quis est tam fortis, inquit, ut nequaquam in tentationem moveatur, nisi Dominus ei adiutor assistat? — Chrysostomus, Homil. 21. in priorem ad Corinth. expo- nens haec Apostoli verba: Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, ait: Sunt ergo tentationes quae ferri non pos- sunt: et quae haec sunt? omnes, ut semel dicam; posse enim ferri situm est in Dei nutu. — Hieronymus, lib. 2. Contra Pelagianos, quibus cum opposuisset ista Christi Domini verba: Surgite, vigilate, et orate, ne intretis in tentationem; subiungit: Debuisset dicere iuxta vos: surgite, resistite, liberum enim habetis arbitrium, et semel vobis concessa a Do- mino potestate, nullius alterius indigetis auxilio. — Augustinus hoc valido argumento utitur, ut gratiae necessitatem adversus Pelagianos evincat, sic lib. De perfectione iustitiae, circa finem, ait: Quisquis negat nos orare debere, ne intremus in tentationem (negat autem hoc qui con- tendit ad non peccandum gratiae Dei adiutorium non esse homini ne- cessario; sed sola lege accepta humanam sufficere voluntatem), ab auribus omnium removendum, et ore omnium anathematizandum esse non dubito. Insignis est etiam iste locus quem habet lib. 50. Hom. 28. ubi sic scribit: Si adulter non fuisti, hoc tibi dicit Dominus Deus tuus: regebam te mihi, servabam te mihi, ut non adulterium committeres: suasor defuit, et ut suasor deesset ego feci: locus et tempus defuit; et ut haec deessent ego feci: adfuit suasor, non defuit locus, non defuit tempus; ut non consentires, ego terrui. Agnosce ergo gratiam eius, cui debes quod non amisisti. — Sanctus Prosper, cap. 35. Contra Collato- rem: Quisquis igitur, inquit, in tribulatione non deficit, ab illo se non dubitet iuvari, ad quem quotidie corda universorum fidelium clamant: ne nos inducas in tentationem. — Sanctus Fulgentius, Epist. 1. ad Probam., cap. 1. ait: Nec est aliquod vitae huius tempus, in quo non hominibus muscipulam tendat inimicus, cuius laqueos nemo potest pro- priis viribus evadere.
Dices: Quacumque posita tentatione gravi cum advertentia ra- tionis, homo consentiendo peccat, et quidem mortaliter, quando ⟦magis?⟧ gravis est, et magni momenti: ergo potest, et physice et moraliter ex vi liberi arbitrii non consentire tentationi, saltem non pec- cando. Consequentia patet: Nam, inquit Richardus a Sancto Victore, lib. De statu primi hominis, cap. 4. liberum arbitrium Dominum non patitur, nec pati potest, quia violentiam inferre ei nec Creatorem decet, nec creatura potest: totus infernus, totus mundus, totus denique militiae caelestis exercitus, in unum concurrat, in hoc unum coniuret, unus ex libero arbitrio consensus in qualicumque re invito extorqueri non potest. — Confirmatur, quia tentatio non infert voluntati necessitatem quoad speciem, nec quoad exercitium: ergo potest vel suspendere actum consensus, vel elicere actum contrarium. — Respondeo ad antecedens; non requiri quidem auxilium gratiae, ut homo possit physice non peccare: sed ut de facto non peccet: nemo enim peccat qui non sit liber ad non peccandum. Et tamen cum illa potentia physica potest reperiri impotentia moralis ad resistendum, ratione cuius homo vehe- menti tentationi succumberet, nisi speciali auxilio iuvaretur. Unde licet resistentia tentationi non sit quid supernaturale, quoad substan- tiam, nec excedit potentiam physicam agentis naturalis; tamen quia superat vires agentis liberi ex peccato et concupiscentia tractae et infirmas, idcirco opus est divino fulciente auxilio, ne sub tentationis pondere gravatus succumbat. Ad confirmationem, dico, gravem tenta- tionem inferre voluntati moralem quamdam necessitatem, modo iam explicato: nimirum propter infirmitatem naturae lapsae, et inclinatio- nem ad bona sensibilia recta rationi repugnantia, magnamque debi- litatem intellectus in apprehendendis ⟦fortiter?⟧ rationibus bonum am- plexandum suadentibus; et voluntatis in iisdem sequendis contra sensum.
Dices 2: Non maiores nec ampliores requiruntur vires ad resi- stendum gravi tentationi, quam ad sustinenda difficiliora quaeque propter honores assequendos, divitias comparandas et concupiscen- tias explendas; sed haec plerumque sustinent homines cupidi propriis na- turae viribus: ergo pari ratione possumus resistere gravi cuique ten- tationi, absque ullo gratiae subsidio. — Nego maiorem, et ratio dispa- ritatis est, quod motiva sensibilia et humana, quibus incitantur ple- rumque homines ad superandas graves difficultates, pro suis cupidita- tibus explendis, sensui et cupiditati ipsi grata sint et iucunda; unde multo fortius movent, quam motiva honesta et pure spiritalia, quae interdum sensuum voluptati adversantur. Unde S. Augustinus lib. De patientia, cap. 17. simili obiectioni respondens, ait:
Qui haec dicunt, non intelligunt, et quemque iniquorum tanto esse ad quaecumque mala perferenda duriorem, quanto in eo maior est cupi- ditas mundi, et quemque iustorum tanto esse ad quaecumque mala perferenda fortiorem, quanto in eo est maior charitas Dei. Sed cupi- ditas mundi initium habet ex arbitrio voluntatis, progressum ex iu- cunditate voluptatis, firmamentum ex vinculo consuetudinis. Chari- tas autem Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Dices 3: Bonum potentius est quam quodlibet malum: sed liberum arbitrium secundum se, bonum est naturale; ergo potentius est con- cupiscentia et omni tentatione ad malum inclinante. — Respondet Seraphicus Doctor in 2. dist. 24. q. 2. ad 3. quod bonum est quidem potentius malo secundum se: non vero quando bonum subiicit se maior: voluntas autem quantumvis libera et potens ad resistendum, tamen si aliciens appetitu sensitivo pellicitur in vetitum, tunc urgente tentatione voluntarie cedit, et sese malo subiicit, ratione cuius subiectionis dicitur serva, et ancilla peccati, nam qui facit peccatum servus est peccati.
Dices. — Nulla videtur gravior tentatio, quam metus mortis; nam, ut inquit Tertullianus lib. De anima, cap. 62. Etsi varii sint exitus vitae, nullus ita levis est, ut non ibi agatur; atqui ex S. Augustino lib. De patientia, cap. 27. potest quis ab Ecclesia separatus, non pro errore qui eum separavit, sed pro veritate sacramenti, quae apud Deum remansit qualiscumque supplicium perpeti; is autem tunc naturae viribus solummodo, et humanis motivis inductus, mortis supplicium sustineret: ergo potest naturae viribus gravis tentatio superari. — Distinguo minorem: potest separatus ab Ecclesia pro veritate fidei aliqua mortem perpeti, per donum Dei, quod S. Augustinus eiusdem libri cap. 29. Donum exhaeredatorum appellat, concedo: per naturae vires, distinguo rursus: si dominetur in illius animo passio aliqua vehementior, v. gr. studium conservandae apud sectarios famae, concedo: si secus, nego: sic idem S. Doctor fortitudinem Gentilium, qua ad asserendam patriae libertatem et incolumitatem mortem appetierunt, appellat donum Dei: diversum tamen a donis filiorum caelestis Ierusalem.
Conclusio secunda. — HOMO LAPSUS VINCERE POTEST LEVES TENTATIONES ABSQUE ULLO GRATIAE AUXILIO. Haec est communior apud Theologos, eamque aperte tradit Seraphicus Doctor supra laudatus; ubi enim in responsione ad argumenta primus duas opiniones extreme pugnantes: primam quidem Pelagianorum asserentium hominem per naturales liberi arbitrii vires posse cuilibet tentationi resistere; alteram vero eorum qui dicunt liberum arbitrium nulli tentationi propriis viribus resistere posse. tandem concludit: > Sed quia illud valde durum videtur dicere, quod liberum arbitrium in statu tali nulli possit tentationi resistere, cum naturale habeat iudicatorium, et quemdam instinctum naturalem remurmurantem contra malum, cum non sit etiam in malo confirmatum; ideo est tertia via medium tenens inter haec duo extrema, quod liberum arbitrium omni gratia destitutum, nec omni possit tentationi resistere, nec necesse habeat omni tentationi succumbere. < Ipsi adstipulantur plurimi e veteribus tum e recentioribus Theologis, quos laudat Suarez lib. 1. cap. 23. n. 13.
Probari primo potest conclusio ex illo 1. ad Corinthios 10. Fidelis Deus, qui non patietur vos temptari ultra id, quod potestis: quia nimium succurrit per gratiam, ubi natura non sufficit: ergo S. Paulus censet saltem minores et leves tentationes arbitrii liberi viribus posse superari; frustra namque dixisset ultra id, quod potestis, si revera nullas a nobis ad repugnandum haberemus vires. Hinc merito Pontifices Pius V. et Gregorius XIII. inter proscriptas Baii propositiones hanc trigesimam damnarunt: *Non solum falsi hi sunt, et latrones, qui Christum via, et ostium civitatis, et vitae negunt, sed et quicumque nimdae, quam per Christum via iustitiae, hoc est, ad aliquam iustitiam conscendendi posse dicunt, aut tentationi ulli sine gratiae ipsius adiutorin resistere hominem posse, sic ut in eam non incidat, aut ab ea superetur: censent ergo praedicti summi Pontifices liberum arbitrium resistere posse alicui tentationi, absque gratiae auxilio, neque hanc assertionem ad Pelagianismum pertinere.
Confirmari etiam potest ex SS. Patribus; nam Chrysostomus Homilia 24. in 1. ad Corinthios, ubi interrogans an ad aliquas tentationes necessaria sit gratia: Respondet, ad omnes, ut ita dicam: quae correctio aliquas excipit, et exaggerationem aliquam innuit. Et paulo post, rem apertius declarans, praesupposita distinctione tentationum in graves et leves, quas cum Apostolo humanus appellat, de prioribus asserit non posse vinci sine auxilio gratiae: de posterioribus vero sic ait: Non humanas licet facile ferre absque divino auxilio; quibus significat non deesse potestatem libero arbitrio, ad resistendum aliquando tentationibus levibus, atque humanis; licet non ita facile, ac celeriter resistitur cum gratiae subsidio. — Ipsi concinit S. Hieronymus, lib. 5. Contra Pelagianos, qui dicebant post peccatum in homine remansisse libertatem, qua posset ad bonum et malum pro libito manum extendere, sic respondet: > Hoc et nos dicimus hominem posse peccare pro tempore, pro loco, pro imbecillitate corporea, quamdiu intentus est animus… humana conditio, si paululum se remiserit, dicit fragilitatem suam, et multa se non cognoscit. < Non censet ergo liberum arbitrium nihil omnino posse. — Nam licet viribus non valeat ad repugnandum semper adversus infensissimum hostem; tamen pro tempore, et loco aliquid leve, et fragilitati accommodatum illi concedit; quod iterum significat, intra dicens: > Sed hoc pro modo, et tempore, et conditione fragilitatis humanae, nec quia ut brevi possim cogis me, ut possim iugiter. < Quasi diceret perperam a Pelagianis intelli ex eo, quod homo possit aliquo tempore quibusdam tentationibus resistere, quod idipsum possit iugiter omnibus tum gravibus, tum levibus repugnare. — Denique S. August. quem sibi totum, et devotum clamant adversarii, veritatem non obscure tradit, et explicat lib. De perfectione iustitiae. cap. 2. dicens: In natura corrupta parum esse ad non peccandum voluntatis arbitrium; ubi per particulam parum limitare videtur id quod alibi dixerat, liberum arbitrium hominis lapsi, nonnisi ad peccandum valere: indicareque illam propositionem non esse in rigore intelligendam de singulis peccandi occasionibus, tentationibus, et actibus: sed ideo dicere parum valere, quia non in multis actibus potest tentationem levem ita vincere, ut non peccet.
Probatur denique ratione: liberum arbitrium non est ita viribus fractum in statu naturae lapsae, quin aliquod bonum morale absque gratiae subsidio possit exercere: sed tentatio levis solam addit difficultatem, quae sine divino supernaturali auxilio vinci potest: ergo hoc ad illam victoriam non semper desideratur. Maior constat ex dictis in praecedenti articulo. Minor probatur: nam si alicui proponatur pater honorandus v. gr. propter beneficia ab ipso recepta, et simul occurrat tentatio levis, v. gr. pater pavulum iratus Filio, et ipsi minas et verbera intentans, ratione cuius videretur filius removeri ab impendendo honore debito parenti: licet filius levem in ipsa observantia patiatur tentationem et difficultatem; nihilominus eam solis naturae viribus vincere poterit: considerando nempe quod si parentem otendat, nec debitum rependat obsequium, peccabit in ipsas naturae leges, ut filius degener infamia notabitur, et diris concupiscentiae stimulis cruciabitur: quae omnia, et alia similia motiva naturalia per se sufficere ad illam repugnantiam vincendam, nemo est, qui non videat.
Deinde, victoria tentationis praecise, quantum necessarium est ad non peccandum, pure est naturalis in se: maxime vero quando tentatio levis est, nec addit difficultatem moraliter insuperabilem; subindeque solis etiam naturae viribus vinci potest, praesertim quando tentationes illa leves aliquid nefarium suggerunt, et ipsi naturae horrendum, puta praecipitium, incestum, et alia ad quae ne bruta quidem, nisi vi maxime ad actus prorumpant: adeo ut potius videretur desiderari quoddam auxilium ad consentiendum de re tam nefaria, quam dissentiendum. Addo quod nonnullae interdum passiones aliis passionibus, et levibus illis tentationibus repugnent, ita ut ratio et voluntas in sua potestate habeat eligendi, quod rectum est: sic verbi gratia ubi stimulat levis tentatio furii, vel fornicationis, etiam pariter interdum urget metus supplicii, et amor unius contra odium alterius, adeo ut affectus unus impellat, alius retrahat, quo in casu facile poterit voluntas sequi dictamen recte rationis, suadentis non esse furandum, nec fornicandum. — Denique, si aliquod auxilium videretur necessarium ad vincendas leves tentationes, maxime (ut vult Vazquez) cogitatio congrua, sed illa cogitatio nec est gratia, nec semper requiritur eo modo, quo illam Vazquez censet desiderari: ergo nullum ad id necessarium videtur gratiae auxilium. Maior patet quantum ad primam partem, nam ubi homo negative resistit tentationi non praebendo ei consensum, habet illam cogitationem congruam, quae tamen non est gratia, ut ipsemet Vazquez concedit, qui cogitationem congruam dumtaxat gratiam appellat, quando voluntatem ad actum excitat et promovet: ergo neque quando resistit tentationi per actum positivum, cogitatio illa censenda est gratiae beneficium. Consequentia patet; infideles siquidem resistere possunt levi tentationi solo rationis et naturae ductu: etenim si ut diximus, possint absque ullo gratiae supernaturali auxilio aliquod bonum morale interdum exercere, quidni eisdem viribus liberi arbitrii poterunt vincere leves concupiscentias, huic bono exercendo repugnantes?
Obiiciunt adversarii omnia illa, tum sacrae Scripturae, tum Conciliorum, tum SS. Patrum oracula, in asserenda et stabilienda priori conclusione a nobis laudata, quibus significari videtur divinum auxilium absolute necessarium ad vincendas etiam quaslibet tentationes, quarum victoria soli Deo sit adscribenda. — Respondeo primo omnibus istis testimoniis, ideo tentationum victoriam Deo adscribi, non quod levissima aliqua tentatio viribus naturae superari nequeat: sed quia universum tentationum agmen sine speciali Dei illustratione et subsidio non possit superari. Respondeo secundo, Concilium et SS. Patres, loqui de resistentia, quae fiat per victoriam provenientem ex affectu divini amoris, et conducentem ad gloriam aeternam assequendam: non vero de resistentia morali, et naturali ad solam honestatem conducentem. Respondeo tertio, eos omnes textus intelligendos esse maxime de tentationibus gravibus, ad quas vincendas et eliminandas necessario desiderari divinum auxilium ultro fatemur. Vel si de levibus, tentationibus in eis sit sermo, patet quidem solis natura viribus resisti non posse omnibus catervatim et collective sumptis: imo neque alicui divisim ac particulatim iugiter resisti posse absque levi saltem peccato, nisi divinum adsit auxilium.
Instabis. — Deum orare nos docuit Christus, ne nos inducat in tentationem: ergo Dei beneficio deputanda est omnis tentationum victoria: non enim oramus, quod in omni potestate nostra est positum. — Respondeo, no: recte quidem Deum orare, non solum ut resistere valeamus tentationibus propter honestatem moralem, sed etiam tentationes vincere possimus cum proventu in ordine ad vitam aeternam. Si quis enim tentationum victoriam a Deo peteret excludendo proventum illum, non censeretur recte orare. Secundo dico nos ideo congrue a Deo tentationum victoriam petere, quoniam non possumus diu absque eius auxilio resistere: quo sensu S. Gregorius in Psal. 5. Penitentialem sub fine ait: > Quoniam sancta anima omni tempore intelligit sibi imminere pericula, etiam momentum temporis non potest esse secura: et ideo Deum precatur, ut nec ad horam ab illa recedat. <
Quaestio II
AN, ET QUALITER GRATIA SIT NECESSARIA HOMINI LAPSO, UT RESURGAT, ET ABSTINEAT A PECCATO.
NOTANDUM 1. Ex seraphico Doctore in 2. dist. 28. art. 10. q. 1. > quod circa primam quaestionis partem aliter senserunt Philosophi, aliter Haeretici, aliter Tractatores Catholici. Philosophi enim ignorantes, qualiter peccato offendatur divina maiestas, et qualiter per ipsum adimatur potentiarum habilitas, dixerunt, quod homo per exercitationem iustus poterat effici, sicut per inordinationem a recta ratione factus erat iniustus. Unde et Philosophus dicit, quod pravus ad meliores exercitationes deductus ad multum proficiet, aut perfecte in contrarium habitum restituitur. Haeretici vero aliquod lumen fidei habentes cognoverunt, quod per peccatum offenditur maiestas divina, et quodammodo damnificatur voluntas, vel liberum arbitrium. Excecati tamen non consideraverunt, qualiter ex culpa natura infirmatur: et ideo dixerunt, quod ad hoc, quod liberum arbitrium a culpa resurgat, non est sibi necessaria aliqua gratia curans, sed sufficit sola gratuita Dei misericordia, quae inclinatur ad remittenda peccata nostra propter satisfactionem, quam Christus sibi tacere voluit, dum se in cruce pro nobis obtulit: sed haec positio non tantum a veritate deficit, sed etiam dum contraria implicat, seipsam destruit. Dicit enim: ad hoc, quod liberum arbitrium a culpa resurgat, necesse est, quod Deus sibi remittat culpam, et tamen non est necesse, quod aliquid sibi tribuat, vel circa ipsum faciat. Si enim Deus non mutatur, et iterum ipse iustus iudex est, ut nihil acceptet nisi tantum, quantum valet ad hoc, quod culpa remittatur, sibi tribuatur, per quod morbus peccati sanetur. Catholici vero Tractatum Dei est offensivum, et quodammodo damnificativum, dum homo sic transitit de servitio Dei ad servitutem diaboli, et etiam imaginis deformative. Et ideo dixerunt, quod ad hoc, quod liberum arbitrium resurgat a culpa, necessaria est gratia non solum secundum quod gratia dicitur gratuita voluntas Dei, nec etiam secundum quod dicitur liberalis Passio Christi, sed etiam secundum quod dicitur habitus animi. Gratuita enim voluntas Dei concurrit ad hoc, quod fiat offensae remissio: voluntarie enim nobis condonat offensam: liberalis autem Passio Christi concurrit ad hoc, quod fiat morbi curatio, et gratia, ut fiat imaginis reformacio, et ideo ad hoc, quod homo resurgat a culpa, multum per omnem modum necessaria est sibi gratia. »
NOTANDUM 2. Peccatum generaliter duplex distingui, nempe mortale, et veniale. Mortale est, quod hominem non solum omni gratia sanctificante, qua est animae vita, sed etiam omni iure ad beatitudinem, et vitam aeternam, hominem spoliat: Veniale autem est levis, et facili venia a divinis mandatis exhorbitatio. Certum est autem hominem absque divino gratiae auxilio non posse peccata mortalia vitare: quippe cum, ut diximus, ad servandam universam naturae legem, necessaria sit gratia; subindeque etiam ad vitanda peccata, quae ex ipsius legis transgressione oriuntur: Certum est pariter hominem per totam vitam naturae viribus non posse omnia prorsus vitare peccata, etiam venialia, nam ut recte cecinit S. Prosper carmine De Ingratis, capite 9.
Posse hominem sine peccato decurrere vitam Si velit… ut potuit nullo delinquere primus Libertate sua, nempe haec damnata fuere Conciliisque de manu.
Controversia itaque tantum hic instituitur de peccato veniali: Primum, an videlicet homo iustus per auxilia actualia ordinaria, quae conferri solent hominibus iustis, vitare possit per totam vitam, aut saltem per longum, vel breve tempus non mortalia solum, sed etiam venialia peccata, idque vel collective, vel distributive: Secundum, an aliquis praeter Christum Dominum ab omni peccato veniali Dei affulgente gratia immunis fuerit.
NOTANDUM 3. Circa praesentis quaestionis resolutionem, triplicem distinguendam esse gratiam iustificantem: Prima quidem spectatur cum actualibus auxiliis, quae de lege ordinaria omnibus adultis iustificatis conceduntur: Secunda vero consideratur cum quibusdam efficacioribus ac praestantioribus auxiliis, quae non quidem omnibus iustis, sed dumtaxat quibusdam potiori Dei amoris privilegio praeventis tribuuntur. Tertia denique dicitur ea, quae cum aliquibus actualibus auxiliis tam raro conceditur, ut uni, vel paucis admodum videatur concessa: quapropter singulare beneficium appellatur.
Conclusio prima. — NON POTEST HOMO A PECCATO MORTALI RESURGERE SINE SPECIALI GRATIA ACTUALI. Haec est communis inter Catholicos:
Et probatur primo, ex Scriptura sacra, Psalm. 40. Sana animam meam, quia peccavi tibi. Ieremiae 30. Insanabilis fractura tua: hoc est viribus naturae. Ioannis 8. Si vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Et Matthaei 6. Dimitte nobis debita nostra. Nemo autem petit ab alio, quod habet in sua potestate, ait S. Bonaventura loco citato. Roman. 5. Ex operibus legis non iustificatur omnis caro. Et ibidem: Iustificati gratis per gratiam eius: non iustificatur autem gratis, qui per solas naturae vires a peccato potest resurgere, et habet in se, unde glorietur. Ad Titum 5. Non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Denique ad Galatas 2. Si per legem iustitia: ergo Christus gratis mortuus est. Nam similiter possumus colligere: si per naturae vires iustitia, et peccati remissio: ergo Christus gratis mortuus est, quod impium est asserere, inquit Seraphicus Doctor.
Probatur secundo, ex Conciliis supponentibus gratiam esse necessariam ad peccatorum remissionem, quam etiam ipsemet Pelagius non negabat. Unum praeceteris laudo Concilium Arausicanum, Canone 19. quod praesentem veritatem his verbis definit: > Nullus miser de quacumque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia praevenitur: < et Canone 19. > Cum sine gratia Dei salutem non possit custodire quam accepit, quomodo sine gratia Dei poterit reparare, quam perdidit? < His adstipulatur Tridentinum Sessione 6. Canone 1. > Si quis dixerit hominem suis operibus, quae vel per humanae naturae, vel per legis doctrinam fiunt, absque divina per Iesum Christum gratia posse iustificari coram Deo anathema sit. <
Suffragantur etiam summi Pontifices quotquot Pelagianum dogma proscripserunt. Omnium instar sit Innocentius primus, in rescripto ad Concilium Carthaginense, ubi ait; > Liberum arbitrium olim perfectius, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevarticutionis profunda, demersus est, et nihil quemadmodum exinde surgere possit invenit, atque in aeternum libertate deceptus ruina iacuisset oppressus, nisi eum post Christi sua gratia relevasset adventus. <
Hanc veritatem plurimis tradit, et commendat S. Augustinus, maxime lib. 1. Operis Imperfecti contra Iulianum: > Quomodo manet libertas in his, qui ut liberentur a servitute, quae victori diabolo addicti divina indigent gratia? < Et eodem iterum libro: > Nunc in ruina sua liber est homo iustitiae, servusque peccati, nec potest esse servus iustitiae, et liber a dominante peccato, nisi cum filius liberaverit. <
Probatur denique ratione. Peccatum, ait Seraphicus Doctor, est privatio vitae spiritualis, et lucis: sed vita spiritualis non potest animae restitui, nisi a fonte vitae: nec lux, nisi a fonte lucis: ergo impossibile est, quod anima resurgat a culpa, nisi Deus, qui est fons vitae, et lux perennis sua benignitate eam vivificet, et illuminet. Hoc autem non fit, nisi per donum gratiae. — Insuper, ait S. Thomas, homo peccando triplex incurrit detrimentum; scilicet maculam, corruptionem naturalis boni, et reatum poenae. Maculam quidem incurrit, in quantum privatur decore gratiae ex deformitate peccati: bonum autem natura corrumpitur in quantum natura hominis deordinatur voluntate Deo non subiecta: hoc enim ordine sublato, consequens est, ut tota natura hominis peccantis inordinata remaneat. Reatus vero poenae est, per quem homo peccando mortaliter meretur damnationem aeternam. Manifestum autem est de singulis horum trium, quod non possunt reparari, nisi per Deum. Cum enim decor gratiae proveniat ex illustratione divini luminis, non potest talis decor in anima reparari, nisi
Deo denuo illustrante: unde requiritur habituale donum, quod est gratiae lumen. Similiter ordo naturae reparari non potest, ut scilicet voluntas hominis Deo subiiciatur, nisi Deo voluntatem hominis trahente, sicut dictum est. Similiter etiam reatus poenae aeternae remitti non potest, nisi ab eo, in quem est offensa commissa, et qui est hominum iudex, et ideo requiritur auxilium gratiae ad hoc, quod homo a peccato resurgat, et quantum ad habituale donum, et quantum ad Dei motionem.
Dices 1: Maior est virtus liberi arbitrii, quam natura; sed natura cum infirmatur, sanari potest absque auxilio medicinae; ergo multo melius dum liberum arbitrium infirmatur per culpam, sanari poterit absque auxilio gratia. — Respondet Seraphicus Doctor negando paritatem. nam, inquit, sanitas corporalis est in potestate naturae, sanitas vero spiritalis, est per aliquid quod est supra naturam. Cum autem aliquid infirmatur corporaliter, non omnino naturae perimitur virtus, quae est principium sanitatis, et ideo a tali infirmitate ad sanitatem naturaliter fieri potest regressus: in peccato vero deperditur ipsa gratia Dei, et iustitia, qua constabat spiritalis sanitas; peccatum enim grave mortale dicitur, quia aufert homini principium vitae; unde sicut homo non potest a morte ad vitam transire, nisi virtute mirabili, et natura vires excedente; sic nec peccator potest eradi iustus naturaliter vel voluntarie sed dumtaxat per gratiae beneficium, et miraculum.
Dices 2: Facilius est unicuique rei moveri secundum naturam, quam praeter naturam: sed ex S. Damasceno lib. 2. De Fide, cap. 30. peccatum est praeter naturam, virtus vero secundum naturam: ergo si liberum arbitrium propriis viribus moveri possit ad peccatum praeter naturam, itidem poterit ad virtutem redire, et a peccato resurgere secundum naturae inclinationem. — Respondet idem Seraphicus Doctor, maiorem esse veram de illo motu, qui est secundum naturam, et per quem non corrumpitur nec diminuitur naturae potestas, sicut est in motu lapidis sursum, ideo enim facile deorsum labitur, quia dum sursum proiicitur, suam gravitatem et pondus non amittit; quo fit, ut facile deorsum labatur: non sic autem est in proposito, tum quia movere ad iustitiam est per virtutem supra naturam, tum etiam quia motus ad culpam diminuit habilitatem et actualitatem liberi arbitrii; per peccatum enim non solum homo spoliatur gratuitis; sed etiam vulneratur in naturalibus.
Dices 3: Peccator quivis etiam in peccato mortali existens potest desiderare et velle iustitiam; sed nihil est esse iustum, quam velle iustitiam, iustitia enim est rectitudo voluntatis, tunc enim voluntas recta est, cum vult iustitiam: ergo peccator absque gratia gratum faciente iustificari potest. — Respondet idem Seraphicus Doctor, quod aliquid velle est dupliciter, vel exiliter et semiplene, sicut dicitur: Vult, et non vult piger; vel plene et sufficienter, sicut dicit Apostolus: Deus operatur in nobis velle, et perficere. Primo modo potest esse in peccatore: et talis voluntas non facit aliquem iustum: secundo modo non potest esse sine gratia praeveniente et adiuvante voluntatem: hoc autem secundo modo tantum potest esse voluntas iustitiae, et reddere animam iustam.
Conclusio secunda. — POTEST HOMO IUSTUS ABSOLUTE LOQUENDO, CUM AUXILIIS ACTUALIBUS ORDINARIIS IMPETRARE GRATIAM, QUA PECCATA OMNIA TAM MORTALIA, QUAM VENIALIA VITENTUR. Hanc veritatem expresse docet S. Augustinus pluribus, sed maxime lib. 2. De Peccatorum meritis, et remissione, c. 6. ubi rem sic accurate expendit: > Qui dicunt esse posse in hac vita hominem sine peccato, non est eis continuo intemperantiae temeritate obsistendum. Si enim esse posse negaverimus, et hominis libero arbitrio, qui hoc colendo appetit, et Dei virtuti, vel misericordiae, qui hoc adiuvando efficit, derogabimus. Et nostrae: si a me quaeratur, utrum homo sine peccato possit esse in hac vita, confiteor posse per Dei gratiam, et liberum arbitrium: et circa finem capitis: Dubitare non possum, nec Deum aliquid impossibile homini praecepisse, nec Deum ad opitulandum et adiuvandum, quo fiat, quod iubet, impossibile aliud esse: ac per hoc potest homo si velit esse sine peccato adiutus a Deo. < Et lib. De Spiritu, et Littera, c. 1. > Fieri posse dixi, ut sit homo sine peccato, si voluntas ei non desit ope divinae adiurante: sed tamen propter unum, in quo omnes iustificabuntur neminem fuisse vel fore, in quo hac vivente esset ista perfectio. < — Cum vero ea S. Augustini doctrina visa fuisset absurda Marcellino, cui libros tres De Peccatorum meritis, et remissione direxerat: absurdum enim putabat id fieri posse, cuius nullum apparebat exemplum, S. Augustinus, eodem capite mox laudato, ostendit multa esse possibilia quae tamen nunquam tacta sunt: > Absurdum enim tibi videtur (inquit Marcellinum alloquens) aliquid fieri posse, cuius desit exemplum, cum sicut credo non dubites numquam esse factum, ut per foramen acus Camelus transiret, et tamen ille hoc quoque dixit Deo esse possibile; legas etiam duodecim millium legionum Angelorum pro Christo ne pateretur parasse potuisse, nec tamen factum; legas fieri potuisse, ut semel gentes extirparentur a terra, quo dabatur filiis Israel, Deum tamen id paulatim fieri voluisse: et alia sexcenta posse occurrere, quae fieri potuisse, vel posse fateamur, et eorum tamen exempla, quod facta sint proferre nequeamus: unde non ideo negare debemus fieri posse, ut homo sine peccato sit, quia nullus est hominum, praeter illum, qui non tantum homo, sed etiam natura Deus est, in quo id perfectum esse demonstrare possimus. < Igitur ex mente S. Augustini stat veritas nostrae assertionis.
Conclusio tertia — DE LEGE ORDINARIA, ET ABSQUE SINGULARI DEI PRIVILEGIO NULLUS HOMINUM QUATENUS IUSTUS IMMUNIS EST AB OMNIBUS PECCATIS. Haec est omnium Catholicorum cum S. Augustino pluribus, maxime vero, lib. De natura, et gratia, et lib. De spiritu, et Littera, necnon, et lib. De peccatorum meritis, et remissione, ubi hanc veritatem plurimis probat Scripturae sacrae textibus. Primo quidem ex illo 3. Regum cap. 8. Non est homo, qui non peccet. Psal. 31. Dixi, Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Hinc S. Augustinus lib 2. De peccatorum meritis, et remissione capite 5. Non omnis ergo peccator, sed omnis Sanctus. Et Psal. 142. Non intres in iudicium cum servo tuo, Domine, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Unde S. Augustinus ibidem: Ideo misericordia Dei opus est, quae superexaltat iudicium. Proverbiorum 50. Iustus primus est accusator sui. Addit S. Augustinus ibidem: > Cum in serionis exordio accusator sui est, non utique mentitur. < Ecclesiastici 7. Non est homo iustus in terra, qui faciat bonum, et qui non peccet. Matthaei 6. Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debituribus nostris. Quod utique iusti etiam non frustra dicunt, inquit S. Augustinus lib. De Natura, et gratia cap. 36. Iacobi 3. In multis offendimus omnes. Ioannis 1. Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Hine Concilium Milevitanum aut Carthaginense Canone 2. definit: quod ait S. Ioannes Apostolus, > Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus <, quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat propter humilitatem oportere dici nos habere peccatum, non quod vere est, anathema sit. Similiter in Concilio Carthaginensi c. 7. et 8. anathemate feriuntur qui dixerint Sanctos in oratione Dominica dicere, Dimitte nobis debita nostra, non pro seipsis, quia non eis ista petitio necessaria, sed pro aliis, qui sunt in suo populo peccatores, non vereciter sed humiliter: item ex Tridentino, Sessione 6. Canone 23. > Si quis hominem semel iustificatum dixerit in tota vita posse etiam peccata venialia vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, quemadmodum de beata Virgine tenet Ecclesia, anathema sit. <
Probatur etiam ratione, quam profert S. Augustinus lib. De peccatorum meritis, cap. 10. Si aliqui homines iusti in hac vita sine peccatis vixissent, maxime Noe, Iob, Daniel: > Nam, inquit sanctus Augustinus, non facile cuiquam Scriptura Dei tam magnum perhibet testimonium, quam tribus viris eius, Noe, Daniel, et Iob, quos Ezechiel Propheta cap. 14. dicit ab imminente quadam iracundia Dei solos posse liberari: in tribus utique illis viris tria quaedam hominum liberanda genera praefigurans. In Noe, quantum arbitror, iustos plebium praepositos, propter arcae tamquam Ecclesiae gubernationem: in Daniele iustos continentes: in Iob iustos coniugatos: atqui tres isti viri laudatissimi non fuerunt sine peccato: nam Noe, sicut legimus, fuit aliquando ebrius quamvis non fuerit ebriosus; Daniel vero post orationem, quam fudit Deo de seipso, dicit cap. 9., se peccatorem pronuntiat. <
Obiicies id quod de eodem Iob cap. 1. dicitur: nullus esse ei similis super terram, sine querela, iustus, verus Dei cultor, abstinens se ab omni opere malo: ergo revera immunis erat a peccato. - Respondet S. Augustinus ibidem c. 12. > Quod Iob primis verbis, ex hominum, qui sunt in terra, comparatione laudatur, proinde omnibus, qui tune in terra iusti esse potuerunt, excellebat: non ergo ipse propterea nullum peccatum omnino habebat, quin in profectu iustitiae caeteros antecedebat. Deinde adiungitur: Sine querela: de cuius vita nemo iuste quereretur. Iustus qui tanta morum probitate profecerat, ut nullus ei esset aequandus, Verus Dei Cultor: quippe etiam suorum peccatorum verax humilisque contestor. Abstinens se ab omni opere malo, mirum si ab omni etiam verbo, et cogitatu malo. < Haec S. Augustinus.
Obiicies 2. Illud 1. Ioannis capite 3. Omnis qui in Deo manet, non peccat, et omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: ergo sunt aliqui iusti sine peccatis. — Respondet S. Augustinus Epistola 15. illud dictum fuisse de statu charitatis, et perfectae virtutis, ad quem potest homo per singulare Dei privilegium evehi: > Quia, inquit ibidem, etsi non invenitur homo in hac vita sine peccato, id tamen dicitur posse fieri, per adiutorium gratiae, et Spiritus Dei: quod ut fiat credendum atque poscendum est… nobis autem sufficit quod nullus in Ecclesia Dei fidelium reperitur in quolibet profectu excellentia atque iustitiae, qui sibi audeat dicere non necessariam precationem orationis Dominicae, Dimitte nobis debita nostra. < Hanc autem esse mentem S. Evangelistae sufficienter apparet ex eo quod capite 1. eiusdem Epistolae aperte fatetur: si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus. — Respondet secundo libro De Gratia Christi, cap. 21. Apostolum his verbis pracludere quod asserebat Pelagius, nempe habere in se principium boni et mali. Quod ut falsum demonstraret Apostolus, docet eum solum non peccare qui ex Deo est, hoc est, qui eius gratia et charitate illustratur ac praeventur. > Non enim, inquit S. Augustinus ibidem cap. 20. una eademque radix est bonorum et malorum; aliud enim est charitas radix bonorum, aliud cupiditas radix malorum, tantumque inter se differunt, quantum virtus, et vitium; sed plane illa possibilitas utriusque radicis est capax, quia non solum potest homo habere charitatem, qua sit arbor bona, sed potest etiam cupiditatem, qua sit arbor mala. Sed cupiditas hominis quae vitium est, hominem habet auctorem, vel hominis deceptorem, non hominis creatorem. <
Obiicies 3. Illud Lucae 1. ubi de S. Zacharia et Elisabeth coniuge legimus: Erunt autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela: ergo illi sine peccato vixerunt, proindeque alii possunt vivere. — Respondet 1. Sanctus Augustinus libro 2. De Peccatorum meritis, cap. 13. > nihil aliud significari hoc loco, nisi eminenti iustitia fuisse Zachariam in principibus Sacerdotum ad offerenda Veteris Testamenti sacrificia pertinentia: nam Hebraeorum 7. legimus solum Christum esse Principem Sacerdotum, qui non habet necessitatem sicut illi qui Sacerdotum principes dicebantur, sacrificium pro suis primum offerre peccatis quotidie, deinde pro populo. Nil autem hoc elogio contineri docet, quod non in eo comprehendatur, quod de se Apostolus ad Philippenses 3. scribit dicens; Se secundum iustitiam, quae in lege est fuisse sine querula, qui tamen eadem Epistola scribit, se iustitiam istam existimare, non solum detrimenta, verum etiam stercora in comparatione iustitiae. < — Respondet 2. lib. De Gratia Christi, cap. 18. > Illud dictum esse secundum quamdam inter homines conversationem probabilem atque laudabilem, quam nullus hominum iuste posset in accusationis et eliminationis querelam vocare: quam propterea in Dei conspectu Zacharias, et eius uxor habuisse referuntur; quia in ea homines nulla dissimulatione vivebant, sed ut apparebant hominibus, ita noti erant oculis Dei: non autem dictum est hoc secundum illam perfectionem iustitiae, in qua vere atque omnimode immaculati perfectique vivemus: nam, et Apostolus Paulus dixit, > secundum iustitiam, quae ex lege est, se fuisse sine querela; in qua lege etiam Zacharias sine querela conversabatur: sed hanc Apostolus iustitiam in stercoribus et detrimentis deputavit, in comparatione iustitiae quam speramus, et quam nunc esurire ac sitire debemus, ut ea quandoque saturemur in specie, quae nunc est in fide, quamdiu iustus ex fide vivit <.
Instabis, Sanctus Ambrosius lib. 1. in Lucam ex praefato elogio de Zacharia et Elisabeth, intendit posse hominem esse sine peccato: ergo, etc. — Respondet idem sanctus Augustinus cap. 49. eiusdem libri De Gratia Christi, posse hominem esse sine peccato secundum quemdam modum probabilem; ita ut ab hominibus non possit in accusationis et criminis querelam vocari: non autem secundum modum minutius excussum, idest, ut ab omni cuiuscumque levissimi peccati macula homo sit exemptus. Addit sanctus Augustinus, quod si ea tunc fuit sancti Ambrosii mens, ut existimaverit Zachariam, et Elisabeth summae atque omnino perfectiae iustitiae fuisse, eam postea sententiam ab eo fuisse correctam.
Obiicies 4. Apostolum 2. ad Timoth. 4. scribentem: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: in reliquo reposita est mihi corona iustitiae: hoc autem non diceret, si haberet ullum peccatum: ergo revera erat immunis a peccato. - Respondet S. Augustinus lib. 2. De Peccatorum meritis, et remissione. cap. 6. Apostolum locutum fuisse non secundum statum praesentem, in quo erat, sed secundum statum futurum, quem praevidebat ex Dei misericordia, ideo talibus verbis certus securusque gaudebat; > inquit S. Augustinus, quia de victoria futuri tanti certaminis certum eum securumque iam fecerat, qui eandem passionem iam illi revelaverat imminere: non re plenissima, sed spe firmissima haec dixit, et quod futurum esse praesumpsit, tamquam factum fuerit indicavit… qua Domini pollicitatione certissimus erat in illo fine, quem adhuc futurum iam credendo dicebat impletum, nullum se habiturum fuisse peccatum; nam ut alia omittam, miror si cum verba sua dicebat, per quae istis visus est nullum habuisse peccatum, iam fuerat ab illo ablatus ille stimulus carnis, de quo a se auferendo Dominum interrogaverat, responsumque acceperat: Sufficit tibi gratia mea. virtus in infirmitate perficitur. Huic tanto viro perficiendo necessarium fuit ut ab illo Angelus satanae non auferretur, a quo propterea colaphizabatur, ne magnitudine revelationum extolleretur: et audet quisquam, quemquam vel putare vel dicere positum sub onere huius vitae ab omni omnino mundum esse peccato? <
Obiicies 5. Illud Christi Domini Matth. 5. Estote perfecti, sicut Pater coelestis perfectus est; qua utique perfectio consistit in generali abstinentia ab omni peccato, sed haec Christus non praeiceret, si nesciret fieri posse quod praecipit: ergo, etc. — Respondeo primo quidem homines esse posse sine peccato non propriis viribus, nec cum ordinario Dei auxilio, sed speciali Dei beneficio, quod utique non negamus, ut conclusione sequenti patebit. — Respondet 2. S. Augustinus ibidem cap. 15. illis verbis nobis praecipit, ut simus perfecti in aliquo generis perfectionis, non autem in genere, quo Pater caelestis perfectus est; nam idem Apostolus ad Philipp. 3. dicit se perfectum: > Quotquot autem perfecti hoc sapiamus: et ibidem cap. 12. fatetur se nondum esse perfectum: Non quod iam acceperim aut iam perfectus sim. > Quod utrumque, inquit Sanctus Augustinus, nisi in aliqua re perfectus esset, in alia vero non esset; unde colligit Sanctus Augustinus cap. 15. Non ideo quisque prorsus sine peccato esse intelligitur, quia in aliqua re dicitur esse perfectus. Quamvis et in hoc possit ita dici, ut non quia iam non est, quo proficiat, sed quia ex parte profecit, hoc nomine dignus habeatur <.
Obiicies 6. Deus non praecipit homini id quod moraliter loquendo impossibile est; at non posse quisquam vitare omnia peccata, erit saltem homini moraliter impossibile vitare omnia peccata: ergo non praecipit Deus ut homo ab omnibus peccatis abstineat. — Respondet Seraphicus Doctor in 2. dist. 28. dubio 5. > quod aliquid vitare, vel facere dupliciter intelligitur: uno modo potest aliquis facere aliquid, quia per seipsum sine aliquo alieno auxilio potest illud implere: sic aliquis potest comedere quando sanus est, et habet cibum: alio modo dicitur aliquis aliquid posse, non solum quia potest illud per se, et in se, sed quia potest cum alio, qui sibi praesto est: et hoc modo accipiendo posse, omne quod Deus praecipit in nostra potestate est, quia ipse qui praecipit praesto est praebere gratiam adiuvantem efficacem, quam quilibet iustorum impetrare potest <. Unde S. Augustinus lib. 2. De Peccatorum meritis, cap. 17. profitetur culpam esse hominum, si peccata non vitent. > Cum voluntate humana, ait, gratia adiuvante divina sine peccato in hac vita possit homo esse, cur non sit, possam facilime ac veracissime respondere, quia homines nolunt: sed si ex me quaeritur quare nolint, breviter dicam, nolunt homines facere quod iustum est, sive quia latet an iustum sit, sive quia non delectat: tanto enim quidque vehementius volumus, quanto certius quod bonum sit novimus, eoque delectamur ardentius <. — Respondeo secundo, rerum moraliter impossibilium duo esse genera. Quaedam sunt, quae licet absolute fieri possint, numquam tamen fient, etiam adhibitis quibuscumque viribus voluntatis, ut describere perfectum circulum digito: quaedam sunt quae adhibitis totis et maximis viribus voluntatis fieri possunt, numquam tamen fient, eo quod illae magnae voluntatis vires non adhibentur. Illa quae sunt moraliter impossibilia prioris generis, nusquam Deus praecipit: quae vero sunt impossibilia posterioris generis, praecipere potest, qualis est abstinentia a peccatis etiam venialibus: nam homo cum ordinariis auxiliis, si eis consentiret, et totas voluntatis vires adhiberet, impetraret uberiora auxilia, quibus immunis a quibuscumque peccatis redderetur: > sed inquit sanctus Augustinus lib. 2. De Peccatorum meritis, cap. 3. ad nonnulla superanda, quae vel male cupiuntur, vel quae male metuuntur, magnis aliquando, et totis viribus opus est voluntatis, quas nos non perfecte in omnibus adhibituros praevidebat, qui per Prophetam veridice dici voluit. non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Tales itaque nos Dominus futuros praevideus, quaedam salubria remedia contra reatum, et vincula peccatorum, etiam post baptismum dare ac valere dignatus est, opera scilicet misericordiae, cum ait: Dimittite, et dimittetur vobis <.
Conclusio quarta. — PER EXTRAORDINARIA GRATIAE AUXILIA ET EX SINGULARI DEI PRIVILEGIO PURA CREATURA VITARE POTEST OMNIA PECCATA VENIALIA. Haec est communis inter Catholicos pie existimantes Deiparam Virginem hoc illustri ac singulari privilegio fuisse donatam, ut tradit Concilium Tridentinum Sess. 6. Canone 23. priori conclusione laudato, ubi anathema dixit in eum, qui dixerit posse hominem iustificatum in tota vita peccata omnia, etiam venialia vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, quemadmodum de beata Virgine tenet Ecclesia. Subscribit S. Augustinus lib. De natura, et gratia, cap. 36. ubi ait:
Excepta sancta Virgine Maria, de qua propter honorem Domini, nullam prorsus, cum de peccatis agitur, habere volo quaestionem: inde enim scimus, quod ei plus gratiae collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quod concipere, ac parere meruit eum, quem nullum constat habuisse peccatum. Hac ergo Virgine excepta, si omnes illos Sanctos et Sanctas cum hic viverent, congregare possemus, et interrogare utrum essent sine peccato, quid fuisse responsuros putamus? Utrum hoc quod iste Pelagius dixit, nempe sine peccato, et iuste vixisse, an quod Ioannes Apostolus? Rogo vos: quantalibet fuerint in hoc corpore excellentia sanctitatis, si hoc interrogari potuissent, nonne una voce clamassent: si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est?
Ratione etiam firmari potest praesens Conclusio. Nam Deus talem gratiam humanae voluntati in quibuslibet occasionibus conferre potest, talem S. Augustinus describit libro De Corrept. et Gratia, cap. 12. his verbis: Subreptum est infirmitati voluntatis humanae, ut divina gratia indeclinabiliter et inseparabiliter ageretur: et ideo quamvis infirma, non tamen deficeret, neque adversitate aliqua vinceretur. Atqui si talis gratia conferretur homini in omnibus peccandi occasionibus, nusquam peccaret. licet peccare posset, eo quod eius voluntas indeclinabiliter et insuperabiliter ad bonum ageretur, et averteretur a malo: ergo fieri posset ex singulari Dei privilegio, ut homo omnia peccata vitaret.
Quaestio III: **AN. ET QUALI HOMO INDIGEAT GRATIA AD PERSEVERANDUM IN FUGA MALI, ET BONI PROSECUTIONE.**
NOTANDUM I. Ex S. Augustino, lib. De bono perseverantiae, cap. 1. perseverantiam duobus modis posse considerari: Primo quidem absolute, prout eam ibidem S. Augustinus definit: Decernimus, inquit, donum Dei esse perseverantiam, qua usque in finem perseveratur in Christo: finem autem dico, quo vita ista finitur, in qua tantummodo periculum est ne cadatur. Secundo perseverantia accipitur secundum quid, qua scilicet aliquandiu iustus perseverat in boni prosecutione, et aversione mali, sed urgente tentatione in peccatum labitur, haec autem perseverantia dicitur tantum secundum quid, quia non ad ipsius vitae terminum duravit: perseverantia vero simpliciter, omnis ea dicitur, quae morte coronatur, quantumcumque brevis fuerit tempore: Verum, inquit ibidem S. Augustinus, perseverantiam, qua in Christo perseveratur usque in finem, nullo modo habuisse dicendus est, qui non perseveraverit usque in finem, potiusque hunc habuit unius anni fidelis, et quantum infra cogitari potest, si dierum moreretur fideliter vixit, quam multorum annorum, si exiguam temporis ante mortem a firma stabilitate defecit.
NOTANDUM 2. Duobus iterum modis aliquem perseverare usque in finem: Primo quidem indeliberate, cum post acceptam gratiam sanctificantem, et antequam ullum actum liberum exerceat, moritur; ut dum infantes moriuntur post susceptum baptismum ante usum rationis: similiter, dum adulti post acceptam iustificationis gratiam diem extremum claudunt, antequam ullum liberum actum exerceant. Secundo, perseverantia usque in finem sit libere, cum post acceptam sanctificantem gratiam iustus aliquamdiu vivit, et in observantia mandatorum Dei, tentationum victoria, ac virtutum exercitio ad mortem usque iugiter perseverat. Quaeritur itaque an haec utraque perseverantia sit speciale Dei donum a gratia habituali, et sanctificante distinctum.
NOTANDUM 3. Auxilium supernaturale hominibus a Deo concessum ut declinent a malo, et faciant bonum, esse duplicis generis: aliud enim commune est, aliud autem speciale. Commune est illud quod Deus largiri solet omnibus, cum praeceptum aliquod implendum, aut superanda tentatio occurrit: cuius meminit S. Augustinus, lib. II. Trinitate, et libro arbitrio, cap. 18. Liberum arbitrium, inquit, sine suo fructu prorsus admoneretur, nisi prius acciperet aliquid dilectionis, ut ⟦illegible: …⟧ sibi quaereret, unde quod iubebatur impleret: speciale vero auxilium est, per quod, ut idem S. Augustinus loquitur lib. De Correptione, et Gratia, cap. 11. in bono recipiendo, et perseveranter tenendo datur nobis non solum posse quod volumus: verum etiam velle quod possumus. Tria igitur hic sunt determinanda: Primum quidem quod non sufficiat homini gratia iustificationis ad perseverandum, sed praeterea requiratur actuale aliquod supernaturale auxilium: Secundum quod illud auxilium sit vel internum, vel externum. Tertium an, et qualiter possimus illud auxilium promereri.
Conclusio prima. — PRAETER GRATIAM SANCTIFICANTEM NECESSARIUM EST ALIQUOD DEI DONUM ACTUALE SUPERNATURALE, QUO HOMO PERSEVERARE POSSIT SIMPLICITER USQUE IN FINEM.
Probatur primo ex Scriptura sacra illis omnibus textibus, quibus significatur hominem iustum divino egere auxilio ad perseverandum: sic Psal. 15. Proponeam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear. Et Psal. 79. Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis, quem confirmasti tibi, et non discedimus a te. Unde S. Augustinus De bono perseverantiae, cap. 2. > Manus igitur Dei est ista, non nostra, ut non discedamus a Deo: manus, inquam, eius est ista qui dixit Ieremia 32. Timorem meum dabo in cor eorum ut non discedant a me. Psal. 126. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilet qui custodit eam. Ioan. 17. Pater serva eos in nomine tuo. < Quibus verbis Christus Patrem rogat, ut Apostolos iam iustificatos auxilio suo tueatur, ac protegat. Prima Petri 5. Deus omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipso perficiet, confirmabit, solidabitque.
Egregie hanc veritatem colligit, et probat sanctus Augustinus, lib. De bono perseverantiae, ex oratione Dominica: > Si enim alia documenta non essent, inquit, c. 1. haec Dominica oratio nobis ad causam gratiae, quam defendimus, sola sufficeret; quia nobis licuit in quo tamquam in nostro gloriemur <. Et cap. 2. > An vero quisquam eorum est, qui non sibi poscat a Deo ut perseveret in eo cum ipsa oratione, quae Dominica nuncupatur; quia eamdem Dominus docuit, quando oratur a Sanctis, nihil pene aliud, quam perseverantia possit intelligatur? < — Quod utique demonstrat ex expositione beati Cypriani ad singulas eiusdem orationis particulas: > Primo namque orando Deum: sanctificetur nomen tuum, id petimus et rogamus, inquit beatus Cyprianus, ut qui in baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse caepimus, perseveremus. Quid cum dicimus, veniat regnum tuum? Non aliud poscimus, inquit sanctus Augustinus, nisi ut veniat, et nobis, quod esse venturum non dubitamus omnibus Sanctis: ergo, et hi qui iam Sancti sunt, quid orant, nisi ut in ea sanctitate, qua illis data est, perseverent? neque enim aliter eis veniret regnum Dei, quod non aliis, sed iis, qui perseverant usque in finem certum est esse venturum. Fiat voluntas tua. cum iam facta sit, inquit sanctus Augustinus, cap. 3. in eis (scilicet Sanctis) cur ut fiat adhuc petunt, nisi ut perseverent in eo, quod esse coeperunt? Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Haec verba, inquit sanctus Augustinus, cap. 4. postquam protulit expositionem sancti Cypriani, perseverantiam prorsus a Domino Sanctos indicant poscere, quando hac intentione dicunt, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: ne a Christi corpore separentur, sed in eadem sanctitate permaneant, qua nullum quo inde separari mereantur, crimen admittant. Iam vero, inquit ibidem cap. 5. cum dicunt Sancti, Ne nos inducas in tentationem, quid aliud, quam ut in sanctitate perseverent precantur? Nam profecto concesso sibi isto Dei dono.... ne inferantur in tentationem; nemo Sanctorum est, qui non teneat usque in finem perseverantiam sanctitatis; neque enim quisquam in proposito Christianitatis perseverare desistit, nisi in tentationem penitus inferatur: si ergo concedatur ei quod orat, ut non inferatur in tentationem; in sanctificatione utique, quam Deo donante percepit, Deo donante persistit <.
Probatur secundo ex Conciliis; Arausicano Canone 10. Adiutorium Dei etiam renatis ac Sanctis semper est implorandum, ut ad finem bonum pervenire, vel in bono possint opere perdurare. Tridentino, pariter Sessione 6. cap. 13. ait: Similiter de perseverantiae munere, de quo scriptum est, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit: quod quidem aliunde haberi non potest, nisi ab eo qui potens est eum qui stat statuere, ut perseveranter stet: et cum qui cadit, restituere. Unde Canone 16. perseverantiam appellat Magnum donum. Et Canone 22. sic decernit: Si quis dixerit iustificatum vel sine speciali auxilio Dei, in accepta iustitia perseverare posse, vel cum eo non posse, anathema sit.
Probatur tertio ex summis Pontificibus; maxime vero Innocentio primo, in rescripto ad Concilium Carthaginense; in quo haec habet: Quamvis hominem redemerit a praeteritis peccatis, tamen sciens iterum illum posse peccare, ad reparationem sibi, sic ut posset illum. ut post istam correctionem multa servavit, atque quotidiana praestat illi remedia, quibus nisi freti confisique nitimur, nullatenus humanas evincere poterimus errores. Necesse est enim, ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adiutante vincamur. Item ex Coelestini Epistola, cap. 6. ubi ex praedictis verbis Innocentii ⟦illegible: intert? insertit?⟧, Neminem, etiam baptismatis gratia renatum, idoneum esse ad superandas diaboli insidias, et ad evincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adiutorium Dei perseverantiam bonoe conversationis acceperit.
Dices 1. Homo iustus vitare potest omne malum, quo amicitiam Dei perderet: ergo speciale donum, quo perseveret usque in finem, minime requiritur. — Latet antecedens: homo namque iustus habet gratiam sanctificantem, quae ipsum in statu, et ordine supernaturali constituit: ac subinde potentem efficit ad omnes tentationes vincendas, et salvanda omnia salutis offendicula. — Nego antecedens: ad id namque non sufficit sola habitualis gratia, sed praeterea requiruntur etiam actualia auxilia, ut actu perseveret usque in finem; nam, ut verbis sancti Augustini, cap. 1. De Bono Perseverantiae, utar: > De illa perseverantia loquimur quae perseveratura est in finem, quae si data est, perseveratum est usque in finem: si autem non est perseveratum usque in finem, non est data. Non itaque dicant homines, perseverantiam cuiquam datam usque in finem, nisi cum ipse venerit finis, et perseverasse, cui data est, expertus fuerit usque in finem. <
Dices 2. Fieri potest ut homo iustus statim post acceptam iustificationem moriatur; sed in eo casu non eget aliquo auxilio actuali a gratia habituali distincto: ergo praeter illam nihil ad perseverandum desideratur. — Respondeo primo, hic non esse sermonem, ut diximus, de perseverantia illa indeliberata, sed de voluntaria, qua nempe homo paratus est ad vincendas omnes tentationes, et superanda omnia offendicula quae a salute removerent. Respondeo secundo, hanc praematuram mortem non esse equidem aliud gratiae actualis donum, sed saltem est aliud donum externae protectionis, quo unus prae alio seligitur et rapitur, ne malitia mutet intellectum eius, aut ne fictio decipiat animam eius: quod sane singulare divinae misericordiae beneficium est, si non internum, saltem externum.
Dices 3. Christus Dominus copiose restituit omnia, quae per Adami peccatum tuerant dempta; est enim apud Deum copiosa redemptio, et ubi abundavit delictum, superabundavit gratia: at si non peccasset Adam, perseverantia concessa fuisset eius posteris per solam gratiam habitualem: ergo nunc etiam omnibus iustis conceditur. — Distinguo maiorem: plus restitutum fuit homini per Christum, quam per Adam tuerat amissum, in quantum homo nunc habet non solum potentiam ad perseverandum, quam habebat Adamus, sed etiam donum quo de facto perseveret, quod Adam non habebat, ut docet sanctus Augustinus, lib. De Correptione, et Gratia, cap. 11. Concedo: plus restitutum est hoc sensu, quod singulis hominibus fuerit concessum, ut haberent omnia necessaria ex parte Dei ad perseverandum. Nego: hoc enim perseverantiae donum, quod omnibus hominibus in statu innocentiae forte fuisset concessum, nunc paucioribus tribuitur; multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
Dices 1. Gratia est excellens divina natura participatio, quae vires sufficientes confert ad omnes virtutum actus exercendos: ergo cum gratia habituali, et generali Dei concursu illi debito potest aliquis perseverare. Confirmatur antecedens his verbis Concilii Milevitani, Canone 8. > Si quis dixerit gratiam, per quam iustificamur per Christum, valere ad solam remissionem peccatorum, qua commissa sunt, et non in adiutorium, ne iterum committantur, anathema sit <. — Respondeo distinguendo antecedens: gratia habitualis sufficiens est cum concursu generali, ex se, et spectata secundum propriam virtutem. Concedo: sufficiens est ex parte subiecti, et hominis lapsi, nego. Licet enim gratia habitualis efficacitatem sufficientem habeat, ut quodlibet peccatum et eius occasiones expellat; tamen ad id in homine lapso non est sufficiens, nisi speciali auxilio fulciatur ac roboretur: etenim etsi gratia sanat animam eluendo culpam, non tamen eius sanitatem ex integro restituit auferendo infirmitatem, quae ex parte concupiscentiae suboritur. Id Concilium autem dico, gratiam qua iustificamur, valere in adiutorium, ne peccata committantur, ubi graves non urgent tentationes et occasiones peccati. Concedo: ubi vero tales sunt ad peccandum illecebrae, praeter gratiam habitualem, necessaria sunt auxilia specialia, quibus animus in aversione mali, et boni prosecutione roboretur.
Dices 2. Gratia habitualis confert ius ad gloriam, quae in gratia velut fructus in semine virtualiter continetur, iuxta illud Ioannis: Semen Dei est in illo: ergo continuatio gratiae cum gloria ex debito, et non ex speciali gratia contingit; subindeque perseverantia faciens coniunctionem gratiae cum gloria, non est speciale donum a gratia habituali distinctum. — Nego consequentiam: licet enim homo iustus habeat ius ad gloriam, quamdiu gratia habituali illustratur; non tamen habet ius ut usque ad mortem in gratia perseveret; quippe cum ratione liberi arbitrii ad bonum et malum quamdiu vivit deflectere possit: unde quando quis a Deo ita liberaliter protegitur, ut non amittat gratiam instante morte, maximum est et specialissimum beneficium ac praecipuus effectus praedestinationis: sicut e contra quod aliquis permittatur mori in peccato, seu peccatum illius cum morte coniungi, est ultimus effectus reprobationis, ut docet sanctus Augustinus, lib. De Bono Perseverantiae, cap. 9. > Ex duobus piis, inquit, cur huic donetur perseverantia usque in finem; illi autem non donetur, scrutabiliora sunt iudicia Dei. Illud tamen fidelibus debet esse certissimum, hunc esse ex praedestinatis, illum non esse: nam si fuissent ex nobis, ait unus praedestinatorum, qui de pectore Domini biberat secretum, mansissent utique nobiscum <.
Dices denique: Deus sua gratia iustificatos non deserit, nisi ab eis prius deseratur, ut docet Concilium Tridentinum, Sessione 6. cap. 2. his verbis: Deus sua gratia semel iustificatos non deserit, nisi ab eis prius deseratur; quae verba desumpta sunt ex S. Augustino, lib. De Natura et Gratia, cap. 26. Atqui si non daretur omnibus gratia necessaria ad perseverandum usque in finem vitae, Deus deseret aliquos iustificatos priusquam ab iis desereretur: ergo gratia perseverandi necessario debet esse connexa cum gratia habituali. — Nego minorem: Deus enim nemini denegat gratiam ad perseverandum. nisi illi qui prius ipsum deseruerit sive desertione propria, sive impropria. Duplex enim distingui potest desertio Dei, nempe propria, qua Deus deserit animam quam per gratiam sanctificantem inhabitabat, velut sanctuarium et templum suum, iuxta illud Christi praeconium, Ioannis 14. Si quis diligit me, diligetur a Patre meo, et ego ⟦illegible: …⟧, et mansionem apud eum faciemus: quod utique templum dicitur deserere dum ratione mortalis peccati illam sanctificantem gratiam ab anima removet: altera autem dicitur impropria, qua Deus equidem non solvit amicitiam quam habet cum anima iusta, nec sanctificantem gratiam ab ea tollit, sed ob iustas licet occultas rationes suae providentiae, ipsi animae quam inhabitat non confert gratias quasdam actuales, quae videntur esse necessariae ad actus virtutum eliciendos. Haec autem auxilii denegatio dicitur desertio, sicut amicus amicum deserere dicitur, dum illi denegat subsidia, quibus indiget. Huiusmodi autem desertio est improprie dicta, quia Deus animam sua patientia, amicitia, et gratia sanctificante non destituit, quamdiu in mortale peccatum non labitur.
Possunt igitur praedicta Concilii verba exponi de hâc duplici desertione: nam verum est Deum non removere ab anima gratiam sanctificantem, quamdiu homo iustus perseverat, nec per mortale peccatum Deum deserit. Similiter Deus numquam denegat auxilia specialia homini, quibus perseverare possit usque in finem, nisi antea homo Deum deseruisse videatur, vel ipsum non orando, vel de se praesumendo: ordo namque divinae providentiae est, ut homo consequatur perseverantiam per orationem, et assiduam bonorum operum productionem. Unde qui non perseverat usque in finem in bono, ideo non perseverat, quia deficit ab oratione et humilitate, ratione cuius defectionis homo prius Deum deserit superbiendo, et ab oratione cessando, quam Deus hominem deserat non largiendo auxilia specialia, quibus bonum prosequatur, et aversetur malum.
Conclusio secunda. — DOMINI PERSEVERANTIA DEO CONNOTAT ET IMPORTAT: NEMPE VEL COLLATIONEM INTERNI AUXILII ACTUALIS EFFICACIS IN IUSTIS, QUI DIU PERSEVERANT; VEL EXTERNAE DEI PROTECTIONEM, ET SINGULAREM MISERICORDIAM IN IIS QUI CITTO MORIUNTUR. Haec Conclusio duas involvit partes, quarum prima definitur a Concilio Tridentino, Sessione 6. Canone 27. ubi ait: si quis dixerit iustificatum vel sine auxilio speciali Dei in accepta iustitia perseverare posse, vel cum eo non posse, anathema sit. Quibus verbis Concilium non solum denotat gratiam aliquam praeter sanctificantem et habitualem esse necessariam ad perseverandum, sed etiam significat esse aliquod actuale auxilium, quo homo in accepta iustitia perseveret.
Eamdem veritatem diserte tradit sanctus Augustinus lib. De Correptione et Gratia cap. 12. > Si, inquit, in tanta infirmitate vitae huius, in qua tamen infirmitate propter electionem retinendam perfici virtute oportebat, ipsis relinqueretur voluntas sua, ut in adiutorio Dei, sine quo perseverare non possent, manerent si vellent, nec in iis Deus operaretur ut vellent, inter tot et tantas tentationes in infirmitate sua voluntas succumberet, et ideo perseverare non possent, > quia deficientes infirmitate nec vellent, aut non ita vellent infirmitate voluntati, ut possent. < — Dixerat autem antea, hoc esse discrimen inter gratiam datam Adamo ad perseverandum, et nobis concessam, quod primo Homini, inquit, qui a Deo bonum, quo factus fuerat rectus, acceperat posse non mori, posse ipsum bonum non deserere; datum est adiutorium perseverantiae, non quo fieret ut perseveraret, sed sine quo per liberum arbitrium perseverare non posset. Nunc vero sanctis in regnum Dei et gratiam Dei praedestinatis, non tantum tale adiutorium perseverantiae datur, sed tale, ut eis ipsa perseverantia donetur, non solum ut sine isto dono perseverantes esse non possint, verum etiam ut per hoc donum nonnisi perseverantes sint. Quibus aperte significat non solum auxilium speciale a gratia habituali distinctum necessarium esse ad perseverandum in iis, qui adversus tentationes, et peccati illecebras, ad mortem usque pugnant, verum etiam illud auxilium esse efficax et effectum sortiri.
Secunda pars etiam constat; nempe quod adulti qui post acceptam gratiam cito moriuntur habeant perseverantiae donum, per modum protectionis a gratia habituali, et auxiliis ei adiunctis distinctum. Nam perseverantia proprie dicta est donum proveniens ex speciali Dei misericordia et providentia: sed illi qui post gratiam acceptam cito moriuntur habent perseverantiae donum proprie dictum, si non internum, saltem externum protectionis Dei eos ex misericordia in eo statu ex hac vita mortali eripientis: ergo in eis etiam perseverantia est donum a gratia habituali distinctum. Maior constat ex prima Conclusione. Minorem vero expresse tradit S. Augustinus cap. 1. De bono perseverantia: > Hanc vero, inquit, de qua nunc agimus, perseverantiam, qua in Christo perseveratur usque in finem, nullo modo habuisse dicendus est, qui non perseveraverit usque in finem: potiusque hanc habuit unius anni fidelis, et quantum infra cogitari potest, si donec moreretur fideliter vixit, quam multorum annorum, si exiguum temporis ante mortem a fidei stabilitate defecit. < Quibus significat illam perseverantiam, de qua contra Semipelagianos disputat, negantes esse speciale Dei donum, illam, inquam, consistere in hoc, quod fideliter aliquis moriatur, etiamsi sit unius anni fidelis, aut unius mensis, diei vel horae, vel quadrantis, modo scilicet in statu gratiae sanctificantis mortem obierit. Unde cap. 17. eiusdem libri scribit: > Videte a veritate quam sit alienum, negare donum Dei esse perseverantiam usque in finem huius vitae, cum vitae huic, quando voluerit, ipse det finem, quem si dat ante imminentem lapsum, facit hominem perseverare usque in finem: sed mirabilior, et fidelibus evidentior largitas bonitatis Dei est, qualis etiam parvulis, quibus obedientia non est illius aetatis, ut detur, datur haec gratia. < Quibus aperte docet etiam parvulis usum rationis ante decedentibus concedi donum perseverantiae finalis; non quidem internum et actuale efficax, cuius illi sunt incapaces, sed externum, et ex singulari protectione et providentia Dei disponentis eorum mortem pro tempore quo sunt in gratia; et non sinentis eos diutius vivere, ne gravioribus tentationibus et peccatorum illecebris ac liberi arbitrii vertibilitati expositi, gratiam ante mortem deperdant: iuxta illud Sapientiae 4. Ruptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam eius. Quare licet illud perseverantiae donum non sit internum aliquid a gratia sanctificante distinctum, saltem est donum externae protectionis et singularis misericordiae Dei.
Dices. In eo casu, quo quis post acceptam gratiam statim moritur, tempus non habet deliberandi, et actus voluntarios eliciendi; sed solum requiritur, quod conservetur gratia, et ea perseverante mors adveniat: at mortis certitudo naturalis est, nec censeri potest donum Dei; imo potius poena peccati: siquidem per peccatum mors intravit in mundum, ait Apostolus ad Romanos 5. gratiae autem conservatio est beneficium generale ordinis supernaturalis: ergo utriusque coniunctio non debet reputari gratia singularis. — Respondeo, quod etsi gratiae infusio, secundum se spectata, sit beneficium commune, aut generale: tamen illius infusio et conservatio, eo fine ut cum morte coniungatur, speciale Dei beneficium est: quia huic coniunctioni annexa est gratia infallibiliter, et ex illius efficaci intentione procedit. Similiter etiam, si mors considerata quatenus omnibus hominibus communis est, non est donum Dei, sed poena peccati, prout tamen est conditio quaedam requisita ad habendum statum immobilem in gratia, et ad gloriam aeternam obtinendam, ex speciali Dei gratia conceditur, et est speciale eius beneficium, sicut est ista beatitudo, ad quam perducit. Quod utique egregie explicat sanctus Augustinus lib. 13. De Civit. Dei: Tantum, inquit, Deus gratiam fidei praestitit, ut mors, quae constat vitae esse contrarium, fieret instrumentum, per quod transitur ad vitam.
Conclusio tertia. — DONUM PERSEVERANTIAE ITA GRATUITUM EST, UT NULLUS ILLUD DE CONDIGNO POSSIT PROMERERI, SED TAMEN EX CONGRUO.
Prima pars conclusionis patet ex dictis, quibus perseverantia donum specialem Dei gratiam esse, ac gratis, et non ex meritis conferri sufficienter probatur; illudque toto libro De dono perseverantia probat S. Augustinus, necnon et libro De correptione et gratia, ubi huius eximii doni uni prae alio collationem aut fatetur se causam ignorare, aut illam in solam Dei misericordiam et bonitatem retundit. Sic enim ait cap. 5.: > Si hic etiam a me quaeratur, cur eis Deus perseverantiam non dederit, quibus etiam, qua christiane viverent, dilectionem dedit, me ignorare respondeo. < Et infra: > Mirandum est quidem, multumque mirandum, quod filiis suis Deus quibusdam, quos regeneravit in Christo, quibus fidem, spem, dilectionem dedit, non dat perseverantiam: cum filiis alienis scelera tanta dimittat, atque impertita gratia sua fiat filios suos. < Et postea Pelagianos alloquens ait: > Respondeant qui nos irrident, quando in rebus talibus exclamamus: quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! neque enim hoc non donat Deus, quibus voluerit, aut vero Scriptura illa mentitur, quae de morte velut immatura hominis iusti ait: Raptus est ne malitia mutet intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam eius. Cur igitur hoc tam magnum beneficium aliis dat, aliis non dat Deus, apud quem non est iniquitas, nec acceptio personarum, et in cuius potestate est quamdiu quisque in hac vita maneat, quae tentatio dicta est super terram? Sicut ergo coguntur fateri donum Dei esse, ut finiat homo vitam istam antequam ex bono mutetur in malum: cur autem aliis donetur, aliis non donetur, ignorant; > ita donum Dei esse in homine perseverantiam, secundum Scripturas, de quibus testimonia multa iam posui, testentur nobiscum; et cur aliis detur, aliis non detur, sine murmurare adversus Deum dignentur ignorare nobiscum. <
Dices. Concilium Tridentinum, Canone 22. supra citato anathematizat eum, qui dixerit iustificatum cum auxilio speciali Dei in accepta iustitia perseverare non posse: at hoc esset falsum, si iustificatus non posset gratiam perseverantiae promereri; siquidem illa extra illius captum et vires esset: ergo potest illam promereri. — Distinguo minorem: si non posset illam promereri, vel de condigno, vel de congruo concedo: merito de condigno solum, nego. Fateor igitur iustificatum posse, cum subministratis sibi divinitus auxiliis, ita fidelem sese erga Deum famulum ac ministrum exhibere, ut in dies nova suscipiat auxilia, quibus procedat de virtute in virtutem, donec videatur Deus Deorum in Sion; non tamen ita potest agere suis meritis, ut Deus ex iustitia, vel ex fidelitate teneatur ad perseverandum ipsi gratiam subministrare.
Probatur secunda pars, nempe quod possimus merito de congruo illam perseverantiae gratiam promereri; hanc enim veritatem aperte tradit Concilium Tridentinum Sess. 6. cap. 13. ubi haec habet: > De perseverantiae munere, de quo scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit; quod quidem aliunde haberi non potest, nisi ab eo, qui potens est, eum qui stat statuere, ut perseveranter stet, et eum, qui cadit restituere. < Post pauca: > Tametsi in Dei auxilio firmissimam spem collocare, et reponere omnes debent; Deus enim, nisi ipsi illius gratiae defuerint, sicut coepit opus bonum, ita perficiet operans velle et perficere. Ceterum qui se existimat stare, videat ne cadat, et cum timore et tremore salutem suam operetur; in laboribus, in vigiliis, in eleemosynis, in orationibus et oblationibus, in ieiuniis et castitate. <
Hanc ipsam veritatem etiam commendat S. Augustinus libro De bono perseverantia, cap. 6. ubi affirmat illam posse emereri: > Hoc orantibus dari, sed oratione nostra nos voluit admoneri, a quo accipiamus haec beneficia. < Et cap. 16.: > Cum constet Deum alia etiam non orantibus, sicut initium fidei, alia non nisi orantibus praeparasse, sicut usque in finem perseverantium, profecto qui ex se ipso hanc se habere putat, non orat ut habeat. < Et cap. 20.: > Quando oratur a Sanctis, nihil pene aliud, quam perseverantia posci intelligitur. < Igitur tam assiduo bonorum operum exercitio, quam iugi ac frequenti orationi Deus immensum illud perseverantiae finalis beneficium largiri solet: oportet ergo ut unusquisque nostrum fidelis sit usque ad mortem, et ut repromissam nobis coronam vitae Deus retribuat, teneamus quod habemus, ut nemo accipiat coronam nostram.
Denique S. Bernardum monentem audiamus: > Tene quod tenes, ⟦hosticaeque?⟧ caudam iunge cupido, et tunicam Dei gratiae iam polymitam, ⟦cura fucare?⟧, et talarem, quoniam coepisse nihil proderit, si, quod absit, perseverare non contigerit: sola enim perseverantia informat meritum, remunerat currentem, coronat pugnantem, et ad portum ducit navi> gantem: sola aeternitatis ⟦quandam⟧ speciem praesefer[t]: sola est enim ⟦aeternitas reddita⟧, vel quae aeternitati hominem reddit. <
Petes. An, et qualiter donum perseverantiae finalis a confirmatione in gratia distinguatur? — Respondeo probabilius videri, utrumque donum non essentialiter discrepare; tum quia donum confirmationis in gratia, sicut et donum perseverantiae finalis, hominem, cui conceditur, ad aeternitatis portum deducit: tum quia pro uno eodemque indifferenter, hoc utrumque donum Scriptura sacra usurpat. Sic Psalmo 36. Confirmat autem iustos Dominus. 2. ad Thessalonicenses 3. Fidelis autem Dominus est, qui confirmet et custodiat a malo. Hinc S. Augustinus lib. De correptione et gratia, cap. 11. et 12. utrumque donum pro uno eodemque usurpat, dum ait Apostolos habuisse donum perseverantiae, quos tamen certum est confirmatos fuisse in gratia. — Distinguo tamen accidentaliter, in hoc maxime, quod perseverantiae donum commune sit omnibus praedestinatis: aliud vero sit specialissimum solis personis eximiis, puta beatae Virgini, Apostolis, et aliis paucis concessum. Insuper donum confirmationis addit supra perseverantiam quandam singularem excellentiam, et copiam auxiliorum: nam etsi sint graviores et difficiliores tentationes, facilior et suavior est victoria in confirmatis, quam in perseverantibus. Addunt aliqui, quod habens donum perseverantiae potest tentari, ut de facto tentabitur ad peccandum mortaliter, etiamsi tentationi nusquam succumbat: confirmatus vero in gratia talibus tentationibus stimulari ac infestari non possit: hoc enim videtur fuisse Deiparae Virginis privilegium, ut ad peccandum mortaliter, imo etiam venialiter, tentata non fuerit nec incitata.