Scotus Academicus, Tomus octavus: De Divino Gratiae Beneficio, et initium De Virtutibus Theologicis
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Divino Gratiae Beneficio
Praeludia I: Praeludia Theologica
Disputatio I: De Existentia et Necessitate Gratiae
Articulus I: De necessitate gratiae ad verum cognoscendum
Quaestio I: An possit homo in statu naturae lapsae, absque speciali divinae gratiae auxilio, omnes veritates naturales speculativas cognoscere.
Quaestio II: AN ET QUALITER GRATIA SIT NECESSARIA AD VERUM MORALE DETEGENDUM.
Quaestio III
Articulus II: De necessitate gratiae ad bonum faciendum
Cum omnis gratiae efficacitas et operatio consistat non solum ad illustrandum intellectum in detegendo vero, sed et ad voluntatem regulandam in efficaci prosecutione boni, et mali aversione: inde recto ordine procedimus ab operatione illius gratiae circa veri cognitionem, ad investigandam illius necessitatem et efficaciam circa voluntatem in boni prosecutione. Cum autem bonum, quod est obiectum voluntatis, aliud sit ordinis supernaturalis, et conducens ad vitam aeternam assequendam, aliud vero naturalis ordinis, quod ad finem pure naturalem comparandum confert: et insuper bonum naturalis ordinis aliud sit simpliciter, quod per naturam congruit appetenti, quod solito statu tur triplex, nimirum pure naturale, ut videre, manducare, dormire, etc.; aliud artificiosum, ut aedificare, pingere, etc.; aliud denique civile, seu politicum, ut mutua civium cohabitatio, coadunatio, etc.; aliud vero morale, quod rectae rationi, et morum honestati consentaneum est: hic non est futurus sermo de bono simpliciter naturali, certum est enim, omnes operationes, quibus bonum physicum, artificiosum, et civile comparatur, fieri posse absque ullo speciali gratiae auxilio. Solum igitur praesens movetur controversia de bono morali, eoque tum supernaturalis, tum etiam naturalis ordinis, circa cuius resolutionem, maxime variatum est, et diversimode pugnatum ab haereticis. Primo quidem a Pelagio: licet enim illius error desultorius fuerit, et ideirco propter sinuosos illius flexus eum Colubrum Britannicum merito appellaverit S. Prosper, quod in certa quadam sententia constringi non posset, quamquam plurimis verborum involueris suam haeresim obtegere ac dissimulare fuerit conatus; tamen in hoc unum omnia illius diverticula collineabant, ut assereret liberum arbitrium per se sufficiens esse ad bonum omne praestandum, quod ad salutem instituendam conferret: quamquam gratiae beneficium tandem non recusaverit, quo facilius quisque probe, recteque viveret, et bonum sectaretur, ut pluribus refert S. Augustinus, maxime vero Serm. 13. De Verbis Apostoli, cap. 12. ubi ait: Iamvero (Pelagiani) dicunt adiutricem esse gratiam Dei ad facilius facienda: ista sunt enim verba eorum: ad hoc dedit, inquiunt, Deus gratiam suam hominibus, ut quod facere iubentur per liberum arbitrium, facilius possint implere per gratiam. Volo facilius, nemo difficilius, tamen et nemo itur: iumento facilius, sed tamen pedibus pervenitur.
Iulianus vero Pelagii discipulus, ut Magistri damnationem declinaret, nec illius tamen haereticam sententiam desereret, asserebat per naturae vires nobis adesse voluntatem boni salutaris: illius faciendi vim, ac potestatem solum inesse per Dei gratiam et auxilium. Hinc S. Augustinus lib. 2. Ad Bonifacium, c. 8. loquens de Iuliano, et eius asseclis, ait: Isti volunt in homine ab ipso homine incipere cupiditatem boni, ut huius erecti meritum etiam perficiendi gratia consequatur. Et lib. 1. Contra Iulianum, c. 3. ait: Studium sanctitatis sine adiutorio vultis in hominis voluntate procedere, quod merito Deus adiutare debeat non gratis. Massilienses vero, quod S. Prosper Epist. ad S. Augustinum appellat Pelagianorum reliquias: Theologi autem nominant Semipelagianos, quod Pelagianorum haeresim aliqua ex parte limierint, in hoc potissimum errore versabantur, quod assererent, posse hominem absque preveniente gratia velle credere; non tamen credere posse, aut quodlibet aliud bonum velle, vel facere; atque hoc naturali credendi affectu gratiae sanantis auxilium promereri.
Huic autem triplici haereticae et ab Ecclesia proscripta sententiae triplex alia similiter ab Ecclesia damnata extreme repugnat: Prima est Lutheri, in assertione articuli 6. et 36. Calvini lib. 2. Institutionum, cap. 3. et aliorum, quos refert Bellarminus lib. 5. De gratia, et libero arbitrio, c. 4. affirmantium hominem in statu naturae lapsae, nequidem cum Dei gratia et auxilio speciali posse aliquid boni agere, et quantumvis sanctum et iustum posse quidquam operari, quod peccatum non sit; quod tamen, inquiunt, non imputatur fidelibus in Christum credentibus. Secunda est Ioannis Hus, cuius ex variis erroribus in Concilio Constantiensi relatis et damnatis, unus hic erat, quod assereret nullum bonum opus fieri posse absque gratia sanctificante, ac proinde omnia peccatoris opera esse peccata. Tertia tandem fuit Michaelis Baii, qui inter varias propositiones, quas in praeludiis a tribus summis Pontificibus damnatas expressimus, hanc habet num. 25. Omnia opera infidelium sunt peccata, et Philosophorum virtutes sunt vitia: ac subinde censet fidei gratiam ita esse necessariam, ut nullum prorsus morale bonum fieri possit ab infidelibus.
Ut igitur his omnibus erroneis sententiis extreme pugnantibus Catholicae veritate et doctrina occurramus, quoniam maxime de triplici gratia, actuali, habituali, et fidei movetur disceptatio, hinc quinque sunt hoc in Articulo statuenda: Primo, utrum gratia actualis absolute sit necessaria ad bonum supernaturale conducens ad salutem promerendam. Secundo, utrum gratia sanctificans sit necessaria ad quodlibet opus moraliter bonum. Tertio, utrum gratia fidei sit ad idem opus praerequisita. Quarto, quaenam gratia desideretur ad amorem Dei, ut Auctoris naturae. Quinto denique, quae sit gratia necessaria ad servanda Dei praecepta.
Quaestio I: UTRUM HOMO POSSIT SINE ULLA GRATIA VELLE ET OPERARI BONUM SUPERNATURALIS ORDINIS.
NOTANDUM 1. Nomine gratiae nihil aliud hic significari, quam gratiam actualem, seu illud actuale subsidium et auxilium, quo excitatur, iuvatur, ac promovetur homo ad elicienda aliqua opera conducentia ad vitam aeternam assequendam. Nec enim praesens movetur difficultas de gratia sanctificante: certum enim est eam non esse necessariam ad omne opus supernaturale conducens ad salutem: siquidem absque ea possumus velle et operari multa opera supernaturalis ordinis, et ad salutem conducentia; talia quippe sunt omnia opera, quibus peccatores disponuntur ad ipsammet gratiam sanctificantem, de quibus agit Conc. Trident. sess. 6. cap. 6. ut sunt maxime actus fidei, spei, timoris divini, dum peccatores sese intelligentes, a divinae iustitiae timore, quo utiliter concutiuntur, ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, in spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore, illumque tamquam omnis iustitiae fontem diligere incipiunt: ut propterea moveantur adversus peccata per odium aliquod, et detestationem, etc. Qui profecto omnes actus conducunt ad iustificationem, et proinde ad salutem aeternam, nec consequenter ad eos praerequiritur gratia iustificans, ad quam sunt dispositiones et praeparationes.
NOTANDUM 2. Quod etsi felicitas aeterna sit bonis operibus ab adultis promerenda, ut constat innumeris Scripturae textibus, quibus illa re-promittitur concedenda, vel per modum mercedis debitae operariis probe ac fideliter laborantibus: vel titulo coronae pugnantibus ac vincentibus repositae, vel denique per modum haereditatis Dei filiis adoptivis praeparatae: nam, inquit Apostolus Rom. 8. si filii, et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi: nihilominus, ut recte docet S. Augustinus, illa aeterna felicitas ab eodem Apostolo appellatur gratia: quia inquit idem lib. 3. De gratia et libero arbitrio. cap. 7. si vita nostra nihil aliud est, quam Dei gratia, sine dubio et vita aeterna, quae bonae vitae reddetur, Dei gratia est: et ipsa enim gratis datur, quin gratis data est illi, cui datur. Sed illa cui datur tantummodo gratia est, haec autem, quae illi datur, quia praemium eius est, gratia est pro gratia tanquam merces pro iustitia. Quam utique veritatem retexens, ait: Utrum autem legerimus in Scripturis sanctis gratia pro gratia forsitan quaeritis: sed habetis Evangelium secundum Ioannem tanto luce clarissimum; ubi Ioannes Baptista de Domino Christo dicit: nos omnes ex plenitudine accipimus, et gratiam pro gratia. Ex eius itaque plenitudine accepimus pro modulo nostro tamquam particulas nostras, ut bene vivamus: sicut Deus partitus est mensuram fidei, quia unusquisque proprium donum habet a Deo; alius sic, alius autem sic, et ipsa est gratia: sed insuper accipimus et gratiam pro gratia, quando nobis vita aeterna reddetur, de qua dixit Apostolus: gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro: cum prius dixisset: stipendium peccati mors. Merito enim stipendium, quia militia diabolicae mortis aeternae debitum redditur. Ubi cum posset dicere, et recte dicere: stipendium autem iustitiae vita aeterna, maluit dicere: gratia autem Dei vita aeterna, ut hinc intelligeremus non pro meritis nostris Deum nos ad aeternam vitam, sed pro sua miseratioine perducere. Ex quibus facile erit colligere, eam felicitatem nonnisi auxilio ac beneficio gratiae esse promerendam.
NOTANDUM 3. Quod, etsi nobis innatus sit ad felicitatem appetitus, proindeque certum sit illam posse obtineri; Neque enim (inquit S. Augustinus lib. 1. Contra Iulianum, cap. 3.) naturali instinctu immortales et beati esse vellemus, nisi esse possemus; non tamen ad aeternam beatitudinem nos provocat, nec stimulat ille naturalis appetitus saltem elicitius, quo ferimur in bonum propositum, nisi illa reveletur; utpote cum nec innato, nec propriis viribus comparato lumine talis felicitas appareat: etenim, inquit Apostolus, nec oculus vidit, nec auris audivit, neque in cor hominis ascendit, quod praeparavit Deus diligentibus se. Subindeque necessum est, ut per aliquod supernaturale lumen revelationis, aut illustrationis haec beata felicitas innotescat. Quod autem haec externa et nuda revelatio non sufficiat, sed ultra desideretur auxilium aliquod supernaturale et divinum, quo possit comparari, hic est determinandum adversus tam Pelagianos, quam Semipelagianos.
Conclusio prima. — NON POTEST HOMO PROPRIS VIRIBUS, ET SINE AUXILIO SUPERNATURALI, VELLE AUT PERFICERE ULLUM BONUM OPUS, QUOD AD AETERNAM SALUTEM CONFERAT. Haec est de fide contra Pelagianos.
Probatur primo ex Scriptura sacra, iis videlicet omnibus locis, quibus utitur S. Augustinus ad convellendum erroneum Pelagianorum dogma. Primo quidem ex Veteri Testamento, maxime vero ex Psal. 24. oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellit de laqueo pedes meos. Et Psal. 20. In voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Et Psal. 36. A Domino gressus hominis dirigentur. Et Psal. 126. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Et Sap. 8. scivi, quoniam non possum esse continens, nisi Deus dit, etc. — Apertius autem et clarius haec veritas innotescit ex Novo Testamento innumeris propemodum oraculis, praesertim vero ex his verbis Ioan. 6. Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Et, Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Quem utrumque textum sic expendit S. Augustinus lib. 1. ad Bonifacium, cap. 19. Utrum iam volenti credere pro meritis bonae voluntatis hoc detur, an potius ut credat ipsa voluntas, sicut Sauli desuper excitatur, etiamsi tam acerbus sit a fide, ut credentes etiam persequetur… ut quid enim nobis Dominus praecepit, ut oremus pro eis, qui nos persequuntur? Numquid hoc oramus, ut eis pro bona eorum voluntate gratia Dei retribuatur, ac non potius, ut mala in bonum eorum voluntas mutetur? — Item Ioan, 15. Sine me nihil potestis facere. Quam utique sententiam sic ponderat S. Augustinus, Serm. 13. De Verbis Apostoli cap. 12. Magister verus, qui neminem palpat, neminem fallit, verax Doctor, idemque salvator, ad quem nos duxit molestissimus Praelagonus cum de bonis operibus, idest, de sarmentorum et palmitum fructibus loqueretur; non ait, sine me facere quidem potestis quid, sed facilius per me: non ait fructum vestrum sine me potestis quidem facere, sed uberiorem per me: non hoc dixit, legitis, quid dixerit…: sine me nihil potestis facere. — Item ad Philip. 13. Deus qui operatur in vobis velle, et perficere. Addit S. Augustinus lib. De Gratia Christi, cap. 5. Vel sicut in aliis, et maxime Graecis Codicibus legitur, et velle, et operari. Videte si non Apostolus gratiae Dei futuros adversarios sancto spiritu tanto ante praecidit, et hoec duo, et velle, et operari, quae iste (Pelagius) ita nostra esse voluit, tamquam ipsa divinae gratiae non adiutetur auxilio, Deum in nobis dicit operari. Missa sit tacio innumeros alios sacrae Scripturae textus, quos uberrime passim colligit sanctus Augustinus, quibusque Pelagianum errorem rescindit.
Probatur secundo, auctoritate aut decretis Conciliorum omnium, in quibus proscripta ac damnata fuit Pelagiana haeresis. Primum quidem ex Concilio Diospolitano, in quo, ut dictum est in primo volumine, damnati sunt duodecim articuli a Pelagio, eiusque asseclis disseminati, quorum hic septimus erat, gratiam Dei absque adiutorio non ad singulos actus dari, sed de libero arbitrio esse, vel in lege, atque doctrina. Similiter in Concilio Milevitano, seu Carthaginensi cap. 4. statuitur, utrumque Dei donum est, et scire quid facere debeamus, et diligere, ut faciamus. Insuper ex Concilio Arausicano 2. Can. 7. Si quis per naturae vigorem bonum aliquod, quod ad salutem pertinet vitae aeternae, cogitare aut eligere posse sine salutari praedicatione, eosentiri posse confirmat absque illuminatione spiritus sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiondo, et credendo veritati, fallitur haeretico spiritu. Et Can. 9. Divini est muneris cum recte cogitamus, et pedes nostros a falsitate et iniustitia abstinemus: quoties enim bona agimus, Deus in nobis, atque nobiscum, ut operemur, operatur. Demum ex Concilio Tridentino Sess. 6. Can. 3. statuitur: Si quis dixerit sine praeveniente Spiritus sancti operatione, atque eius adiutorio hominem credere, sperare, diligere, aut paenitere posse sicut oportet, ut ei iustificationis gratia conferatur, anathema sit.
Probatur tertio, ex SS. Patribus, praesertim ex sancto Augustino omnibus illis libris, quos adversus Pelagianos edidit; ex quibus unam aut alteram sententiam hic adscribendam censeo. Prima petitur ex lib. 2. De Nuptiis et concupiscentia, cap. 3. Si quis, inquit, ad colendum recte Deum sine ipsius adiutorio dicit esse in omnibus hominibus liberum arbitrium, Coelestianus et Pelagius esse videtur. Secunda depromitur ex libro De Natura et gratia, cap. 1. si, inquit, possibilitas naturalis per liberum arbitrium, et ad cognoscendum quomodo vivere debeat, et ad bene vivendum sibi sufficit ergo Christus gratis mortuus est; ergo evacuatum est scandalum crucis, etc. Quam utique catholicam et orthodoxam S. Augustini doctrinam amplexa est universa Ecclesia, quae Pelagianorum dogma tamquam haereticum sub anathemate proscripsit.
Probatur denique ratione: Nulla facultas potest tendere ultra proprias vires, nisi per formam aliquam superadditam vegetetur ac corroboratur: atqui omnis actus tendens in vitam aeternam est ultra vires et proprietatem naturalem intellectus et voluntatis creatiae; est enim motus in finem supernaturalem: ergo non potest actus ullus utriusque facultatis tendens in vitam aeternam fieri ab homine, nisi per formam superadditam, quae sit ordinis supernaturalis, quaeque hominem ad eumdem statum supernaturalem sublevet et evehat. Unde, eadem ratione, proportione servata, formari et operari debet Christianus in ordine ad vitam aeternam, qua formatus et operatus est Christus: sed Christus Dominus formatus est per Spiritum sanctum: quod enim in Virgine natum est de Spiritu sancto est; omnesque suos actus nonnisi ex principio supernaturali et divino edidit; puta ex personalitate Verbi, et intellectu divina sapientia informato, voluntate omnibus gratiae charismatibus illustrata: debet igitur itidem operari homo Christianus (in iis maxime, quae ad salutem spectant) ex principio supernaturali. Quam utique rationem sic eleganter confirmat et expendit S. Fulgentius, libro De Incarnatione et Gratia Christi, cap. 20. Forma enim, quae praecessit in carne Christi, quam in nostra fide spiritualiter agnoscamus: nam Christus Filius Dei secundum carnem de Spiritu sancto factus ac natus est. Sic ergo in hominis corde, nec concipi fides poterit, nec augeri, nisi eam Spiritus sanctus infundat et nutriat: ex eodem namque Spiritu renati sumus, ex quo natus est Christus, etc.
Denique, debet esse proportio quaedam inter principium, medium, et finem consequendum: sed aeterna felicitas longe naturae vires excedit, cum nec veniat in mentem nisi divinitus reveletur, nec comparari possit, nisi mens coelitus sublimetur: ergo ad eam obtinendam necessum est, ut sit aliqua proportio inter animam et ipsam beatitudinem: sed nulla prorsus potest esse nisi per gratiae beneficium, quo videlicet humana mens ad statum supernaturalem sublimatur: ergo haec absolute necessaria est ad salutem consequendam.
Obiiciebant. 1. Pelagiani exemplum Centurionis Cornelii, qui Act. 10. dicitur fuisse religiosus, et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper; quocirca meruit in visu et raptu videre Angelum Dei intromittentem, et dicentem: Orationes tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Domini, etc. Unde hinc argumentabantur: religio, timor Dei, eleemosynae, et orationes Cornelli acceptae fuerunt Deo, proindeque ad illius salutem contulerunt aliquid: atqui tunc nondum Cornelius fidelis erat; proindeque divina gratia nondum adiutus: didicit enim Cornelius fidem a Petro, ut testatur sanctus Augustinus, lib. 1. De baptismo, cap. 8: sed cum locutus est ei Angelus nondum a Petro fide ac mysteriis imbutus fuerat, ut constat ex illa historia: ergo absque fide gratus erat Deo: igitur potest aliquis bonum opus aliquod facere ad vitam aeternam conducens absque speciali gratiae Dei beneficio, cuius primarius effectus est fides. — Nego minorem; nam etsi Cornelius nondum explicite credidisset Christo Domino, nec mysteriis fidei imbutus fuisset a S. Petro, non tamen omni fide carebat, ut testatur S. August., lib. De Praedest. Sanctorum, c. T. ubi ait: Quod de Cornelio diei potest, cuius accepta sunt eleemosynae, et exauditae orationes antequam credidisset in Christum: nec tamen sine aliqua fide donabatur, et orabat: num quomodo invocabat, in quem non crediderat? sed si posset sine fide Christi esse salvus, non ad eum aedificandum mitteretur architectus Apostolus Petrus. Unde concludit: Quicquid igitur, et antequam in Christum crederet, et cum credidisset, bene operatus est Cornelius, tantum Deo dandum est, ne forte quis extollatur. Unde quando S. Augustinus, loco in obiectione laudato, dicit Centurionem a Petro fidem Christi didicisse, intelligendus est de fide explicita et perfecta per Christum: quando vero verbis mox laudatis ait illum non sine aliqua fide donasse et orasse, loquitur de fide inchoata, quae tendit in Deum, qualis fuisse videtur in primis Gentilibus: porro haec fides implicita dicitur, quia qui credunt in Deum parati sunt etiam credere in Christum, quando ipsis revelabitur.
Obiicies 2. Opus quo praeparamur ad gratiam sanctificantem, et vitam aeternam consequendam est opus supernaturale: sed eiusmodi opus est a nobis, non autem a solo Deo specialiter concurrente per gratiam. Probatur e variis Scripturae textibus, nam Proverb. 16. legimus: Hominis est animam praeparare, et Domini gubernare lin- Zachariae. 1. Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Matth. 19. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Igitur opus istud, quo praeparamur ad salutem aeternam consequendam, et ad intimam unionem cum Deo, quae fit per gratiam sanctificantem, est a nobis ac propriis viribus elicitum. — Nego minorem, et ad singulas partes illius probationis respondeo: ad primam quidem, hominis revera esse, ut animam suam praeparet, quia Deus neminem ad se vocat, nisi volentem: at haec praeparatio fieri nequit sine speciali adiutorio Dei; enimvero non potest homo animam suam praeparare sine bona cogitatione, quae nonnisi a Deo donatur: non enim sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, inquit Apostolus 2. ad Corinth. 3. — Ad secundam dico, hominis quidem esse, ut se convertat ad Dominum: sed id sine auxilio Dei praevenientis et ad conversionem stimulantis fieri non potest; unde quemadmodum Zachariae 1. dicitur: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos: ita etiam Threnorum 5. legitur: Converte nos Domine ad te, et convertemur. Unde, inquit Concilium Trident. sess. 6. cap. 5. In sacris Litteris cum dicitur: convertimini ad me, et ego convertar ad vos, libertatis nostrae admonemur. Cum respondemus, Converte nos, Domine, ad te, et convertemur, Dei nos praeveniri gratiae con- fitrnnr. — Ad tertiam auctoritatem dico, mandatorum observationem pendere quidem a nostra voluntate, sed non sine praesidio gratiae divinae: quippe Deus est, qui operatur in nobis velle, et perficere, inquit Apostolus ad Philipp. 2.
Obiicies 3. Si bonum opus conducens ad salutem penderet a gratia Dei, Deus diceretur personarum acceptor, quia daret uni gratiam potius, quam alteri. Deinde gratia illa esset quid fortuitum et casuale, quia conferretur nihil tale merenti; imo etiam saepe repugnanti: sed consequentiae illae prorsus absurdasunt: ergo, etc. — Nego sequelam maioris: tunc enim solum committitur personarum acceptio, cum debitum intercedit: ita quod uni conferatur quod alteri debetur: vel uni detur id quod debetur, alteri vero denegatur: non autem, quando ille, qui nihil debet, liberaliter et gratuito aliquid erogat uni, quod alteri similiter non largitur. Ad secundum dico, quod etsi gratia conferatur nihil merenti et saepe reluctanti, non tamen dici debet esse quid fortuitum aut casuale, sed donum gratuitum omnino collatum a sapiente rerum Administratore, qui summa cum prudentia sua dona distribuit singulis, prout vult.
Obiicies 4. Non est liberum arbitrium si Dei indigeat auxilio: sed est liberum arbitrium: ergo Dei non eget auxilio ad ea praestanda, quae necessaria sunt ad salutem. — Nego maiorem: gratia enim, quantumeffugax, liberum arbitrium non destruit, sed auget, ut constabit infra, ubi humanae libertatis cum divina gratia summam concordiam demonstrabimus: unde sanctus Augustinus, lib. 2. De Nuptiis et Concupiscentia, cap. 3. ut amoveret a se famam et iniuriam qua afficiebat eum Iulianus, ipsum Manichaeum appellans, quod dixisse crederet, Si quis, aut in hominibus arbitrium, aut Deum esse nascentium conditorem dixerit Celestianus et Pelagianus vocatur; postque subdit Iulianus: Igitur vocentur haeretici, fiunt Manichaei; et dum falsam verentur infamiam, verum crimen incurrunt: instar ferarum, quae circumdantur pennis, ut cogantur in retia: ut, inquam, hanc a se iniuriam amoveret, ait: Non itaque sicut te ubique fallens loqueris, Si quis in hominibus, aut liberum arbitrium, aut Deum esse nascentium conditorem dixerit Celestianus, et Pelagianus vocatur. Ista quippe Catholica fides non dicit, sed dicit: Si quis ad colendum recte Deum, sine ipsius adiutorio dicit esse in hominibus liberum arbitrium: et quisquis ita dicit Deum nascentium Conditorem, ut parvulorum neget a potestate diaboli Redemptorem: ipse Celestianus, et Pelagianus vocatur. Liberum itaque esse in hominibus arbitrium, et Deum esse nascentium conditorem utique dicemus, non hinc estis Celestiani, et Pelagiani: liberum autem quemquam esse ad agendum bonum sine adiutorio Dei, et non erui parvulos a potestate tenebrarum, et sic transferri in regnum Dei, hoc vos dicitis: hinc estis Celestiani, et Pelagiani. Alias similes Pelagiani obiectiones obtrudebant, quas omnes fuse diluit S. Augustinus, et earum aliquas retulit et retudit.
Conclusio secunda. — Non potest homo habere ullum affectum bonum supernaturalem, seu fidei initium, absque divinae gratiae beneficio. Haec est contra Semipelagianos, et
Probatur illis omnibus Scripturae textibus, quibus in priori Quaestione declaravimus fidem esse donum Dei et gratiam proprie dictam. Illis quippe utitur S. Augustinus, in libris De Praedestinatione Sanctorum, ad probandum, quod ipsum fidei initium sit gratiae beneficium, maxime vero cap. 8. ubi ait: Cum Evangelium praedicatur, quidam credunt, quidam non credunt: sed qui credunt praedicatore forinsecus intonante, intus a Patre audiunt, atque discunt; qui autem non credunt, foris audiunt, intus non audiunt, neque discunt: hoc est, illis datur, ut credant, illis non datur; quia nemo, inquit, venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum... Ergo trahi a Patre ad Christum, et audire ac discere a Patre, ut veniat ad Christum, nihil aliud est, quam donum accipere a Patre, quo credat in Christum: neque enim audientes Evangelium a non audientibus, sed credentes a non credentibus discernebat, qui dicebant: Nemo venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Fides igitur, et inchoata, et perfecta donum Dei est: et hoc donum quibusdam dari, quibusdam non dari omnino non dubitet, qui non vult manifestissimis sacris Scripturis repugnare. Unde capite 2. dicit, quod sententia, qua asserit initium fidei non esse a Deo, hominem cum Deo componit, ut partem fidei sibi vindicet, partem vero Deo relinquat: et quod est elatius, primam tollit ipse, sequentem Deo cedit. Si non pertinet, inquit, ad Dei gratiam, quod credere cepimus, sed illud potius, quod propter hoc probis additur, ut plenius, perfectiusque credamus: ae per hoc, initium fidei nostrae priores damus Deo, ut retribuatur nobis et supplementum eius... Quisquis igitur hanc damnabilem vult ex omni parte vitare sententiam, veraciter intelligat dictum, quod Apostolus ait: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo. Utrumque enim ostendit Dei donum, quia utrumque dixit esse donatum. Nec ait ut plenius et perfectius credatis in eum, sed ut credatis in eum: nec seipsum misericordiam consecutum dixit, ut fieret fidelior, sed ut fidelis esset, quia sciebat non se initium fidei suae primorem dedisse Deo, et retributum sibi ex illo eius augmentum, sed ab eo se factum fidelem a quo et Apostolus factus est.
Probatur secundo, ex Concilio Arausicano Canone 5. Si quis ut augmentum, ita etiam initium fidei, ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus, qui iustificat impium, et ad regenerationem baptismatis pervenimus, non per gratiae donum, idest per inspirationem Spiritus sancti corrigentis voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem: sed naturaliter nobis inesse dicit, Apostolicis dogmatibus contrarius approbatur beato Apostolo Petro dicente: Quia qui coepit in vobis opus bonum, ipse perficiet in diem Domini nostri Iesu Christi.
Suadet et idipsum etiam ratio; nam actus, quo voluntas movet efficaciter intellectum ad assentiendum rebus fidei, est supernaturalis: ergo non potest haberi naturaliter. Consequentia patet: antecedens reprobatur: actus credendi est effectus a voluntate imperatus: illa enim movet intellectum efficaciter ad assentiendum veritati revelatae. Similiter obiectum illius est: siquidem voluntas amat honestatem et bonitatem, quae reperitur in tali actu: atqui ex supernaturalitate effectus et obiecti colligitur supernaturalitas actus, qui debet circa illa rersari; necessaria est enim proportio inter actum et obiectum: ergo actus voluntatis, quo homo inducitur ad credendum, est supernaturalis, atque adeo elici non potest absque auxilio gratiae.
Obiicies 1. Cassianus pro Semipelagianis: Zachaeus, et Latro suis desideriis ac votis Dei gratiam praevenerunt et impetrarunt. Zachaeus enim Luc. 19. cum quaereret videre Iesum, quis esset, meruit ab eo audire: Zachaeе festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere: Latro vero Luca 23. cum Christo dixisset: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum, audire meruit: Hodie mecum eris in Paradiso. Ergo potest quis naturaliter desiderare gratiam Christi, eamque impetrare, ac proinde bonum aliquod facere, aut saltem velle, quod pertineat. — Zachaeus enim et Latro gratia Dei praeventi sunt, ait S. Prosper adversus Collatorem cap. 15: qui enim illuxit in corde Publicani, Matthaei, et Pauli tune Ecclesiam persequentis, ipse et in corde Zachaei, et in corde crucifixi Latronis cum Domino illuxit: nisi Domini vox forte otiosa fuit cum Zachaeum, qui quaerebat videre eum quis esset, compellere dignatus est Dominus: Zachaeе festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere, et non praeparavit sibi animum cuius elegit hospitium. In Latronis quoque iustificatione, etiamsi nulla operantis gratiae intelligerentur indicia, nonne cum omnibus credentibus etiam ipsum acciperemus attractum, dicente Domino: cum exaltatus fuero a terra omnia traham ad meipsum? Ita S. Prosper.
Obiicies 2. Cassianus apud S. Prosperum cap. 8. Apostolus aperte testatur, Romanorum I. nonnumquam per naturae bonum bonarum voluntatum prodire principia, quae tamen nisi a Deo dirigantur, ad consummationem virtutum pervenire non possunt; ait enim: Velle adiacet mihi; perficere autem bonum non invenio: ergo revera censet nobis inditum initium fidei a natura insitum.
Nego consequentiam: nam, inquit ibidem sanctus Prosper, dixit quidem beatus Apostolus: velle enim adiacet mihi, perficere autem non invenio. Sed idem dixit 2. Cor. 3. Non quia idonei simus cogitare aliquid ex nobis ipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est: et ad Philipp. 2. idem dixit: Deus est enim, qui operatur in vobis, et velle, et perficere pro bona voluntate.
Non ergo Apostolus sibi contrarius est, sed cum donatum nobis fuerit bonum velle, non statim invenimus et facere, nisi quaerentibus, petentibus, atque pulsantibus, qui dedit desiderium praebet effectum; vox namque ista dicentis: velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio; vocati est, sub gratia constituti, qui condelectatur quidem legi Dei secundum interiorem hominem, sed videt aliam legem in membris suis captivantem se in lege peccati: et quamvis acceperit scientiam recte volendi, virtutem tamen in se non invenit eorum, quae obstant operandi, donec pro bona voluntate, quam sumpsit, mereatur invenire, quid faciat.
Obiicies 3. Deus cum viderit nos ad bonum velle deflectere, occurrit, dirigit, atque confortat. Ad vocem enim clamoris tui (inquit Isaias, cap. 30.) statim ut audierit respondebit tibi: et Psal. 29. Invoca me, inquit, in die tribulationis, et erpiam te, et glorificabis me. Ergo revera homo ex se potest habere affectum boni, quod gratiam praeveniat et alliciat. — Nego consequentiam, et ad antecedens respondesanctus Prosper, cap. 7. illam propositionem sapere Pelagianismum.
Quis enim, inquit, non videat quod haec doctrina meritum libero assignet arbitrio, quo praeveniatur gratia, quae ei famuletur, reddens debitum, conferens donum? qua definitio in Episcoporum Palaestinae Synodo etiam a Pelagio anathemate damnata. In eo enim, qui bonum incipit velle, et cupit ab iniquitate atque errore discedere, gratiam Dei hoc ipsum profitemur operari, quoniam a Domino gressus hominis diriguntur, et viam eius volet.
Obiicies 1. Christus Dominus, increpans Pharisaeos, dixit Luca 12. Quid autem ex vobis ipsis, inquit, etiam non iudicatis, quod bonum est? At hoc non dixisset eis, nisi eos iudicio naturali scivisset, quod equum est posse discernere. Ergo revera censet homines posse naturali virtute, quod aequum est nosse, vel facere. — Distinguo minorem: possunt homines naturali iudicio discernere, quod aequum est aequitate naturali, et morali, concedo: aequitate supernaturali, et conducente ad salutem, neenon ad instituendam iustitiam christianam, nego. Unde sanctus Prosper, cap. 23. huic obiectioni respondens ait: Collatorem non solum, in praefata obiectione, boni voluntatem; sed etiam possibilitatem libero adscribere arbitrio: tamquam ideo ab eis exigatur intelligentia, idest iustitia reposcatur, quia possint haec sine Dei donis de naturae proferre bonis. — Quibus significat non posse homines iudicare naturaliter qua spectant ad salutem instituendam, ac Evangelicam iustitiam formandam.
Obiicies tandem Cassianus illa verba 3. Reg., cap. 6. quibus Salomon declarat Deo qualiter David volens aedificare domum nomini Domini Dei Israel, ab eo tamen ne votum et desiderium impleret, prohibitus fuit. Unde sic ratiocinatur: haec cogitatio, atque iste tractatus regis David, utrumne bonus ex Deo, an malus, et ab homine habuisse dicendus est? Si enim bona, et ex Deo fuit illa cogitatio, cur ab eo, a quo inspirata est eidem, [malus?] et ex homine fuit, cur laudatur a Domino? Restat ergo ut bona, et ex homine fuisse credatur, in quem modum etiam nostras quotidie cogitationes possumus iudicare. Neque enim, aut soli David bonum ex semetipso cogitare concessum est, aut nobis ne quid boni unquam sapere, aut cogitare possemus, naturaliter denegatur. Ita Cassianus. — Respondet sanctus Prosper cap. 25. hoc testimonio, atque argumento non probari, quod pia cogitationes ex solo libero arbitrio, et non ex Dei inspiratione nascantur.
Non enim ideo voluntas David, quae utique bona erat, non ex Deo fuisse credenda est, quia templum sibi Dominus non ab eo aedificari, sed a filio ipsius voluit.
Vult enim interdum Dominus nolle fieri, quae tamen hominibus inspiraverat: licet enim Dominus Apostolis praeceperit, ut docerent et baptizarent omnes Gentes, tamen Actor. 16. Prohibiti sunt a Spiritu sancto loqui verbum Dei in Asia. Et rursus: cum tentarent ire in Bythiniam, prohibiti sint a Spiritu Iesu. Unde subdit sanctus Prosper:
Numquid non ex Deo hanc voluntatem habeabant, quod etiam istorum optabant ad fidem corda convertere, quos occulto iudicio Deus Evangelium tunc nolebat audire? Aut quod Ecclesia quotidie pro inimicis suis orat, idest, pro his, qui nondum crediderunt, numquid non ex Spiritu Dei facit? Quis hoc dixerit, nisi qui hoc non facit, aut qui > putat fidem non esse donum Dei? Et tamen quod pro omnibus petitur, non pro omnibus obtinetur: nec est iniquitas apud Deum, qui saepe postulata non tribuit, quae postulare donavit.
Quaestio II
NOTANDA 1. Circa praesentem Quaestionem, duas, ut diximus, esse pugnantes sententias. Prima quidem Lutheri, Calvini, et aliorum haereticorum nostri temporis, qui docent hominem, quantumvis sanctum et iustum, nihil boni in hoc naturae lapsae ac reparatae statu posse operari, etiam cum ipso auxilio gratiae: imo omnia illius opera esse inquinata, ac vera censeri peccata; ipsi tamen non nocere, nec ad damnationem imputari, si firmiter credat ea sibi a Deo relaxari, nec ad poenam deputari. Secunda vero est Ioannis Hus, cui subscripsisse videtur Michael Baius docens gratiam sanctificantem adeo necessariam esse ad bonum aliquod exercendum, ut ea absente omnia hominis opera essent peccata: nam inter erroneas propositiones ab eius scriptis, aut dictis assertas, et a summis Pontificibus Pio V. Gregorio XIII. et Urbano VIII. proscriptas et damnatas haec est num. 27. Liberum arbitrium sine gratiae Dei adiutorio nonnisi ad peccandum valet. Ibidem quoque damnatur illa propositio num. 39. Omnis amor creaturae rationalis, aut vitiosa est cupiditas, qua mundus diligitur, qua a Ioanne prohibetur: aut laudabilis illa charitas, qua per Spiritum sanctum in corde diffusa Deus amatur. Item haec num. 39. In omnibus suis actibus peccator servit dominanti cupiditati. Ex quibus apparet eum voluisse, non modo neminem posse vitare peccatum absque gratia sanctificante, et omnia opera, quae ea absente fieri possunt esse peccata, sed etiam quod quidquid ex principio et motivo charitatis non fit, revera inter peccata deputari: unde propositio, quae est n. 25. fert: Omnia infidelium opera sunt peccata, et Philosophorum virtutes sunt vitia.
NOTANDA 2. Praesentem difficultatem non moveri de actionibus hominis, sed de actionibus humanis, hoc est de iis, quae ex rationis iudicio et deliberata voluntate procedunt; quae actiones (ut probavimus in nostra morali Philosophia) sunt bonae, aut indifferentes, aut vitiosae. Posse quidem esse possunt alterutra bonitate, morali videlicet et naturali, aut meritoria et supernaturali. Qua in hoc potissimum invicem distinguuntur, quod prima constituatur per solam conformitatem, quam habet actus cum recta ratione, et prudentia; secunda vero procedit ex influxu gratiae et charitatis referentis actus nostros in finem supernaturalem. Ex praecedenti Quaestione liquet non posse hominem ullum opus supernaturalis ordinis et meritorium vitae aeternae elicere absque gratia sanctificante: an vero ea absente non possit exercere quosdam actus naturaliter, et moraliter bonos, hic erit determinandum.
NOTANDA 3. Actuum bonitatem moralem ex triplici potissimum capite repeti; videlicet obiecto, fine, et circumstantiis. Ex obiecto quidem, non prout spectatur in se, et secundum suam entitatem; sed prout est rectae rationi conforme; hoc enim est discrimen inter virtutes intellectuales et morales, quod intellectuales intendant obiectum quatenus in se est: morales autem versentur circa obiectum quatenus rectae rationi concordat. Ex fine vero dum videlicet actus tendit in finem congruum, et recto conscientiae rationis dictamini conforme; idque per media licita et ordinata; fieri namque potest ut actus tendat in finem optimum, qui nihilominus erit vitiosus: puta si proponatur per vitiata ac perversa media obtinendus: sic sanitas comparanda propter actus charitatis exercendos, et Deo liberius ac facilius inserviendum, actus est bonus ex fine; tamen pessimus esse potest, si nempe illa sanitatis restitutio procuraretur per sortilegia, et daemonum opem: unde ut actus aliquis censeatur bonus ex fine, necessum est, quod in eum tendat per media congrua. Tandem ex circumstantiis actus censetur bonus, quando eis afficitur circumstantiis et conditionibus, quas recta ratio videtur postulare ex parte personae, loci, temporis, etc.
His ita praemissis, duo sunt haec in Quaestione statuenda: Primum, quod opera fidelium in gratia sanctificante existentium non sint peccata. Secundum, quod fideles mortali peccato inquinati possint interdum elicere opera moraliter bona.
Conclusio prima. — Haereticum est asserere omnia hominis iusti et in gratia sanctificante existentis opera esse peccata. Patet huius Conclusionis veritas ex Concilio Tridentino sess. 6. can. 25. decernente: Si quis in quolibet bono opere iustum saltem venialiter peccare dixerit, aut quod intolerabilius est, mortaliter, etc., anathema sit.
Probaturque primo: Scriptura sacra saepissime ad bona opera exercenda nos cohortatur, et hominum iustorum opera commendat: at impium est asserere illam ad patranda opera vitiosa nos inducere, et peccata hominum laudibus efferre: ergo, etc. Maior patet ex variis eius sacrae Scripturae textibus. Sic Matth. 5. Christus Dominus suos discipulos ac sectatores alloquens ait: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona. Et ad Titum 2. Apparuit gratia Dei omnibus hominibus erudimens nos, ut abnegantes impietatem, et saecularia desideria, sobrie, iuste, et pie vivamus in hoc saeculo, etc. Similiter iustorum opera commendat. Nam Iob 2. In omnibus his non peccavit Iob labiis suis. Quae verba expendens sanctus Gregorius ait: Beato Iob et oris testimonium perhibetur, et cordi dicitur qui et culpam a lingua compescuit, et a corde pestrinxit. Sic etiam 3. Reg. cap. 14. Deus impietatem Ieroboam increpans per Angelum, ait: Non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum erat in conspectu meo. Et Matth. 26. Quid molesti estis huic mulieri? bonum opus operata est in me. Unde Matth. 25. iustus iudex Electos ad regnum caeleste evocat, Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, etc. quibus significat ideo eos aeterna mercede donari, quod misericordiae opera exercuerint. Unde sanctus Petrus fideles monebat 2. cap. 1. Studete ut per bona opera vestra certam vestram vocationem faciatis. Hoc enim facientes non peccabitis aliquando.
Patet etiam ratione. Homo iustus tenetur divina praecepta sibi praescripta servare, et ad id praestandum habet vires divino sibi affulgente auxilio necessarias: Deus enim impossibilia non iubet, sed iubendo monet, et facere quod possis, et petere quod non possis, et adiurat ut petas, sicut docet Concilium Tridentinum sess. 6. cap. 11: sed homo divina implens mandata non potest censeri quidpiam mali agere: alioqui Deus quod malum est praeciperet, censereturque auctor peccati: quod utique asserere impium est: ergo fatendum est hominem iustum bona opera exercere.
Obiicies haeretici illud Psal. 13. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum: ergo nullus est quovis in statu, qui bonum aliquod opus exequatur. Insuper Psalm. 142. regius Vates orat: Non intres in iudicium cum servo tuo, Domine, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens: nullus igitur est peccati et culpae expers, ut ex operibus non habeat quod damnetur. Denique opponunt illud Isaiac 61. Facti sumus ut immundi omnes nos, et quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae: ergo revera nullus est hominum culpa vacuus, et omnia iustorum opera, quantumvis appareant sancta, vera sunt peccata. — Nego consequentiam: longe enim alius est praetatorum sacrae Scripturae textuum sensus, quam qui ab haereticis intenditur. Id primum enim dico, sermonem ibi fieri de Atheis, de quibus dictum fuerat versu praecedenti: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Vel si latius extendatur, dici potest Psalmistam locutum fuisse, non in rigore sermonis, sed per metonymiam, qua plerique pro omnibus usurpari solent; quod utique non est infrequens, nec insolitum in Scriptura: sic enim Genesis 6. legimus, quod Omnis carno corruperat viam suam, cum tamen ibidem dicatur Noe fuisse iustus atque perfectus in generationibus suis, et cum Deo ambulasse, et invenisse gratiam coram Domino.—Ad secundum dico, per ea verba significari non posse hominem omni ex parte iustum apparere in conspectu Dei, idest, si ad Deum comparetur: non quod revera in se iustus non sit, sed quod iustitia illius, si cum divina conferatur, vix mereatur iustitiae nomen, eo videlicet modo, quo stellae, etsi in se lucidissimae sint, tamen ubi cum sole conferuntur, omni lumine videntur destitui: quo sensu dixit Iob cap. 1. Numquid homo Dei comparatione iustificabitur? — Ad tertium tum dico, illud esse dictum de Iudaeis tune temporis sceleratissimis, quorum iustitiae legales non solum erant gratiae ac meritis vacuae, sed ut pluribus peccatis inquinatae. Nec obstat, quod Isaias voce communi loquatur, quasi suam cum caeterorum Iudaeorum depravatam iustitiam censeret: id enim fecit more Prophetarum, qui etsi iusti, dum scelera hominum deplorant, sibi ipsis ob humilitatis studium, aut charitatis affectum solent accensere, ut sic Deum facilius et efficacius ad clementiam flectant.
Conclusio secunda. — Potest peccator gratia sanctificante destitutus aliquod bonum opus morale, seu honestum exercere. Sicbindeque omnia eius opera ante iustificationem non sunt peccata. Ita Doctor Subtilis in 2. dist. 28. et Seraphicus, ibidem.
Probatur primo auctoritate Conciliorum, maxime vero Concilii Constantiensis sess. 15. in qua referuntur et damnantur errores Ioannis
Hus, qui art. 10. censuit: Sine gratia sanctificante nullum bonum opus fieri posse, ac proinde omnia peccatoris opera esse peccata. Similiter Concilium Tridentinum sess. 6. Can. 7. decernit: Si quis dixerit opera omnia, quae ante iustificationem fiunt... vera esse peccata, anathema sit. Et Canone 6. damnatur ille, qui dixerit metum gehennae esse malum: sed hic metus reperitur in peccatoribus ante adeptam gratiam iustificationis: censet ergo Concilium, quod quaecumque fiunt a peccatoribus ante adeptam iustificationem non sint peccata.
Probatur etiam ex definitione summorum Pontificum Pii V. Gregorii VIII. et Urbani VIII. damnantium propositiones Nichaëlis Baii ut dictum est in 1. Notabili.
Tertio patet huius assertionis veritas ex Scriptura sacra; nam Luca 11. Christus hortatur peccatores ad erogandam eleemosynam et misericordiam erga pauperes exercendam, dicens: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis: hortaretur autem ad aliquid impium, si eleemosyna ab homine peccatore fieri non posset absque peccato: censet igitur Christus Dominus peccatorem ante adeptam iustificationis gratiam posse aliquod bonum opus morale elicere. Similiter Daniel Regi Nabuchodonosori suadebat, ut peccata sua eleemosynis redimeret: sed pravis operibus et peccaminosis nullatenus possunt peccata redimi: ergo eleemosyna a peccatore facta, cum intentione sublevandi miseriam alienam, non est opus peccaminosum, sed moraliter bonum et honestum.
Confirmatur haec eadem veritas illis omnibus SS. Patrum oraculis quibus Quaestione sequenti patebit eos docere naturam ad bonum valere, et infideles morale bonum interdum exercere, necnon et veras habere virtutes: si enim id possint infideles, multo magis peccatores, qui fide illustrantur.
Suadetur insuper haec veritas ratione: Iure naturali et divino virtutum iustitiae, religionis, misericordiae, etc. opera praecipiuntur hominibus etiam iniustis: sed illa non praeciperentur, nisi ea possent exequi absque admixtione peccati, et nisi essent ex omni parte honesta: ergo oportet, quod illa opera a peccatore elicita sint honesta.
Addit Subtilis Doctor in 2. dist. 28. num. 4. quod qui asserit peccatorem nullum bonum facere posse, dicere non videtur aliud, quam pervertere omnes, qui semel commiserunt peccatum mortale, ut nullum bonum opus ex genere postea faciant; ad quod tamen alias sunt adstricti: cum tamen suadendi sint et movendi ad oppositum, ut scilicet faciant bona opera ex genere, quia eos disponunt ad gratiam citius et facilius obtinendam.
Dices 1: Deus aversatur laudes, orationes et sacrificia, quae fiunt a peccatoribus: ergo omnia peccatorum opera sunt mala. Antecedens patet ex illo Psalm. 4. Peccatori autem dicit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Et ex illo Isaiac 1. Quid mihi multitudo victimarum vestrarum? dicit Dominus, etc. Ne offeratis sacrificium frustra. incensum abominatio est mihi.... Cum multiplicaveritis orationes vestras non exaudiam, manus enim vestrae sanguine plenae sunt. — Distinguo antecedens: Deus illa aversatur et execratur, eo quod irreligiose fiant, et contra legis praescriptum, et Dei placitum, concedo: praecise, quia offeruntur a peccatoribus, nego. Vel aliter: quae a peccatoribus offeruntur timore poenae, cum intentione perseverandi in peccatis, Deo sunt ingrata, concedo: simpliciter et praecise, quia offeruntur ab hominibus in peccato existentibus, nego. His adde quod Propheta maxime loquatur de Iudaeis haec omnia non ex affectu religionis et honesti, sed animo dissimulatorio et profano exequentibus, omnemque vim iustitiae in illo cultu externo constituentibus; unde cap. 20. de eis conqueritur dicens: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.
Dices 2: Ex S. Matth. cap. 7. Non potest arbor mala bonos fructus facere: sed illa mala arbor peccatorem designat: ergo ille non potest bonorum operum fructus facere, — Distinguo minorem: designatur peccator ex mala intentione et perversa voluntate agens, concedo: simpliciter et absolute, quia peccator est, nego: sic enim praefatum contextum interpretatur S. Augustinus lib. 1. Contra Iulianum, cap. 3. Non itaque, inquit, in quantum homo est, quod est opus Dei; sed in quantum malae voluntatis est quisquis, arbor mala est, et bonos fructus facere non potest.
Instabis: Si per arborem malam intelligatur peccator mala voluntate agens, non poterit peccator per opera discerni ac cognosci, quia bonum ratione officii potest malo fine et mala voluntate fieri: consequens autem adversatur intentioni Christi dicentis a fructibus eorum cognoscetis eos: igitur per malam arborem peccator simpliciter intelligitur. — Nego sequelam maioris: nam etsi peccator quaedam opera bona ratione obiecti possit interdum mala voluntate facere; nihilominus tamen raro illud efficit, et ab ordinariis illius operibus non solum intentione et fine, sed etiam obiecto mali facilè cognosci poterit qualis ille sit. Hoc autem significare tantum intendit Christus Dominus, nempe quod ex conversatione quotidiana cuiusque mores facilè detegi possint et agnosci.
Urgebis: Sicut opera mala contaminant voluntatem a qua procedunt, etsi illa in se substantialiter bona sint; ita vice versa voluntas prava inquinat omnia opera quae ex ea ortum habent, licet aliunde in se bona sint: atqui voluntas peccatoris est prava: ergo, etc. — Nego paritatem: et ratio disparitatis est, quod idcirco voluntas inquinatur omnibus actibus malis, quia per se est eorum causa; licet autem opera voluntatis malae sint effectus illius, non tamen ab ea inquinantur, quia sunt eius effectus, ut bona est per se, licet per accidens sit mala. Sic dum homo superbus eleemosynam largitur, actus ille per se est hominis misericordis, et per accidens hominis superbi.
Dices 3: Omnes actus hominis in peccato mortali existentis referuntur ad malum finem ex parte operantis: ergo sunt moraliter mali. Consequentia patet, finis enim perversus actum vitiat et deordinat. Probatur antecedens: peccator omnia quae appetit ordinat ad bonum privatum; ultimus enim finis peccatoris est vel ipse peccator, vel bonum ipsius peccatoris; at finis ille perversus est et vitiosus: ergo, etc. — Distinguo antecedens: omnes actus mali, qui sunt revera peccata mortalia, concedo: qui sunt vel peccata dumtaxat venialia, vel honesta opera, nego. Per illa enim dumtaxat opera censetur peccator seipsum aut suum bonum privatum tamquam finem ultimum constituere et appetere, per quae destruitur et eliminatur gratia ac charitas, quae omnia hominis opera ad eum finem debent dirigere: at haec privative destruuntur tantum per peccata mortalia: nam peccata venialia, aut opera honesta, a peccatore elicita, non pugnant privative cum charitate et gratia, sed dumtaxat ab ea praescindunt, in quantum videlicet non referuntur ad Deum tamquam ad finem ultimum: ergo per haec peccator positive non se spectat ut finem ultimum.
Dices 4: Quidquid fit ab homine, aut charitate fit, aut cupiditate, ut pluribus docet S. Augustinus, maxime lib. 9. De Trinit. cap. 7. et 8: sed charitas a gratia sanctificante non distinguitur: ergo quod gratia sanctificante non fit, necessum est fiat cupiditate, quam omnium malorum radicem appellat S. Paulus. — Distinguo minorem: charitas perfecta a gratia sanctificante non distinguitur, concedo: charitas inchoata, nego. Charitas enim duplex est ex S. Augustino libro Natura et gratia, cap. 70. Charitas, inquit, inchoata, inchoata iustitia est: charitas provecta, provecta iustitia est: charitas perfecta, perfecta iustitia est. Insuper charitas inchoata est duplex: una quidem ratione motivi, quando Deus diligitur quidem, sed magis propter nostram utilitatem, quam propter suam gloriam: altera ratione gradus, quando scilicet Deus propter se diligitur, sed remissius, et minori aestu. Charitas autem imperfecta priori modo non est gratia sanctificans, sed tantum charitas perfecta saltem ratione motivi, quando videlicet Deus propter se diligitur.
Urgebis: Ergo saltem sine hac inchoata charitate nullum opus bonum fieri potest: at illa non est in peccatoribus: ergo illi nullum bonum opus possunt exercere. — Distinguo minorem: peccatores non habent charitatem inchoatam ratione status, et quae sit supernaturalis, concedo: ratione motivi, et quae sit pure naturalis ac moralis, nego. Nam, ut probabitur infra, possunt homines absque ullo gratiae supernaturalis ordinis auxilio Deum diligere super omnia, ut naturae Auctorem, et suum liberalissimum benefactorem ac conservatorem, qui amor videtur initialis quaedam charitas naturalis. Caetera quae solent contra nostram assertionem obiici solvet
Quaestio III
Notandum 1. Circa praesentis Quaestionis resolutionem gravissimam aliquando inter S. Augustinum et Iulianum extitisse controversiam, ut constat ex c. 3. lib. 1. quem adversus eundem Iulianum S. ille Doctor scripsit. Iulianus enim tria contendebat: primum quidem quod in infidelibus verae fuerint virtutes quibus recte censerentur vivere. Quod S. Augustinus negabat. Soletis enim (inquit S. Aug. initio capitis) negantes Dei gratiam, virtutes quibus recte vivitur, et eas naturae collationique humanae, non gratiae Dei tribuentes, hoc uti argumento, quod eas nonnunquam habeant infideles, ita conantes evacuare, quod dicimus, neminem recte vivere nisi ex fide per Iesum Christum. Secundo Iulianus volebat actus earum virtutum naturalium sufficere ad iustificandos infideles. Quod utique falsum esse pluribus argumentis ibidem demonstrat S. Augustinus; maxime vero argumento ad hominem: nam Iulianus alibi docuerat initium quidem iustitiae esse in homine, sed consummationem esse a Deo: at vero loquens de infidelium operibus, a sua sententia discedens, non tantum affectum virtutis, sed etiam effectum homini tribuit. Haec dicens, ait S. Augustinus, ecce iam et illud quod gratiae Dei tribueras, abstulisti: ipsum scilicet voluntatis effectum: non enim dixisti eos velle esse misericordes, modestos et castos et sobrios, et idem non esse quod nondum per gratiam fuerint consecuti bonae huius voluntatis effectum; sed et si esse voluerunt et sunt, iam in eis voluntatem, effectum abundare virtutibus. Unde concludit: Scilicet absit ut sit in aliquo vera virtus, nisi fuerit iustus: absit autem ut sit iustus quisque, nisi vivat ex fide, iustus enim ex fide vicit. Quis porro eorum, qui se Christianos haberi volunt, nisi soli Pelagiani, aut in ipsis etiam forte tu solus, iustum dixerit infidelem, iustum dixerit impium, iustum dixerit diabolo mancipatum? Tertio tandem Iulianus volebat, eam esse veram virtutem ex qua opus aliquod prodiret, sive interea finis esset vitiosus, sive honestus: cum tali tamen discrimine, quod ubi finis erat honestus, et virtus tendebat ad aeterna, tunc opus fructuosum erat et meritorium; ubi autem spectabant temporalia, et finis vitiosus erat, tunc opus erat sterile, et ad salutem inutile. Quam absurdam sententiam sic carpitis S. Augustinus: Ergo virtutes istae, tali fine turpes atque deformes, et ideo nullo modo verae, veraeque virtutes, tamen ita verae videntur et pulchrae, ut nec nominis sui, inquit, possint, nec generis sustinere dispendium, sed solius quod appetiverint praemii exilitate frustrantur, id est terrenorum commodorum fructu, non caelestium promissorum, etc.: quibus patet S. Augustinum non aliter negare veras virtutes in infidelibus, quam asseverabat Iulianus, nempe eas sufficere ad hominis iustificationem et beatitudinem.
Notandum 2. Ex eodem S. Augustino ibidem, veram virtutem, seu bonum opus morale, posse dici duobus modis, nempe vel ratione officii, vel ratione finis. Officium, inquit, est id quod faciendum est: finis vero est id propter quod faciendum. Unde opus bonum ratione officii dicitur id, quod bonum est ex obiecto; sic dare eleemosynam pauperi bonum est ratione officii; eam vero largiri propter Deum, vel Christum moraliter in paupere existentem, bonum est non solum ratione officii, sed etiam ratione finis. Insuper idem S. Doctor ibidem observat, quod ut opus aliquod sit simpliciter bonum, non sufficiat, quod sit tale ratione officii; sed etiam requiri, ut tale sit ratione finis: nam si bonum sit dumtaxat ratione officii, revera malum erit propter detectum circumstantiae mali finis; unde Iulianum alloquens ait: Noneris non officiis, sed finibus discernendas esse virtutes... Quidquid boni fit ab homine, propter quod fieri debere sapientia vera praecipit, etsi officio cideatur bonum, ipso tamen non recto fine peccatum est. Possunt ergo aliqua bona fieri non bene facientibus a quibus fiunt: bonum est enim, ut subveniatur homini periclitanti, praesertim innocenti: sed ille qui hoc facit, si mundo gloriam hominum magis quam Dei, facit, non bene facit, quin non bonus facit, quod non bona voluntate facit. Quod utique dictum quadrat vulgari huic Philosophorum placito, bonum ex integra causa, malum ex minimo defectu.
Notandum 3. Circa praesentem Quaestionem maximam esse controversiam: conveniunt enim omnes, posse fieri absque fide aliquod bonum opus ratione officii tantum; dissentiunt vero circa opus bonum ratione officii, et finis simul. Negativam autem partem propugnant non modo Lutherus, Melancthon, Calvinus, Petrus Martyr, et plures alii haeretici; sed etiam nonnulli ex Catholicis, ut Gregorius Ariminensis in 2. dist. 28. Capreolus ibidem, Marsilius in 3. qu. 20. quibus subscribunt aliqui Recentiores, asserentes Philosophorum Gentilium virtutes esse vitia, solamque fidei absentiam sufficere, ut omnia infidelium opera vera sint peccata. Quoniam autem haec Quaestio affinitatem habet cum ea qua quaeritur utrum homo in statu naturae lapsae propriis viribus, et sine auxilio gratiae actualis possit producere aliquod bonum opus morale, ideo utramque simul enodabit
Conclusio unica. — Gratia fidei non adeo necessaria est ad recte operandum, ut sine ea non possit fieri aliquod bonum opus morale, subindeque omnia infidelium opera non sunt absolute censenda peccata. Haec est communior et tutior assertio apud Doctores Catholicos. Cuius probationes ut fiant evidentiores, et efficaciores appareant, claritatis gratia, placet eas sub diversis titulis, una cum Adversariorum responsionibus proponere et expendere.
Probatur primo. — Ex Scriptura sacra. — Divina Scriptura saepius peccatores, etiam infideles, hortatur ad ieiunium, orationem, et eleemosynam: ergo supponit illa opera posse ab illis recte fieri. Patet ex sequentia, impium namque esset asserere eam ad aliquod pravum opus exhortari. Probatur antecedens ex illo Danielis 4. ubi Propheta Regem Nabuchodonosor alloquens, ait: Consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime: sed peccata non redimuntur pravis operibus et aliis peccatis: ergo eleemosynae Regis, licet infidelis, non erant peccata; imo poterant esse grata Deo, et aptae ad impetrandam illius misericordiam, et imminentem ultionem avertendam. — Item Ezechiel, 29. Nabuchodonosor dicitur mercedem accepturus pro servitute qua servivit Deo in expugnatione Tyri. Propterea ego, inquit Deus, dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti: et accipiet multitudinem eius, et depraedabitur manubias eius, et diripiet spolia eius: et erit merces exercitui illius, et servitii, quo servivit adversus eam, dedi enim ei terram Aegypti pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus. Ex quibus licet argumentari: nulla peccata remuneratur Deus mercede: sed aliqua opera infidelium mercede remunerantur, ut constat ex praefato textu, necnon aliis: nam praestitum Israelitis beneficium ab obstetricibus Aegyptiis Deus remuneratus est aedificando eis domos, quia timuerunt Deum, ut legimus Exodi 21: et gratia a Rahab facta exploratoribus Israelitarum compensata fuit a Iosue, iuxta Dei voluntatem sine dubio: ergo aliqua opera infidelium non sunt peccata. Ideoque merito S. Hieronymus in cap. 29. Ezechielis versu 18. sic ratiocinatur: Et eo, inquit, quod Nabuchodonosor mercedem accipit boni operis, intelligimus etiam Ethnicos, si quid boni fecerint, non absque mercede Dei iudicio praeteriri.
Respondent Adversarii, infideles illos mercedem accepisse propter opera quae erant bona, ratione quidem officii, non autem ratione finis, et consequenter inde non esse inferendum, quod ea opera non fuerint peccaminosa. — Contra, semper recurrit, et urget eadem vis argumenti, nempe quod non sit credibile Deum illos propter peccata laudasse et remunerasse: si autem eiusmodi opera dumtaxat ex officio bona fuerunt, mala vero ex perverso fine, sequeretur illos propter peccata laudatos fuisse et remuneratos a Deo.
Urgent: Ex cap. 1. Exodi, obstetrices Aegyptiae, quae contra praeceptum Regis servabant masculos infantes Hebraeorum, mercedem accipiunt propter mendacium, dixerunt enim Regi: Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres: ipsae enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt: quod utique falsum est, et tamen subditur: Bene egit Deus obstetricibus. Igitur Deus potest aliquo temporali praemio donare actionem peccaminosam, quae habet quamdam speciem virtutis ratione officii. — Nego consequentiam: duplex quippe distingui debet actio in obstetricibus istis Aegyptiis, una qua ex compassione et humanitatis sensu, ac timoris Dei servaverunt pueros Hebraeorum: alia vero, qua mentitae sunt Regi crudeliter imperanti: prior fuit bona non solum ex obiecto, sed etiam ex fine. Dicitur enim ibidem v. 1? Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt iuxta praescriptum regis Aegypti, sed conservabant mares. Posterior vero actio, nempe mendacium, fuit intrinsece mala. Priorem autem actionem laudavit Deus et remuneravit, non autem posteriorem; unde ibidem v. 21. scribitur: Quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos.
Respondent 2. Ista opera infidelium fuisse ex gratia actuali et supernaturali, et ideo fuisse bona, et a Deo laudata. — Contra, istud gratis et absque fundamento fingitur, cum sit sufficiens proportio inter naturales vires hominis et opera naturalis ordinis; maxime quando est propensio et inclinatio naturalis ad eiusmodi; nec ulla sunt, nisi levia impedimenta, quae facilè possint superari. Adde quod, si valeret haec responsio, fides non esset amplius prima gratia, sicut volunt adversarii: quippe Gentiles, in quibus non erat fides, habuissent gratiam ad eiusmodi opera bona elicienda.
Probatur insuper ex Apostolo ad Romanos 2. versu 14. ubi dicit Apostolus, gentes, quae legem non habent, facere, naturaliter ea, quae legis sunt, idest facere naturali instinctu et ductu aliqua contenta in lege scripta, et vi legis ipsius naturalis necessaria, rationisque lumine satis nota, hunc enim sensum praeferunt ut sonant Pauli verba, iunctis praesertim sequentibus: Ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, etc. Qua quidem interpretatio et expositio probatur a Patribus: nam Origenes libro 2. in Epistolam ad Romanos sic habet: Sed et Graecus, idest gentilis, qui cum legem non habeat, ipse sibi est lex, ostendens opus legis in corde suo, et ratione naturali agit sicut videmus nonullos in gentibus, vel iustitiam tenere, vel castitatem, vel prudentiam, temperantiamque custodire: iste licet a vita alienus videatur aeterna, quia non credit Christo, et intrare non possit in regnum caelorum, quia renatus non est ex aqua, et Spiritu sancto, videtur, quod per ea, quae dicuntur ab Apostolo, bonorum operum gloriam, et honorem, et pacem perdere penitus non posset. Et a Tertulliano. libro De Corona militis, capite 6. ubi sic ait: Apostolus ad Romanos dicens, natura facere nationes ea, quae legis sunt, et legem naturalem suggerit, et naturam legalem. Et Hieronymus loco supra citato: Perspicuum est, inquit, contemnari nos comparatione Gentilium, si illi lege faciant naturali, quae nos etiam scripta negligimus, de quo plenissime ad Romanos Paulus Apostolus disputat.
Responent adversarii, S. Augustinum libro De Spiritu et Littera, cap. 27. et 28. praefatum textum Apostoli interpretari de gentibus, quae ex naturali exisoe oleastro insertae erant in bonam olivam: hoc est, quae ex gentilitate ad fidem Christi translatae erant. Istam interpretationem sicuti sunt illius discipuli, puta S. Prosper contra Collatorem cap. 22. et S. Fulgentius libro De Gratia Christi, cap. 25. et 26. ergo expositio favens assertionii nostrae subsistere non potest. — Nego consequentiam: quia eiusmodi textus possunt esse plures sensus catholici etiam litterales, ut docent Theologi in praeludiis Theologiae: ideo ipsemet S. Augustinus, qui praefatorum Patrum interpretationem refert eodem libro capite 27. illam non improbat; imo videtur approbare: ait enim:
Si autem hi, qui naturaliter, quae legis sunt, faciunt, non sunt habendi in numero eorum, quos Christi iustificat gratia, sed in eorum potius quorum etiam impiorum, nec Deum verum certissime, iusteque colentium, quaedam tamen facta, vel legimus, vel novimus, vel audivimus, quae secundum iustitiae regulam non solum vituperare non possumus, rerum etiam merito, recteque laudamus: quamquam si discutiuntur, quo fine fiant, eis inceniuntur, quae iustitiae debitam laudem, defensionemque mereant.
Censet ergo S. Augustinus etiam Gentes in infidelitate persistentes interdum quaedam bona elicere opera, quae secundum iustitiae regulam vituperari non possunt, imo quae merito laudantur.
Urgent: S. Fulgentius lib. De Incarnatione, et gratia Christi, cap. 25. ait eos Dei gratiae contradicere, qui praefatum Apostoli textum gentibus incredulis assignant: ergo Apostolus dumtaxat loquitur de gentibus ad fidem conversis. — Distinguo antecedens: S. Fulgentius putat eos gratiae contradicere, qui locum hunc Apostoli gentibus incredulis assignant, iuxta sensum Pelagianorum adhibentium hunc Apostoli locum, tum ut ostenderent ex naturae viribus gentes implere posse totam legem; tum ut probarent gentes iustificari posse sine fide Christi, concedo: iuxta sensum orthodoxorum Patrum utentium eo loco, ut suaderent posse aliqua opera moraliter bona esse in infidelibus, nego. Idem enim S. Fulgentius sequenti capite eiusdem libri ait: Hominibus illis, quorum mentio facta est ab Apostolo, aliqua quidem bona opera, quae ad societatis humanae pertinent equitatem, posse: sed quia non charitate Dei fiunt, prodesse non posse, ad salutem videlicet, et vitam aeternam. — His adde quod damnata fuerit a Summis Pontificibus haec propositio 21. Baii: Cum Pelagio sentiunt, qui textum Apostoli ad Romanos 2. Cientes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt: intelligunt de gentibus fidei gratiam non habentibus. — Confirmari etiam potest haec eadem nostra assertio iis Christi verbis, quibus supponit bonum aliquod opus morale fieri posse ab ethnicis et infidelibus, puta cum ait Matthei 5. Si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et Ethnici hoc faciunt? ubi loquitur Christus de dilectione et salutatione moraliter bona; nemo enim adeo stultus est, ut mercedem speret a Deo pro mala: et Luca 11. Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, ex bono scilicet affectu; nam alioquin non esset mirum, quod donatio mala prodiret a malis hominibus.
Probatur secundo. — Ex decretis summorum Pontificum. — Nam Pius V. Gregorius XIII. et Urbanus VIII. in Bulla contra Michaelem Baium edita damnant hanc propositionem num. 25. Omnia opera infidelium sunt peccata, et Philosophorum virtutes sunt vitia.
Responent adversarii, propositionem illam non fuisse damnatam eo sensu quo asseritur; siquidem praedictae propositionis deprehendi possunt quinque alii sensus, propter quos illa merito damnari debuit: Primus est, quod Baius diceret omnia infidelium opera esse peccata, etiam illa, quibus ratio non consentit, et quae homo invitus patitur, quales sunt omnes motus primo primi concupiscentiae. Secundus est, quod assereret omnia infidelium opera, etiam illorum, qui non habent fidem in Christum distinctam et explicitam, quantunvis habeant aliquam fidem Dei, ac proinde implicitam de Christo, esse peccata. Tertius est, quod ex mente Baii omnia opera infidelium non habentium fidem charitate perfecte formatam, sint peccata. Quartus est, quod omnia opera infidelium, qui non habent infusum habitum fidei Theologicae, sint peccata. Quintus est, quod in sententia Baii omnia infidelium opera sint peccata, non tantum ratione finis, sed etiam ratione obiecti et officii. Igitur non fuit damnata illa propositio 25. quod assereret, omnia infidelium opera esse peccata propter absentiam fidei, ex cuius defectu fit, ut illa opera fiant semper mala intentione, et ex perverso fine operantis. — Contra: quamquam merito praefata propositio damnari potuerit iuxta quinque sensus propositos, id tamen non impedit quominus etiam fuerit damnata in eo sensu, quem intendimus. Primo, quia constat illam Baii propositionem universim, et sine ulla explicatione ab ipso prolatam, generaliter quoque, et sine ulla explicatione, aut limitatione fuisse damnatam a summis Pontificibus, ac proinde sensu a nobis intento. Secundo, quia certum est praedictam propositionem assertam fuisse a Baio in sensu a nobis intento. Tertio, quia sensus ille, quem intendimus, est naturalis, et genuinus propositionis praedictae sensus. Alii vero, licet ei fortitan accommodari possint, sunt tamen minus naturales. Certum est autem propositionem aliquam, quando damnatur, semper exponendam esse in sensu magis naturali et genuino: igitur, etc.
Probatur tertio. — Ex sanctis Patribus. — In primis prodit S. Clemens lib. i. Constitutionum Apostolicarum, cap. 31. ubi ait: Abraham progenitorem nostrum viam veritatis ex ipsa naturae facultate capessentem cum ei appareres, tamquam Dux deduxisti: cumque, quid tandem esset hoc saeculum dedisti, ad fidem eius antegressa est cognitio, cognitioni vero consequens fuit fides, fidem autem insecuta paction. Igitur Abraham ex ipsa naturae facultate, et ante fidem supernaturalem infusam a Deo auctore natura, viam veritatis capessivit, et saeculum sprevit: bonum ergo operatus est propriis naturae viribus ante susceptum fidei supernaturalis donum. — Irenaeus lib. 1. adversus haereses cap. 72. Omnes homines eiusdem sunt naturae, possentes retinere, et operari bonum, et potentes rursus amittere illud, et non facere. Quibus verbis affirmat in hominis natura potestatem operandi bonum, et ideo omnibus hominibus etiam infidelibus eam esse communem pronuntiat; quam utique potestatem homini naturalem toto capite confirmat: adversarii autem non concedunt gratiam singulis hominibus communem: subindeque etiam in eorum sententia Irenaeus non loquitur de potestate faciendi bonum, quae proveniat ex gratia, quippe cum illam hominibus communem pronuntiet. — Tertullianus libro contra Iudaeos: Ante legem Moysis scriptam in Tabulis lapideis, inquit, legem contendo fuisse non scriptam, quae naturaliter intelligebatur, et a Patribus custodiebatur. Nam unde Noe iustus inventus est, nisi naturalis illum legis iustitia praecedebat? Itaque ante legem scriptam, lex naturalis sicut ab omnibus intelligebatur solo ingenito lumine, ita a Patribus custodiebatur affectu naturali, qui naturalem iustitiam faciebat. — Athanasius Oratione contra Idola: Liberas suas occupat mens, inquit, isque ad eas, quas commenta est, voluptates abutitur, ideo quod libera sit, et sui arbitrii: potest enim, ut ad bonum se inclinare, ita bona quoque adversari: igitur menti humanae, titulo ⟦illegible⟧ Sunt apud nos, inquit, ipsae virtutes secundum naturam: ad quas habendas affinitas animae, non ex humana doctrina, sed ex ipsa natura nobis inesse videtur.* — Nazianzenus Oratione 19. in laudem Patris demortui, ipsum egregie commendat, quod ante fidem ex sola institutione naturae virtutes morales naturales, prudentiam, temperantiam praeclare fuerit sectatus: maxime vero iustitiam usque adeo incorruptam, ut quamvis, inquit, in magnis Reipublicae muneribus, administrationibusque versaretur, ne teruncio quidem facultates suas auxerit. Quod etiam de aliis permultis a fidei illustratione remotis premiserat: Quemadmodum, inquit, ex nostris plerique nobiscum non sunt, quos scilicet a communi corpore flagitiosa vita ratio separavit: sic contra permulti ceterorum a nostris stant, quia cum ii nimirum fidem moribus antevertunt, ac solo nomine Christiani curent, cum rem ipsam habeant, quo in numero meus quoque pater erat: alienus quidem, ceterum morum honestate ad nos propendens. Admittit igitur veras virtutes in infidelibus. — Nyssenus libro in Beatitudinem 5. ait: Qui iuxta sui imaginem hominem fecit, omnium bonorum materias, atque subsidia in natura sui operis deposuit, ut nulla res bona atque honesta extrinsecus in nos se ingerat, et insinuet, sed in potestate nostra sit, ut habeamus, quod velimus totumque ex illa quadam penuria, ex natura bonum promentes: concedit igitur ipsi naturae insertam esse omnis virtutis et honestatis facultatem, ut ex ipsa natura tamquam ex nostra penu bonum promeremus. — Hieronymus explicans illud ad Galatas 1. Ut revelaret Filium suum in me, ait: Perspicuum sit naturae omnibus Dei inesse notitiam, et habere in se semina iustitiae, reliquarumque virtutum: unde multi absque fide, et Evangelio Christi, vel sapienter fuerint aliqui, vel sancti, ut parentibus obsequantur. Inde de his infidelibus colligit: Maiori iudicio damnari es, quod habentes in se principia virtutum, et Dei semina, non credunt in eo sine quo esse non possunt. Si autem naturae vires solum valerent ad peccandum, quomodo perspicuum esset semina iustitiae, omniumque virtutum natura omnibus inesse? Quomodo infideles habentes semina virtutum, non forent innoxii earum fructus non edendo, si ad id vires non haberent? — Chrysostomus Homilia 22. in 1. ad Corinthios: Qui vult bonus fieri, inquit, ei nihil est impedimento, etsi ex pessimorum numero antea fuerit: atque id nobis etiam opportunius accidit, quod secundum naturam est nobis virtus, praeter naturam malitia, non aliter quam bona, et adversa valetudo. Quomodo autem secundum naturam est virtus, si naturalis non est? quomodo praeter naturam malitia, si eius inclinatio et facultas solum ad peccandum valet? quomodo tandem pessimis et infidelibus nihil est impedimento, ut boni fiant, si gratia eis desit, nec adsint naturae vires, ut bonitatem assequantur? — Damascenus lib. 3. De Fide, cap. 14. Naturales sunt virtutes, inquit, et naturaliter, et reque in omnibus insunt, etsi non omnes aeque operemur ea, quae sunt naturae: nam ex eo, quod secundum naturam in id, quod praeter naturam, per transgressionem lapsi sumus. Quibus aperte fatetur nobis inesse facultatem naturalem ad virtutes sectandas, atque assequendas. Igitur concors est SS. Patrum sententia, et nobis naturales vires inesse ad bonum morale, et eas in infidelibus non esse ita detritas et dissipatas, ut in actum et fructum erumpere non possint.
Probatur quarto. — Ex S. Augustino eiusque Discipulis. — Innumera sunt quae ex S. Augustino congeri possunt ad demonstrandum Deum ita hominibus concessisse facultatem naturalem ad bonum sectandum et virtutes morales capessendas, ut etiam in infidelibus vigeant; sed ex istis selectiora profero. Primo quidem lib. 3. De libero arbitrio, cap. 23. sic habet: Profectum in studiis optimis, atque pietate, quorum ei facultas non negata est, si propria voluntate neglexerit, iuste in graviorem, quae in aliis est, ignorantiam, difficultatemque precipitatur. Facultatem autem naturae concessam ad proficiendum in studiis optimis virtutis naturalem esse hac ratione ibi demonstrat: Non enim, quod naturaliter nescit, et naturaliter non potest, hoc animae facilitati comparandae ad recte faciendum operam non dedit. Censet igitur non posse neglectum studium virtutis deputari in reatum animae, si naturaliter eam, aut scientia, aut amore prosequi non potest, atque naturalem habet facultatem, quod utique hoc exemplo probat: Loqui enim, inquit, vel nosse, velque non posse, infanti naturale est, quae difficultas, ignorantiaque sermonis, non modo inculpabilis, sed etiam humanis affectibus blanda, et grata est. Igitur cum desertio virtutis non sit inculpabilis homini, consequens est, quod ad eam sectandam potentiam naturalem habeat. Hinc toties contra Manichaeos demonstrat naturam esse bonam, ex eo quod vitia sint contra naturam. Ipsa quoque vitia, inquit, lib. 1. Contra adversarium legis, et Prophetarum, cap. 5. testimonia perhibent bonitati naturae, quia enim malum est per vitium, profecto bonum est per naturam: vitium quippe contra naturam est, quia natura nocet, nec noceret nisi bonum eius minueret: non est ergo malum nisi privatio boni: bona autem, quibus animos vitia privant, sunt perfectiones morales virtutum: ergo virtutes sunt naturales. Similia habet in Enchyridion cap. 11. et lib. 1. contra Iulianum cap. 8. et lib. De duabus animabus, cap. 14. — Apertius hanc veritatem declarat lib. De Spiritu et littera, c. 27. ubi agens de operibus infidelium sic habet:
Si autem, si qui naturaliter, quae legis sunt, faciunt, nondum tamen habendi sunt in numero eorum, quos Christi iustificat gratia, sed in eorum potius, quorum etiam impiorum, nec Deum verum certissime, iusteque colentium, quaedam tamen facta, vel legimus, vel novimus, vel audivimus, quae secundum iustitiae regulam non solum vituperare non possumus, rerum etiam merito, recteque laudamus. Quamquam si discutiatur, quo fine fiant, non invenientur, qui iustitiam debitam, defensionemque mereantur.
Quo loco particula vel evidenter probat in mente S. Doctoris, tametsi raro, attamen interdum infideles facere posse opera bona, tum ex officio, tum ex fine. Quamobrem cap. 28. subiungit: Non usque adeo in anima hominis imago Dei terrenorum affectuum labe detrita esse, ut nulla in ea veluti lineamenta extrema remanserint, unde merito dici potest in ipsa etiam impietate posse eam facere aliqua legis et naturae. Quamobrem rursus eodem cap. ait: Sic sicut non impediunt a vita aeterna iusta quaedam peccata venialia, sine quibus haec vita non ducitur, sic ad salutem aeternam nihil prosunt impio opera quaedam bona, sine quibus difficillime vita cuiuslibet hominis etiam pessimi transigitur. — His maxime suffragatur id, quod habet Epistola 150. ubi ait:
Nenocrates Polemonem, ut scribitis, et nos ex illius litteris recordamur, de fruge temperantiae disputando, non solum ebriosum, verum etiam tune ebrium, ad mores alios repente convertit. Quamquam ergo ille sicut prudenter, et veraciter intellexistis, non Deo fuerit acquisitus, sed tantum a dominatu luxuriae liberatus: tamen ne idipsum, quod melius in eo factum est humano operi tribueremus, sed divino. Ipsius namque corporis, quod est in finem nostrum, si quae bona sunt, sicut forma, et vires, et salus, et si quid eiusmodi est, non sunt nisi ex Deo creatore et perfectore naturae. Quanto magis animi dona donare nullus alius potest? Quid enim superbius, vel ingratius cogitare potest humana recordatio si putaverit, eum carne pulchrum faciat Deus hominem, animo castum ab homine fieri? Hoc in libro Sapientiae sic scriptum est: Cum scirent, inquit, quia nemo potest esse continens, nisi Deus det. Polemo ergo si ex luxurioso continens factus ita sciret, cuius esset hoc donum, et eum, abiectis superstitionibus Gentium, pie coleret, non solum continens, sed etiam veraciter sapiens, et salubriter religiosus existeret, quod ei non tantum ad praesentis vitae honestatem, verum et ad futuram immortalitatem valeret.
Haec S. Augustinus. Ex quo testimonio duo praesentem nostram assertionem maxime confirmant: Primum, quod S. Augustinus opera Polemonis, non solum materialiter, et ex obiecto, sed etiam formaliter, et ex fine, bona appellet: tum quia simpliciter nominat animi bona, et Dei dona, qualia non sunt opera dumtaxat materialiter bona, et ex fine intrinseco mala: tum quia ea referri in Deum, in quem opera formaliter mala referri non debent: tum quia ait illa valere ad vitae honestatem, ad quam nihil prorsus conferre possunt ea, quae ex pravo fine fiunt: tum denique quia docet, quod si Polemo integre converteretur in Deum, eumque pie coleret, valerent ad immortalitatem vitae futurae, ad quam sola opera formaliter bona prodesse possunt. — Secundum est, quod illa opera Polemonis non fuerint supernaturalia et elicita auxilio gratiae, sed naturalia, edita cum solo concursu generali Dei: tum quia S. Augustinus refert illam continentiam Polemonis in Deum, ut Creatorem et perfectorem naturae, in quem vires, fortitudo, et caetera corporis dona referuntur; opera autem supernaturalia, et concepta auxilio gratiae, non referuntur ad Deum, ut naturae auctorem, sed in ipsius gratiae largitorem: tum quia Adversarii nonnulli negant auxilia gratiae concedi his, qui extra fidem sunt, qualis erat Polemo.
Respondent adversarii, bona quidem fieri ab infidelibus solis viribus naturae, sed ratione obiecti, non ratione circumstantiarum, et finis. — Contra, S. Augustinus, libro De Spiritu et littera, c. 27. concedit ab infidelibus aliquando fieri bona opera etiam ratione finis, quamquam hoc fiat rarissime, et observatum est pag. 92. Insuper opera, quae malo fine fiunt, non possunt dici bona simpliciter; sed ea opera, quae interdum exercent infideles, dicuntur ibidem c. 28. a S. Augustino bona simpliciter: Sicut enim, inquit, non impediunt a vita aeterna iustum quaedam peccata venialia, sine quibus haec vita non ducitur: sic ad salutem aeternam nihil prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus difficillime vita cuiuslibet pessimi transigitur. Sed haec oppositio peccatorum venialium in iustis, et bonorum operum in infidelibus, non esset bona, si haec opera ratione finis pravi, vel defectu finis debiti, essent peccata venialia, vel, quod peius est, mortalia. Nec recte diceret Augustinus, ea non prodesse impio ad vitam aeternam; nam si illa essent mala, et vera peccata, non solum non prodessent ad vitam aeternam, sed etiam obessent, ut patet: ergo sentit opera illa infidelium non fuisse mala ex fine operantis, sed absolute esse moraliter bona.
Sanctissimo Doctori subscribunt eius fidelissimi discipuli, imprimis S. Fulgentius, libro De Incarnatione, cap. 25. ubi docet ante fidem esse opera moraliter bona, quae aeternam gloriam non merentur: Quod etiam illi, inquit, qui fidei gratiam non recipiunt, illa, quae ad honestatem morum, et vitae societatem pertinet, naturali quadam lege servant: admittit ergo in infidelibus opera moraliter bona ad vitae societatem spectantia; quod utique confirmat c. 26. ubi loquens de iis, qui sine gratia fidei Deum cognoverunt, ait: In ipsis aliqua quidem bona, quae ad societatis humanae pertinent aequitatem, inveniri possunt: sed quia sine charitate Dei fiunt, prodesse non possunt. — Concinit ipsi sanctus Prosper libro contra Collatorem, cap. 26. ubi docet, quod quamvis infideles plures actus moraliter bonos, quippe legibus, rationique consentaneos, exercent, tamen quia supernaturalia non sunt, nec ex gratia prodeunt, ideo ad veram nequeunt perducere vitam: Naturae quippe humane, inquiunt, cuius Creator Deus etiam post praevaticationem manet substantia, forma, vita, sensus, et ratio, caeteraque corporis, atque animi bona, quae etiam malis, vitiosisque non desunt, sed non illis vera boni perceptio est, quae mortalem vitam honestare possunt, aeternam autem conferre non possunt. Idipsum eleganter cecinit Epigrammate 81.
Quamvis multa hominis post vulnera prima supersint, Quae vitam hanc faciant laudis habere decus: Si tamen ingenio claro, et probitatis amori Fons desit fidei… Cunctarum frugum marcescit inutile germen.
Probatur quinto. — Ratione Theologica. — Si infidelis non posset elicere aliquem actum moraliter bonum, id repeteretur vel ex parte personae, quia est infidelis, vel ex conditione obiecti, vel ex circumstantia finis: sed ex nullo horum id obstat. Non quidem ex primo capite, quia infidelitas tantum materialiter et concomitanter se habet ad operationem: infidelis enim non tenetur, nec necessitatur ad agendum ut infidelis. Non etiam ex secundo capite, nihil enim vetat cur infidelis non possit ferri circa rem ex obiecto suo bonam: nam colere parentes, dare eleemosynam pauperibus, et alia id genus, sunt bona ex obiecto, et ratione officii, quae revera ab infidelibus exerceri possunt, et ab eorum plurimis praestita referunt historiae Nationum. Non denique ex tertio: potest enim homo destitutus cognitione fidei exercere aliquod bonum opus ratione officii, puta colere parentes, dare eleemosynam: quod quidem opus ex natura sua ordinabitur ad Deum virtualiter et implicite: siquidem actus bonus per se, et ex natura sua, nisi ex malo fine vitietur ab operante, essentialem habet ordinem ad rectam rationem: quae recta ratio essentialem ordinem dicit ad Deum, divinamque rationem, cuius est participatio quaedam. Sicut enim lapis ex natura sua tendit ad centrum, nisi violenter detineatur; ita quodlibet opus ex obiecto, et ex natura sua bonum et honestum, tendit in Deum, ut in luminis rationis, ac totius boni honesti fontem, nisi violenter ab homine in pravum finem referatur: at infidelis potest eiusmodi actum elicere, qui ad malum finem non referatur, puta dare eleemosynam ex affectu misericordiae, non autem ex affectu inanis gloriae. — Quod autem haec implicita et virtualis relatio operis ad Deum tamquam ad finem ultimum sufficiat ad illius honestatem, inde apparet, nam alioqui si id non sufficeret, sequeretur aliquod bonum opus exercitum ab homine etiam fideli et iusto esse peccatum, quod absurdum est. Sequela declaratur; nam contingere potest fidelem et iustum hominem nihil de Deo cogitantem, dare eleemosynam pauperi ex solo motivuo sublevandae eius miseriam; quo in casu, cum de Deo non cogitet, non poterit eleemosynam in ipsum referre formaliter, et expresse; ac proinde in ipsum peccabit, si non sufficiat relatio implicita.
Dices: Tunc hominem istum fidelem et iustum eiusmodi eleemosynam referre habitualiter ad Deum per habitum charitatis, quo instructus est. — Verum contra, habitus nihil ponit in actu, nisi cum ad eum operandum concurrit; alias enim qui habet habitum iustitiae, si postea peccet per intemperantiam, peccaret etiam peccato iniustitiae, propter eiusmodi habitum iustitiae, quem contraxit. — Secundo, natura humana per peccatum non est totaliter corrupta: ergo superest illi vis quaedam, licet exigua, respectu boni sibi connaturalis. Antecedens patet auctoritate Concilii Tridentini Sess. 6. cap. 1. asserentis Liberum arbitrium minime extinctum esse: viribus licet attenuatum, et infirmatum. Consequens est S. August. libro De perfectione iustitiae, cap. 2. ubi ad quaestionem, an peccatum naturale sit, vel accidens, respondet naturae non esse peccatum, sed accidens naturae praesertim vitiatae: unde facti sumus natura filii irae, parumque esse ad non peccandum voluntatis arbitrium nisi adiutum sanetur gratia Dei. Ubi concedit liberum arbitrium habere quidem potestatem, licet modicam, ad non peccandum: quod utique declaratur similitudine hominis infirmi, qui per seipsum aliquem motum habere potest, non tamen perfecte moveri potest motu hominis sani, nisi sanetur auxilio et beneficio medicinae. — Tertio, lumen naturalis rationis potest dirigere intentionem respectu alicuius boni connaturalis: ergo potest appetitus rationalis hominis eiusmodi ductum rationis sequi, maxime ubi nulla, aut saltem levis tantum tentatio officit. Antecedens confirmari potest auctoritate S. Prosperi adversus Collatorem cap. 22. ubi ait: Quis ambigat hanc sapientiam humano generi ad temporalis vitae utilitatem ex natura a Deo edita superesse reliquias? si enim nec ad ista terrena ordinanda rationis animi vigueret ingenium, non vitiosa esset, sed extincta natura. Consequentia etiam patet: appetitus enim tendere potest in bonum sibi proportionatum si cognitionem teneat, et impedimentum non offendat. — Addo ex S. Bonaventura in 2. dist. 28. art. 3. q. 3. ubi hanc veritatem declarat, et probat luculenter. Postquam enim praemisit, quod opus aliquod tripliciter dici potest bonum: primo meritorie respectu beatitudinis aeternae; 2. Dispositive, quatenus nempe de congruo disponit ad bonum gratiae, et gloriae consequendum; 3. Honestè, quatenus nempe actus ordinabilis est ad finem honestum: tandem concludit bonum hoc ultimo modo fieri posse absque ullo gratiae auxilio.
Liberum arbitrium, inquit, sola Dei operatione absque aliquo munere gratiae, licet difficulter, potest exire in aliquod bonum morale; per illud tamen nec disponitur ad gratiam, nec ad gloriam, quia non est in finem ultimum ordinatum, sed tantum ordinabile: illud bonum autem, quod ducit ad bonum perfectum, sive merito congrui, sive merito condigni, non potest absque auxilio Dei, sicut expresse dicunt auctoritates Sanctorum. Et quod isto modo debeant intelligi, planum est. Nam si liberum arbitrium in solis naturalibus suis relinquatur; adhuc remanebit ei rationis iudicium, per quod cognoscit parentes esse honorandos: et constat, quod si habet hoc naturale iudicatorium, per illud, per quod potest nosse parentes esse honorandos, per illud potest cogitare; et cum habeat naturalem instinctum, potest etiam id velle: et cum habeat exteriora organa subservientia, potest opere implere: sed prout illud facit iudicium rationis rectae, absque munere gratiae, non dirigitur ad obtinendum finem, qui Deus est, et mercedem aeternae beatitudinis, quam nosse non potest, nisi Deus revelet. Et propterea dicunt Sancti, quod nec cogitare, nec velle, nec facere potest bonum absque iuvamine divina gratiae, quia loquuntur de bono secundum quod est ordinatum ad esse quamdam beatitudinem.
Confirmabuntur praefatae rationes, et simul nostra assertio solidabitur ex solutione eorum omnium, quae obiiciunt Adversarii, quorum argumenta, et fundamenta, sub certis quibusdam capitibus distribuemus, sigillatimque expendemus.
PRIMUM ARGUMENTUM CAPITALE adversariorum petitum ex infirmitate liberi arbitrii, et legis inutilitate ad bonum, nisi affulgeat gratiae subsidium. — Obiiciunt igitur: Si infideles quidquam boni operari possent, maxime viribus liberi arbitrii: at id nequeunt; enimvero liberum hominis arbitrium in statu naturae lapsae sub terrenarum cupiditatum vinculis ita captivum tenetur, ut nisi divina iuvetur gratia, ad bonum sectandum prorsus infirmum sit et invalidum: igitur naturae viribus nullum fieri potest opus moraliter bonum. Probatur antecedens: Primo quidem ex illis verbis Christi Domini, Ioannis 8. Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis: ergo sine gratia liberatrice Christi nulla potest esse ad bonum libertas. Secundo, ex Concilio Arausicano Canone 13. Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi, non potest reparari: quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Tertio ex S. Augustino hoc ipsum affirmante pluribus in locis: maxime vero lib. 2. ad Bonifacium, cap. 5. ubi ait: Peccato Ade arbitrium liberum de hominum natura periisse non dicimus, sed ad peccandum valere in hominibus subditis diabolo; ad bene autem pieque vivendum non valere, nisi ipsa voluntas hominis Dei gratia fuerit liberata, et ad omne bonum actionis, sermonis, cogitationis adiuta. — Distinguo antecedens: liberum arbitrium in statu naturae lapsae nullis viribus potest ad bonum supernaturale, salutare, et beatificum, concedo: ad bonum naturale, morale, et ad societatis humanae honestatem pertinens, prorsus est invalidum, et infirmum, nego. Nam diximus supra ex Concilio Tridentino, et S. Augustino, liberum arbitrium in hominibus non omnino extinctum esse, licet attenuatum sit et infirmatum. Dico igitur equidem liberum arbitrium peccato Ade extinctum fuisse respectu boni pertinentis ad salutem, nisi cupiditatum vinculis, quibus irretitur et premitur vegetante ac liberante gratia liberetur: unde S. Augustinus, lib. 1. ad Bonifacium: Quis nostrum, inquit, dicat, quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de humano genere? Libertas quidem periit per peccatum, sed illa, quae in Paradiso fuit, habendi plenam cum immortalitate iustitiam: propter quam natura humana divina indiget gratia, dicente Domino: si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Respectu autem bonorum naturalium, etiamsi liberum arbitrium infirmum sit ac vulneratum, non tamen propterea censetur extinctum, et ad illud bonum sectandum omnino impotens, ut supra probatum est.
Instant: S. Augustinus aperte fatetur liberum arbitrium nihil nisi ad peccandum valere: nam libro De Spiritu et littera, capite 4. ait: Neque liberum arbitrium quidquam nisi ad peccandum valet, si lateat veritatis via: ergo omne opus liberi arbitrii sibi dimissi est peccatum. — Distinguo: nihil quidquam nisi ad peccandum valet, quod parum valeat ad bonum sectandum propriis viribus, concedo: quod nihil omnino valeat, nego: nam idem S. Augustinus eodem libro, capite 27. agnoscit liberum arbitrium in infidelibus posse aliquod bonum operari. — Aliter distinguo: liberum arbitrium nihil quidquam, nisi ad peccandum valet quatenus peccatum dicitur id omne quod non conducit ad vitam aeternam obtinendam, concedo; quod rectae rationis dictamini opponitur, nego. Hanc autem esse mentem S. Augustini patet ibidem, subdit enim: Etiam id quod agendum, et quo nitendum ⟦running head stripped: AN INFIDELIUM OPERA SINT PECCATA⟧
…⟦illegible: est cupriit non latore⟧, nisi etiam delectet, et ametur, non agitur, non suscipitur. ⟦illegible: mm brne riritur⟧: ut autem diligatur, charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, non per liberum arbitrium, quod surgit ex nobis, sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Obiicitur 2. Varios Scripturae textus, quibus insinuari videtur homines non posse quidquam boni operari, nisi iuvante gratiae auxilio: sic Ioannis 17. Sine me nihil potestis facere. 2. ad Corinthios 3. Non quod simus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, tamquam ex nobis … quod non accepistis? ⟦restored: Agieureine Dei auxiio⟧ absque Dei auxilio non possumus quidquam boni facere, nee ullum bonum velle, et perficere. — Distinguo: nisi divinum nobis ⟦attulerit? print: atlulgeat⟧ auxilium non possumus quidquam boni praestare, quod ad salutem aeternam pertineat, concedo: quod sit bonum honestum moraliter, nego. Nihil autem aliud voluit significare Christus Dominus, et Apostolus. Nam Christus Dominus paulo ante dixerat: sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis: quibus verbis ostendit discipulos non posse fructum ullum facere, quod prosit ad salutem, sine illius auxilio: qualiter etiam Concilium Arausicanum Canone septimo praefatum Oraculum usurpat, ad insinuandum per naturae vigorem non posse fieri ullum bonum, quod sufficiat ad salutem. Apostolus pariter significat nos non posse quidquam boni facere, et perficere, quod pertineat ad salutem, nisi iuvante Deo auctore gratiae; non autem negat Apostolus nos posse aliquid velle, et perficere, quod sit bonum morale, et naturale, iuvante Deo auctore et moderatore naturae.
Obiicitur 3. Revera liberi arbitrii, ac naturae vires nihil prorsus iuvant ad bonum sectandum, si lex ipsa, et scientia boni faciendi, ubi non adest gratia, nihil prosit ad vitanda peccata, sed potius ad gravius delinquendum: at ita est: ergo, etc. Maior patet. Minor probatur ex Apostolo passim, maxime in Epistola ad Romanos, ait enim cap. 4. Lex enim iram operatur: Et ubi non est lex, nec praevaricatio. Et cap. 5. Lex subintravit ut abundaret delictum. Et cap. 7. Sine lege peccatum mortuum erat. Et primae Corinthiorum 15. lex dicitur virtus peccati. Et secundae Corinthiorum 3. Lex appellatur littera occidens, ministratio mortis, et ministratio damnationis: atqui non alia ratione lex dicitur iram operari, augere delictum, suscitare peccatum, ministrare mortem, etc. quam quia sine gratia nullatenus dirigi potest ad bonum, sed potius ad delinquendum excitat: ergo homo solis arbitrii liberi viribus non potest ullatenus bonum sectari. — Distinguo minorem: lex absque gratia iram operatur, auget delictum, etc. per se, et ex sua institutione, nego: per accidens, et occasionaliter accepta ab eo cui imponitur, nempe ratione concupiscentiae reluctantis, qua ⟦fit?⟧ ut plurimum, non autem semper, legis mandato homo non obtemperet, concedo. Dico igitur omnes istos effectus malos, qui ab Apostolo legi adscribuntur, per se, et ex institutione legis non effici: primo, quia idem Apostolus cap. 7. ait: Lex quidem sancta est, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum: secundo, quia idem Apostolus eodem capite cavendum monet ne bonum factum dicatur mors seu causa mortis: tertio, quia finis legis bonus est, nempe cognitio peccati; …ver legem enim cognitio peccati, ait ibidem cap. 3. Unde S. Augustinus libro De Spiritu et Littera, ait: Lex ostendit homini infirmitatem suam, ut ad Dei misericordiam per fidem confugiens, per fidem sanetur. Et lib. 13. De verbis Apostoli, cap. 3. ait: Bona, inquit, est lex, si quis ea legitime utatur. Quid est ergo legitime uti lege? per legem agnoscere morbum suum, et quaerere sanitatem, et currere ad divinum adiutorium. — Dico 2°, legem dici causam esse irae, mortis, peccati, etc. per accidens, et occasione sumpta, eo sensu, quo Christus Dominus Luca 2. dicitur Positus in ruinam, et resurrectionem multorum. Et 2. ad Corinthios 6. Apostoli dicuntur esse auctores mortis in mortem, videlicet per occasionem: tribus autem de causis lex dicitur causa mortis, irae, et peccati, ex occasione, et per accidens. Primo, quia si non esset lex, non esset praevaricatio, cum scientia notificans obligationem maiorem ingerat poenam: unde S. Augustinus, libro De Spiritu et Littera, capite 14? ⟦print: 1t⟧ Littera, inquit, prohibens peccatum non iustificat hominem, sed potius occidit augendo concupiscentiam, et iniquitatem praevaricatione cumulando. Secundo, quia ut docet idem S. Augustinus ibidem cap. 4. Lex quamvis bona, auget desiderium prohibendo malum: sicut aquae impetus si in eam partem non cesset influere, vehementior fit obice opposito, cuius molem cum evicerit maiore cumulo praecipitatus, violentius per plana prorolvitur: nescio quo enim modo hoc ipsum quod amniscitur ⟦print: enneupiscitur⟧ fit iucundius, dum vetatur. Tertio denique, lex dicitur esse causa peccati occasionaliter, quia plerumque ex lege, homines quibus datur, superbiae occasionem assumunt, ut testatur S. Augustinus lib. 3. ad Bonifacium, cap. 1(?): Littera, inquit, secidit ut aperte sibi reos non faciendo, quod praecipit, aut putando se facere, quod spiritali, id est ex Deo est, non funguntur charitate: ita remanent aut aperte iniqui, aut fallaciter iusti: in aperta iniquitate prudentes elisi, in fallaci insipienter elati.
SECUNDUM ARGUMENTUM CAPITALE, quo probare nituntur Adversarii, illud omne peccatum esse, quod ex charitate non procedit. — Obiiciunt. Nullus datur actus medius inter culpabilem cupiditatem et sanctam charitatem: ergo nullum datur opus bonum moraliter ex omnibus suis circumstantiis sine gratia, ac proinde sine fide, quae est prima gratia: etenim si talis actus daretur, medius foret inter charitatem et culpabilem cupiditatem. Probant antecedens ex S. Augustino pluribus, maxime lib. 9. De Trinit. cap. 8. ubi ait verbum quodlibet aut cupiditate, aut charitate concipi: Nemo colens, inquit, aliquid facit, quod non in corde suo prius dixerit: quod verbum amore concipitur, sive creaturae, sive Creatoris; idest, aut naturae mutabilis, aut incommutabilis veritatis. Et in Psal. 18. Qui noluerit servire charitati, necesse est ut serviati iniquitati: et in Enchiridion ad Laurentium, capite 11? ⟦print: 1i⟧ Regnat, inquit, carnalis cupiditas, ubi non est Dei charitas. — Respondeo primo, distinguendo antecedens: nullus est actus medius inter sanctam charitatem et culpabilem cupiditatem concomitanter, et ratione subiecti, concedo: quia nullus ut plurimum fit ab homine, nisi in quo dominetur aut cupiditas, aut charitas: formaliter, et spectata sola ratione actus ipsius, nego; nam revera potest aliquis esse actus indifferens, imo et moraliter bonus, ubi charitas non adest, seu affectus ille qui omnia per se in Deum ordinat et dirigit. — Respon…deo secundo, negari posse antecedens: nam ipsemet S. Augustinus agnoscit actum aliquem medium inter charitatem et vitiosam cupiditatem, qui non sit malus: ait enim libro De Patientia, cap. 26. Si quis non habens charitatem, et in aliquo schismate constitutus, ne Christum neget, patitur tribulationes, angustias, famem, etc. nullo modo culpanda ista sunt: imo vero et haec laudanda patientia est. Et libro De Spiritu et Littera, dicit impios aliqua facere, quae non solum vituperari nequeunt, verum etiam quae merito laudantur. Non ergo censet omnes actus, qui non procedunt ex charitate, a vitiosa cupiditate derivari. Et ne sibi contrarius appareat, dicendum est eum cupiditatis nomen hic usurpare in latiori significatione, pro eo affectu, qui non est perfecta charitas, nec ad Deum per se ordinatur.
Instant: Idem S. Augustinus primo affirmat sine charitate et Dei dilectione nil per se fieri posse, nisi peccatum; ait enim libro De Spiritu et Littera, cap. 14. Non est fructus bonus, qui de charitatis radice non surgit. — Distinguo: non est fructus bonus sine charitate, qui sufficiens sit ad salutem consequendam, concedo: qui sit moraliter bonus, et conferat ad honestatem societatis humanae, nego. Quoties enim S. Augustinus ait charitatem desiderari ad actum bonum, toties intelligitur de bono opere ad vitam aeternam conducente: sic intelligendum est, quod ait lib. 1. De Gratia Christi, cap. 26. Quid boni faceremus nisi diligeremus? Et paulo post: Ubi non est dilectio, nullum opus imputatur, scilicet ad meritum vitae aeternae.
Urgent denique ex eodem S. Augustino, libro De Spiritu et Littera, cap. 1. Mandatum si fit timore poenae, non amore iustitiae, serviliter, et non liberaliter fit, et ideo non fit: sed ex eodem S. Augustino cap. 8. Quicumque (ex Iudaeis) faciebant, quod lex iubebat, non adiuurante spiritu gratiae, timore poenae faciebant, non amore iustitiae: ac per hoc coram Deo non erat in voluntate, quod coram hominibus apparebat in opere: potiusque ex illo veniebantur, quod essent animo velle Deus malle, si fieri posset, impune committere. Ergo non potest aliquod praeceptum impleri nee bonum fieri sine gratia, et charitate. — Distinguo minorem: id fit ut plurimum, concedo: semper et omni data occasione, nego: non enim ea est S. Augustini sententia, quod quidquid fit timore poenae, vitiosum sit; nam ipsemet pluribus timorem Dei etiam servilem commendat, maxime vero lib. 1. Contra Adversarium legis, et Prophetarum, capit. 16. Salubriter, inquit, non solum bonitatem, verum etiam severitatem Dei sacra scriptura commendat: quoniam et amatur Deus utiliter, et timetur. Et in Psalmum 127. explicans illa verba: Beatus vir qui timet Dominum, ait: Me(?) timor nondum castus praesentiam Domini, et poenas timet. Timore facit quidquid boni facit. Non timore amittendi bonum illud, sed timore patiendi illud malum: non timet ne perdat amplexus pulcherrimi sponsi: sed timet ne mittatur in gehennam: bonus est et iste timor, utilis est. Et libro De gratia et libero arbitrio, cap. 18. Spiritum istum timoris, magnum donum Dei appellat: non quod timore Petrus Christum negaverit, sed de uno dixit Dominus Christus: Timete eum, qui habet potestatem, et animam et corpus mittere in gehennam. Et Tractatu 1. in Epist. Ioannis dicit timorem Domini prius mentem occupare, ut postea ingrediatur charitas, et timorem esse medicamentum animae, charitatem vero esse illius sanitatem. —
Ipsi adstipulantur ceteri SS. Patres: nam S. Cyprianus, libro De Laude Martyrii, ait: Vos ad hunc gloriosum titulum (Martyrii scilicet) metus excitavit futurorum: etenim quibus maiora promissa sunt, maiora magna sunt, quae metuenda esse illis videntur. Et S. Basilius in Psalmum 33. exponens illa verba Dives eguit, ait: si quando senseris ad unum aliquod erumpere, et prosilire peccatum: ad mentem revoca formidabile illud nec ulli mortalium tolerabile Christi iudicium. Ibidemque affirmat timorem illum salutarem esse, et sanctitatis operatorem, animamque velut freno quoddam a peccando compescere. Et S. Chrysostomus Hom. 15. Ad populum Antiochenum, ait: Quid? gehenna gravius, sed huius metu nihil utilius: gehennae namque timor regni nobis affert cursum: nisi bonus esset timor, non multos impendisset Christus sermones, et longos de illa poena, et supplicio loquens. Similia habent S. Ambrosius in Psalmum 118, et Hieronymus in cap. 1. Malachiae.
TERTIUM ARGUMENTUM CAPITALE petitur ex eo, quod omnia infidelium opera dicantur peccata, et earum virtutes falsae ac ementitae. — Obiicitur 1. Apostolum 14. ad Rom. dicentem: quod non est ex fide, peccatum est: sed infidelium opera nequeunt ex fide derivari: ergo sunt peccata. — Distinguo minorem: quod non est ex fide, et regula agendi, peccatum est, concedo: quod non est ex fide, et ex principio seu regula credendi, nego. Duobus enim modis (quantum ad praesens) usurpatur fides: primo pro eo quo quis existimat aliquid sibi licitum esse, hoc est, pro dictamine conscientiae: quo sensu vulgo dicimus nos id bona fide agere, quod ex conscientia, et rationis dictamine operamur: sic fidei nomen usurparunt Patres Concilii Lateranensis Canone 41. ubi legimus: Quoniam omne, quod non est ex fide, peccatum est, Synodali iudicio detinemus; ut nulla omnino absque bona fide praescriptio, idest absque bona conscientia. Secundo fidei nomen significat habitum, et actum quo credimus alicui veritati, propter auctoritatem dicentis. Apostolus autem hic fidem usurpat priori modo: loquitur enim de Iudaeis ad fidem conversis, qui per conscientiam erroneam iudicarunt non esse licitum vesci cibis lege Mosaica prohibitis. qui cum discernant cibum a cibo, et nihilominus eo vescantur, quem illicitum putant, revera peccant, quia non ex fide, idest ex dictamine conscientiae iudicantis licere, co(?)untur. Omne autem, quod ex tali fide non procedit, hoc est, id quod secundum illam regulam non fit, peccatum est. Ita interpretatur S. Chrysostomus Homil. 26. in Epistolam ad Rom. dicens: Hic fidem non dogmatum, sed propositi argumenti intelligi, hoc est persuasionem de re, qua proponitur, agenda: cui concinunt OEcumenius, Theophylactus, et nonnulli alii Recentiores interpretes cum Estio.
Urgent: Plerique SS. Patres fidem hic usurpant pro fide credendi. ita enim sentit Augustinus pluribus, maxime lib. 4. Contra Iulianum, cap. 3: ergo praetata solutio est nulla. Subindeque, quod fit a non habente habitum fidei infusae, peccatum est. — Distinguo consequens: quod non est ex fide contrarie, et positive, hoc est, quod fit infideliter, et contra id, quod fides suadet esse faciendum, est peccatum, concedo: quod fit negative, idest absente fide, peccatum est per se, et praecise quia fit a non habente fidem, nego. Priori autem …modo si loquatur de fide divina) eam usurpat: eam enim propositionem format de Iuda, qui existimat abstinendum esse a quibusdam cibis, et nihilominus contra fidem quam habet, cibos manducat; cuius actio haud dubie peccatum est, utpote quae fiat contra lumen ac dictamen conscientiae. Apostoli sensum, patet ex antecedentibus verbis; ait enim: Qui autem discernit (hoc est discretionem quamdam ciborum facit, alios mundos, alios immundos iudicando) si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide: omne autem quod non est ex fide, peccatum est.
Instant: Atqui Apostolus nedum ait opera, quae non sunt fide contrarie, sed etiam negative, esse peccata: ergo solutio nulla. Probant antecedens ex illo ad Hebraeos 11. Sine fide impossibile est placere Deo: ergo nullum opus infidelium potest esse bonum et Deo gratum. — Nego antecedens; et primum Apostoli textum distinguo: sine fide impossibile est placere Deo ratione operantis, concedo: ratione operis, nego. Fateor equidem infidelem quamdiu in infidelitate permanet, non posse Deo placere ratione sui, etsi placeat interdum ratione operis; non quidem illa complacentia, de qua ibidem agit Apostolus, quaeque provenit ex iustitia et sanctitate supernaturali, per quam Deo placuerunt Sancti, de quibus deinceps agit toto capite, consequenter ad id, quod dixerat in fine capitis praecedentis, Iustus meus ex fide vivit.
Urgent denique: Non solum ratione operantis, sed etiam ratione operis omnia infidelium opera peccata sunt, et ingrata Deo: ergo etc. Probatur antecedens ex eodem Apostolo ad Titum 1. Coinquinatis, et infidelibus nihil est mundum. — Distinguo antecedens: coinquinatis, et infidelibus nihil est mundum munditia perfecta, et supernaturali, concedo: imperfecta, et morali, nego. Duplex enim potest esse operis munditia: perfecta videlicet, et ordinis supernaturalis, quae provenit a gratia sanctificante, qua fit ut omnia iusti opera vera munda sint, Deo grata, et accepta ad beatitudinem supernaturalem; alia vero est munditia moralis, et ordinis naturalis, qua fit ut opus elicitum circa bonum honestum, et debitis circumstantiis moralibus illustratum censeatur mundum, et obiectum divinae complacentiae naturalis, qua videlicet Deus approbat omnes naturae partus, et fructus, qui fiunt secundum ordinem a Providentia naturali praescriptum. Etenim si fructus arborum, et plantarum germina Deo placeant, ut colligitur ex his verbis Genesis 1. Protulit terra herbam virentem, et facientem semen iuxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam: Et vidit Deus, quod esset bonum: multo magis actus et fructus voluntatis, in qua remanent quaedam, licet extrema, divinae imaginis lineamenta, nobiliori modo Deo placere possunt. — Et aliter distinguo: coinquinatis, et infidelibus, qui per immunditiam cordis, aut per infidelitatem, vel abutuntur Dei creaturis, vel quasi illae essent impurae, eis non utuntur, nihil est mundum, concedo: infidelibus simpliciter, et ratione dumtaxat eorum infidelitatis, nego. Alioqui pari consequentia concludendum esset, omnia etiam mundorum opera esse munda; ait enim Apostolus: omnia munda mundis. Quod tamen absolute falsum est, alioqui nusquam quis peccare posset, ubi semel iustitiam fuisset adeptus. Sic S. Augustinus …lib. 21. Contra Faustum Manichaeum, hunc Apostoli textum explicat tum de fidelibus, tum de infidelibus, qui creaturis Dei, v. g. cibis, per immunditiam abutuntur, non servato scilicet tempore, modo et ratione; idque usurpat tum contra Iudaeos, qui post abrogatam legem cibos adhuc immundos existimabant: tum contra Manichaeos, qui omnes prorsus cibos censebant immundos, et a malo principio productos. — Et denique disting. Apostolum loqui de iis immundis, qui perversam et depravatam habent conscientiam, quorum omnia opera ideo prorsus immunda sunt, quia scilicet malam suis in operibus habent intentionem. Quae utique genuina videtur Apostoli mens. ait enim: Coinquinatis, et infidelibus nihil est mundum, sed inquinaturae sunt eorum et mens et conscientia: confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne bonum opus reprobi.
Obiiciunt 2. S. Augustinum, qui pluribus declarat et probat opera infidelium esse peccata, et in eis nullas esse veras virtutes, maxime vero lib. 1. De Nuptiis et concupiscentia, cap. 3. Absit ergo, inquit, pudicum vere dici, qui non propter Deum veram fidem connubii sperat uxori. Et capite sequenti: Qui non hac intentione, hac voluntate, hoc fine generant filios, ut eos ex membris hominis primi in membra transferant Christi: sed infideles volentes de infideli prole gloriari, etiamsi tanta sit observantia ut secundum matrimonii tabulas nonnisi procreandorum liberorum causa concumbant, non est in eis vera pudicitia coniugalis. Cum enim virtus sit pudicitia, cui vitium contrarium est impudentia, omnesque virtutes etiam, quae per corpus operantur, in animo habitent, quomodo ea vere pudicitiae corpus asseritur, quando a vero Deo ipsa anima non firmatur? Quum fornicationem sanctus ille Psalmus accusat, ubi dicit: Ecce enim, qui longe faciunt a te peribunt: perdidisti omnem, qui fornicatur abs te. Vera igitur pudicitia sive coniugalis, sive viduulis, sive virginalis dicenda non est, nisi quae verae fidei mancipatur. At potissimum rem protinus tractat et discutit lib. 4. Contra Iulianum, cap. 3. ita scribens: Sed acerbissimi gratiae huius inimici, exempla nobis opponitis impiorum, quos dicitis alienos a fide, habendae virtutes, in quibus sine adiutorio gratiae, solum est naturae bonum, licet superstitiosis mancipatum, qui solis libertatis ingenitae viribus, et misericordes crebro, et modesti, et casti inveniuntur, et sobrii. Quem utique errorem refellit S. Augustinus tribus potissimum argumentis: Primo quidem argumento ad hominem, quia Iulianus alibi docuerat initium quidem iustitiae esse in homine, sed consummationem esse a Deo: videlicet voluntatem, seu cupiditatem boni esse a nobis: effectum autem esse a Deo: at vero loquens de operibus infidelium, non solum voluntatem, sed etiam bonum voluntatis effectum tribuit arbitrii liberi viribus: unde sic eum interpellat S. Augustinus: Sed si ut essent, et sunt, iam in eis voluntatem, et effectum voluntatis invenimus, quid remansit, quod gratiae reservemus in tam evidentibus, quibus dicitur us abundare virtutibus? Secundo eum impugnat argumento petito ex Proverbiis 21. Qui dicit impium iustum esse, maledictus erit in populo, et odibilis in gentibus. Tertio ipsum urget auctoritate Apostoli ad Rom. 1. Iustus ex fide vivit. Absit autem, inquit, ut sit iustus re(?)… nisi vivat ex fide, iustus enim ex fide vivit. Ex quibus locis sic Adversarii argumentantur: ibi non potest esse ullum opus bonum, ubi vera virtus reperiri nequit: sed S. Augustinus aperte fatetur in infidelibus nullam reperiri veram virtutem: ergo negat pariter in eis esse ullum bonum opus. — Distinguo minorem: fatetur S. Augustinus infidelibus nullas inesse veras virtutes, idest nullum habitum, quo homo censeatur recte vivere, et per quem iustificationis gratiam, et vitam aeternam obtineat, ut volebat Iulianus, sicut advertimus in tertio Notabili; concedo: nullus est habitus virtutis, quo homo ad aliquod bonum opus morale naturalis ordinis inclinetur, saltem ubi gravis non urget tentatio. nego. Fateor igitur in infidelibus non esse ullam veram virtutem simpliciter, qua videlicet hominem ordinet ad salutem: quo sensu veram virtutem dumtaxat usurpat S. Augustinus, ut constat eodem capite tertio. ait enim: Si ergo ad consequendam veram beatitudinem, quam nobis immortalem fides, quae in Christo est, vera promittit, nihil prosunt homini virtutes, nullo modo vero possunt esse virtutes. Sicque ea ratione negat esse virtutes infidelibus, quia nullus infidelis iustus esse potest: quia, ut pluries ibidem repetit, iustus ex fide vivit: « Quis porro, inquit, qui se Christianos haberi volunt, nisi soli Pelagiani, aut inipsis etiam forte tu solus, iustum dixerit infidelem? iustum dixerit impium, iustum dixerit diabolo mancipatum? Sit licet ille Fabricius, sit licet Fabius, sit licet Scipio, sit licet Regulus, quorum modo nominibus, tanquam in antiqua Romana Curia loqueremur, putasti esse terrendum. Verum in hac causa etsi ad Scholam Pythagorae provokes, vel Platonis, ubi eruditissimi atque doctissimi viri multo excellentiore caeteris Philosophia nobilitati, veras virtutes non esse dicebant, nisi quae menti quodammodo imprimuntur a forma illius aeternae, immutabilisque substantiae, quod est Deus: etiam illic adversus te quantum donat, qui nos vocavit pietatis libertate, clamabo: nec in istis vera est iustitia, quia iustus ex fide vivit: fides ex auditu, auditus autem per Verbum Christi; finis legis Christus ad iustitiam omni credenti: quomodo sunt vere iusti, quibus vilis est humilitas veri Iusti? Quo enim propinquaverunt intelligentia, inde superbia recesserunt: quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt » etc. Unde concludit: « si per naturam, voluntatemque iustitia: ergo Christus gratis mortuus est: si per doctrinas hominum qualescumque iustitia: ergo Christus gratis mortuus est. per quod enim vera iustitia, per hoc etiam regnum Dei: Deus namque ipse, quod absit, erit iniustus, si ad eius regnum verus non admittitur iustus etc. » Haec S. Augustinus, quibus satis, superque constat catenus S. Augustinum negare in infidelibus veras esse virtutes, quatenus illae virtutes infidelium nequeunt quidquam ad salutem conterrere.
Urget: Si aliqua infidelibus inessent virtutes verae, et dumtaxat bone moraliter, dici possent steriles per respectum ad beatitudinem: sed S. Augustinus negat aperte aliquas virtutes posse dici steriles; sic enim circa medium eiusdem capitis tertii Iulianum carpit: Dici nequit quantum te fulcat ista opinio, quia dixisti omnes virtutes fructuosas esse, per quas aut fructuose, aut steriliter boni sumus: Fieri enim non potest, ut steriliter boni sumus. Sed boni non sumus quid quid steriliter sumus: Arbor enim bona bonos fructus facit: absit utrum, ut Deus bonus, a quo securis paratur arboribus non facientibus fructum bonum, excidat, et in ignem mittat arbores bonas. Nullo modo igitur homines sunt steriliter boni: sed qui boni non sunt, possunt esse alii minus, alii magis mali. Ergo ex S. Augustino nulla potest virtus esse sterilis. — Distinguo minorem: nulla potest esse virtus sterilis respectu boni naturalis, aut supernaturalis consequendi, concedo: nulla potest esse fecunda respectu boni naturalis, et sterilis respectu boni supernaturalis, nego. Nam ipsemet S. Augustinus libro 5. De Civitate Dei, cap. 15. affirmat Deum dedisse Romanis Imperium in tot Gentes, et regna in remunerationem ipsorum virtutum civilium, et moralium. Censet ergo virtutes illas morales aliquam temporalem mercedem promereri; subindeque etiamsi steriles appareant respectu felicitatis aeternae, possunt tamen revera esse foecundae respectu boni temporalis, quod in mercedem Deus ipsis repromittit et retribuit.
Instant: S. Augustinus ibidem negat homines posse esse steriliter bonos. ibi enim Iulianum arguit, quod dixerit omnes virtutes esse quosdam affectus, per quos aut fructuose, aut steriliter boni simus: Fieri non potest (inquit sanctus Doctor) ut steriliter boni simus, sed boni non sumus quidquid steriliter sumus. Et paulo post ibidem: nullo modo homines steriliter boni sunt. Et adhuc aliquanto post, Iulianum sic increpat: Quomodo igitur, obsecro, aut iocaris in iis disputationibus, aut deliras, qui sterilium fructus arborum laudas, qui utique, aut nulli sunt, aut si nulli sunt, laudandi non sunt, aut si fructus boni sunt, profecto steriles arbores non sunt; imo et bonae sunt, quoniam fructus boni sunt, et debent Deo placere, cui bonae arbores non possunt, nisi placere: et tandem in fine capitis praedicti declarat, bonum non esse id, quod est sterile, his verbis: Dicantur, inquit, secundum te huiusmodi voluntates arbores bona, sufficit, quod apud Deum steriles sunt, ut per hoc non bonae. Ex quibus omnibus sic inferre licet: si aliquod esset opus moraliter bonum in infidelibus, illud esset sterile, et non conducens ad finem salutis aeternae: at ex supra dictis S. Augustini locis, nullum datur bonum sterile: ergo nullum datur in infidelibus opus moraliter bonum. — Respondeo distinguendo minorem: nullum datur bonum sterile, a quo dicantur homines boni simpliciter et perfecte, concedo: a quo dicantur boni secundum quid et minus perfecte, nego. Iterum distinguo: non datur bonum sterile ad sensum Iuliani, quem ibi impugnat S. Augustinus, concedo: alio sensu, quem vulgo propugnant Theologi, nego. Certum enim est dari aliquod bonum sterile, eo sensu, quem vulgo propugnant Theologi, nempe bonum illud, quod ex obiecto, fine, et circumstantiis bonum est morale, nihil tamen prodest ad salutem, quia fit absque gratia. Eiusmodi enim bonum sterile agnoscunt SS. Patres. Inter caeteros S. Ambrosius in Comment. Psal. 1. versiculum: Et bonum eius non deficit: ubi eiusmodi bona moralia appellat moralis ornamenta decoris, non subsidia redemptionis. Et S. Fulgentius lib. De Incarnatione et gratia Christi, cap. 26. ubi ait: Quibusdam aliqua quidem bona, quae ad societatis humanae pertinent aequitatem, inesse posse: sed quia charitate Dei non fiunt, prodesse non posse.
Instat: Ex S. Augustini loco mox citato, sterilium fructus arhorum non sunt laudandi: at infideles sunt arbores steriles: igitur eorum fructus, idest actus, non sunt laudandi. — Respondeo distinguendo maiorem: sterilium arborum steriliter et infideliter operantium, concedo: secus, nego.
Urgent in eodem S. Augustino: Si fructus boni sunt, profecto steriles arbores non sunt: ergo si bona sunt opera infidelium, infideles non sunt dicendi arbores steriles, quod est contra S. Augustinum. — Respondeo distinguendo antecedens: si fructus sint boni simpliciter, concedo: si boni sunt dumtaxat secundum quid, nego.
Instat iterem ex codem Augustino: voluntas sterilis non est bona: igitur opus sterile non est bonum. — Respondeo distinguendo antecedens: non est bona omnimode, concedo: non est bona secundum quid, nego; hoc est, non est bona in ordine ad salutem regnamque consequendam, quae est supremum hominis bonum; sed in ordine ad honestatem moralem, et ad rectam naturalem hominis institutionem.
OBIICIO 3. Plures alias S. Augustini sententias, quibus videtur aperte fateri omnia infidelium opera esse peccata, eo quod quidquid interdum boni agere videntur, malo fine id exequantur. Idque praesertim asserit libro primo De Baptismo et Concupiscentia, capite 3. Cum ititur, inquit, faciunt hac homines sine fide, quae videntur ad coniugalem pudicitiam pertinere, sive hominibus placere quaerentes, sive sibi, sive aliis, sive in his rebus, quas vitae necessariae concupiscunt, humanas molestias devitantes, sive daemonibus servientes, non peccata coercuntur, sed his peccatis alia peccata vincuntur. Absit ergo pudicum vel aliter dici, qui non propter Deum certam fidem coniugii servat uxori. Similiter lib. 4. contra Iulianum, cap. 3. Iuliano interrogante: Si gentilis nudum operuerit, numquid quia non est ex fide, peccatum est? sic respondet: Prorsus in quantum non est ex fide peccatum est. Et iterum eiusdem capitis finem, eumdem Iulianum sic alloquitur: Intellige, inquit, quod ait Dominus si oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit: si autem oculus tuus simplex est, totum corpus tuum lucidum erit: et hunc oculum agnosce intentionem, qua facit quisque, quod facit, et disce eum, qui non facit opera bona intentione fidei bona, hoc est, eius, qua per dilectionem operatur, totum quasi corpus, quod illis, ceu membris, operibus constat, tenebrosum esse, hoc est, plenum nigredine peccatorum. Aut certe, quoniam saltem concedis opera infidelium, quae tibi cidentur bona, non tamen eos et salutem sempiternam, regnumque perduci, scito nos illud bonum hominum, dicere illam voluntatem bonam, illud opus bonum, sine Dei gratia, quae datur per unum Mediatorem Dei et hominum, nemini posse conferri, per quod solum homo potest ad aeternum Dei donum, regnumque perduci. Omnia proinde caetera, quae videntur inter homines habere aliquid laudis, videantur tibi virtutes verae, videntur opera bona, et sine ullo facto peccato. Quod ad me pertinet, hor scio, quiu eu non facit voluntas bona. Voluntas quippe infidelis, atque impia non est bona. non potest, utpote facto in statu pessimo: non vero peccati nomen usurpat in stricta et propria significatione, quatenus nempe significat actum dictamini rectae rationis, ac praescriptis legibus difformem ac contrarium. Respondeo 2. Ut plurimum quidem infidelium opera esse peccata, quia raro contingit, ut revera non sint actus regulis bene vivendi et rectae rationi difformes; nam agere solent ex infidelitate, quae cum sit regula erronea, haud dubium est, quidquid ex ea procedit, vitiatum esse et peccaminosum. Respondeo 3. Ideireo infidelium opera ut plurimum esse peccata, quia raro sibi in suis proponunt operibus rectum aliquem finem, ut ad Dei gloriam obedientiam ipsius mandatis praestent: imo plerumque agunt propter finem pessimum: quia, ut dicit S. Augustinus verbis supra laudatis, vel sibi, vel aliis placere quaerunt. Unde capite 3. libri 4. contra Iulianum, ubi pronuntiavit, operire nudum in quantum non est ex fide, peccatum esse, statim subiicit: Non quia per ipsum factum, quod est nudum operire, peccatum est: sed de tali opere non in Domino gloriari, peccatum est: gloriari enim non in Domino est aliquid quod infideliter fit, superbiae, scilicet ad presumptionem redolens: unde eodem capite rationem reddens, cur infideles bona male faciant, ait: Quia scilicet ea non fideli, sed infideli, et malo faciunt cultori. Denique dum eodem capite ait: Ubi non est intentio bonae fidei, quae per dilectionem operatur, totum corpus plenum est nigredine peccatorum: solum voluit peccatum in infidelibus regnare, et esse concomitanter, propter absentiam et defectum fidei, quae est principium iustificationis.
Urgent: Quidquid infideles ex infidelitate operantur, peccatum est formaliter, et non solum concomitanter: sed S. Augustinus testatur infideles, omnia etiam quae videntur bona opera facere, semper agere ex infidelitate, nam lib. 1. De Baptismis et Concupiscentia, cap. 1. ait: Infideles cum pudicitia coniugali bonum habent, quia infideliter utuntur, in malum, peccatumque convertunt: ergo, etc. — Distinguo maiorem: quidquid infideles agunt formaliter ex infidelitate peccatum est, concedo: quia nempe ipsa infidelitas est mala arbor, quae non potest bonos fructus facere: quidquid agunt in statu infidelitatis, formaliter peccatum est, nego. Nec aliud voluit S. Augustinus: nam eodem loco subiicit: En modo vero, et illam concupiscentium qua caro concupiscit adversus spiritum in usum iustitiae convertunt fidelium nuptiae: certum est autem fidelium nuptias non convertere, nisi dum fideliter, et ex fide operantur: unde subiungit: Habent quippe intentionem generandi et regenerandos: ut qui ex his saeculis filii nascuntur, in Dei filios renascantur.
Urgent: Si quod non est ex fide peccatum esset dumtaxat concomitanter, et non formaliter, vana esset et inutilis S. Augustini adversus Iulianum ratiocinatio: siquidem Iulianus absque negotio admisisset revera quidquid formaliter ab infidelitate procedit, peccatum esse: secus autem esse de caeteris operibus infidelium, quae non sunt formaliter actus infidelitatis, sed actus virtutis, vel misericordiae, vel iustitiae, vel temperantiae: ergo S. Augustinus non solum censet opera infidelium peccata, quatenus proveniunt ab ipsa infidelitate, sed etiam prout fiunt in ipsa infidelitate. — Nego antecedens: Iulianus enim non solum existimabat infidelium opera esse bona moraliter; sed etiam sufficere ad gratiam sanctificantem, et gloriam aeternam promerendam: existimabat etiam posse hominem studio sanctitatis accedente gratia adhaerere non posse peccatis, ut testatur S. Augustinus praefato capite 3. lib. 1. Contra, inquit, suaditis, atque conceditis dicentes, perfici igitur studio sanctitatis, quod Deus adiurat, potest credi precatis: hunc autem errorem impugnat illis Apostoli verbis, Quod non est ex fide, peccatum est. — Insuper existimabat Iulianus ea opera quae bona sunt ex obiecto, etsi fierent ex fine perverso, nihilominus esse bona: quod ipsi exprobrat ibidem sanctus Augustinus tanquam dogma pessimum et viris Christianis prorsus indignum. Unde, inquit, nisi viderer calumniari ipsa tua verba, iam ponam: « Cunctarum, inquis, origo virtutum in rationabili anima sita est, et affectus omnes, per quos aut fructuose, aut steriliter boni sumus, in subiecto sunt mentis nostrae: prudentia, iustitia, temperantia, fortitudo. Horum igitur affectuum vis cum insit omnibus naturaliter, inquis, non tamen ad unum finem in omnibus properat, sed pro iudicio voluntatis, cuius nutui serviunt, aut ad aeterna, aut ad temporalia diriguntur. Quod cum sit in eo, quod sunt, non in eo, quod agunt, sed in eo solo variant, quod merentur: nec nominis igitur sui, inquis, possunt, nec generis sustinere dispendium, sed solius, quod appetiverunt, praemii, aut amplitudine ditantur, aut exilitate frustrantur». Quam Iuliani sententiam velut insulsam sic retundit S. Augustinus: Haec ubi didiceris nescio: iam tamen cernis, ut arbitror, consequens esse, ut vera sit ascarorum prudentia, qua excogitant genera lucellorum: et ascarorum iustitia, qua graviorum damno rum metu, facilius sua nonnumquam contemnunt, quam usurpant aliquid alienum: et ascarorum temperantia, qua luxuriae, quoniam sumptuosa est, prohibent appetitum, soloque necessario victu, tegumentoque contenti sunt: et ascarorum fortitudo, qua, ut ait Horatius lib. 1. Epist. 1. Per mare pauperiem fugiunt, per saxa, per ignes: qua denique cognoscimus quadam irruptione barbarica ad ea prodenda, quae habebant multis hostium terroribus potuisse compelli: unde concludit: Ergo virtutes istae tali fine turpes, atque deformes, et ideo nullo modo germaine, veraeque virtutes; tibi tamen ita verae videntur, et pulchrae, ut nec nominis sui possent, nec generis sustinere dispendium; sed solius, quod appetiverunt, praemii exilitate frustrentur, idest terrenorum commodorumque fructu, non caelestium praemiorum. Adversus autem hunc posteriorem errorem plurima alia congerit sanctus Augustinus, quibus significat id malum esse, quod mala, noxia, et infideli voluntate fit.
Instat iterum: Qua fuerit S. Augustini mens de infidelium operibus, evidentius patere non potest, quam ex doctrina eius Discipulorum, maxime sancti Prosperi: sed S. Prosper aperte fatetur infidelium opera, quatenus fiunt in statu infidelitatis, esse peccata: ergo, etc. Probatur minor ex libro contra Collatorem, cap. 22. Natura, inquit, bonis suis male utitur, in quibus sine cultu veri Dei, impietatibus, immunditiis que vincitur, et unde se defendi existimat, accusatur. Et lib. 1. De vocatione Gentium, cap. 2. Sine cultu veri Dei, inquit, etiam quo videtur virtus esse, peccatum est: nec placere illud
Deo sine Deo potest: qui vero Deo non placet, cui nisi vitiis, et clamoribus placet? Denique, lib. De ingratis, cap. 16.
Omne enim probitatis opus, nisi semine verae Exoritur fidei, peccatum est, inque reatum Vertitur, et sterilis cumulat sibi gloria poenam.
Nomine autem huius gloriae sterilis, quae sibi poenam accumulat, significat opera infidelium in statu infidelitatis elicita: igitur, etc. — Respondeo, S. Prosperum eo modo explicandum esse, quo S. Augustinum exposuimus: nimirum de opere moraliter bono, quod fit infideliter, et cum aliqua presumptione comparandae per illud gratiae. Siquidem Semipelagiani, adversus quos militat S. Prosper, existimabant posse hominem naturali studio, ac desiderio fidei, tum fidem ipsam, tum caetera dona Dei, quibus ad vitam pervenitur aeternam, promereri. S. vero Prosper ex adverso docet haec opera illo superbiae typo, ac spiritu concepta, peccata esse, in reatum verti, poenamque potius cumulare, quam gratiam promereri, quod evidenter explicat cap. 37. supra laudato:
si tamen haec propria virtute capescere quemquam Posse putant, sitve dignus labor iste vocari Ingenium meruisse, aiunt, bona vera petentis: Crescere concipiunt, minuuntur; proficiendo Deficiunt; fulgendo cadunt: currendo recedunt.
Eodem prorsus modo explicandus est alter locus eiusdem S. Prosperi ex libro De vita contemplativa, cap. 3. ubi ait: Apostolum dicendo omne quod non est ex fide peccatum est, declarasse, quod omnia bona, quae ex fide gesta virtutes sint, aut si fuerint sine fide, non sunt aliqua bona credenda, sed vitia, quae non iustent sumus approbantes, sed condemnant, infestos que praecipitant, utque a finibus aeternae salutis eliminant. Inquitur enim ibi S. Prosper de intentionibus infidelium, quas non sola fidei absentia, sed infidelis, et noxia voluntas culpabiles reddit. S. enim Prosper satis innuit illa opera spiritu superbiae elici, dum ait, illa praecipitantur inflatos: similiter dum addit, quod de infidelibus dixit, etiam adversus fideles torqueri posset, qui non secundum Deum, sed secundum hominem vivunt. Tandem eius mens luculentius apparet circa finem capitis, ubi insinuat se agere de Dei operibus, quae mala intentione ab infidelibus fiunt, dum ait: Itaque si ut unquam etiam claruit, quod virtutes suas non videntur habere qui simulant: et illi simulant, qui non ex fide, aut non propter Deum, sed propter homines tantum boni aliquid operantur, demonstratis, et ieiuniis, castitate, constantia, caeterisque bonis serciendo. Non ut boni fiant, sed ut se bonos hominibus fingant, nec ut recipiendam sempiternam mercedem, sed ad comparandum gloriam popularem. Dicendum igitur eum nomine illius gloriae sterilis, quae sibi poenam accumulat, non aliud intelligere, quam vanam gloriam, qua infideles undique exundabant, maxime vero Philosophi, quos ideirco amatorios gloriae Tertullianus appellat.
Congerit Adversarius varias aliorum S. Augustini discipulorum sententias, quibus probare nituntur revera infidelium opera esse formaliter peccata. Imprimis enim rem aperte definire videtur S. Fulgentius lib. De veritate praedestinationis, cap. 18. ubi ait: Priusquam capiat humana voluntas fidem, punitionem per seipsam potest mereri, non fidem: omne enim quod non est ex fide peccatum est, et sine fide impossibile est placere Deo. Qui autem Deo non placet, sine dubio Deo displicet, non Deum mitigat, sed potius exacerbat. Et lib. 2. cap. 5. Deo non placemus, nisi volumus, sed ab ipso nobis tribuitur, ut velimus, a quo nisi voluntas hominis mutetur, ut bona sit, aut semper appetit malum, ut numquam bene appetit bonum: ac sic dum in rebus suis rectum ordinem non tenet, Deo vero, et bono nullatenus placet. — Primasius ad haec verba 1t. capitis ad Romanos: Quod non est ex fide, ait: Non ex fide, quae per charitatem operatur: omne autem, quod non est ex fide, peccatum est; quidquid non aedificat, non est ex fide, et ideo peccatum est. — Beda ad caput citatum: Omnis infidelium vita peccatum est; et nihil bonum sine summo bono; ubi enim deest agnitio verae et incommutabilis veritatis, falsa virtus etiam est in optimis moribus. — Prudentius libro Contra Ioannem Scotum, cap. 4. habet: Homo post illam damnationem habet liberum arbitrium, quo propria voluntate inclinari potest, et inclinatur ad malum, habet liberum arbitrium quo possit assurgere ad bonum. Ut autem assurgat ad bonum, non est propriae virtutis, sed gratiae Dei miserentis. Habet liberum arbitrium ut possit bene velle, ut possit bene vivere, ut possit Deo adhaerere: sed ut bene velit, ut bene vivat, ut Deo adhaereat, non est sua virtutis, sed gratiae Dei miserentis. — Sanctus Remigius, et Ecclesia Lugdunensis lib. De tribus epistolis, cap. 22. Vere mortua sunt opera infidelium, non solum quando aperte vitiis et peccatis serviunt, sed etiam quando naturali bono in quantum omnipotens Creator tribuit instigati, vel naturali lege communiti, quaedam bona opera, et velut quasdam virtutes habere atque exercere videntur; quia fidem Dei et Christi eius vel ignorantes, vel odio habentes, aut etiam persequentes, quia ex illa fide non operantur, omnino nec bonum opus, nec vera virtus esse potest, quae non procedit ex radice veritatis et bonitatis: dum enim illa ista quae secundum hominem cidentur esse bona opera, numquam vera fide ad Dominum referuntur quem ignorant, nec propter eum agunt, sed propter quamdam honestatem, qua inter homines magni videantur, vel propter cupiditatem alicuius commodi temporalis, ipsa impietate infidelitatis, ipsa inflatione elationis, ipsa perversitate cupiditatis, ita immunda, et inquinata sunt omnia, ut apud Deum non
Sermone primo De Innnovatione: Certum est, inquit, ad suam originem universa quantum in cis est tendere, et in eam semper esse parte procliviora. sic et nos qui de nihilo creati sumus, constat quia si nobis ipsis relinquimur, in peccatum semper, quod nihil est, labimur. — Respondeo, illos sanctos Patres intelligendos esse eo modo quo sanctus Augustinus, nempe in infidelibus nullum esse bonum, nullasque virtutes veras, et eorum opera esse peccata, vel quia cupiditatum pondere gravati et victi saepissime in vitia ruunt: vel quia verum Deum non agnoscentes non solum non operantur propter eius gloriam, sed propter cupiditatem alicuius temporalis aut inanis vanitatis, quo fit, sicut mox inquebatur Ecclesia Lugdunensis, ipsa impietate infidelitatis, ipsa intione eorum, ipsa perversitate cupiditatis ita immunda, et inquinata sunt omnia, ut apud Deum non virtutes, sed vitia iudicentur. Vel denique, dico infidelium virtutes et opera moraliter bona dici peccata comparative ad virtutes theologicas et morales infusas: virtutes enim morales acquisitae mediacre videntur inter illas virtutes theologicas ac morales infusas, et vitia seu peccata. Unde cum medium comparatum ad extremum perfectius censeatur imperfectum; e contra vero videatur perfectum, dum confertur cum alio extremo minus perfecto: sic tepidum comparatum calido videtur frigidum, et comparatum frigido, videtur calidum: similiter fuscum comparatum ad nigrum apparet album, videtur autem nigrum dum iuxta album apponitur. Hinc est quod virtutes morales acquisitae, per ordinem, et comparationem ad theologicas et morales infusas, vel quae operantur ex principio gratiae et charitatis, dicuntur imperfectae; e contra vero censeri possunt perfectae, si comparentur ad vitia quibus opponuntur. Quoniam igitur sanctus Augustinus et eius Discipuli considerant virtutes infidelium per ordinem ad virtutes perfectas Christianorum, illasque cum istis comparant: ideo dicunt eas non esse veras virtutes, sed ementitas: et illas vera peccata, ac virtutum umbras, et similitudines appellant.
ARGUMENTUM ULTIMUM potitus est ratione. — Obiiciunt 1: Nullum dari potest bonum opus sine recta et perfecta intentione: sed in infidelibus nulla potest esse recta intentio: ergo nec ullum opus moraliter bonum. Maior patet ex illo sancti Ambrosii. lib. 1. De officiis, cap. 3. Effectus tuus nomen ponit operi tuo. Probatur minor: ibi non potest esse intentio recta. ubi non est fides, quae est mentis oculus intentionem dirigens. Vere» enim, inquit sanctus Augustinus super Psalmum 31. computent opera sua bona ante fidem, ubi enim fides non erat. bonum opus non erat: bonum enim opus intentio fecit. intentionem fides dirigit. — Respondeo, concessa maiore distinguendo minorem: ubi non est fides, ibi non potest esse recta intentio, nec operis directio in finem ultimum supernaturalem, concedo: in finem honestum subalternnum naturalem, et moralem. nego. Sicut enim fides dirigit hominis intentionem respectu finis ultimi supernaturalis. sic etiam rationis lumen dirigere potest intentionem respectu alicuius finis honesti connaturalis homini.
Instant: Omne opus quod in finem aliquem creatum refertur, nec in Deum dirigitur, peccatum est : sed ubi non est vera Dei fides et cognitio, opus in Deum dirigi nequit: ergo cum in infidelibus non sit vera Dei fides et notitia, consequens est eorum opera esse peccata. Probant maiorem ex sancto Augustino, lib. 4. Contra Iulianum lib. 3. Quidquid boni fit ab homine, inquit, et non propter hoc fit propter quod fieri debere vera sapientia praecipit, etsi officio videatur bonum, ipso non recto fine peccatum est. — Distinguo maiorem: quod in Deum non refertur vel explicite, vel implicite: actualiter aut virtualiter, aut habitualiter, peccatum est, concedo: quod refertur implicite, habitualiter, et virtualiter, scilicet per relationem intrinsecam, quae identificatur, et velut imbibitur in ipsa entitate actus, peccatum est, nego. Potest enim actus ad Deum referri tribus modis, ut notat sanctus Bonaventura in 2. dist. 41. scilicet actualiter, virtualiter, et habitudinaliter. Primo modo, quando quis de Deo cogitans, illum amat, et in ipsius gloriam suum opus dirigit. Secundo modo, quo quis refert aliquod opus in Deum habens initio operis eius gloriam pro fine, licet de eo non cogitet in operis successu. Tertius modus est quando non praecogitato fine ultimo. sive Deo, ex sola boni operis natura fit illius in Deum directio. Infideles autem. qui nullatenus Deum agnoscunt. non possunt equidem explicite et actualiter suum opus in eius gloriam dirigere; id vero possunt implicite: nam cum agant propter finem particularem virtutis, sicut revera agere possunt; puta cum eleemosynas erogant, quia ratio naturalis dictat honestum esse egenti subvenire, implicite et virtualiter aut habitualiter opus illud referunt ad Deum: agunt quippe propter finem a Deo institutum.
Urgent: Si liceret agere propter aliquem alium finem. praeter Dei gloriam, et actus aliquis creaturae referri posset licite ad aliquem finem creatum, maxime ad ipsius virtutis honestatem: atqui ex sancto Augustino, lib. 19. De Civit. Dei. non licet agere propter solum finem virtutis: Licit enim, inquit, « quibusdam fine ferre et honesto putentur esse virtutes, cum ad seipsas referantur, etiam tune inflatae aut superbae sunt: et ideo non virtutes, sed vitia iudicanda sunt: ergo nullatenus actus potest esse bonus qui ad alium finem quam ad Deum refertur. - Distinguo minorem: non licet agere propter honestatem virtutis, tamquam propter ultimum finem, concedo: tamquam propter finem subalternnum, et ordinabilem ad ultimum finem, sive virtualiter, sive habitudinaliter, nego. Priori autem sensu sanctus Augustinus ait virtutes, cum ad seipsas referuntur, esse superbas et intlatas, quales plurimum fuere virtutes plurium Gentilium, maxime Philosophorum, necnon et virorum fortium, qui suis in virtutibus vel praeclare gestis, nil nisi humanam ac fugacem gloriam sapiebant: unde sanctus Augustinus, lib. 1. Operis Imperfecti contra Iulianum: Audite, et intelligite, fortitudinem Gentilium mundana cupiditas: fortitudinem autem Christianorum Dei charitas facit, quae diffusa est in cordibus nostris, non per voluntatis arbitrium, quod est a nobis. sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Vel ut lib. De vera Religione. c. 38. luculentius explicat: Quaerunt infideles. inquit. cupiditati triplici, vel voluptatis, vel excellentiae, vel spectaculi: ita nescientes diligunt temporalia, ut inde beatitudinem expectent. His autem rebus, quibus quisque beatus vult effici, serviat necesse est, velit, nolit: nam quocumque duxerunt sequitur, et quisquis eas visus fuerit auferre, metuitur.
Obiiciunt 2. Si posset aliquis actus esse bonus absque gratia, sequeretur Deum non aliter concurrere ad actum malum, et peccaminosum, quam ad actum virtutis, quia ad utrumque concursu dumtaxat generali, et ut naturae Auctor concurreret: sed consequens est contra doctrinam orthodoxam et Catholicam, quam acerrime tuetur sanctus Augustinus, lib. 2. De peccatorum meritis, et remissione cap. 18. ubi probat Deum esse auctorem boni operis in nobis, non vero mali: Voluntas, inquit, aut bona est, aut mala: et utique malam non habemus ex Deo: restat ergo, ut bonam voluntatem habeamus ex Deo... quocirca quod a Deo nos averrimus, nostrum est, et haec voluntas mala: quod vero ad Deum nos convertimus. nisi ipso excitante atque iuvante non possumus, et haec voluntas bona: ergo nullum opus bonum morale fieri potest absque gratia. — Nego sequelam maioris: Deus enim concurrit ad actum bonum per se, et intendendo illum directe; quia generalem suum concursum creaturis praebet, ea intentione, ut bene eo utantur: cum vero actum malum nullatenus intendat, sed tantum eius concursus generalis determinetur ad malum finem per voluntatem creatam, quae ipso sibi impenso concursu generali abutitur, eum detorquendo in pravum finem a Deo non intentum; idcirco tantum per accidens Deus ad istum malum actum concurrere dicendus est.
Instabis: Si haec ita essent, sequeretur daemonès posse efficere opus moraliter bonum, quia vires naturae non sunt minus perfectae in daemonibus, quam in hominibus: sed absurdum est consequens: ergo et antecedens. — Nego sequelam maioris, et ad eius probationem dico, vires naturales non esse quidem minus perfectas in daemonibus, quam in hominibus, secundum substantiam, ac principium physicum, transeat: secundum statum miseriae, in quo sunt daemonès, nego. Hic enim status prohibet ne bonum aliquod morale naturalis ordinis, ex omni parte possint efficere, quia in eo statu obstinati sunt in malo; unde fit, ut nullum actum possint elicere, quin fiat ex aliqua mala circumstantia, et ex affectu pravi finis.
Corollarium I. Ex tribus praepositis quaestionibus sequitur primo, hominem lapsum sine ullo speciali actuali auxilio supernaturalis ordinis posse aliquod bonum morale exercere; subindeque minus probabilem apparere sententiam Gregorii Ariminensis in 2. dist. 28. quaest. 1. art. 1. ubi docet ultra omnem cogitationem, et praeviam motionem quae per causas naturales fieri possit, necessarium esse aliquod auxilium speciale transiens, quo physice iuretur voluntas, ut actum suum ad Deum finem ultimum referat, sine qua relatione et habitudine actus ille nequit esse moraliter bonus. - Verum ex dictis abunde liquet neque necessariam esse actualem illam relationem universim ad opus moraliter bonum, sed interdum virtualem et habitualem sufficere; neque opus esse ullo supernaturali subsidio, ut actus ille exeratur. Primo, quia ad id sufficient quantumvis debiles et infirmantis humani arbitrii vires. Quia (ut docet sanctus Augustinus libro De Spiritu et Littera, c. 28., non usque adeo in anima humana imago Dei terrenorum affectuum labe detrita est, ut nulla in ea velut lentamenta remanserint, unde merito dici possit etiam in ipsa impietate vitae suae facere aliqua legis vel sapere. Et paulo post loquens de Gentibus, quae cum legem non habeant, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, ait: Nam et ipsi homines erant, et eis illa naturae inerat eis, qua legitimun aliquid anima rationalis et sentit et facit: sed pietas quae in aliam vitam transfert beatum, et aeternam, legem habet immaculatam convertentem animas. Unde Auctor libri Hypognosticon, qui totus ex S. Augustini sententiis contextus est, ait, cap. 1. Esse fatemur liberum arbitrium omnibus hominibus, habens quidem iudicium rationis, non per quod sit idoneum, quae ad Deum pertinent (id est ad beatitudinem aeternam) sine Deo inchoare aut certo peragere; sed tantum in operibus vitae praesentis tum bonis quam etiam malis; bonis scilicet quae de bonis natura oriuntur. — His addè a summis Pontificibus damnatam hanc Baii propositionem num. 61. Vonissi Pelagiano errore admitti potest usus aliquis liberi arbitrii bonus, sive non malus: et gratiae Christi iniurium facit, qui ita sentit et docet. Unde merito Lessius lib. De divitiis, cap. 10. num. 5. constanter affirmat sententiam Gregorii Ariminensis una cum Michaelis Baii erronea doctrina, ab his Pontificibus esse damnatam. His adde ea omnia quibus in secunda Quaestione probavimus gratiam non desiderari ad bonum opus morale naturalis ordinis. Insuper, si ad quodlibet bonum opus desideraretur speciale auxilium antecedens praviam motionem quae per causas naturales fieri possit, ita quod sine eo nullus fieri possit actus bonus, et eo posito, non possit non fieri, ut idem Gregorius docet, sequeretur primo actum bonum non fieri libere, quia non fieret cum indifferentia et potestate antecedente ad appetitum ; siquidem voluntas praeventa illo auxilio non potest non operari. Sequeretur secundo eos omnes, qui bene non operantur moraliter, esse omnino impotentes ad recte operandum, quia carent aliquo absolute necessario, et antecedente, quod neque reipsa habent, neque est in eorum libera potestate, ut illud obtineant; nam si possent illud habere et promereri, maxime mediante aliquo actu moraliter bono: sed ad illum actum bonum praerequiritur tale auxilium, ut contendit Gregorius. Quapropter vel ante omnem actum bonum deberet praecedere aliquis actus bonus, quod implicat; vel tale auxilium non est in potestate operantis, nec pendet ab aliquo actu bono eius qui eo privatur. Denique cum talis actus moraliter bonus sit naturalis ordinis, immerito negatur vis physica completa et sufficienter potens sine illo auxilio speciali transeunte, ut voluntas possit eum actum exercere; si quid enim illum voluntati redderet, maxime bonitas moralis: sed illa non officit; imo actum reddit proportionatum voluntati, quippe cum eius obiectum proportionatum sit bonum morale seu rationi consonum. Praeterea liberum arbitrium in homine lapso non est prorsus extinctum, sed dumtaxat infirmum, ut supra dictum est ex Concilio Tridentino : ergo sicut in infirmo aliquae supersunt vires ad actum sufficientes, licet imperfectum, ita et in voluntate hominis lapsi manent vires sufficientes ad aliquod opus bonum et honestum moraliter faciendum; v. g. ad colendos parentes, subveniendum egenis, etc. Fundamenta Gregorii una cum fundamentis Vazquezii infra solventur.
Corollarium II. — Sequitur secundo, minus etiam esse probabilem sententiam Vazquezii, qui disputatione 190. docet ad opus bonum moraliter praerequiri aliquod auxilium, non ut det posse, sed actu agere, illudque consistere censet in quadam cogitatione honesta et congrua, hoc est, attemperata genio, complexioni seu temperamento hominis, vel a Deo immissa in circumstantiis illis et occasionibus, in quibus praevidit ab aeterno per scientiam mediam liberum arbitrium per illam piam cogitationem excitatum illi consensurum. Hoc autem speciale auxilium dicit esse gratiam per Christum concessam. Quod sit gratia, sic probat: omne donum Dei non debitum vi creationis est specialis favor et gratia, sive donum gratuitum : sed omnis cogitatio congrua, cum qua moraliter bene agitur, est ita indebita; quia homo ex natura sua non magis unam cogitationem quam aliam exigit, nec magis expostulat hunc verum ordinem ex quo sequitur illa cogitatio, alioqui quotiescumque aliquis male operatur. fuisset privatus congrua cogitatione debita connaturaliter. Adde quod illa cogitatio congrua non omnibus detur, subindeque non est connaturalis: sed ultra naturae sortem. Quod enim est naturae debitum omnibus conceditur; ac proinde est gratia. quatenus gratia significat omne donum naturae non debitum. sive interim donum illud sit supra naturae ordinem, sive non. Denique, si Deus daret homini cogitationem tantum sufficientem, naturae debito satisfaceret; ergo ubi praeparat congruam et efficacem ad bonum moraliter honestum exercendum, facit ultra naturae debitum ; et consequenter donum illud dici debet gratuitum beneficium. — Quod autem illud speciale beneficium ad honestatem ferans sit per Christum, probat. quia ab Adami lapsu relicti fuimus in eo statu in quo non debebatur ulla cogitatio congrua; et insuper propter peccatum originale debuimus omnes illa privari; subindeque Deus illam non concedit nisi intuitu meritorum Christi Domini Reparatoris. — Verum impugnatur haec sententia: Primo, quia cogitatio aliqua practica de bono actu moraliter haberi potest solis naturae viribus, ut probatum est in secunda Quaestione primi Articuli : ergo et bonus affectus. Quod autem affectus ad quem inducit illa pia cogitatio sequatur vel non sequatur, illud pendet a voluntate, quae seipsam pro libito determinat ad sequendum vel non sequendum dictamen rationis: ac proinde ad eum non opus est aliquo speciali divinae gratiae subsidio: quippe ad id sufficiunt liberi arbitrii vires. Secundo, cogitatio illa congrua de aliquo actu honesto duo solum dicit. nempe quod sit cogitatio boni honesti. et quod sit congrua seu efficax: sed ex neutro capite necessum est quod illa sit gratia specialis Dei: ergo. etc. Maior constat. Minor vero probatur quantum ad utramque partem: quia illa cogitatio censeri non debet gratia, ex eo praecise quod sit de actu et obiecto honesto; non enim adeo vitiata est humana libertas et natura, ut phantasmatibus potest quasdam abstrahere species mali, ita et boni moralis et honesti; quia non solum proponuntur obiecta delectabilia sensibus, sed etiam honor in parentes. et observantia in amicos: ubi enim homo educatur, sustentatur, protegitur. et convivit inter homines eiusdem naturae, exinde plures habere potest cogitationes inducentes ad cultum parentum et observantiam amicorum. Quod vero cogitatio illa de bono honesto considerata ut congrua sive ut efficax non sit gratia specialis. etiam patet; tum quia censet idem Vazquez cognitionem sufficientem de actu et obiecto honesto non esse gratiam specialem; ergo idem sentire debeat de cogitatione congrua sive efficaci. Consequentia patet: etenim auxilium efficace et sufficiens sunt intra eumdem ordinem gratiae: ergo si cogitatio sufficiens de actu honesto non censeatur vera gratia, nec pariter cogitatio efficax intra gratiae ordinem est reponenda. Tertio, peccatum originale non constituit homines obstinatos in malo et moraliter ad bonum inflexibiles; neque omnino impedit cursum generalem et concursum rerum ac causarum secundarum tum naturaliter, tum libere agentium una cum generali concursu primae Causae; ergo eo non obstante potest homo habere affectum bonae cogitationis; quippe qui non transcendat illius vires. — Nec obstat quod peccatum originale mereri potuerit ut homines bonis naturalibus, et forte etiam cogitationibus congruis privarentur, necnon et omni actione honesta: cum enim id reipsa non meruerit, exinde non sequitur omnem nostram piam cogitationem esse donum Dei gratuitum; alioqui etiam vita naturalis. et caeterae naturales, et ingenitae dotes dici deberent pariter gratiae, quia eis propter originale peccatum a Deo privari potuimus: ergo sicut illa naturalia beneficia proprie non dicuntur gratiae, qualiter gratiam hic usurpat Vazquez, ita nec gratia censenda est illa cogitatio honesta, quamvis eo propter peccatum originale merito sicut et vita potuissemus privari. - Nec refert etiam quod cogitatio congrua sequatur hic et nunc potius quam alio tempore et loco, aut in hoc individuo potius quam in illo; hoc enim non semper oritur ex aliqua speciali gratia vel causalitate Dei, sed etiam procedit aliquando ex vi ordinis causarum secundarum, supposita naturali earum dispositione, et adiuncto libero usu voluntatis humanae cum solo generali Dei concursu causis huiusmodi naturaliter debito : hoc autem beneficium non transcendit donum creationis, nec naturalem rerum dispositionem et statum. Quia alioqui gratiae beneficium etiam censeretur quod quilibet hominum non nasceretur caecus, claudus, etc. erat enim possibilis alia causarum dispositio ex qua id sequeretur, sicut possibilis erat alia series ex qua non orirentur illae cogitationes piae. Quin etiam ipsa cogitatio dumtaxat sufficiens appellanda esset gratia, quia potuit esse alius rerum ordo in quo illa cogitatio non occurret huic et illi, cui nune de facto contingit. Similiter ipsa generatio, et naturalis complexio, et indoles talis vel talis, gratia reputaretur, quia potuit esse alia rerum series, in qua vel iste non nasceretur, complexionem et indolem; sicque nihil prorsus
Obiiciunt 1. Illos Scripturae textus, quibus insinuari videtur hominem in statu naturae lapsae sine speciali Dei auxilio nullum opus moraliter bonum efficere posse, nec ullam congruam cogitationem habere, cuiusmodi est illud Ioan. 15. Sine me nihil potestis facere. Et 3. Corinth. 3. Non quod simus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est: unde sanctus Augustinus tractatu 8. In Ioannem ait: Sive ergo parum, sive multum, sine illo fieri non potest, sine quo nihil fieri potest. — Respondeo, hos, et similes Scripturae textus intelligendos esse (ut iam saepius diximus) de operibus ad salutem pertinentibus, propter quae necessum est, ut Christo adhaereamus tamquam palmites vitae, iuxta illud quod eodem capite Ioannis ait: Ego sum vitis, vos palmites, qui manet in me, et ego in illo hic fert fructum multum in vitam aeternam; quia sine me nihil potestis facere, quod scilicet ad illam proficiat.
Obiiciunt 2. Nonnulla Conciliorum, et sanctorum Patrum oracula: Primo namque in Concilio Diospolitano Pelagius coactus est fateri gratiam Dei ad singulos actus dari. Similiter in Concilio Arausicano secundo, Canone nono: Quoties bona agimus Deus in nobis atque nobiscum ut operemur operatur: idest gratia sua nos praevenit, et inducit ad bene operandum : et Canone 18. Debetur merces bonis operibus si fiant, sed gratia praecedit, ut fiant: et Canone 12. Nemo habet de suo nisi mendacium. et peccatum: si quis autem homo habet veritatem. ab illo fonte est, quem debemus sitire. Idipsum sancti Patres aperte edocent: imprimis vero sanctus Ambrosius, lib. 1. De vocatione Gentium, cap. 3. ait: Si Deus non operatur in nobis, nullius possumus participes esse virtutis. Sanctus Augustinus, Serm. 13. De verbis Apostoli, cap. 11. loquens de auxilio Spiritus sancti, quod Pelagiani solum ad facilius operandum necessarium esse volebant, ait, si illud non effundat nihil boni omnino agere nos posse: Agis quidem (inquit) illo non adiuvante. libera voluntate, sed male. Et infra: Cum dico tibi: sine auxilio Dei nihil agis, nihil boni dico: nam ad male agendum habes sine adiutorio Dei liberam voluntatem. Ex his itaque sequitur nos nihil quidquam posse operari, absque Dei subsidio. — Distinguo consequens : nihil quidquam possumus absque Dei subsidio, vel ut auctoris naturae, vel ut auctoris gratiae, concedo: nihil possumus absque auxilio Dei, ut auctoris gratiae, nego. Vel aliter distinguo: nihil possumus absque subsidio Dei, ut auctoris gratiae, quod prosit ad vitam aeternam, concedo : quod prosit ad honestatem societatis humanae, et morum rectitudinem, nego. Igitur dum Concilia, et sancti Patres exigunt divinum auxilium ad rectam et iustam hominis operationem. loquuntur de operibus conducentibus ad salutem; sic enim Patres Concilii Carthaginensis suam mentem exprimunt in epistola Synodica, quam scribunt ad Zosimum summum Pontificem, ubi haec inter caetera habent: Dicamus gratiam Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum. non solum ad cognoscendum verum, sed etiam ad faciendam iustitiam nos per actus singulos adivari; ita ut sine gratia Dei nihil verae sanctaeque pietatis habere, cogitare, dicere, et agere valeamus. Simili modo Concilii mentem interpretatus est sanctus Prosper in responsione octava ad capitula Gallorum : cum ducentis quatuordecim sacerdotibus, quorum constitutionem contra inimicos gratiae Dei totus mundus amplexus est veraci professione, quemadmodum ipsorum habet sermo. dicamus gratiam Dei, etc. — Ad Canonem autem 22. eiusdem Concilii iam respondimus, neminem de suo habere nisi mendacium et peccatum, ut plurimum, eo quod parum veritatis possit cognoscere. et boni agere, concedo: quod nihil omnino, nego.
Obiiciunt 3. Suadet Ecclesia, ut gratiam Dei expostulemus ad singulos actus bonos exercendos : ergo ad id censet illam esse necessariam. Patet antecedens ex variis orationibus Ecclesiae, in quibus pro omnibus nostris actionibus gratia Dei postulatur. Sic in oratione Dominicae 6. post Epiphaniam dicitur: Praesta quaesumus, omnipotens Deus, ut semper rationabilia meditantes. quae tibi sunt placita et dictis exequamur. et factis. Et in oratione Dominica % . post Pentecosten: Largire quaesumus nobis. Domine, semper spiritum cogitandi quae recta sunt, etc. Et in illa celebri Collecta: Actiones nostras quaesumus, Domine, aspirando praeveni et adiuvando prosequere. Idipsum patet in duabus Collectis, quae recitantur diebus singulis ad officium Primae. Consequentia vero probatur ex sanctis Patribus, qui ex utilitate orationis passim colligunt gratiae necessitatem, frustraque a nobis orari dicunt, si id quod postulamus in nostra potestate situm sit; hoc enim modo ratiocinantur Patres Concilii Carthaginensis Epist. ad Innocentium, seu Zosimum, nam Pelagianos asserentes ad operandam, perficiendamque iustitiam. et Dei mandata complenda, solam sibi humanam sufficere posse naturam. sic arguebant: si cum possibilitate naturae, et arbitrio voluntatis in potestate nostra sunt constituta, quis non ea videat a Domino inaniter peti et frustraciter orari? — Respondeo primo, idcirco nos exorare divinum auxilium ad singulos nostros actus, non solum ut boni fiant moraliter et honesti, sed etiam ut proficiant ad salutem, ita ut ad nullum declinemus peccatum, sed semper ad Dei iustitiam faciendam nostra procedant eloquia, dirigantur cogitationes et opera. - Respondeo secundo, quod licet fiant aliqua bona opera per naturam, tamen possumus Deum exorare, ut adiuvet ad illa exercenda: primo quidem, ut perfectius illa fiant intra naturae ordinem : secundo, quia non est infallibile nos honeste et bene moraliter operaturos : tertio, quia etiam non sumus diu perseveraturi sine peccato solis naturae viribus, et forte sumus peccaturi leviter, aut graviter, nisi Deus peccandi occasiones amoveat. Nec mirum videri debet, quod Deum exoremus pro opere naturali; nam etiam monet Ecclesia, ut Deum exoremus, et certas praescribit orationes pro consequendis terrae fructibus, aeris serenitate, et amovendis tempestatibus, quae omnia licet eveniant secundum cursum providentiae naturalis, non tamen ita constanter, ut non possint aliter evenire.
Obiiciunt denique: Deo gratiarum actiones rependimus pro singulis bonis operibus : sed gratiarum actio est gratiae acceptae agnitio: ergo supponit gratiam in omnibus nostris bonis actibus collaborantem. — Distinguo maiorem : Deo rependimus gratiarum actiones pro quolibet opere bono, vel communes, quae rependuntur pro bonis naturalibus. ut pluvia, serenitate temporis, etc. vel speciales, quae Deo debentur pro donis supernaturalibus, concedo; speciales tantum, nego.
Corollarium III. — Ut omnes praefatae et similes obiectiones facilius diluantur, sciendum est, quod etsi fateamur liberum arbitrium. interdum sufficere ad aliquod bonum opus morale exercendum, nostra tamen mens non est, absque Dei auxilio quodlibet bonum opus morale fieri posse sigillatim, et distributive: plurima namque bona naturalia gravibus obsidentur tentationibus, et ardua videntur: sed absque auxilio quodam divino, graves tentationes superari nequeunt, ut sequenti Articulo probabitur, nec propter liberi arbitrii imbecillitatem et infirmitatem possumus aliquid arduum tentare et aggredi, nisi iuvante et divinitus auxiliante Deo : subindeque etiamsi interdum valeat liberum arbitrium ad aliquod bonum opus morale et naturale sectandum, inferendum non est illud idem posse quodlibet bonum aggredi et exequi; nec similiter in alicuius boni exercitio diu perseverare, propter ingentes tentationes, et assiduam concupiscentiae luctam, sensuumque in prava et perversa declinantium corruptione.
Quaestio IV: **AN ET QUOMODO GRATIA NECESSARIA SIT AD DILIGENDUM DEUM UT AUCTOREM NATURAE.**
Nota 1. Dei dilectionem esse duplicem, nempe naturalem, et voluntariam. Prior est ipsa naturae in Deum propensio, ut in finem ultimum et summum bonum; quaelibet enim creatura in Deum velut in suum auctorem, moderatorem, et finem, quodam amoris pondere propendens, insensibilia quidem motu naturali. bruta vero animantia sensitivo, creaturae autem rationales amore intellectuali, qui proprie dicitur dilectio. eo quod fiat cum advertentia et electione: posterior vero est ipsius rationalis creaturae in Deum tamquam in finem ultimum et summum bonum libera et effectiva propensio. — Rursus. dilectio voluntaria duplex est: alia nempe amicitiae, alia concupiscentiae. Prior est, qua dicimur amare amicum propter ipsum. volendo ipsi bonum ipsius tantum gratia: posterior vero dum id amamus, quod nobis convenit: sic amore concupiscentiae dicimur amare Deum, quando nobis eum adesse optamus vel gaudemus. Atque hic amor concupiscentiae duplex iterum constituitur: unus licitus. quo Deus ut ultimus finis a nobis diligitur : alter vitiosus, quo Deus diligitur a nobis instar medii cuiusdam, propter bona temporalia, ut nempe cupiditates nostras expleat. — Rursus, uterque amor tam benevolentiae, quam concupiscentiae adhuc est duplex, nimirum absolutus. et condicionatus. Prior procedit ex absoluta voluntate diligendi Deum, dum scilicet homo sic in animo suo constituit: volo diligere Deum : conditionatus vero, qui et inefficax appellatur, procedit ex conditionata voluntate tantum, v. g. dum homo sic statuit in corde: vellem Deum diligere toto corde, totisque viribus, si propter id voluptatibus, deliciis, ac divitiis, ut Christus Dominus indicat. non esset renuntiandum. Denique, absolutus amor adhuc duplex est: perfectus unus, imperfectus alter. Perfectus est, quo Deus sic diligitur, ut omnibus omnino rebus praefertur, cum proposito placendi ei in omnibus, etiam cum omnium aliorum bonorum iactura, qualis erat amor Pauli sic in animo suo constituentis, Romanorum 8. Certus sum, quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque Principatus, neque Virtutes. neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. Imperfectus vero est, quo Deus velut naturae auctor. vel iustitiae fons ac largitor diligitur, non tamen super omnia, nec caeteris praefertur. Prior dicitur amor Dei super omnia, posterior vero amor Dei cum omnibus. — Hic autem uterque amor Dei iterum est duplex: nimirum naturalis et supernaturalis. Naturalis est, qui non solum procedit a principio et voluntate solis viribus agente, sed etiam fertur in Deum ut auctorem naturae, ac bonorum omnium largitorem: sic Deum diligimus, quia nobis esse, vivere, et vitae bona largitus est. Supernaturalis pariter is est. qui non solum cum auxilio gratiae exercetur. sed etiam tendit in Deum, ut ipsius gratiae largitorem, et gloriae munificum datorem. Insuper, haec utraque dilectio dividitur in dilectionem Dei super omnia, et eam quae non est super omnia. Prior est, quae Deum rebus omnibus anteponit. ita quod paratius sit omnium potius bonorum iacturam pati, quam quidquam Deo ingratum facere. Posterior vero, nempe dilectio naturalis Dei super omnia. est qua afficitur quidem homo erga Deum, magis quam erga caetera, propter summam eius clementiam, sed non est paratus caetera abiicere propter servandam Dei legem, omni data occasione. — Rursus, dilectio Dei naturalis super omnia est duplex : alia quidem secundum quid, alia vero simpliciter. Prior est qua Deus amatur ab homine in ratione boni communis praecise. quod ut tale debet potius amari. quam quaelibet creatura, nam recta ratio praescribit, ut plus diligatur totum, et bonum commune, quam pars, et bonum particulare, quae utique dilectio communis est homini cum belluis et rebus inanimatis, necnon et daemonibus ac damnatis; unaquaque enim pars naturali quadam inclinatione operatur propter bonum commune totius, etiam cum periculo aut detrimento proprio. Manifestum est autem. quod Deus est bonum commune totius Universi, et omnium partium eius, unde quaelibet creatura suo modo plus amat Deum, quam seipsam. Dilectio vero Dei naturalis super omnia simpliciter ea est, qua amatur sub omni ratione et perfectione, quam habet intra ordinem naturae. ita quod creatura rationalis propter integritatem omnium perfectionum. quam in Deo deprehendit, eum plus diligat, quam caetera quaeque creata, in quibus minorem perfectionem cognoscit. — Denique amor Dei tam naturalis quam supernaturalis iterum duplex est, nimirum affectivus. et effectivus. Affectivus est propositum voluntatis statuentis Deum super omnia diligere, ei in omnibus placere, et vitare omnia quae possunt ei displicere. Effectivus vero est, quo homo Deum ita rebus omnibus anteponit in quibuslibet occasionibus, ut eius mandata et praecepta impleat.
Nota 2. Deum amari posse super omnia tribus modis: nimirum vel intensive, vel extensive, vel aestimative seu appretiative. Intensive quidem, quando summo voluntatis nisu diligitur, et actu ferventiore ac intensiore. quam sit quilibet amor, quo diligitur creatura. Extensive autem, in ordine ad durationem et perseverantiam amoris, dum videlicet diutius durat dilectio cuiuslibet alterius boni. Appretiative tandem et aestimative, quando ita Deus diligitur, ut pluris fiat. quam caetera bona, et eis anteponatur; sive interim cum bonis creatis comparetur in particulari, eisque praeferatur, sive diligatur absolute tamquam infinitum bonum, et quibuslibet aliis bonis longe praestantius. Hic autem amor exerceri potest dupliciter, nimirum vel volendo dumtaxat Deo suam inesse bonitatem et perfectionem; vel praeterea volendo ei bona creata exhiberi, puta honorem, cultum, et reverentiam ab omnibus creaturis, quamquam ille bonorum nostrorum non indigeat. — Porro hic non est quaestio, utrum per solas naturae vires Deus diligi possit super omnia tam intensive, quam extensive: tum quia neuter ex istis modis diligendi Deum super omnia exigitur a nobis; etenim modus intensionis, aut extensionis actus non cadit sub praeceptum: tum quia neuter quidquam confert ad praesentis quaestionis determinationem ; siquidem diversa ratio intensionis aut extensionis non inducit diversitatem ordinis atque speciei in actu; etenim actus remissior aut levioris durationis eiusdem est naturae et ordinis cum intensiore aut diuturniore, quando maxime caetera sunt paria.
Nota 3. Amorem Dei naturalem a supernaturali in multis discrepare: Primo quidem ratione connexionis, qua supernaturalis amor nectitur cum gratia habituali sive existenti, sive futura, sive possibili, cuius connexionis expers est amor pure naturalis. Secundo, quia supernaturalis amor praeter activitatem naturalem liberi arbitrii requirit infusum habitum charitatis, tamquam principium efficiens ipsius cum auxiliis gratiae in entitate supernaturalibus : naturalis vero, ultra vires activas naturae et principia naturae debita, non exigit principium aliquod. nec efficiens. nec formale, quod suapte natura infusum sit ac supernaturale. Tertio, quia ad amorem supernaturalem praecurrit necessario cognitio supernaturalis: ad naturalem vero naturalis. Quarto denique, quia amor supernaturalis elicitus a peccatore confert ad eius iustificationem, elicitus autem a iusto ad ampliorem beatitudinem: naturalis vero nec ad iustificationem, nec ad gloriam quidquam positive iuvat, sed solum negative, removendo obstacula et occasiones peccati. Praesens autem controversia non movetur de dilectione, quae sit quaedam natura in Deum propensio, cum enim haec tam irrationalibus et insensibilibus, quam ratione utentibus creaturis sit communis, certissimum est eam absque gratia posse haberi. Nec de dilectione Dei ut auctoris gratiae: nemo nanque dubitat ad eam dilectionem, utpote naturae vires excedentem, opus esse gratiae subsidio. Nec de amore concupiscentia vitioso, quo Deus diligitur tamquam medium ad obtinenda bona temporalia, et quia eorum est largitor; hic enim amor inordinatus est et culpabilis, ut docet S. Augustinus in Psal. 70. ubi ait: Qui propter beneficia terrena Deum quaerunt, non utique Deum. sed se quaerunt. Solum igitur in disputationem veniunt caeteri Dei amores, nempe appretiativus, et intensivus, concupiscentiae, et benevolentiae. Hic itaque tria maxime veniunt solvenda : Primum, an praeceptum de amando Deo naturae viribus possit impleri. Secundum, quonam amore perfecto Deus amari possit naturaliter. Tertium, an aequaliter caetera praecepta legis divinae ad proximum spectantia, absque ullo gratiae auxilio, impleri possint.
Conclusio prima. — DEUM DILIGI POTEST AMORE BENEVOLENTIAE NATURALI ABSQUE ULLO GRATIAE AUXILIO.
Probatur primo ex illo ad Rom. 1. Revelatur ira Dei de caelo super omnem impietatem hominum, eorum qui veritatem Dei in iniustitia detinent, quia quod notum est Dei manifestum est in illis: Deus enim illis manifestavit: invisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius virtus, et Divinitas, ita ut sint inexcusabiles. Quibus S. Paulus Gentiles, maxime Philosophos, impietatis et iniustitiae accusat, ita ut sint inexcusabiles, quod verum Deum non colant, amore videlicet et observantia, cultus enim praecipue in eius amore consistit, iuxta illud S. Augustini Epist. 120. Pietas cultus Dei est, nec colitur ille nisi amando. Si eis autem esset impossibilis talis cultus atque iustitia, iure possent excusari. et immerito accusarentur, quod deseruerint amorem iustitiae, et verum Dei cultum; nulla enim maior est excusationis ratio, quam impossibilitas; ergo manifeste supponit S. Paulus Gentiles posse Deum diligere : at haec potestas, quam in eis supponit Apostolus, pure naturalis est; siquidem oritur ex notione naturali Dei, quam ex visibilibus creaturis mutuari possunt; amor autem ex notione naturali possibilis pure naturalis est, notio enim naturalis non potest movere ad amorem supernaturalem: igitur, etc. — Confirmatur haec nostra ratiocinatio testimonio S. Ambrosii, qui expendens praefatum contextum, ait: Ex ipsa caeli fabrica intuitus illi ridetur Deus: idcirco enim tam pulchra astra condidit, ut ex his quantum, et quam admirabilis est Creator eorum possit agnosci, et solus adorari; per naturalem ergo legem reum facit genus humanum: potuerunt enim id per legem naturae apprehendere, fabrica mundi testificante, auctorem solum Deum diligendum, quod Moyses litteris tradidit. Quibus verbis S. Ambrosius significat infidelem, qui Deum non colit, ideirco reum iniustitiae accusari, quia notione naturali hausta ex fabrica creaturarum potuit apprehendere auctorem solum Deum amandum, et lege naturali obligatur ad eiusmodi dilectionem et amorem iustitiae. — Ipsi concinit S. Prosper, lib. 1. De vocatione Gentium, cap. 2. scribens: Secundum Scripturam credimus, et piissime confitemur, quod numquam universitati hominum divinae Providentiae cura defuerit. Quae licet exceptum sibi populum specialibus ad pietatem direxerit institutis, nulli tamen nationi hominum bonitatis suae dona substraxit, ut Propheticae voces, et praecepta legalia convincerentur in elementorum obsequiis, ac testimoniis accepisse. Inutile et inexcusabiles facti sunt, qui Deos sibi dona fecerunt, et quae creata erant ad utendum, venerati sunt ad colendum. Censet igitur Sanctus Prosper cum Sancto Paulo inexcusabiles infideles, qui creaturis deferunt cultum Creatoris, cum ex creaturarum naturali testimonio sufficientia habeant principia ad verum Dei, atque iustitiae cultum, et amorem, ad quem promovent populum fidelem Propheticae voces, et eloquia Scripturarum. — Eadem veritas denuo insinuatur ab eodem Apostolo Act. 14. ubi sermonem faciens de Gentibus, ait: Non sine testimonio semetipsum reliquit, benefaciens de caelo, dans pluvias, et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda nostra. Ubi per testimonium, quod Deus Gentibus reliquit interius movens corda, et ad obligationem orationis et dilectionis obsignans, significat rationem, quae ex creaturis veritatem et beneficentiam Creatoris colligit, ut exinde ad eius amorem et cultum stimulet. Quo etiam pertinet illud Act. 17. Definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum, quaerere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant. Quibus S. Apostolus declarat ex dispositione naturali temporum et rerum, posse Gentiles, non solum Deum quaerere, sed etiam amore et cultu velut attrectare atque invenire: Num, inquit S. Prosper, lib. 2. De vocatione Gentium, cap. 1. Colunt cunctaque caelestia, mare et terra, omniaque quae in eis sunt, consono speciei suae, ordinationisque concentu protestantur gloriam Dei, et praedicatione perpetua maiestatem suae loquuntur auctoris.
Probatur secundo auctoritate Conciliorum, quae dum definiunt gratiam necessariam ad diligendum Deum, non absque consilio, sed notanter adiungunt has particulas: (prout oportet ad salutem, aut ad vitam aeternam, aut ad iustificationem); quibus significant possibilem esse dilectionem Dei, quae non conferat ad salutem, quaeque pure sit naturalis, et fiat absque ullo gratiae auxilio. Sic autem loquitur Concilium Arausicanum secundum, maxime Can. 20. Nullus, inquit, diligere Deum sicut oportet, aut credere in Deum, aut operari propter Deum, quod bonum est, potest, nisi gratia eum, aut misericordia divina praevenerit: simili modo loquuntur Patres Concilii Africani apud Prosperum in Responsione ad cap. 8. Gallorum: sic pariter Tridentinum Sessione 6. Can. 3. Si quis dixerit sine praeveniente Spiritus sancti inspiratione, atque eius adiutorio hominem credere, sperare, diligere, aut paenitere posse, ut ei iustificationis gratia conferatur, anathema sit. Ex quibus sic argumentari licet: phrases Theologicae, quae in definitionibus Conciliorum inveniuntur, eo modo, eoque sensu intelligendae sunt, quo communiter a Theologis accipiuntur: at haec phrasis (prout oportet, sic accipitur a Theologis, ut significet possibiles actus moraliter bonos naturales, qui non fiunt sicut oportet, nec gratiam requirunt, et a quibus actus salutares, qui gratiam vendicant, discernuntur; ergo Concilia supponunt possibiles actus dilectionis Dei naturalis.
Probatur tertio, ex definitione summorum Pontificum, qui has propositiones Baii damnarunt, nempe hac num. 31. Distinctio illa duplicis amoris, naturalis videlicet, quo Deus diligitur ut auctor naturae, et gratuiti, quo Deus amatur, ut beatificator, vana est et commentitia. Item propositionem 37. Amor naturalis, qui ex viribus naturae exoritur, ex sola Philosophia per elationem praesumptionis humanae cum iniuria crucis Christi, defenditur a nonnullis auctoribus. Rursus propositionem 39. Omnis amor creaturae rationalis aut vitiosa est cupiditas, qua mundus diligitur, aut laudabilis illa caritas, quae per Spiritum sanctum in corde diffusa Deus amatur. Constat ergo admittendum esse aliquem amorem Dei naturalem, et solis liberi arbitrii viribus conceptum.
Probatur quarto haec eadem veritas auctoritate sanctorum Patrum: nam S. Basilius Homil. 9. Quod Deus non sit auctor malorum, ait: Unde iniquus est homo? Ex ipsius libera voluntate. Unde malus diabolus? Ex eadem praenituit causa; habebat enim et ipse liberam voluntatem, et insitam sibi potestatem, aut Deum sequendi, aut a bono discedendi. Quibus significat nobis insitam esse naturaliter potestatem Deum sequendi: sequimur autem Deum diligendo, et colendo. — Ipsi concinit S. Gregorius Nyssenus Catech. 5. Oportebat omnino nostrae naturae constructionem, inquit, ut per vim sibi insitam cognosceret id, quod est supremum, ut teneretur desiderio divinae aeternitatis. Quibus refert in ipsam constructionem naturae et vim ei insitam Dei notionem, et desiderium aeternitatis. — Huic potissimum veritati adstipulatur S. Augustinus: Primo namque docet homini inesse naturalem inclinationem, et innatum appetitum in amorem Dei: sed innatus appetitus non potest ferri in amorem supernaturalem: subindeque versatur circa amorem et dilectionem Dei naturalem. Hanc rationem admittunt adversarii. Maior autem probatur ex illo libri 1. Confessionum, cap. 1. Fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Quae inquietudo nascitur ex ipsa creatione et conditione naturae rationalis, quae sicut ad amandum Deum creata est, ita nec potest in ullius rei creatae amore conquiescere, non magis ac lapis extra suum centrum. — Secundo, iuxta S. Augustini doctrinam, naturale est rationali creaturae adhaerere Deum per dilectionem: sed ita adhaerere non optaret, nisi talis amor ei esset naturalis: ergo, etc. Latet maior illis omnibus locis, quibus significat vitium ideirco esse naturae malum, quia ipsam separatur a Deo, cui adhaerere conveniebat. Sic maxime lib. 12. De Civit. Dei, c. 1. Cum citium creaturae rationalis dicitur, quod non adhaeret Deo, hine aperte declaratur eius naturae ut Deo adhaereat convenire. Igitur cum recedere a Deo sit vitium naturae, ipsius naturae perfectio est Deo per dilectionem adhaerere. — Denique mens S. Augustini potissimum deprehenditur, quia probat celebre Philosophorum Platonicorum placitum, qui docebant beatitudinem naturalem hominis in hac vita constitutam esse in contemplatione et amore Dei: sed illi Philosophi non alium Dei amorem, quam naturalem, et ex solis naturae viribus oriundum agnosebant: ergo cum eis supponit S. Augustinus amorem Dei in entitate naturalem, et ex solis principiis naturae possibilem. Maior patet, illi namque Philosophi omnis fidei infusa, et gratiae in entitate supernaturalis ignorantes fuerunt. Probatur minor ex eodem S. Augustino lib. 8. De Civit. Dei, c. 5. Si ergo, inquit, Plato Dei huius imitatorem, cognitorem, amatorem dixit esse sapientem, cuius participatione beatus sit, quid opus est excutere ceteros? quorum nulli nobis quam isti propius accesserunt. Et lib. 10. cap. 1. de iisdem Platonicis sermonem faciens, ait, eos negare quemquam futurum beatum, qui non illi uni optimo, qui est incommutabilis Deus, puritate casti amoris adhaeserit. Ergo menti et doctrinae sancti Augustini conforme est, possibilem esse amorem Dei in entitate naturalem.
RESPONENT ADVERSARII, illum amorem, in quem beatitudinem huius vitae retulerunt Philosophi, ab eodem Augustino supernaturalem censeri: quippe in ipsam gratiam illum revocat, nam lib. 11. cap. 25. ex Platonis mente Deum praedicat amoris, quo bene beateque vivitur, inspiratorem, et suavitatis intimae largitorem. Et lib. 22. cap. 22. refert ex Tullio nullum datum a dis esse donum maius, nec potuisse dari quam hunc amorem. — Contra, beneficium, in quod hunc amorem revocarunt Philosophi, non est ordinis supernaturalis, sed naturalis pertinens ad creationis gratiam, et Deum ut auctorem et provisorem naturae; quod utique colligitur primo, quia eodem modo loquuti sunt Platonici de sapientia et cognitione Dei, ac de eius amore; sapientia autem et cognitio Dei, quam habuerunt, fuit in entitate naturalis, utpote vel per ingenitum lumen, vel per discursum naturalem, a creaturis comparata. Secundo, hoc ipsum docet S. Augustinus eodem c. 25. ubi ait: Quia natura nostra, ut esset, Deum habet auctorem, proculdubio, ut vera sapiamus, ipsum debemus habere Doctorem; ipsum etiam, ut beati simus, suavitatis intimae largitorem. Quibus significat nos eodem modo accipere a Deo ipsius amorem et notitiam, quo habuimus naturam: at natura collata fuit a Deo ut auctore naturae: ergo ab eodem proficiscitur ille amor, quem Platonici ad beatitudinem requirebant. — Sanctissimo Doctori subscribunt eius discipuli, nam S. Fulgentius, lib. De fide, c. 3. Deus, inquit, diligendi ac cognoscendi se nonnisi Angelis, et hominibus indidit facultatem... Quibus propter arbitrii libertatem, quae maxime debuit intellectuali creaturae conferri, ita cognoscendi, ac diligendi se facultatem, voluntatemque donarit, ut eam unusquisque et habere posset, et perdere. Quibus verbis declarat protestatem concessam a Deo diligendi se eodem modo, quo concessa tuerat potestas se cognoscendi: sed potestas cognoscendi Deum competit solis naturae viribus: ergo et potestas eum diligendi. — Concinit S. Prosper lib. 2. De vocatione Gentium, cap. 1. ubi ait: Caelum quippe, ac terra, et mare, omnisque creatura, quae videri, atque intelligi potest, ad hanc praecipue disposata est hominis veneris utilitatem, ut natura rationalis de contemplatione tot specierum, de experimentis tot donorum, ac perceptione tot munerum, ad cultum et dilectionem sui imbueretur auctoris: igitur S. Prosper existimat finem praecipuum condendi creaturas corporeas non esse hominis utilitatem temporalem, sed spiritualem et honestam, quae de cultu, et dilectione auctoris naturae, quam omnia creata provocant, percipitur. — Subscribit Sanctus Anselmus in Monologion, cap. 66. Nil aptius, inquit, quam rationalem creaturam ad hoc esse factam, ut summam essentiam, et super omnia bonum amet, sicut ipsa est summum Bonum, immo ut nil amet, nisi illam, aut propter illam: igitur amor Dei, et creaturarum propter Deum, est finis naturalis ipsius animae rationalis, subindeque per amorem naturalem, tamquam medium congruum obtinendus.
Probatur denique ratione theologica: illud voluntas amare potest naturaliter, quod intellectus naturae viribus potest cognoscere: sed intellectus potest cognoscere Deum solis arbitrii viribus: ergo et voluntas potest illum amare. Maior constat auctoritate sanctorum Patrum, nam S. Athanasius, tractatu De definitionibus, columna 3. Quidquid intelligit, inquit, constat quod illud voluntate ducatur. S. Fulgentius ad Monimum, cap. 18. Nec inesse potest ullatenus ratio, nisi ei posset inesse creatoris dilectio. S. Damasc. De duabus voluntatibus Christi: Homo, inquit, qua rationis particeps est, rationem ducem in appetendo sequitur. Est igitur voluntas naturalis quaedam appetitio rationis, sensuique consentanea, quae solum naturalibus accommodatur, naturae autem voluntates, sunt primum, ut Dei legibus pareamus: natura enim homo Dei servus est. Constat igitur potestati intelligendi annecti potestatem naturalem volendi bonum, quod intelligitur. — Secundo, lex naturalis praecipit et consulit dilectionem Dei prae omnibus bonis creatis, quia Deus innotescit naturali ratione prae illis omnibus amore dignus: sed nativa lex non potest praecipere, nec consulere amorem impossibilem, qualis esset amor Dei, secluso gratiae beneficio, si ille non esset naturalis: ergo revera talis Dei amor naturalis concedendus est. — Tertio, amore benevolentiae naturali prosequimur parentes, benefactores, et amicos: ergo pari iure possumus Deum diligere. Consequentia patet; siquidem ratio pure naturalis motiva potest suggerere voluntati, quibus efficacius excitetur ad diligendum Deum quam ad amorem parentum, benefactorum, et amicorum: sive enim naturalia beneficia praetendas, sive bonorum communionem spectes, sive vincula quibus aliis hominibus adstringimur observes, altiora multo sunt, quae ratio naturalis, in Deo ad provocandum eius amorem, investigare, et assequi potest. Ergo si motiva humana possunt a voluntate creata amorem benevolentiae adeo efficacem obtinere, ut interdum commoda temporalia, immo etiam et vitam ipsam interdum pro parentibus, et benefactoribus contemnamus, cur negabimus motiva divina ratione naturali proposita eumdem amorem obtinere posse?
Obiicies. 1. Scriptura sacra nullius amoris Dei meminit, nisi illius, qui ex charitate est, quique ad aeternam vitam perducit: sed ille non est naturalis: ergo nullus Dei naturalis amor ex sacra Scriptura admittendus est.
Respondeo. Primo, negando maiorem; nam ex prima huiusce Conclusionis probatione constat, S. Apostolum sufficienter amorem Dei naturalem designasse, dum ait Gentes esse inexcusabiles, quod Deum naturaliter noverint, non autem coluerint adorando et amando. Respondeo secundo, distinguendo maiorem: Scriptura sacra illius amoris Dei naturalis non meminit, explicite, et expresse, concedo: implicite, et virtualiter, nego. Adde quod Scripturae sacrae finis ac scopus praecipuus sit amorem Dei supernaturalem hominibus commendare; propterea quod ille solus Deo sit dignus, solusque ad eius possessionem et fruitionem perducat, unde solius illius amoris supernaturalis expresse meminit.
Obiicies. 2. Varia S. Augustini testimonia, quibus quinque praecipue capita videtur astruere: Primum quidem est, quod amor benevolentiae Dei sit purus, et castus, quo Deus gratis, et absque spe ullius lucri diligitur: sed iste amor solis viribus naturae impossibilis est, quia ad eum spiritum gratiae desiderat S. Augustinus, ut constat ex Commentario in Psalmum 118. Sermone 3. et lib. 5. Contra Iulianum, c. 3. Ipse Deus, inquit, adest et menti illuminando, et concupiscentiae superandae, et molestiae perterendae; hoc enim totum recte fit, quando fit propter ipsum, idest, quando gratis amatur ipse; qualis amor nobis esse non potest, nisi ab ipso. — Secundum est, quia qui diligit Deum, diligit veritatem, et rectitudinem: Deus enim est omnis virtutis rectitudo, et veritas, ex S. Augustino lib. 2. De libero arbitrio, c. 10: veritas autem, et rectitudo moralis diligi non potest absque spiritu gratiae, ut idem docet pluribus, maxime lib. De corrept. et gratia, cap. 2. Quando id agunt homines sicut agendum est, idest cum dilectione, et delectatione iustitiae, suavitatem, quam dedit Dominus, se accepisse gaudeant. — Tertium est, quod quidquid non fit ex timore poenae, fit ex amore iustitiae et veritatis, qui amor charitas est ex Deo, ut docet lib. De spiritu et littera, cap. 14. ubi postquam dixit necessarium esse homini Spiritum sanctum, quo fiat in animo eius delectatio, dilectioque summi illius atque incommutabilis boni, quod Deus est, a quo habet, ut sit, subiungit: Nam neque liberum arbitrium quidquam, nisi ad peccandum valet, si lateat veritatis via, et cum id quod agendum, et quo nitendum est apparuerit non lateat, nisi etiam delectet, et ametur, non agitur, non suscipitur, non bene vivitur. Postea ostendit hunc amorem esse charitatem, quae est ex Deo: Ut autem, inquit, diligatur, charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, non per liberum arbitrium, quod surgit ex nobis, sed per spiritum sanctum, qui datus est nobis. — Quartum est, quod secundum eius doctrinam omnis voluntas aut bona sit, aut mala: et omnis voluntas bona sit ex gratia. Ita docet lib. 2. De peccatorum meritis, cap. 18. Si ergo, inquit, voluntas aut bona est, aut mala, et utique malam non habemus a Deo, restat ut bonum voluntatem habeamus ex Deo. — Quintum, quia una ex capitalibus inter Pelagium et Ecclesiam Catholicam controversia fuit, utrum diligi possit Deus super omnia per solas naturae vires; quod utique negabat S. Augustinus lib. De gratia et libero arbitrio, cap. 18. Unde, inquit, est in hominibus charitas Dei, et proximi, nisi ex ipso Deo? nam si non est ex Deo, sed ex hominibus, vicerunt Pelagiani; si autem ex Deo, vincimus Pelagianos: ergo ex S. Augustino nullus est amor Dei naturalis.
Nego consequentiam. Et ad omnes illos praefatos contextus dico S. Augustinum nihil aliud intendere, quam omnem Dei amorem conducentem ad salutem, nonnisi Deo conferente et inspirante, haberi posse, ibi enim solum agit de amore salutari, ut colligere est, tum quia de aliis virtutum actibus, ad quos gratiam auxiliantem desiderat, semper in ea acceptione contra Pelagianos disseruit; illi namque non alio sensu virtutum actus solis naturae viribus tribuebant, quam salutares, et meritorios vitae aeternae: ergo multo magis sermonem faciens de amore benevolentiae divinae, qui omnium perfectissimus est, solum censendus est loqui de amore salutari; tum quia Pelagiani nullum agnoverunt amorem Dei non salutarem et meritorium, quantumvis solis naturae viribus elicitum; sed omnem etiam naturalem amorem profitebantur salutarem, ideirco totus Augustini scopus fuit stabilire necessitatem gratiae ad omnem actum salutarem et meritorium; tum denique quia S. Augustinus dumtaxat sermonem facit de amore, quem Scriptura sacra commendat; hic autem supernaturalis est, utpote ducens ad Dei possessionem: unde idem Augustinus sui ipsius interpres, lib. 1. Contra Iulianum, cap. 3. ait: amor, quo pervenitur ad Deum, non est nisi a Deo Patre, per Iesum Christum cum Spiritu sancto.
Urgebis. Sanctus Augustinus charitatem infusam et amorem Dei continuo reciprocat, charitatem definiens solum per amorem Dei, ut constat ex Sermone 13. et 15. De verbis Apostoli; charitas autem amor supernaturalis est: ergo nullum alium sanctus Augustinus agnovit. — Respondeo, sanctum Augustinum ideirco charitatem per amorem Dei definire, quia nempe cum solum dissereret de amore salutari, non distinguebat amorem Dei in naturalem, et supernaturalem; sed solum supernaturalem commendabat, qui revera a charitate non distinguitur, adeoque merito possunt per invicem definiri.
Obiicies. 3. Si bonitas Dei posset amari amore naturali et supernaturali, etiam veritas revelans Dei posset credi fide naturali et supernaturali, cum sit par utriusque ratio: at veritas Dei revelans non potest credi fide naturali: ergo ne bonitas amari amore naturali. — Nego minorem; prima namque veritati revelanti possumus assentiri, non solum assensu supernaturali, sed etiam naturali; et reipsa ita assentiuntur haeretici mysteriis fidei non controversis a se creditis; illi namque non habent habitum fidei supernaturalem, ut diximus in tractatu De Fide.
Obiicies. 4. Si possibilis amor esset Dei naturalis, posset ille haberi absque gratia habituali iustificante; siquidem talis gratia non est principium elicitivum amoris naturalis: sed consequens est falsum, quia si potest esse amor benevolentiae naturalis hominis ad Deum, etiam posset peccator in peccato manens amicus Dei fieri, hoc autem absurdum est; Deus enim peccatores non diligit, sed odio habet. — Distinguo minorem: homo in peccato manens esset amicus Dei, secundum quid, et imperfecte, quatenus nempe Deus diligeret bonum aliquod naturale prout est naturae auctor, concedo: amicus perfecte, et absolute, ita ut Deus velit ipsi suam fruitionem, et possessionem, nego. ⟦Adde: num⟧ absurdum non sit hominem Deum diligere amore naturali, qui sufficiat ad amorem amicitiae illius cum Deo, quin homo redametur a Deo eodem amore amicitiae propter maculam, et faeditatem peccati; non enim raro inter homines contingit, ut qui graviter alium offendit, offensum amore amicitiae diligat, quin offensus eum redamare velit.
Obiicies 5. Nullus amor amicitiae potest esse inter Deum et hominem, ut docet Aristoteles 8. Ethic.: atqui omnis amor benevolentiae est amor amicitiae: ergo nullus potest esse amor benevolentiae inter Deum et homines. — Respondeo primo, distinguendo maiorem: nullus potest esse amor amicitiae inter Deum et homines, si amicitia sumatur stricte, pro benevolentia mutua, et aperta, et inter pares, concedo: si sumatur in latiori significatione pro amore, quo quis alteri bene vult propter ipsum, nego. Siquidem Deo velle possumus omnia bona, quae sunt illi interna, et naturalia per complacentiam, necnon externa ei desiderare, puta gloriam, laudem, et cultum. Respondeo secundum, negari posse minorem: etsi enim benevolentia et amicitiae interdum pro uno eodemque usurpentur, inter illa tamen hoc discrimen intercedit, quod amicitiae includit unionem aliquam affectus erga rem amatam; unde amans tendit in amatum, tamquam in aliquid sui, et ad se pertinens, sive tamquam alterum ad se: hinc tritum illud, Amicus est alter ego: at vero benevolentia dicit tantum simplicem affectum erga alium, quo ei bonum aliquod optamus: quod utique contingere potest, etsi inter nos et illum verus amor non intercedat, quo eum secundum se diligamus; sic v. gr. dum histrionem melius partes suas exequentem conspicimus, amplius ei praemium optamus; quamvis tamen nullo vero amore illum secundum se diligamus; imo etiam eum hominem infamem contemptui habeamus.
Obiicies 6. Natura inclinat tantum ad bonum ut sibi conveniens, et unicuique proprium, ut docet Aristoteles supra laudato loco: atqui amor quem haberemus circa Deum non esset circa bonum proprium, sed commune: ergo iste amor non est naturalis homini. — Distinguo maiorem: natura inclinat ad bonum cuique proprium, huc sensu quod nihil ametur, nisi sit nobis aliqua ratione coniunctum, et ad nos pertinens, concedo: quasi nobis esset particulare, et in usum proprium tantummodo cedere deberet, nego: nam et matres filios suos honesta dilectione prosequuntur, etiamsi ab eis nihil utilitatis sperent vel expectent.
Obiicien denique: Si posset esse amor benevolentiae naturalis hominis ad Deum, posset peccator in peccato remanens esse amicus Dei: sed falsum consequens: ergo et antecedens. — Distinguo maiorem: poterit esse amicus Dei secundum quid, et imperfecte, in quantum Deus diliget in eo bonum quoddam naturale, concedo: amicus Dei perfecte, et ita ut Deus velit ipsi bonum supernaturale, nego: nam hanc amicitiam Dei perfectam nemo habet, nisi iustus, et sanctus.
Conclusio secunda. — POTEST HOMO NATURALIBUS VIRIBUS DILIGERE DEUM SUPER OMNIA; NON QUIDEM AMORE EFFICACI, ET EFFECTIVO PERFECTE, ET IN QUIBUSLIBET OCCASIONIBUS: SED AFFECTIVO, ET PER ALIQUOD BREVE TEMPORIS INTERVALLUM OMNI GRAVIUM PERTURBATIONUM MOTU VACUUM.
Probatur prima pars a Doctore in 3. dist. 27. n. 13. Primo quidem, ratio naturalis dictat inter diligibilia esse unum summe diligibile: et consequenter diligibile plusquam caetera omnia: sed eadem ratio dictat illud summe diligibile esse Deum: ergo eadem ratio dictat Deum esse diligendum super omnia: atqui voluntas potest naturaliter, et absque ullo habitu supernaturali super omnia diligere id quod per rationem naturalem proponitur summe diligibile: ergo voluntas potest naturaliter Deum diligere super omnia. Maior argumenti constat. Cum enim in obiectis diligibilibus sit ordo quidam, et gradus perfectionis, ita quod unum altero censeatur perfectius diligibile, ne fiat progressus in infinitum, debet admitti aliquod summe diligibile, et omnem in se diligibilitatem, et perfectionem continens. Minor etiam est evidens; nempe quod illud obiectum, quod ratio naturalis demonstrat esse summe diligibile, sit Deus: quia alias sequeretur quod charitas inclinaret ad summe diligendum illud quod ratio naturalis dictaret non esse summe diligendum. Probatur autem subsumptum: si voluntas non posset diligere quidquid per intellectum proponitur diligendum eo modo quo diligendum exhibetur, sequeretur quod non haberet libertatem ad illam dilectionem formandam, et consequenter, quod non esset malum si naturaliter diligeret aliquid aliud plusquam Deum: non enim peccatum ipsi deputaretur quod diligat se plusquam Deum, si non posset Deum naturae viribus plusquam se diligere.
Probatur secundo: Si non posset quis absque habitu infuso Deum super omnia diligere, sequeretur quod aliquis ubi experiretur se Deum plusquam caetera diligere, posset deprehendere se habere habitum charitatis infusae, et consequenter quod sit in statu gratiae: sed hoc aperte militat in Scripturam sacram pluribi significantem, quod nemo sciat utrum sibi sit dignus: adeoque oportet quod dilectione naturali, et absque ullo habitu infuso, creata voluntas possit Deum super omnia diligere.
Probatur tertio: Quia secundum Philosophum 9. Ethicorum cap. 9. fortis politicus debet se morti exponere pro salute reipublicae, cuius est membrum; et consequenter debet magis amare rempublicam quam seipsum, sed recta ratio non magis dictat, quod aliquis debeat se morti exponere propter salutem Reipublicae, aut quod debeat illam diligere plusquam se, quam quod debeat exponere se mortis periculo propter Deum, et eum magis amare, quam seipsum; ergo ratio naturalis dictat Deum esse amandum plusquam seipsum. Sequela patet: neque enim certa ratio poterit dictare voluntati id esse faciendum, quod ipsa voluntas nequit facere. Maior etiam constat: nam recta ratio suadet partem esse exponendam periculo pro obtinenda salute totius, membrum amputandum pro conservanda sanitate aliarum partium corporis: igitur etiam hominem fortem stimulat ut morti sese constanter obiiciat pro conservanda republica, et eius pace, ac incolumitate tuenda.
Probatur quarto: Duobus modis auxilium gratiae necessarium fingari potest ad aliquem actum eliciendum. Primo, ut principium illius physicum; quando voluntas ex se intrinsece non habet vires sufficientes ad eiusmodi actum, sed est illi improportionata. Secundo, ut principium morale impedimenta removens: quando voluntas ex se quidem habet sufficientes vires naturales ad effectum illum: quoad usum tamen, sive exercitium operis, non potest illas veluti explicare propter impedimenta occurrentia, quae ut tollantur aut vincantur, eget auxilio. Neutrum autem hic dici potest: tum quia ille actus est in se naturalis, et non superat internam facultatem liberi arbitrii; tum quia in usu illius non semper occurrunt difficultates, quae gratiam postulent ad eas superandas: ut v. gr. in amore concupiscentiae, quo Deus amatur ut bonum nostrum per modum simplicis complacentiae, aut desiderii efficacis, aut conditionati, vel sine consideratione difficultatum, quae in illius boni efficaci prosecutione occurrunt; hic enim amor nullam habet difficultatem, quae gratiam requirat. Idemque dico de amore benevolentiae sive amicitiae, quo Deus amatur, ut in se bonus ratione sui, atque etiam ut summe bonus, et excellens super omnia: complacendo sibi in bonis divinis, ac ideo volendo suam summam excellentiam, et omnia bona interna et externa expectata confuse, et abstracte a difficultatibus, atque etiam aliquatenus volendo illi placere in omnibus, infirma quadam et imperfecta taciteque limitata voluntate. His incommodis potest veluti obiter amari Deus etiam aliquatenus super omnia confuse, absque difficultate naturaliter insuperabili.
Obiicies 1. Non potest voluntas per vires suas naturales efficaciter velle id quod praestare per easdem vires non potest: atqui non potest voluntas in effectu Deum diligere super omnia, ut auctorem naturae propriis viribus in statu naturae lapsae: ergo neque potest concipere per naturae vires propositum diligendi Deum super omnia. — Respondeo negando maiorem: Nam sicut Rex aliquis potest velle efficaciter, seu habere propositum efficax consequendi victoriam per seipsum, licet non possit revera victoriam obtinere, sine militum suorum auxilio, vel alicuius Principis potentioris: ita potest homo naturaliter velle semper diligere Deum super omnia secundum affectum, etsi nequeat in effectu sine gratia Dei diligere Deum super omnia, atque eum rebus omnibus in quibusvis occasionibus praeferre.
Obiicies 2. Actus praestantissimus humanae voluntatis propriis eius viribus fieri nequit: atqui dilectio Dei super omnia est actus praestantissimus humanae voluntatis: ergo naturali eius voluntate fieri non potest. — Distinguo minorem: Dilectio Dei, ut auctoris gratiae et gloriae, est actus praestantissimus humanae voluntatis, concedo: ut auctoris naturae, nego: Vel aliter, est praestantissimus inter actus naturales, concedo: inter omnes eiusdem voluntatis actus cuiuscumque sint ordinis, nego.
Instabis: Plerique actus interiores dilectione Dei sine gratia fieri nequeunt: v. g. actus fortitudinis cuiusdam heroicae, dilectio inimicorum, &c.; ergo multo minus dilectio Dei potest absque gratia elici. — Distinguo antecedens: Illi actus fieri nequeunt propter difficultates illis annexas, concedo: ob rationem obiecti, nego: sublatis enim difficultatibus emergentibus ab extrinseco, naturalius est, proindeque facilius Deum diligere, quam caetera omnia; quia quo plus aliquid habet veritatis, si ad nos aliquatenus pertineat, in id naturali et maiori impetu voluntas tendit.
Obiicies 3. Si posset quis naturae viribus Deum diligere, posset etiam eadem virtute omnia eius praecepta observare: siquidem mandatorum observantia dilectionis est argumentum: sed nullus potest omnia divina praecepta observare naturae viribus: ergo nec ita Deum diligere. — Distinguo maiorem: Si Deum super omnia diligeret amore tam affectivo, quam effectivo constanter, perfecte, et omni data occasione, concedo: si tantum Deum diligat amore affectivo, necnon et effectivo dumtaxat imperfecto, nego: Deus autem naturae viribus diligi non potest effective, constanter, in quibuslibet occasionibus, ut probabit Secunda pars Conclusionis: Nam ut Deus constanter et efficaciter diligatur, oportet ut contra quavis impedimenta et quascumque difficultates amor ille firmiter teneatur; ita quod voluntas parata sit absolute et efficaciter quantum est de se Deo in omnibus placere, ninniaque ei displicentia devitare: sed talis amor haberi nequit natura viribus: sicut enim homo in statu naturae corruptae habet moralem impotentiam ad diu servanda divina mandata, et tentationes supernaturaliter vitandas: sic et ad diligendum Deum efficaciter et constanter, atque etiam tam perfecto affectu, ut vi illius affectus super omnia illi adhaeret, tanta enim perfectio superat naturae corruptae fragilitatem, et propensionem ad bona sensibilia, a quibus non potest sine auxilio gratiae suum affectum remorere. Ideo quod amor ille effectivus super omnia, vincere debeat omnia peccata mortalia, vel in effectu, si occurrunt, dum ipse actualis est: vel in affectu, quia includit propositum de se efficax vitandi id omne, quod tali amori est contrarium: at vero impossibile est homini lapso vincere omnia peccata, etiam quie legi naturali adversantur, sine speciali gratiae subsidio: ergo etiam impossibile est ut habeat Dei dilectionem victricem omnium talium peccatorum per propositum efficax illa cavendi.
Conclusio tertia. — DEUS AMARI NEQUIT, UT AUCTOR GRATIAE, ET GLORIAE, BENEVOLENTIA PERFECTA VEL IMPERFECTA, SINE SPECIALI GRATIAE BENEFICIO. Patet haec veritas sufficienter ex iis, quae diximus,
Probaturque illis omnibus Scripturae textibus, quibus Dei perfectus amor divinum reputatur beneficium. Sic Romanorum 5. Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ephesiorum 6. Pax Fratribus, et charitas cum fide ex Deo Patre. 1. Ioannis 4. Charitas ex Deo est, quos textus expendens S. Augustinus libro De gratia, et libero arbitrio cap. 19. ait: Magna sunt haec, sed dicunt omnis a Deo. inquit Patre, et Domino Iesu Christo: Ergo magna haec bona sunt Dei dona.
Probatur item ex Conciliis, maxime autem Milevitano decernente Canone 1. Cum dicat Apostolus: Scirentia inflat, charitas edificat. valde impium est, ut credamus ad eam quae inflat nos habere gratiam Christi, et ad eam quae redificat non habere, cum utrumque sit Dei donum, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus. Similiter Concilium Tridentinum Sess. 6. Canone 3. sic statuit: si quis dixerit sine praeveniente spiritus s. inspiratione, atque eius adiutorio, hominem credere, sperare, diligere, aut poenitere posse sicut oportet, ut vi iustificationis gratia conferatur, anathema sit.
Suffragatur etiam ratio. Cum enim amor Dei, ut auctoris gratiae, habeat obiectum formale ordinis supernaturalis, necesse est ut ipse amor sit eiusdem ordinis; actus enim specificantur ab obiectis formalibus in quae tendunt. Insuper, praedictus amor est effectus perfectae pietatis, Deus enim praecipue amore colitur, ut docet S. Augustinus Epistola 29. Pietas, inquit, est cultus Dei, qui praecipue diligendo exhibetur. Actus autem pietatis perfecte fieri non potest absque gratia: ergo etc. Denique, amor Dei super omnia ut auctoris gratiae est ultima dispositio ad iustificationem, ut probabimus intra: haereticum autem est asserere, hominem posse viribus propriis sese disponere proxime ad iustificationem, ut docet S. Augustinus libro 1. ad Bonifacium, capite ultimo: ergo pari ratione haereticum est dicere, Deum gratiae largitorem posse super omnia ab homine lapso sola liberi arbitrii virtute diligi. Quam utique veritatem fusius explanabimus et confirmabimus efficacius in disputatione de charitate divina.
Quaestio V
QUOMODO GRATIA NECESSARIA SIT AD SERVANDA PRAECEPTA.
Notandum 1. Praecepta divina (quantum ad praesens attinet) duplicis esse generis; quaedam enim sunt naturalia, quae lumine naturali cognosci possunt, et duabus Decalogi tabulis continentur; illaque comprehendunt observantiam, vel erga Deum, vel proximum: quaedam vero sunt supernaturalia, quae, supposita hominis elevatione et ordinatione ad finem supernaturalem, necessaria ipsi praescribunt media, et ad ea applicanda hominem obligant, quatenus finem illum possit assequi, qualia sunt praecepta de tribus virtutibus Theologicis exercendis, necnon et ea, quae ad Sacramentorum frequentationem, administrationem, et dignam receptionem spectant: supposito enim quod homo sit ordinatus ad finem supernaturalem consequendum, ex Dei praecepto tenetur virtutum supernaturalium actus elicere, et sacramenta frequentare. — Controversia autem non movetur inter Theologos de praeceptis supernaturalibus: certum enim est ea non posse servari sine gratiae auxilio: sed difficultas est de praeceptis legis naturae, circa cuius quaestionem multitarium variant Auctores. Quidam enim contendunt omnia illa praecepta servari posse ab homine lapso secundum substantiam; non vero secundum modum, absque gratia, idque constanter, et omni data occasione, modo non urgeat gravissima tentatio. Aliqui vero censent hominem lapsum posse quidem omnia mandata legis naturae observare, pro brevi tempore, idque negative tantum, quando videlicet intra breve illud tempus nihil occurrit quod nos moveat ad agendum contra praeceptum negativum. Alii denique putant hominem in statu naturae lapsae constitutum nullatenus posse absque gratiae auxilio aliqua mandata legis naturae sic servare, ut in eorum observatione, etiam quoad substantiam, non peccet non apponendo circumstantiam finis, quem Legislator intendit.
Notandum 2. Observationem praeceptorum duplicem esse: alia enim est quantum ad substantiam operis, alia vero quantum ad intentionem et modum imperantis. Praecepta dicuntur observari quantum ad sub1| 2|-tantiam, dum scilicet homo exequitur id quod praescriptum est propter honestitatem et honestatem actus: dicuntur vero servari quantum ad modum imperantis, quatenus fiunt eo modo, quo Deus praescripsit, ut nempe illa praecepta serventur ex charitate, et operantem ordinent ad vitam aeternam. Qua utique distinctio adeo certa est, ut S. Pius V. in B. s. Pontifice conquerit damnatam esse hanc Baïi: altero modo quantum ad praeceptorum operum substantiam tantum: altero quantum ad certum quemdam modum, videlicet secundum quem valeant operantem perducere ad regnum caelorum, hoc est ad modum meritorum, commentitia. et explodenda. Facit autem homo id quod praecipitur quantum ad substantiam operis, quando praeceptum implet propter finem operis, et illius honestatem: facit autem quantum ad modum, quando rem praeceptam exequitur propter finem, propter quem Legislator intendit illam fieri. — Certum est autem nec praecepta supernaturalia quoad substantiam, neque etiam naturalia quoad modum servari posse sine gratiae auxilio, ut constat ex Canone 5. Concilii Carthaginensis: ubi anathema dicitur ei qui asseruerit hominem sine gratia posse implere divina mandata; necnon ex Concilio Arausicano, Canone 23. his verbis: Suam voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt, quod Deo displicet: quando autem ita faciunt quod volunt, ut digne serviant voluntati, quam ei colentes agant quod agunt, illius tamen voluntas est a quo praeparatur, et iubetur quod colunt. Et Canone 25. definitur, Deum nobis fidem, et amorem sui prius inspirare, ut cum ipsius adiutorio quae sibi sunt placita implere possimus. Quae utique decreta maxime de observantia praeceptorum supernaturalium quoad substantiam, necnon et quantum ad modum intelligenda sunt. Unde superest tantum difficultas, an citra gratiae auxilium illa praecepta servari possint, quantum ad substantiam operis. 3| 4|Notandum 3. Observationem praeceptorum, quantum ad substantiam adhuc spectari posse dupliciter: nempe vel collective, pro omnibus scilicet praeceptis generatim spectatis, vel tantum distributive, pro aliquo praeceptorum sigillatim et seorsim ab aliis considerato. Rursus, illa praeceptorum observatio quoad substantiam, vel spectatur praecise ut apprehenditur tantum opus ipsum factum cum suis circumstantiis intrinsecis, et ad eius honestatem et integritatem moralem spectantibus: vel quatenus apprehenditur cum carentia circumstantiae extrinsecae finis operantis, quem legislator intendit, quemque ipse operans in illa praeceptorum impletione attendere debet. 5| 6|Conclusio prima. — NON POTEST HOMO SOLIS ARBITRII LIBERI VIRIBUS, ET ABSQUE GRATIAE AUXILIO, OMNIA LEGIS NATURAE PRAECEPTA SERVARE COLLECTIVE, NEC SECUNDUM SUBSTANTIAM OPERIS, NEC SECUNDUM MODUM IMPERANTIS, Haec est communis inter Catholicos contra Pelagianos: eamque tuetur Subtilis Doctor in 2. dist. 28. num. 3. ubi respondens obiectioni, quod Gentiles ex Apostolo ad Romanos dicuntur servare legem naturaliter. ait: Gentiles potuerunt iuste vivere servando legem naturae, et tum ipsi facti sunt sibi ipsis lex: idest per legem naturae scriptam in cordibus eorum, interius direxerunt se recte vixisse sicut Iudaei per legem scriptam: sed isti non vere vixerunt sine gratia, quia gratia potuit esse in eis, supposita hypothesi absque observatione legis Mosaicae. Hinc apparet quantum hallucinentur quidam recentiores Thomistae, dum asserunt Subtilem Doctorem docuisse omnia legis naturae praecepta solis liberi arbitrii viribus servari posse; cumque ideirco Pelagiani erroris audacius in- simulent.
Probatur insuper Conclusio: primo quidem ex sacra Scriptura, illis omnibus videlicet locis, quibus Apostolus significat legem Mo- saicam infirmam, imbecillem, impotentem, ac insufficientem ad iusti- ficandum: imo concludentem hominem arctius sub peccato: Quia, in- quit Romanorum 7. occasione accepta peccatum operatum est in me omnem concupiscentiam: Sine lege enim peccatum in me mortuum erat: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. Quod utique hac eleganti similitudine explicat S. Augustinus, lib. De Spiritu et Lit- tera, cap. 1. Simul. inquit, ac si aquae impetus si in unam partem non esset influere, elementior fit obice posito, cuius motum cum sensit, ma- iore cumulo praecipitatus vehementius per prona prorolitur: nescio quo enim modo haec ipsum, quod concupiscitur, fit iucundius cum ve- tatur. Unde ibidem Apostolus ait: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et raptivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Et postmodum quaerens: Quis me liberabit de cor- pore mortis huius? Respondet: Gratia Dei per Dominum nostrum Ie- sum Christum. Quibus significat gratiam Dei necessariam esse, ut prae- ceptum non concupisces impleatur.
Probatur eadem veritas ex Concilio Carthaginensi, in quo, ut con- stat ex Synodica ad Innocentium, damnati sunt Pelagiani asserentes; quod Deus talem hominis instituit, creavitque naturam, quae per pro- priam voluntatem legem Dei possit implere, sive naturaliter in corde conscriptam, sive in litteris datam. Lex enim naturalis significatur per legem in corde naturaliter conscriptam. Similiter ex altero Carthagi- nensi Canone 5. anathema dicitur ei, qui asseruerit hominem sine gratia posse implere divina mandata: suamque doctrinam confirmat ex illo Christi Ioannis 15. Sine me nihil potestis facere. Concordat Arausicano 2. Canone 25. his verbis. Suam voluntatem faciunt homines, non Dei, quando id agunt, quod Deo displicet: quando autem ita fa- ciunt, quod velint ut divinae serviant voluntati, quamvis velentes aiunt, quod agunt, illius tamen voluntas est, a quo praeparatur et iubetur quod velunt. Si autem possent homines legem naturae sine gratia ser- vare, divinae servirent voluntati absque gratia, quod ibi damnat. Et Canone 25. definitur Deum nobis fidem et amorem sui prius inspi- rare, ut cum ipsius adiutorio, qua sibi sunt placita, implere pos- simus.
Probatur tertio, ex SS. Patribus, maxime vero ex S. Augustino, qui passim in omnibus operibus contra Pelagianos editis, praesertim libro De Spiritu et Littera, totus est, ut ostendat legem servari non posse sine gratia. Unde cap. 10. eiusdem libri, profitetur diserte iu- stum credere nullo modo posse infirmitati suae ad implenda, qua ta- ctorum lex iubet, nisi divina gratia subveniat. Hinc libro De Gratia Christi, cap. 3. Quisque enim, inquit, aliud est lex, aliud est gratia, ut lex non solum nihil prosit, verum etiam plurimum noceat, nisi e- iuvet gratia, et haec ostendatur legis utilitas, quoniam quos fecit prae- varicatione reos, eget fugere ad gratiam liberandas, et ut concupis- centias malas superent adiurandos: iubet namque magis quam iuvat, do- cet morbum esse, non sanat: immo eo potius, quod non sanatur, egetur, ut attentius, et sollicitius gratiae medicina quaeratur. Et Sermone 13. De Verbis Apostoli, cap. 2. Data est lex, ut inveniret se homo, ut non morbus sanaretur, sed ut praegravescente morbo crescendo medicus quaereretur. — Subscribit S. Prosper, libro Contra Collatorem, cap. 1. Ecce, inquit, potest, ne quid mali fiat, iubere: a malo autem non po- test liberare. Notum facit mandatum, sed obediendi non praestat effe- ctum, nisi quod est occidens per imperium litterae, fit vivificans per spiritum gratiae. Adstipulatur etiam S. Fulgentius, lib. De Predesti- natione, cap. 20. Lex, inquit, sine gratia ostendere potest reatuum culpam, non sanare: vulnera monstrat, medicamina non ministrat: ut autem legis impleatur praeceptum, gratia ministrat operationem: ut sic lex revelat cuncta, gratia fert indulgentiam: legis est igitur, quod peccata cognoscimus, gratiae, quod emendamus... naturae itaque vitio ra- tium est, ut homo peccet. legis auxilium, ut homini praeceptum, quod ignorat, demonstret: gratiae autem donum est, ut hominis vitium sanet, quod sibi culpa intulit, et legis agnitio cumulavit.
Suadetur etiam ratione; homo namque lapsus gravioribus ut plu- rimum tentationibus commovetur, dum lex naturalis obligat, et diris concupiscentiarum motibus ac stimulis ab eius observantia retrahitur: sed (ut dicemus infra) non potest homo graves tentationes superare absque gratiae beneficio: ergo nec omnia legis naturae praecepta adim- plere: Deinde, ad omnem legem adimplendam desideratur summum propositum nusquam peccandi: nec illam legem quavis data occasione transgrediendi. alioqui sapissime ab illa deflectet: sed tale propositum firmari non potest propter ingruentes undique tentationum illecebras ad bonum sensibile vetitum allicientes, nisi divinae gratiae auxilio ful- ciatur: ergo tale auxilium ad legis observantiam requiritur. Tunc demum, ut servaretur ex integro lex naturae, oporteret hominem propriis vi- ribus nusquam peccare: sed id insigne est gratiae beneficium: nam, inquit Doctor in 2. dist. 28. n. 1. Liberum arbitrium non potest ex se cavere omne peccatum mortale pro statu isto, quia anima sine gratia aliquo peccato maculatur, vel originali vel actuali, a quo non liberatur, nisi per gratiam. Subindeque ea seclusa non possunt omnia praecepta observari.
Obiicies 1. S. Apostolus ad Romanos cap. 2. dicit quod gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt: ergo possunt naturae viribus legis praecepta observari. — Distinguo conse- quens: possunt aliqua, et pro modico tempore, ubi non adsunt graves occasiones ab illa observatione remolventes, concedo: possunt omnia voluntate constanti, et quavis data occasione, nego.
Obiicies 2. Illud Deuteronomii 5. Mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, non est supra te: ergo eius observantia vires naturales non excedit. — Respondeo, legem non esse supra hominis captum ratione cognitionis, quia videlicet notitiam illius non oportet petere a regi- nibus longinquis, concedo: ratione illius observantiae, nego. Faver autem huic distinctioni sequens textus, neque procul positum est, nec in caelo situm, etc.
Obiicies 3. Sed Ecclesiastici 15. Si volueris mandata observare, con- servabunt te. — Respondet S. Augustinus, lib. De Gratia et Libero arbitrio, cap. 16. Certum est, inquit, nos mandata servare si volu- mus: sed quin praeparatur voluntas a Domino, ab illo petendum est, ut tantum velimus, quantum sufficit, ut colendo faciamus. Certum est nos velle cum volumus: sed ille facit, ut velimus bonum, de quo di- ctum est, quod paulo ante posui, praeparatur voluntas a Domino, de quo dictum est: a Domino gressus hominis dirigentur, et viam eius volet: De quo dictum est. Deus est qui operatur in vobis, et velle, et perficere. Certum est nos facere cum facimus, sed ille facit, ut facia- mus, praebendo vires efficacissimas voluntati, qui dixit Ezechiel 36. Fa- ciam ut in iustificationibus meis ambuletis, et iudicia mea observetis, et faciatis.
Obiicies 4. Plurimi absque gratiae subsidio leguntur in sacra Scri- ptura Dei mandata observasse: ergo haec ita servari possunt. Probatur interim. Primo, namque Cyrus, a gratia fidei alienus, legem natu- ralem servabat: ei siquidem dixit Deus Isaiae 44. Omnem voluntatem meam complebis. Et cap. 46. Eum nominat virum voluntatis suae. Insuper Matthaei 19. quidam princeps nondum fide Christi et doctrina imbutus, ab ipso audiens: Si vis ad vitam ingredi, serva mandatum, respondit: Omnia haec custodivi a iuventute mea. Denique Apostolus ad Philippenses 3. de se loquens, cum nondum esset ad Christi fidem conversus, testatur quod secundum iustitiam, quae ex lege est, con- versatus fuerit sine querela in lege. Hoc est, ex integro, et sine illa reprehensione observasse: ergo, etc. — Respondeo primo, Cyrum vo- luntatem Dei conplevisse, non quantum ad observationem praecepto- rum legis naturalis, utpote cum fuerit idololatra, sanguinarius, et aliorum regnorum depraedator ac invasor, ut constat ex eius historia, et recte advertit S. Hieronymus in primum caput Zachariae: sed ideirco dicitur voluntatem Dei complevisse, quia fecit, quod ipsi iussum fuerat a Deo, nempe ut Israeliticum populum a captivitate solveret, et templum ac civitatem Ierusalem ex integro restaurari curaret. Quod quidem genus voluntatis divinae servari potest a quolibet impio; ea quippe ratione daemones, hominum damnatorum tortores, dici possunt voluntatem Dei implere. Ad secundum respondeo, principem illum vel illustratum fuisse divina gratia in servandis praeceptis, cum aliunde Iudaeus esset, et ex populo Dei, sicque non est dicendus propriis viribus legem im- plevisse; vel, quod probabilins est, larvato dumtaxat et hypocrito animo videbatur legem servare, quod utique verum apparet ex illa nimia suis divitiis adhaesione; notat siquidem sacer textus, quod cum Christus Dominus ei suasisset, ut venderet omnia quae habebat in proprietate et dominio, ac eorum pretium pauperibus erogaret; his ille auditis contristatus est, quia dives erat valde, ut narrat S. Lucas. cap. 18.; illa autem nimia in divitias propensio, peccatum erat contra legem naturam. radix enim malorum est cupiditas. Ad tertium autem dico, ideo Apostolum dixisse se conversatum fuisse sine querela in Iudaismo, quod Iudaico more probe vixerit, abstinens se ab actio- nibus manifestam Dei vel proximi iniuriam continentibus; qualia sunt periuria, homicidia, adulteria, et caetera aperta crimina, quae lex pro- hibet: non autem significare vult Apostolus, se prorsus innocentem fuisse; nam primae ad Timotheum primo, dicit se fuisse blasphenum et contumeliosum, appellatque se primum, hoc est praecipuum pecca- torum: et ad Titum 3. Eramus enim, inquit, aliquando, et nos insi- pientes, increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis.
Obiicies 5. Nemo tenetur ad impossibile: nam, inquit Sanctus Au- gustinus, lib. De Natura et Gratia, cap. 43. Deus impossibilia non iubet: sed hominum quilibet, etiam Gentilis, obligatur ad universam legem implendam: ergo ipsam servare potest.
Distinguo maiorem: nemo tenetur ad id, quod est impossibile ab- solute et simpliciter, concedo: quod est impossibile secundum solita- rias naturae vires, sed possibile fit cum divino auxilio, nego: sic enim S. Augustinus solvit simile argumentum Celestii, lib. De Perfectione iustitiae, cap. 2. ubi cum sibi ex Caelestio obiecisset: Quodcumque pec- catum est, vel quod vitari potest, vel quod vitari non potest: si quod vitari non potest, peccatum non est: si quod vitari potest, potest homo sine peccato esse, quod vitari potest: nulla enim ratio, vel iustitia pa- titur saltem dici peccatum, quod vitari nullo modo potest. Quod argu- mentum, ut solvat S. Augustinus, ait: Respondemus vitari posse prae- ceptum, si natura vitio sanetur gratia Dei per Iesum Christum Do- minum nostrum; in tantum enim sana non est, in quantum, id quod faciendum est, aut caecitate non videt, aut infirmitate non implet. Quam utique solutionem explicat hac eleganti similitudine capite se- quenti: Cum videmus claudum, qui sanari potest, recte utique dicimus, debet homo iste esse sine claudicatione, et si debet, potest: nec tamen cum vult continuo potest, sed cum fuerit adhibita curatione sanatus, et medicina adiuverit voluntatem. Et infra ait: Consultissime homini praecipi, ut rectis passibus ambulet, ut cum se non posse perspexerit, medicinam requirat ad sanandam peccati vulnierationem. — Inde cap. 43. lib. De Natura et Gratia, et ex eo Concilium Tridentinum, Sessione 6. cap. 11. Deus impossibilia non iubet, sed iubendo monet, et facere quod possis, et petere quod non possis, et adiurat ut possis.
Conclusio secunda. — Non implentur omnia legis na- turae praecepta, nisi requiritur absolute gratia sanctificans, sed tantum ex ordinaria Dei dispositione.
Probatur prima pars: nihil impedit observationem praeceptorum naturalium, praeter ignorantiam, qua est in intellectu, et infirmita- tem, qua est in appetitu, ut docet Sanctus Augustinus, lib. 2. De Remissione peccatorum, cap. 17. ubi ait: Nolunt homines facere quod iustum est, sive quia nesciant an iustum sit, sive quia non delectat: tanto enim quidque vehementius volumus, quanto certius, quam bonum sit, novimus, eaque delectamur ardentius. Ignorantia igitur et infirmitas vitia sunt, quae impediunt voluntatem, ne moveatur ad faciendum opus bonum, vel ab opere malo abstinendum. Ut autem innotescat quod la- tebat, et suave fiat quod non delectabat, gratiae Dei est, quae humanas adiuvat voluntates: atqui ut innotescat bonum quod latet, et suave fiat quod non delectat, sufficit actualis gratia sanans ab ignorantia et infirmitate, etiamsi non sanet a peccato: ergo absolute, et ex naturae rei non requiritur gratia habitualis, sed sufficere posset actualis ad servanda omnia naturae legis praecepta.
Secunda pars probatur, nempe quod gratia habitualis sive sancti- ficans necessaria sit ex ordinatione Dei ad servandam ex integro le- gem naturalem. Probatur, inquam; primo ex modo loquendi Scripturae sacrae designantis hominum inconstantiam et infirmitatem ad quod- libet bonum, nisi divino spiritu firmetur, sublimetur, et roboretur. Hinc Psalm. 35. De Peccatoribus, dicitur: Via illorum tenebrae, et lu- bricum, et Angelus Domini persequens eos. Quibus significatur neces- sum esse, ut aliquando homines aberrent, offendant, et praecipites ruant in peccatum; non secus, ac qui per lubrica, et in tenebris ambulant, nisi solvatur peccatorum caligo per irradiantem gratiae sanctificantis lucem. Huc spectat etiam illud Ecclesiastici 27. Qui non in timore Domini continet se; cito corruet domus eius. Thren. 1. Peccatum peccavit Hieru- salem propterea instabilis facta est. Isaia 57. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum: et abiit vagus in via cordis sui. Et postea: Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundans flu- ctus, qui in conculcationem, et lutum.
Probatur secundo, ex SS. Patribus, Chrysostomo docente quod, Sicut navi gubernaculo carente, non quo vult vadit, sed quo tempestas impellit: ita homo gratia Dei destitutus in praecipitia peccatorum de- fertur. Consentit S. Augustinus, lib. De Catechizandis rudibus, cap. ul- timo, ubi docet eum non implere legem, nisi qui divinum acceperit Spi- ritum Sanctum, Patri, Filioque coaeternalem. Et libro De Spiritu et Littera, c. 26. ubi ait: Cum dictum est, factores legis iustificabuntur, quid aliud dictum est, quam iustificabuntur? factores enim legis iusti sunt. S. Gre- gorius 22. Moralium, cap. 12. Peccatum, quod per paenitentiam mox non deletur, suo pondere ad alia trahit. Ergo non potest diu peccator cum quavis actuali gratia in praeceptorum observantia permanere: su- bindeque ad perseverantem et constantem naturae legis impletionem necessum est, quod homo peccatum exuat: sed non potest de via or- dinaria peccatum elui, nisi per gratiam habitualem et sanctificantem: ergo haec necessaria est ad implenda legis naturalis praecepta.
Dices: Habitus non est necessarius, nisi ad actus sibi proprios, v. gr. habitus temperantiae ad actus temperantiae, et sic de caeteris: ergo charitas sive gratia sanctificans non requiritur ad actus virtutum naturalium. — Distinguo antecedens. Non requiritur per se, concedo: per accidens, et ratione impedimentorum removendorum, nego. Tem- perantia enim requiritur, ut actus iustitiae constanter exerceatur, im- pediendo videlicet ne voluptatibus corporeis ad prava homo alliciatur, et a iure cuique reddendo avertatur.
Dices 2: Si peccator non potest sine gratia habituali totam legem naturalem implere, quisque tenebitur confiteri statim, atque se cogno- verit mortali peccato infectum; sed consequens est contra communem Theologorum sententiam: ergo et antecedens. Probatur sequela ma- ioris; tenetur quilibet proximam peccandi occasionem vitare: at si homo existens in peccato, non possit totam legem naturalem implere, semper erit in proxima occasione peccandi; ergo, etc. — Nego seque- lam maioris: et eius probationis nego minorem: nam qui in peccato est, etsi non possit omnino, et per totam vitam abstinere a peccato, potest tamen aliquamdiu ab eo removeri cum auxiliis actualibus, etiam quando tentationes ingruunt; qui vero est in proxima peccandi occa- sione, ordinarie succumbit, statim atque illa occasio peccandi occurrit.
Dices 3: Si Fides, et gratia habitualis ex lege Dei ordinaria re- quireretur ad implendam totam legem naturalem, non posset ullus in- fidelis eam implere; quippe cum fide et gratia sanctificante careat; sed consequens est falsum; alioqui cum debeat illam legem implere, tene- retur ad impossibile: ergo, etc. — Respondeo: Iam in superiori conclu- sione tactum fuisse satis huic obiectioni. Nihilominus insuper. Distin- guo sequelam maioris: non poterit infidelis totam legem naturalem implere, quamdiu in infidelitate permanebit, concedo: si infidelitatem deseruerit, nego: nemo enim infidelis est, qui non habeat media, per quae perduci possit ad fidem, ut in progressu huius tractatus patebit.
Conclusio tertia. — Praeter gratiam habitualeM neces- sarIUM EST ETIAM AUXILIUM ACTUALE DEI AD SERVANDAM TOTAM LEGEM NATURALEM.
Probatur primo ex Scriptura sacra: nam Ioan. 17. Christus Domi- nus pro Apostolis suis iam iustis et mundis auxilium a Patre supplex exorat. Pater sancte, inquit, serva eos in nomine tuo: idest, auxilio tuo, ut interpretatur sanctus Chrysostomus Homilia 80. in Ioan.
Probatur similiter ex Concilio Carthaginensi, his verbis a Cele- stino ad Episcopos Galliae, cap. 5. relatis: Praeparatur voluntas a Do- mino, et ut boni aliquid agunt, paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda fidelium: et Arausicano Canone 10. Adiutorium Dei, et renatis, ac Sanctis est semper implorandum, ut ad finem bonum per- venire, vel in bono possint opere perdurare.
Probatur tertio ex sententia summorum Pontificum: Primo qui- dem Innocentius primus rescripto ad Concilium Carthaginense ait: Adiutorio quotidiano nos egere, negare non possamus: hoc enim scit bene qui vivit, precamur ut melius sanctiusque vivamus, seu prava sen- tientibus a bonis avertimur, ut ad certam redeamus viam, eius auxilio plus egemus. Huic adde Coelestinum cap. 5. et 8. ad Episcopos Galliciae, Zosimum ad Universos urbis Episcopos. Felicem secundum Arausicani Concilii Canonum conditorem, et Bonifatium secundum eorumdem approbatorem.
Probatur quarto ex SS. Patribus: maxime vero S. Augustino, qui hanc veritatem pluribi inculcat, praesertim libro De natura et gratia, cap. 26. Ipse Deus, inquit, cum per mediatorem Dei et hominum hominem Iesum Christum spiritualiter sanat reatum, vel erigit mor- tuum, idest, iustificat impium, et cum ad perfectam maturitatem, hoc est, ad perfectam vitam iustitiamque perduxerit, non deserit, si non deseratur, ut pie semper iusteque vivatur: sicut enim oculus corporis etiam plenissime sanatus, nisi candore lucis adiutus, non potest cer- nere: sic homo etiam perfectissime iustificatus, nisi aeterno luce iustitiae divinitus adiutetur, recte non potest vivere. Sanat ergo Deus non solum ut deleat quod peccavimus, sed ut prosit etiam ne peccemus. Et libro De libero arbitrio, cap. 6. explicans haec verba Canticorum. Quae est ista quae ascendit deserta incembens super fratrem suum? ait. Quando deserta est, nihil boni merebatur: iam ergo ut haec forte bene emineat, vel si super eum a quo dealbata est perseveranter incumbat: propter quod et ipse Iesus, super quem incumbit dealbata, dixit disci- pulis suis, Sine me nihil potestis facere.
Firmatur etiam haec veritas ratione. Primo quidem, licet gratia habitualis sanet animam totaliter in ordine ad culpam, non tamen sanat omnem infirmitatem ex peccato originali oriundam; ita quod diu perseverare possit in bono, et a malo deflectere, nisi divinitus adiuvetur; subindeque praeter illam gratiam habitualem, opus est etiam actuali ad illam infirmitatem sublevandam, et vanitatem restituendam ne corroborandam. — Deinde, constat iustos saepe in peccatum labi, dum Deus illis actuale auxilium denegat: unde David, Avertisti fa- ciem tuam a me, et factus sum conturbatus: ergo gratia habitualis ad vitandum peccatum, et praeceptum servandum non sufficit. — Denique, iusti debent grates Deo rependere pro quolibet opere bono, et eius operis Deo gloriam, et honorem adscribere, ac proinde opus illud Deum praecipuum habet Auctorem: talis autem non esset censendus, ni specialiter, et per auxilium particulare actuale ad illud opus bonum exercendum non concurreret: ergo Deus praeter gratiam habitualem, etiam concedit actuales homini iusto ad vitanda peccata, et praecepta adimplenda.
Obiicies 1. Canone 6. Concilii Milevitani seu Carthaginensis, in quo definitur gratiam Dei, qua iustificamur per Dominum Iesum Christum, non ad solam remissionem peccatorum quae iam commissa sunt, valere: sed etiam ad adiutorium, ut non admittantur: ergo non est opus gratia Dei actuali iustificato, ut legem Dei impleat. — Di- stinguo antecedens: quatenus gratia Dei, qua iustificamur, sumitur pro gratia habituali simul cum appendicibus suis, id est, cum auxiliis actualibus eam concomitantibus, concedo: quatenus praecise sumitur pro gratia habituali separata ab auxiliis actualibus, nego.
Obiicies 2. Deus ad hoc homini gratiam habitualem concedit, ut possit bene agere, et vitare peccata; ergo supervacaneum est aliud auxilium. Probatur antecedens: si per gratiam habitualem iustus non sit potens ad bene vivendum, non est potior eius conditio, nec maior virtus ad bonum quam peccatoris; siquidem peccator etiam cum gratia actuali potest interdum servare legem: sed consequens est absurdum; ergo et id unde sequitur. — Nego antecedens; similiter et maiorem illius probationis: iustificatus enim maiori virtute ac dispositione pollet ad servandam legem, quam peccator; tum quia nemo nisi iustificatus illam ex integro servare potest, tum quia gratia sanctificans sacra- mentalis habet annexum illi ius ad quaedam auxilia actualia, tempore, et data occasione concedenda, per quae universa lex naturae facile potest observari.