Scotus Academicus, Tomus octavus: De Divino Gratiae Beneficio, et initium De Virtutibus Theologicis

Claude Frassen

Scotus Academicus, Tomus octavus: De Divino Gratiae Beneficio, et initium De Virtutibus Theologicis

Claude Frassen (1620–1711)


Tractatus I: De Divino Gratiae Beneficio

Praeludia I: Praeludia Theologica

Disputatio I: De Existentia et Necessitate Gratiae

Articulus I: De necessitate gratiae ad verum cognoscendum

Quaestio I: An possit homo in statu naturae lapsae, absque speciali divinae gratiae auxilio, omnes veritates naturales speculativas cognoscere.

Quaestio II: AN ET QUALITER GRATIA SIT NECESSARIA AD VERUM MORALE DETEGENDUM.

Quaestio III

Articulus II: De necessitate gratiae ad bonum faciendum

Quaestio I: UTRUM HOMO POSSIT SINE ULLA GRATIA VELLE ET OPERARI BONUM SUPERNATURALIS ORDINIS.

NOTANDUM 1. Nomine gratiae nihil aliud hic significari, quam gratiam actualem, seu illud actuale subsidium et auxilium, quo excitatur, iuvatur, ac promovetur homo ad elicienda aliqua opera conducentia ad vitam aeternam assequendam. Nec enim praesens movetur difficultas de gratia sanctificante: certum enim est eam non esse necessariam ad omne opus supernaturale conducens ad salutem: siquidem absque ea possumus velle et operari multa opera supernaturalis ordinis, et ad salutem conducentia; talia quippe sunt omnia opera, quibus peccatores disponuntur ad ipsammet gratiam sanctificantem, de quibus agit Conc. Trident. sess. 6. cap. 6. ut sunt maxime actus fidei, spei, timoris divini, dum peccatores sese intelligentes, a divinae iustitiae timore, quo utiliter concutiuntur, ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, in spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore, illumque tamquam omnis iustitiae fontem diligere incipiunt: ut propterea moveantur adversus peccata per odium aliquod, et detestationem, etc. Qui profecto omnes actus conducunt ad iustificationem, et proinde ad salutem aeternam, nec consequenter ad eos praerequiritur gratia iustificans, ad quam sunt dispositiones et praeparationes.

NOTANDUM 2. Quod etsi felicitas aeterna sit bonis operibus ab adultis promerenda, ut constat innumeris Scripturae textibus, quibus illa re-promittitur concedenda, vel per modum mercedis debitae operariis probe ac fideliter laborantibus: vel titulo coronae pugnantibus ac vincentibus repositae, vel denique per modum haereditatis Dei filiis adoptivis praeparatae: nam, inquit Apostolus Rom. 8. si filii, et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi: nihilominus, ut recte docet S. Augustinus, illa aeterna felicitas ab eodem Apostolo appellatur gratia: quia inquit idem lib. 3. De gratia et libero arbitrio. cap. 7. si vita nostra nihil aliud est, quam Dei gratia, sine dubio et vita aeterna, quae bonae vitae reddetur, Dei gratia est: et ipsa enim gratis datur, quin gratis data est illi, cui datur. Sed illa cui datur tantummodo gratia est, haec autem, quae illi datur, quia praemium eius est, gratia est pro gratia tanquam merces pro iustitia. Quam utique veritatem retexens, ait: Utrum autem legerimus in Scripturis sanctis gratia pro gratia forsitan quaeritis: sed habetis Evangelium secundum Ioannem tanto luce clarissimum; ubi Ioannes Baptista de Domino Christo dicit: nos omnes ex plenitudine accipimus, et gratiam pro gratia. Ex eius itaque plenitudine accepimus pro modulo nostro tamquam particulas nostras, ut bene vivamus: sicut Deus partitus est mensuram fidei, quia unusquisque proprium donum habet a Deo; alius sic, alius autem sic, et ipsa est gratia: sed insuper accipimus et gratiam pro gratia, quando nobis vita aeterna reddetur, de qua dixit Apostolus: gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro: cum prius dixisset: stipendium peccati mors. Merito enim stipendium, quia militia diabolicae mortis aeternae debitum redditur. Ubi cum posset dicere, et recte dicere: stipendium autem iustitiae vita aeterna, maluit dicere: gratia autem Dei vita aeterna, ut hinc intelligeremus non pro meritis nostris Deum nos ad aeternam vitam, sed pro sua miseratioine perducere. Ex quibus facile erit colligere, eam felicitatem nonnisi auxilio ac beneficio gratiae esse promerendam.

NOTANDUM 3. Quod, etsi nobis innatus sit ad felicitatem appetitus, proindeque certum sit illam posse obtineri; Neque enim (inquit S. Augustinus lib. 1. Contra Iulianum, cap. 3.) naturali instinctu immortales et beati esse vellemus, nisi esse possemus; non tamen ad aeternam beatitudinem nos provocat, nec stimulat ille naturalis appetitus saltem elicitius, quo ferimur in bonum propositum, nisi illa reveletur; utpote cum nec innato, nec propriis viribus comparato lumine talis felicitas appareat: etenim, inquit Apostolus, nec oculus vidit, nec auris audivit, neque in cor hominis ascendit, quod praeparavit Deus diligentibus se. Subindeque necessum est, ut per aliquod supernaturale lumen revelationis, aut illustrationis haec beata felicitas innotescat. Quod autem haec externa et nuda revelatio non sufficiat, sed ultra desideretur auxilium aliquod supernaturale et divinum, quo possit comparari, hic est determinandum adversus tam Pelagianos, quam Semipelagianos.

Conclusio prima. — NON POTEST HOMO PROPRIS VIRIBUS, ET SINE AUXILIO SUPERNATURALI, VELLE AUT PERFICERE ULLUM BONUM OPUS, QUOD AD AETERNAM SALUTEM CONFERAT. Haec est de fide contra Pelagianos.

Probatur primo ex Scriptura sacra, iis videlicet omnibus locis, quibus utitur S. Augustinus ad convellendum erroneum Pelagianorum dogma. Primo quidem ex Veteri Testamento, maxime vero ex Psal. 24. oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellit de laqueo pedes meos. Et Psal. 20. In voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Et Psal. 36. A Domino gressus hominis dirigentur. Et Psal. 126. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Et Sap. 8. scivi, quoniam non possum esse continens, nisi Deus dit, etc. — Apertius autem et clarius haec veritas innotescit ex Novo Testamento innumeris propemodum oraculis, praesertim vero ex his verbis Ioan. 6. Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Et, Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Quem utrumque textum sic expendit S. Augustinus lib. 1. ad Bonifacium, cap. 19. Utrum iam volenti credere pro meritis bonae voluntatis hoc detur, an potius ut credat ipsa voluntas, sicut Sauli desuper excitatur, etiamsi tam acerbus sit a fide, ut credentes etiam persequetur… ut quid enim nobis Dominus praecepit, ut oremus pro eis, qui nos persequuntur? Numquid hoc oramus, ut eis pro bona eorum voluntate gratia Dei retribuatur, ac non potius, ut mala in bonum eorum voluntas mutetur? — Item Ioan, 15. Sine me nihil potestis facere. Quam utique sententiam sic ponderat S. Augustinus, Serm. 13. De Verbis Apostoli cap. 12. Magister verus, qui neminem palpat, neminem fallit, verax Doctor, idemque salvator, ad quem nos duxit molestissimus Praelagonus cum de bonis operibus, idest, de sarmentorum et palmitum fructibus loqueretur; non ait, sine me facere quidem potestis quid, sed facilius per me: non ait fructum vestrum sine me potestis quidem facere, sed uberiorem per me: non hoc dixit, legitis, quid dixerit…: sine me nihil potestis facere. — Item ad Philip. 13. Deus qui operatur in vobis velle, et perficere. Addit S. Augustinus lib. De Gratia Christi, cap. 5. Vel sicut in aliis, et maxime Graecis Codicibus legitur, et velle, et operari. Videte si non Apostolus gratiae Dei futuros adversarios sancto spiritu tanto ante praecidit, et hoec duo, et velle, et operari, quae iste (Pelagius) ita nostra esse voluit, tamquam ipsa divinae gratiae non adiutetur auxilio, Deum in nobis dicit operari. Missa sit tacio innumeros alios sacrae Scripturae textus, quos uberrime passim colligit sanctus Augustinus, quibusque Pelagianum errorem rescindit.

Probatur secundo, auctoritate aut decretis Conciliorum omnium, in quibus proscripta ac damnata fuit Pelagiana haeresis. Primum quidem ex Concilio Diospolitano, in quo, ut dictum est in primo volumine, damnati sunt duodecim articuli a Pelagio, eiusque asseclis disseminati, quorum hic septimus erat, gratiam Dei absque adiutorio non ad singulos actus dari, sed de libero arbitrio esse, vel in lege, atque doctrina. Similiter in Concilio Milevitano, seu Carthaginensi cap. 4. statuitur, utrumque Dei donum est, et scire quid facere debeamus, et diligere, ut faciamus. Insuper ex Concilio Arausicano 2. Can. 7. Si quis per naturae vigorem bonum aliquod, quod ad salutem pertinet vitae aeternae, cogitare aut eligere posse sine salutari praedicatione, eosentiri posse confirmat absque illuminatione spiritus sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiondo, et credendo veritati, fallitur haeretico spiritu. Et Can. 9. Divini est muneris cum recte cogitamus, et pedes nostros a falsitate et iniustitia abstinemus: quoties enim bona agimus, Deus in nobis, atque nobiscum, ut operemur, operatur. Demum ex Concilio Tridentino Sess. 6. Can. 3. statuitur: Si quis dixerit sine praeveniente Spiritus sancti operatione, atque eius adiutorio hominem credere, sperare, diligere, aut paenitere posse sicut oportet, ut ei iustificationis gratia conferatur, anathema sit.

Probatur tertio, ex SS. Patribus, praesertim ex sancto Augustino omnibus illis libris, quos adversus Pelagianos edidit; ex quibus unam aut alteram sententiam hic adscribendam censeo. Prima petitur ex lib. 2. De Nuptiis et concupiscentia, cap. 3. Si quis, inquit, ad colendum recte Deum sine ipsius adiutorio dicit esse in omnibus hominibus liberum arbitrium, Coelestianus et Pelagius esse videtur. Secunda depromitur ex libro De Natura et gratia, cap. 1. si, inquit, possibilitas naturalis per liberum arbitrium, et ad cognoscendum quomodo vivere debeat, et ad bene vivendum sibi sufficit ergo Christus gratis mortuus est; ergo evacuatum est scandalum crucis, etc. Quam utique catholicam et orthodoxam S. Augustini doctrinam amplexa est universa Ecclesia, quae Pelagianorum dogma tamquam haereticum sub anathemate proscripsit.

Probatur denique ratione: Nulla facultas potest tendere ultra proprias vires, nisi per formam aliquam superadditam vegetetur ac corroboratur: atqui omnis actus tendens in vitam aeternam est ultra vires et proprietatem naturalem intellectus et voluntatis creatiae; est enim motus in finem supernaturalem: ergo non potest actus ullus utriusque facultatis tendens in vitam aeternam fieri ab homine, nisi per formam superadditam, quae sit ordinis supernaturalis, quaeque hominem ad eumdem statum supernaturalem sublevet et evehat. Unde, eadem ratione, proportione servata, formari et operari debet Christianus in ordine ad vitam aeternam, qua formatus et operatus est Christus: sed Christus Dominus formatus est per Spiritum sanctum: quod enim in Virgine natum est de Spiritu sancto est; omnesque suos actus nonnisi ex principio supernaturali et divino edidit; puta ex personalitate Verbi, et intellectu divina sapientia informato, voluntate omnibus gratiae charismatibus illustrata: debet igitur itidem operari homo Christianus (in iis maxime, quae ad salutem spectant) ex principio supernaturali. Quam utique rationem sic eleganter confirmat et expendit S. Fulgentius, libro De Incarnatione et Gratia Christi, cap. 20. Forma enim, quae praecessit in carne Christi, quam in nostra fide spiritualiter agnoscamus: nam Christus Filius Dei secundum carnem de Spiritu sancto factus ac natus est. Sic ergo in hominis corde, nec concipi fides poterit, nec augeri, nisi eam Spiritus sanctus infundat et nutriat: ex eodem namque Spiritu renati sumus, ex quo natus est Christus, etc.

Denique, debet esse proportio quaedam inter principium, medium, et finem consequendum: sed aeterna felicitas longe naturae vires excedit, cum nec veniat in mentem nisi divinitus reveletur, nec comparari possit, nisi mens coelitus sublimetur: ergo ad eam obtinendam necessum est, ut sit aliqua proportio inter animam et ipsam beatitudinem: sed nulla prorsus potest esse nisi per gratiae beneficium, quo videlicet humana mens ad statum supernaturalem sublimatur: ergo haec absolute necessaria est ad salutem consequendam.

Obiiciebant. 1. Pelagiani exemplum Centurionis Cornelii, qui Act. 10. dicitur fuisse religiosus, et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper; quocirca meruit in visu et raptu videre Angelum Dei intromittentem, et dicentem: Orationes tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Domini, etc. Unde hinc argumentabantur: religio, timor Dei, eleemosynae, et orationes Cornelli acceptae fuerunt Deo, proindeque ad illius salutem contulerunt aliquid: atqui tunc nondum Cornelius fidelis erat; proindeque divina gratia nondum adiutus: didicit enim Cornelius fidem a Petro, ut testatur sanctus Augustinus, lib. 1. De baptismo, cap. 8: sed cum locutus est ei Angelus nondum a Petro fide ac mysteriis imbutus fuerat, ut constat ex illa historia: ergo absque fide gratus erat Deo: igitur potest aliquis bonum opus aliquod facere ad vitam aeternam conducens absque speciali gratiae Dei beneficio, cuius primarius effectus est fides. — Nego minorem; nam etsi Cornelius nondum explicite credidisset Christo Domino, nec mysteriis fidei imbutus fuisset a S. Petro, non tamen omni fide carebat, ut testatur S. August., lib. De Praedest. Sanctorum, c. T. ubi ait: Quod de Cornelio diei potest, cuius accepta sunt eleemosynae, et exauditae orationes antequam credidisset in Christum: nec tamen sine aliqua fide donabatur, et orabat: num quomodo invocabat, in quem non crediderat? sed si posset sine fide Christi esse salvus, non ad eum aedificandum mitteretur architectus Apostolus Petrus. Unde concludit: Quicquid igitur, et antequam in Christum crederet, et cum credidisset, bene operatus est Cornelius, tantum Deo dandum est, ne forte quis extollatur. Unde quando S. Augustinus, loco in obiectione laudato, dicit Centurionem a Petro fidem Christi didicisse, intelligendus est de fide explicita et perfecta per Christum: quando vero verbis mox laudatis ait illum non sine aliqua fide donasse et orasse, loquitur de fide inchoata, quae tendit in Deum, qualis fuisse videtur in primis Gentilibus: porro haec fides implicita dicitur, quia qui credunt in Deum parati sunt etiam credere in Christum, quando ipsis revelabitur.

Obiicies 2. Opus quo praeparamur ad gratiam sanctificantem, et vitam aeternam consequendam est opus supernaturale: sed eiusmodi opus est a nobis, non autem a solo Deo specialiter concurrente per gratiam. Probatur e variis Scripturae textibus, nam Proverb. 16. legimus: Hominis est animam praeparare, et Domini gubernare lin- Zachariae. 1. Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Matth. 19. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Igitur opus istud, quo praeparamur ad salutem aeternam consequendam, et ad intimam unionem cum Deo, quae fit per gratiam sanctificantem, est a nobis ac propriis viribus elicitum. — Nego minorem, et ad singulas partes illius probationis respondeo: ad primam quidem, hominis revera esse, ut animam suam praeparet, quia Deus neminem ad se vocat, nisi volentem: at haec praeparatio fieri nequit sine speciali adiutorio Dei; enimvero non potest homo animam suam praeparare sine bona cogitatione, quae nonnisi a Deo donatur: non enim sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, inquit Apostolus 2. ad Corinth. 3. — Ad secundam dico, hominis quidem esse, ut se convertat ad Dominum: sed id sine auxilio Dei praevenientis et ad conversionem stimulantis fieri non potest; unde quemadmodum Zachariae 1. dicitur: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos: ita etiam Threnorum 5. legitur: Converte nos Domine ad te, et convertemur. Unde, inquit Concilium Trident. sess. 6. cap. 5. In sacris Litteris cum dicitur: convertimini ad me, et ego convertar ad vos, libertatis nostrae admonemur. Cum respondemus, Converte nos, Domine, ad te, et convertemur, Dei nos praeveniri gratiae con- fitrnnr. — Ad tertiam auctoritatem dico, mandatorum observationem pendere quidem a nostra voluntate, sed non sine praesidio gratiae divinae: quippe Deus est, qui operatur in nobis velle, et perficere, inquit Apostolus ad Philipp. 2.

Obiicies 3. Si bonum opus conducens ad salutem penderet a gratia Dei, Deus diceretur personarum acceptor, quia daret uni gratiam potius, quam alteri. Deinde gratia illa esset quid fortuitum et casuale, quia conferretur nihil tale merenti; imo etiam saepe repugnanti: sed consequentiae illae prorsus absurdasunt: ergo, etc. — Nego sequelam maioris: tunc enim solum committitur personarum acceptio, cum debitum intercedit: ita quod uni conferatur quod alteri debetur: vel uni detur id quod debetur, alteri vero denegatur: non autem, quando ille, qui nihil debet, liberaliter et gratuito aliquid erogat uni, quod alteri similiter non largitur. Ad secundum dico, quod etsi gratia conferatur nihil merenti et saepe reluctanti, non tamen dici debet esse quid fortuitum aut casuale, sed donum gratuitum omnino collatum a sapiente rerum Administratore, qui summa cum prudentia sua dona distribuit singulis, prout vult.

Obiicies 4. Non est liberum arbitrium si Dei indigeat auxilio: sed est liberum arbitrium: ergo Dei non eget auxilio ad ea praestanda, quae necessaria sunt ad salutem. — Nego maiorem: gratia enim, quantumeffugax, liberum arbitrium non destruit, sed auget, ut constabit infra, ubi humanae libertatis cum divina gratia summam concordiam demonstrabimus: unde sanctus Augustinus, lib. 2. De Nuptiis et Concupiscentia, cap. 3. ut amoveret a se famam et iniuriam qua afficiebat eum Iulianus, ipsum Manichaeum appellans, quod dixisse crederet, Si quis, aut in hominibus arbitrium, aut Deum esse nascentium conditorem dixerit Celestianus et Pelagianus vocatur; postque subdit Iulianus: Igitur vocentur haeretici, fiunt Manichaei; et dum falsam verentur infamiam, verum crimen incurrunt: instar ferarum, quae circumdantur pennis, ut cogantur in retia: ut, inquam, hanc a se iniuriam amoveret, ait: Non itaque sicut te ubique fallens loqueris, Si quis in hominibus, aut liberum arbitrium, aut Deum esse nascentium conditorem dixerit Celestianus, et Pelagianus vocatur. Ista quippe Catholica fides non dicit, sed dicit: Si quis ad colendum recte Deum, sine ipsius adiutorio dicit esse in hominibus liberum arbitrium: et quisquis ita dicit Deum nascentium Conditorem, ut parvulorum neget a potestate diaboli Redemptorem: ipse Celestianus, et Pelagianus vocatur. Liberum itaque esse in hominibus arbitrium, et Deum esse nascentium conditorem utique dicemus, non hinc estis Celestiani, et Pelagiani: liberum autem quemquam esse ad agendum bonum sine adiutorio Dei, et non erui parvulos a potestate tenebrarum, et sic transferri in regnum Dei, hoc vos dicitis: hinc estis Celestiani, et Pelagiani. Alias similes Pelagiani obiectiones obtrudebant, quas omnes fuse diluit S. Augustinus, et earum aliquas retulit et retudit.

Conclusio secunda. — Non potest homo habere ullum affectum bonum supernaturalem, seu fidei initium, absque divinae gratiae beneficio. Haec est contra Semipelagianos, et

Probatur illis omnibus Scripturae textibus, quibus in priori Quaestione declaravimus fidem esse donum Dei et gratiam proprie dictam. Illis quippe utitur S. Augustinus, in libris De Praedestinatione Sanctorum, ad probandum, quod ipsum fidei initium sit gratiae beneficium, maxime vero cap. 8. ubi ait: Cum Evangelium praedicatur, quidam credunt, quidam non credunt: sed qui credunt praedicatore forinsecus intonante, intus a Patre audiunt, atque discunt; qui autem non credunt, foris audiunt, intus non audiunt, neque discunt: hoc est, illis datur, ut credant, illis non datur; quia nemo, inquit, venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum... Ergo trahi a Patre ad Christum, et audire ac discere a Patre, ut veniat ad Christum, nihil aliud est, quam donum accipere a Patre, quo credat in Christum: neque enim audientes Evangelium a non audientibus, sed credentes a non credentibus discernebat, qui dicebant: Nemo venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Fides igitur, et inchoata, et perfecta donum Dei est: et hoc donum quibusdam dari, quibusdam non dari omnino non dubitet, qui non vult manifestissimis sacris Scripturis repugnare. Unde capite 2. dicit, quod sententia, qua asserit initium fidei non esse a Deo, hominem cum Deo componit, ut partem fidei sibi vindicet, partem vero Deo relinquat: et quod est elatius, primam tollit ipse, sequentem Deo cedit. Si non pertinet, inquit, ad Dei gratiam, quod credere cepimus, sed illud potius, quod propter hoc probis additur, ut plenius, perfectiusque credamus: ae per hoc, initium fidei nostrae priores damus Deo, ut retribuatur nobis et supplementum eius... Quisquis igitur hanc damnabilem vult ex omni parte vitare sententiam, veraciter intelligat dictum, quod Apostolus ait: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo. Utrumque enim ostendit Dei donum, quia utrumque dixit esse donatum. Nec ait ut plenius et perfectius credatis in eum, sed ut credatis in eum: nec seipsum misericordiam consecutum dixit, ut fieret fidelior, sed ut fidelis esset, quia sciebat non se initium fidei suae primorem dedisse Deo, et retributum sibi ex illo eius augmentum, sed ab eo se factum fidelem a quo et Apostolus factus est.

Probatur secundo, ex Concilio Arausicano Canone 5. Si quis ut augmentum, ita etiam initium fidei, ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus, qui iustificat impium, et ad regenerationem baptismatis pervenimus, non per gratiae donum, idest per inspirationem Spiritus sancti corrigentis voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem: sed naturaliter nobis inesse dicit, Apostolicis dogmatibus contrarius approbatur beato Apostolo Petro dicente: Quia qui coepit in vobis opus bonum, ipse perficiet in diem Domini nostri Iesu Christi.

Suadet et idipsum etiam ratio; nam actus, quo voluntas movet efficaciter intellectum ad assentiendum rebus fidei, est supernaturalis: ergo non potest haberi naturaliter. Consequentia patet: antecedens reprobatur: actus credendi est effectus a voluntate imperatus: illa enim movet intellectum efficaciter ad assentiendum veritati revelatae. Similiter obiectum illius est: siquidem voluntas amat honestatem et bonitatem, quae reperitur in tali actu: atqui ex supernaturalitate effectus et obiecti colligitur supernaturalitas actus, qui debet circa illa rersari; necessaria est enim proportio inter actum et obiectum: ergo actus voluntatis, quo homo inducitur ad credendum, est supernaturalis, atque adeo elici non potest absque auxilio gratiae.

Obiicies 1. Cassianus pro Semipelagianis: Zachaeus, et Latro suis desideriis ac votis Dei gratiam praevenerunt et impetrarunt. Zachaeus enim Luc. 19. cum quaereret videre Iesum, quis esset, meruit ab eo audire: Zachaeе festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere: Latro vero Luca 23. cum Christo dixisset: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum, audire meruit: Hodie mecum eris in Paradiso. Ergo potest quis naturaliter desiderare gratiam Christi, eamque impetrare, ac proinde bonum aliquod facere, aut saltem velle, quod pertineat. — Zachaeus enim et Latro gratia Dei praeventi sunt, ait S. Prosper adversus Collatorem cap. 15: qui enim illuxit in corde Publicani, Matthaei, et Pauli tune Ecclesiam persequentis, ipse et in corde Zachaei, et in corde crucifixi Latronis cum Domino illuxit: nisi Domini vox forte otiosa fuit cum Zachaeum, qui quaerebat videre eum quis esset, compellere dignatus est Dominus: Zachaeе festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere, et non praeparavit sibi animum cuius elegit hospitium. In Latronis quoque iustificatione, etiamsi nulla operantis gratiae intelligerentur indicia, nonne cum omnibus credentibus etiam ipsum acciperemus attractum, dicente Domino: cum exaltatus fuero a terra omnia traham ad meipsum? Ita S. Prosper.

Obiicies 2. Cassianus apud S. Prosperum cap. 8. Apostolus aperte testatur, Romanorum I. nonnumquam per naturae bonum bonarum voluntatum prodire principia, quae tamen nisi a Deo dirigantur, ad consummationem virtutum pervenire non possunt; ait enim: Velle adiacet mihi; perficere autem bonum non invenio: ergo revera censet nobis inditum initium fidei a natura insitum.

Nego consequentiam: nam, inquit ibidem sanctus Prosper, dixit quidem beatus Apostolus: velle enim adiacet mihi, perficere autem non invenio. Sed idem dixit 2. Cor. 3. Non quia idonei simus cogitare aliquid ex nobis ipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est: et ad Philipp. 2. idem dixit: Deus est enim, qui operatur in vobis, et velle, et perficere pro bona voluntate.

Non ergo Apostolus sibi contrarius est, sed cum donatum nobis fuerit bonum velle, non statim invenimus et facere, nisi quaerentibus, petentibus, atque pulsantibus, qui dedit desiderium praebet effectum; vox namque ista dicentis: velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio; vocati est, sub gratia constituti, qui condelectatur quidem legi Dei secundum interiorem hominem, sed videt aliam legem in membris suis captivantem se in lege peccati: et quamvis acceperit scientiam recte volendi, virtutem tamen in se non invenit eorum, quae obstant operandi, donec pro bona voluntate, quam sumpsit, mereatur invenire, quid faciat.

Obiicies 3. Deus cum viderit nos ad bonum velle deflectere, occurrit, dirigit, atque confortat. Ad vocem enim clamoris tui (inquit Isaias, cap. 30.) statim ut audierit respondebit tibi: et Psal. 29. Invoca me, inquit, in die tribulationis, et erpiam te, et glorificabis me. Ergo revera homo ex se potest habere affectum boni, quod gratiam praeveniat et alliciat. — Nego consequentiam, et ad antecedens respondesanctus Prosper, cap. 7. illam propositionem sapere Pelagianismum.

Quis enim, inquit, non videat quod haec doctrina meritum libero assignet arbitrio, quo praeveniatur gratia, quae ei famuletur, reddens debitum, conferens donum? qua definitio in Episcoporum Palaestinae Synodo etiam a Pelagio anathemate damnata. In eo enim, qui bonum incipit velle, et cupit ab iniquitate atque errore discedere, gratiam Dei hoc ipsum profitemur operari, quoniam a Domino gressus hominis diriguntur, et viam eius volet.

Obiicies 1. Christus Dominus, increpans Pharisaeos, dixit Luca 12. Quid autem ex vobis ipsis, inquit, etiam non iudicatis, quod bonum est? At hoc non dixisset eis, nisi eos iudicio naturali scivisset, quod equum est posse discernere. Ergo revera censet homines posse naturali virtute, quod aequum est nosse, vel facere. — Distinguo minorem: possunt homines naturali iudicio discernere, quod aequum est aequitate naturali, et morali, concedo: aequitate supernaturali, et conducente ad salutem, neenon ad instituendam iustitiam christianam, nego. Unde sanctus Prosper, cap. 23. huic obiectioni respondens ait: Collatorem non solum, in praefata obiectione, boni voluntatem; sed etiam possibilitatem libero adscribere arbitrio: tamquam ideo ab eis exigatur intelligentia, idest iustitia reposcatur, quia possint haec sine Dei donis de naturae proferre bonis. — Quibus significat non posse homines iudicare naturaliter qua spectant ad salutem instituendam, ac Evangelicam iustitiam formandam.

Obiicies tandem Cassianus illa verba 3. Reg., cap. 6. quibus Salomon declarat Deo qualiter David volens aedificare domum nomini Domini Dei Israel, ab eo tamen ne votum et desiderium impleret, prohibitus fuit. Unde sic ratiocinatur: haec cogitatio, atque iste tractatus regis David, utrumne bonus ex Deo, an malus, et ab homine habuisse dicendus est? Si enim bona, et ex Deo fuit illa cogitatio, cur ab eo, a quo inspirata est eidem, [malus?] et ex homine fuit, cur laudatur a Domino? Restat ergo ut bona, et ex homine fuisse credatur, in quem modum etiam nostras quotidie cogitationes possumus iudicare. Neque enim, aut soli David bonum ex semetipso cogitare concessum est, aut nobis ne quid boni unquam sapere, aut cogitare possemus, naturaliter denegatur. Ita Cassianus. — Respondet sanctus Prosper cap. 25. hoc testimonio, atque argumento non probari, quod pia cogitationes ex solo libero arbitrio, et non ex Dei inspiratione nascantur.

Non enim ideo voluntas David, quae utique bona erat, non ex Deo fuisse credenda est, quia templum sibi Dominus non ab eo aedificari, sed a filio ipsius voluit.

Vult enim interdum Dominus nolle fieri, quae tamen hominibus inspiraverat: licet enim Dominus Apostolis praeceperit, ut docerent et baptizarent omnes Gentes, tamen Actor. 16. Prohibiti sunt a Spiritu sancto loqui verbum Dei in Asia. Et rursus: cum tentarent ire in Bythiniam, prohibiti sint a Spiritu Iesu. Unde subdit sanctus Prosper:

Numquid non ex Deo hanc voluntatem habeabant, quod etiam istorum optabant ad fidem corda convertere, quos occulto iudicio Deus Evangelium tunc nolebat audire? Aut quod Ecclesia quotidie pro inimicis suis orat, idest, pro his, qui nondum crediderunt, numquid non ex Spiritu Dei facit? Quis hoc dixerit, nisi qui hoc non facit, aut qui > putat fidem non esse donum Dei? Et tamen quod pro omnibus petitur, non pro omnibus obtinetur: nec est iniquitas apud Deum, qui saepe postulata non tribuit, quae postulare donavit.

Quaestio II

Quaestio III

Quaestio IV: **AN ET QUOMODO GRATIA NECESSARIA SIT AD DILIGENDUM DEUM UT AUCTOREM NATURAE.**

Quaestio V

Articulus III: De necessitate gratiae ad malum vitandum

Quaestio I: **QUALITER OPUS SIT DIVINAE GRATIAE AUXILIO AD TENTATIONES SUPERANDAS.**

Quaestio II

Quaestio III: **AN. ET QUALI HOMO INDIGEAT GRATIA AD PERSEVERANDUM IN FUGA MALI, ET BONI PROSECUTIONE.**

Disputatio II: De Essentia, Causis, et variis Gratiae Divisionibus

Articulus I: De essentia gratiae

Quaestio I: An gratia sit quid increatum vel creatum, intrinsecum vel extrinsecum, substantia vel accidens.

Quaestio II: **UTRUM, ET QUALITER GRATIA HABITUALIS DISTINGUATUR A CHARITATE.**

Quaestio III: **AN, ET QUALITER GRATIA HABITUALIS AUGERI POSSIT ET MINUI, CORRUMPI ET DEPERDI.**

Articulus II: De causis gratiae

Quaestio I: An, et qualiter Deus sit causa efficiens gratiae.

Quaestio II: An gratia creetur, vel educatur de potentia animae.

Quaestio III: **AN GRATIA IMMEDIATE SUBIECTETUR IN SUBSTANTIA, AN VERO IN FACULTATIBUS ANIMAE.**

Articulus III: De divisione et multiplici specie gratiae

Sectio I

Sectio II

Sectio III

Sectio IV

Disputatio III: De effectibus et praeccellentiis Gratiae sanctificantis

Articulus I: De dispositionibus ad gratiam sanctificantem desiderandis

Quaestio I: An homo sese disponere debeat ad gratiam iustificationis.

Quaestio II: An, et qualiter actus fidei concurrat ad iustificationem.

Quaestio III

Articulus II: De ipsa justificatione formali

Quaestio I: AN IUSTIFICATIO IMPII FIAT PER IUSTITIAM INHAERENTEM ET INTRINSECAM, AN AUTEM PER IMPUTATIVAM ET EXTERNAM.

Quaestio II: UTRUM IN IUSTIFICATIONE IMPII FIAT VERE REMISSIO PECCATORUM.

Quaestio III

Quaestio IV: AN, QUOT, ET QUAENAM INTERVENIANT MUTATIONES IN IUSTIFICATIONE PECCATORIS.

Articulus III: De causa formali et foecunditate nostrae justificationis

Quaestio I: An gratia sanctificans sit actus vel habitus, isque unicus aut multiplex.

Quaestio II: An iustitia semel habita possit per peccatum amitti.

Quaestio III: An, et qualiter homo possit esse certus de statu suae iustificationis.

Quaestio IV: Quaestio Quarta. Quale et quantum sit iustificationis beneficii

Appendix I: De merito bonorum operum

Quaestio I

Quaestio II: QUOTUPLEX SIT MERITUM.

Quaestio III: QUOT, ET QUAE SINT CONDITIONES AD MERITUM.

Quaestio IV: **DE PRAEMIO ET OBIECTO MERITI.**

Tractatus II: De Virtutibus Theologicis

Disputatio I: De virtute fidei divinae

Articulus I: De objecto fidei

Quaestio I

Quaestio II: In quid fieri debeat nostrae fidei resolutio, tamquam in motivum certum et infallibile, tam propositionis credendorum, quam assensus nostri.

Quaestio III

Quaestio IV: An symbolum, quod dicitur Apostolicum, sit vera ab ipsis Apostolis editum.

Quaestio V

Quaestio VI: **UTRUM OBIECTUM FIDEI SIT ITA NECESSARIO VERUM, UT NULLATENUS EI FALSUM SUBESSE POSSIT.**

Articulus II: De habitu fidei

Quaestio I: Utrum detur habitus fidei infusae iugiter in nobis perseverans.

Quaestio II: **QUID, ET QUALIS SIT FIDES HABITUALIS.**

Quaestio III: IN QUIBUS SUBIECTIS INSIT FIDEI INFUSAE HABITUS.

Quaestio IV: A quo, et qualiter fidei habitus producatur.

Articulus III: De actu fidei divinae

Quaestio I: Quid et quotuplex sit actus fidei internus.

Quaestio II: **UTRUM ASSENSUS DIVINAE FIDEI SIT CERTIOR QUOLIBET ASSENSU SCIENTIAE VEL NOTITIAE NATURALIS.**

Quaestio III: An, et quomodo actus internus fidei sit necessarius ad salutem.

Quaestio IV: An, et qualis actus voluntatis praerequiratur ad actum fidei.

Quaestio V: An quomodo, et quando fides sit externa profitenda.

Disputatio II: De spe divinitus infusa

Quaestio I

Quaestio II

Quaestio III: Quodnam sit subiectum spei theologicae, seu in quibus illa reperiatur.

Disputatio III: De virtute charitatis

Quaestio I

Quaestio II

Quaestio III

↑ Top of work