Scotus Academicus, Tomus octavus: De Divino Gratiae Beneficio, et initium De Virtutibus Theologicis

Claude Frassen

Scotus Academicus, Tomus octavus: De Divino Gratiae Beneficio, et initium De Virtutibus Theologicis

Claude Frassen (1620–1711)


Tractatus I: De Divino Gratiae Beneficio

Praeludia I: Praeludia Theologica

Disputatio I: De Existentia et Necessitate Gratiae

Articulus I: De necessitate gratiae ad verum cognoscendum

Quaestio I: An possit homo in statu naturae lapsae, absque speciali divinae gratiae auxilio, omnes veritates naturales speculativas cognoscere.

Quaestio II: AN ET QUALITER GRATIA SIT NECESSARIA AD VERUM MORALE DETEGENDUM.

Quaestio III

Articulus II: De necessitate gratiae ad bonum faciendum

Quaestio I: UTRUM HOMO POSSIT SINE ULLA GRATIA VELLE ET OPERARI BONUM SUPERNATURALIS ORDINIS.

Quaestio II

NOTANDA 1. Circa praesentem Quaestionem, duas, ut diximus, esse pugnantes sententias. Prima quidem Lutheri, Calvini, et aliorum haereticorum nostri temporis, qui docent hominem, quantumvis sanctum et iustum, nihil boni in hoc naturae lapsae ac reparatae statu posse operari, etiam cum ipso auxilio gratiae: imo omnia illius opera esse inquinata, ac vera censeri peccata; ipsi tamen non nocere, nec ad damnationem imputari, si firmiter credat ea sibi a Deo relaxari, nec ad poenam deputari. Secunda vero est Ioannis Hus, cui subscripsisse videtur Michael Baius docens gratiam sanctificantem adeo necessariam esse ad bonum aliquod exercendum, ut ea absente omnia hominis opera essent peccata: nam inter erroneas propositiones ab eius scriptis, aut dictis assertas, et a summis Pontificibus Pio V. Gregorio XIII. et Urbano VIII. proscriptas et damnatas haec est num. 27. Liberum arbitrium sine gratiae Dei adiutorio nonnisi ad peccandum valet. Ibidem quoque damnatur illa propositio num. 39. Omnis amor creaturae rationalis, aut vitiosa est cupiditas, qua mundus diligitur, qua a Ioanne prohibetur: aut laudabilis illa charitas, qua per Spiritum sanctum in corde diffusa Deus amatur. Item haec num. 39. In omnibus suis actibus peccator servit dominanti cupiditati. Ex quibus apparet eum voluisse, non modo neminem posse vitare peccatum absque gratia sanctificante, et omnia opera, quae ea absente fieri possunt esse peccata, sed etiam quod quidquid ex principio et motivo charitatis non fit, revera inter peccata deputari: unde propositio, quae est n. 25. fert: Omnia infidelium opera sunt peccata, et Philosophorum virtutes sunt vitia.

NOTANDA 2. Praesentem difficultatem non moveri de actionibus hominis, sed de actionibus humanis, hoc est de iis, quae ex rationis iudicio et deliberata voluntate procedunt; quae actiones (ut probavimus in nostra morali Philosophia) sunt bonae, aut indifferentes, aut vitiosae. Posse quidem esse possunt alterutra bonitate, morali videlicet et naturali, aut meritoria et supernaturali. Qua in hoc potissimum invicem distinguuntur, quod prima constituatur per solam conformitatem, quam habet actus cum recta ratione, et prudentia; secunda vero procedit ex influxu gratiae et charitatis referentis actus nostros in finem supernaturalem. Ex praecedenti Quaestione liquet non posse hominem ullum opus supernaturalis ordinis et meritorium vitae aeternae elicere absque gratia sanctificante: an vero ea absente non possit exercere quosdam actus naturaliter, et moraliter bonos, hic erit determinandum.

NOTANDA 3. Actuum bonitatem moralem ex triplici potissimum capite repeti; videlicet obiecto, fine, et circumstantiis. Ex obiecto quidem, non prout spectatur in se, et secundum suam entitatem; sed prout est rectae rationi conforme; hoc enim est discrimen inter virtutes intellectuales et morales, quod intellectuales intendant obiectum quatenus in se est: morales autem versentur circa obiectum quatenus rectae rationi concordat. Ex fine vero dum videlicet actus tendit in finem congruum, et recto conscientiae rationis dictamini conforme; idque per media licita et ordinata; fieri namque potest ut actus tendat in finem optimum, qui nihilominus erit vitiosus: puta si proponatur per vitiata ac perversa media obtinendus: sic sanitas comparanda propter actus charitatis exercendos, et Deo liberius ac facilius inserviendum, actus est bonus ex fine; tamen pessimus esse potest, si nempe illa sanitatis restitutio procuraretur per sortilegia, et daemonum opem: unde ut actus aliquis censeatur bonus ex fine, necessum est, quod in eum tendat per media congrua. Tandem ex circumstantiis actus censetur bonus, quando eis afficitur circumstantiis et conditionibus, quas recta ratio videtur postulare ex parte personae, loci, temporis, etc.

His ita praemissis, duo sunt haec in Quaestione statuenda: Primum, quod opera fidelium in gratia sanctificante existentium non sint peccata. Secundum, quod fideles mortali peccato inquinati possint interdum elicere opera moraliter bona.

Conclusio prima. — Haereticum est asserere omnia hominis iusti et in gratia sanctificante existentis opera esse peccata. Patet huius Conclusionis veritas ex Concilio Tridentino sess. 6. can. 25. decernente: Si quis in quolibet bono opere iustum saltem venialiter peccare dixerit, aut quod intolerabilius est, mortaliter, etc., anathema sit.

Probaturque primo: Scriptura sacra saepissime ad bona opera exercenda nos cohortatur, et hominum iustorum opera commendat: at impium est asserere illam ad patranda opera vitiosa nos inducere, et peccata hominum laudibus efferre: ergo, etc. Maior patet ex variis eius sacrae Scripturae textibus. Sic Matth. 5. Christus Dominus suos discipulos ac sectatores alloquens ait: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona. Et ad Titum 2. Apparuit gratia Dei omnibus hominibus erudimens nos, ut abnegantes impietatem, et saecularia desideria, sobrie, iuste, et pie vivamus in hoc saeculo, etc. Similiter iustorum opera commendat. Nam Iob 2. In omnibus his non peccavit Iob labiis suis. Quae verba expendens sanctus Gregorius ait: Beato Iob et oris testimonium perhibetur, et cordi dicitur qui et culpam a lingua compescuit, et a corde pestrinxit. Sic etiam 3. Reg. cap. 14. Deus impietatem Ieroboam increpans per Angelum, ait: Non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum erat in conspectu meo. Et Matth. 26. Quid molesti estis huic mulieri? bonum opus operata est in me. Unde Matth. 25. iustus iudex Electos ad regnum caeleste evocat, Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, etc. quibus significat ideo eos aeterna mercede donari, quod misericordiae opera exercuerint. Unde sanctus Petrus fideles monebat 2. cap. 1. Studete ut per bona opera vestra certam vestram vocationem faciatis. Hoc enim facientes non peccabitis aliquando.

Patet etiam ratione. Homo iustus tenetur divina praecepta sibi praescripta servare, et ad id praestandum habet vires divino sibi affulgente auxilio necessarias: Deus enim impossibilia non iubet, sed iubendo monet, et facere quod possis, et petere quod non possis, et adiurat ut petas, sicut docet Concilium Tridentinum sess. 6. cap. 11: sed homo divina implens mandata non potest censeri quidpiam mali agere: alioqui Deus quod malum est praeciperet, censereturque auctor peccati: quod utique asserere impium est: ergo fatendum est hominem iustum bona opera exercere.

Obiicies haeretici illud Psal. 13. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum: ergo nullus est quovis in statu, qui bonum aliquod opus exequatur. Insuper Psalm. 142. regius Vates orat: Non intres in iudicium cum servo tuo, Domine, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens: nullus igitur est peccati et culpae expers, ut ex operibus non habeat quod damnetur. Denique opponunt illud Isaiac 61. Facti sumus ut immundi omnes nos, et quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae: ergo revera nullus est hominum culpa vacuus, et omnia iustorum opera, quantumvis appareant sancta, vera sunt peccata. — Nego consequentiam: longe enim alius est praetatorum sacrae Scripturae textuum sensus, quam qui ab haereticis intenditur. Id primum enim dico, sermonem ibi fieri de Atheis, de quibus dictum fuerat versu praecedenti: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Vel si latius extendatur, dici potest Psalmistam locutum fuisse, non in rigore sermonis, sed per metonymiam, qua plerique pro omnibus usurpari solent; quod utique non est infrequens, nec insolitum in Scriptura: sic enim Genesis 6. legimus, quod Omnis carno corruperat viam suam, cum tamen ibidem dicatur Noe fuisse iustus atque perfectus in generationibus suis, et cum Deo ambulasse, et invenisse gratiam coram Domino.—Ad secundum dico, per ea verba significari non posse hominem omni ex parte iustum apparere in conspectu Dei, idest, si ad Deum comparetur: non quod revera in se iustus non sit, sed quod iustitia illius, si cum divina conferatur, vix mereatur iustitiae nomen, eo videlicet modo, quo stellae, etsi in se lucidissimae sint, tamen ubi cum sole conferuntur, omni lumine videntur destitui: quo sensu dixit Iob cap. 1. Numquid homo Dei comparatione iustificabitur? — Ad tertium tum dico, illud esse dictum de Iudaeis tune temporis sceleratissimis, quorum iustitiae legales non solum erant gratiae ac meritis vacuae, sed ut pluribus peccatis inquinatae. Nec obstat, quod Isaias voce communi loquatur, quasi suam cum caeterorum Iudaeorum depravatam iustitiam censeret: id enim fecit more Prophetarum, qui etsi iusti, dum scelera hominum deplorant, sibi ipsis ob humilitatis studium, aut charitatis affectum solent accensere, ut sic Deum facilius et efficacius ad clementiam flectant.

Conclusio secunda. — Potest peccator gratia sanctificante destitutus aliquod bonum opus morale, seu honestum exercere. Sicbindeque omnia eius opera ante iustificationem non sunt peccata. Ita Doctor Subtilis in 2. dist. 28. et Seraphicus, ibidem.

Probatur primo auctoritate Conciliorum, maxime vero Concilii Constantiensis sess. 15. in qua referuntur et damnantur errores Ioannis

Hus, qui art. 10. censuit: Sine gratia sanctificante nullum bonum opus fieri posse, ac proinde omnia peccatoris opera esse peccata. Similiter Concilium Tridentinum sess. 6. Can. 7. decernit: Si quis dixerit opera omnia, quae ante iustificationem fiunt... vera esse peccata, anathema sit. Et Canone 6. damnatur ille, qui dixerit metum gehennae esse malum: sed hic metus reperitur in peccatoribus ante adeptam gratiam iustificationis: censet ergo Concilium, quod quaecumque fiunt a peccatoribus ante adeptam iustificationem non sint peccata.

Probatur etiam ex definitione summorum Pontificum Pii V. Gregorii VIII. et Urbani VIII. damnantium propositiones Nichaëlis Baii ut dictum est in 1. Notabili.

Tertio patet huius assertionis veritas ex Scriptura sacra; nam Luca 11. Christus hortatur peccatores ad erogandam eleemosynam et misericordiam erga pauperes exercendam, dicens: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis: hortaretur autem ad aliquid impium, si eleemosyna ab homine peccatore fieri non posset absque peccato: censet igitur Christus Dominus peccatorem ante adeptam iustificationis gratiam posse aliquod bonum opus morale elicere. Similiter Daniel Regi Nabuchodonosori suadebat, ut peccata sua eleemosynis redimeret: sed pravis operibus et peccaminosis nullatenus possunt peccata redimi: ergo eleemosyna a peccatore facta, cum intentione sublevandi miseriam alienam, non est opus peccaminosum, sed moraliter bonum et honestum.

Confirmatur haec eadem veritas illis omnibus SS. Patrum oraculis quibus Quaestione sequenti patebit eos docere naturam ad bonum valere, et infideles morale bonum interdum exercere, necnon et veras habere virtutes: si enim id possint infideles, multo magis peccatores, qui fide illustrantur.

Suadetur insuper haec veritas ratione: Iure naturali et divino virtutum iustitiae, religionis, misericordiae, etc. opera praecipiuntur hominibus etiam iniustis: sed illa non praeciperentur, nisi ea possent exequi absque admixtione peccati, et nisi essent ex omni parte honesta: ergo oportet, quod illa opera a peccatore elicita sint honesta.

Addit Subtilis Doctor in 2. dist. 28. num. 4. quod qui asserit peccatorem nullum bonum facere posse, dicere non videtur aliud, quam pervertere omnes, qui semel commiserunt peccatum mortale, ut nullum bonum opus ex genere postea faciant; ad quod tamen alias sunt adstricti: cum tamen suadendi sint et movendi ad oppositum, ut scilicet faciant bona opera ex genere, quia eos disponunt ad gratiam citius et facilius obtinendam.

Dices 1: Deus aversatur laudes, orationes et sacrificia, quae fiunt a peccatoribus: ergo omnia peccatorum opera sunt mala. Antecedens patet ex illo Psalm. 4. Peccatori autem dicit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Et ex illo Isaiac 1. Quid mihi multitudo victimarum vestrarum? dicit Dominus, etc. Ne offeratis sacrificium frustra. incensum abominatio est mihi.... Cum multiplicaveritis orationes vestras non exaudiam, manus enim vestrae sanguine plenae sunt. — Distinguo antecedens: Deus illa aversatur et execratur, eo quod irreligiose fiant, et contra legis praescriptum, et Dei placitum, concedo: praecise, quia offeruntur a peccatoribus, nego. Vel aliter: quae a peccatoribus offeruntur timore poenae, cum intentione perseverandi in peccatis, Deo sunt ingrata, concedo: simpliciter et praecise, quia offeruntur ab hominibus in peccato existentibus, nego. His adde quod Propheta maxime loquatur de Iudaeis haec omnia non ex affectu religionis et honesti, sed animo dissimulatorio et profano exequentibus, omnemque vim iustitiae in illo cultu externo constituentibus; unde cap. 20. de eis conqueritur dicens: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.

Dices 2: Ex S. Matth. cap. 7. Non potest arbor mala bonos fructus facere: sed illa mala arbor peccatorem designat: ergo ille non potest bonorum operum fructus facere, — Distinguo minorem: designatur peccator ex mala intentione et perversa voluntate agens, concedo: simpliciter et absolute, quia peccator est, nego: sic enim praefatum contextum interpretatur S. Augustinus lib. 1. Contra Iulianum, cap. 3. Non itaque, inquit, in quantum homo est, quod est opus Dei; sed in quantum malae voluntatis est quisquis, arbor mala est, et bonos fructus facere non potest.

Instabis: Si per arborem malam intelligatur peccator mala voluntate agens, non poterit peccator per opera discerni ac cognosci, quia bonum ratione officii potest malo fine et mala voluntate fieri: consequens autem adversatur intentioni Christi dicentis a fructibus eorum cognoscetis eos: igitur per malam arborem peccator simpliciter intelligitur. — Nego sequelam maioris: nam etsi peccator quaedam opera bona ratione obiecti possit interdum mala voluntate facere; nihilominus tamen raro illud efficit, et ab ordinariis illius operibus non solum intentione et fine, sed etiam obiecto mali facilè cognosci poterit qualis ille sit. Hoc autem significare tantum intendit Christus Dominus, nempe quod ex conversatione quotidiana cuiusque mores facilè detegi possint et agnosci.

Urgebis: Sicut opera mala contaminant voluntatem a qua procedunt, etsi illa in se substantialiter bona sint; ita vice versa voluntas prava inquinat omnia opera quae ex ea ortum habent, licet aliunde in se bona sint: atqui voluntas peccatoris est prava: ergo, etc. — Nego paritatem: et ratio disparitatis est, quod idcirco voluntas inquinatur omnibus actibus malis, quia per se est eorum causa; licet autem opera voluntatis malae sint effectus illius, non tamen ab ea inquinantur, quia sunt eius effectus, ut bona est per se, licet per accidens sit mala. Sic dum homo superbus eleemosynam largitur, actus ille per se est hominis misericordis, et per accidens hominis superbi.

Dices 3: Omnes actus hominis in peccato mortali existentis referuntur ad malum finem ex parte operantis: ergo sunt moraliter mali. Consequentia patet, finis enim perversus actum vitiat et deordinat. Probatur antecedens: peccator omnia quae appetit ordinat ad bonum privatum; ultimus enim finis peccatoris est vel ipse peccator, vel bonum ipsius peccatoris; at finis ille perversus est et vitiosus: ergo, etc. — Distinguo antecedens: omnes actus mali, qui sunt revera peccata mortalia, concedo: qui sunt vel peccata dumtaxat venialia, vel honesta opera, nego. Per illa enim dumtaxat opera censetur peccator seipsum aut suum bonum privatum tamquam finem ultimum constituere et appetere, per quae destruitur et eliminatur gratia ac charitas, quae omnia hominis opera ad eum finem debent dirigere: at haec privative destruuntur tantum per peccata mortalia: nam peccata venialia, aut opera honesta, a peccatore elicita, non pugnant privative cum charitate et gratia, sed dumtaxat ab ea praescindunt, in quantum videlicet non referuntur ad Deum tamquam ad finem ultimum: ergo per haec peccator positive non se spectat ut finem ultimum.

Dices 4: Quidquid fit ab homine, aut charitate fit, aut cupiditate, ut pluribus docet S. Augustinus, maxime lib. 9. De Trinit. cap. 7. et 8: sed charitas a gratia sanctificante non distinguitur: ergo quod gratia sanctificante non fit, necessum est fiat cupiditate, quam omnium malorum radicem appellat S. Paulus. — Distinguo minorem: charitas perfecta a gratia sanctificante non distinguitur, concedo: charitas inchoata, nego. Charitas enim duplex est ex S. Augustino libro Natura et gratia, cap. 70. Charitas, inquit, inchoata, inchoata iustitia est: charitas provecta, provecta iustitia est: charitas perfecta, perfecta iustitia est. Insuper charitas inchoata est duplex: una quidem ratione motivi, quando Deus diligitur quidem, sed magis propter nostram utilitatem, quam propter suam gloriam: altera ratione gradus, quando scilicet Deus propter se diligitur, sed remissius, et minori aestu. Charitas autem imperfecta priori modo non est gratia sanctificans, sed tantum charitas perfecta saltem ratione motivi, quando videlicet Deus propter se diligitur.

Urgebis: Ergo saltem sine hac inchoata charitate nullum opus bonum fieri potest: at illa non est in peccatoribus: ergo illi nullum bonum opus possunt exercere. — Distinguo minorem: peccatores non habent charitatem inchoatam ratione status, et quae sit supernaturalis, concedo: ratione motivi, et quae sit pure naturalis ac moralis, nego. Nam, ut probabitur infra, possunt homines absque ullo gratiae supernaturalis ordinis auxilio Deum diligere super omnia, ut naturae Auctorem, et suum liberalissimum benefactorem ac conservatorem, qui amor videtur initialis quaedam charitas naturalis. Caetera quae solent contra nostram assertionem obiici solvet

Quaestio III

Quaestio IV: **AN ET QUOMODO GRATIA NECESSARIA SIT AD DILIGENDUM DEUM UT AUCTOREM NATURAE.**

Quaestio V

Articulus III: De necessitate gratiae ad malum vitandum

Quaestio I: **QUALITER OPUS SIT DIVINAE GRATIAE AUXILIO AD TENTATIONES SUPERANDAS.**

Quaestio II

Quaestio III: **AN. ET QUALI HOMO INDIGEAT GRATIA AD PERSEVERANDUM IN FUGA MALI, ET BONI PROSECUTIONE.**

Disputatio II: De Essentia, Causis, et variis Gratiae Divisionibus

Articulus I: De essentia gratiae

Quaestio I: An gratia sit quid increatum vel creatum, intrinsecum vel extrinsecum, substantia vel accidens.

Quaestio II: **UTRUM, ET QUALITER GRATIA HABITUALIS DISTINGUATUR A CHARITATE.**

Quaestio III: **AN, ET QUALITER GRATIA HABITUALIS AUGERI POSSIT ET MINUI, CORRUMPI ET DEPERDI.**

Articulus II: De causis gratiae

Quaestio I: An, et qualiter Deus sit causa efficiens gratiae.

Quaestio II: An gratia creetur, vel educatur de potentia animae.

Quaestio III: **AN GRATIA IMMEDIATE SUBIECTETUR IN SUBSTANTIA, AN VERO IN FACULTATIBUS ANIMAE.**

Articulus III: De divisione et multiplici specie gratiae

Sectio I

Sectio II

Sectio III

Sectio IV

Disputatio III: De effectibus et praeccellentiis Gratiae sanctificantis

Articulus I: De dispositionibus ad gratiam sanctificantem desiderandis

Quaestio I: An homo sese disponere debeat ad gratiam iustificationis.

Quaestio II: An, et qualiter actus fidei concurrat ad iustificationem.

Quaestio III

Articulus II: De ipsa justificatione formali

Quaestio I: AN IUSTIFICATIO IMPII FIAT PER IUSTITIAM INHAERENTEM ET INTRINSECAM, AN AUTEM PER IMPUTATIVAM ET EXTERNAM.

Quaestio II: UTRUM IN IUSTIFICATIONE IMPII FIAT VERE REMISSIO PECCATORUM.

Quaestio III

Quaestio IV: AN, QUOT, ET QUAENAM INTERVENIANT MUTATIONES IN IUSTIFICATIONE PECCATORIS.

Articulus III: De causa formali et foecunditate nostrae justificationis

Quaestio I: An gratia sanctificans sit actus vel habitus, isque unicus aut multiplex.

Quaestio II: An iustitia semel habita possit per peccatum amitti.

Quaestio III: An, et qualiter homo possit esse certus de statu suae iustificationis.

Quaestio IV: Quaestio Quarta. Quale et quantum sit iustificationis beneficii

Appendix I: De merito bonorum operum

Quaestio I

Quaestio II: QUOTUPLEX SIT MERITUM.

Quaestio III: QUOT, ET QUAE SINT CONDITIONES AD MERITUM.

Quaestio IV: **DE PRAEMIO ET OBIECTO MERITI.**

Tractatus II: De Virtutibus Theologicis

Disputatio I: De virtute fidei divinae

Articulus I: De objecto fidei

Quaestio I

Quaestio II: In quid fieri debeat nostrae fidei resolutio, tamquam in motivum certum et infallibile, tam propositionis credendorum, quam assensus nostri.

Quaestio III

Quaestio IV: An symbolum, quod dicitur Apostolicum, sit vera ab ipsis Apostolis editum.

Quaestio V

Quaestio VI: **UTRUM OBIECTUM FIDEI SIT ITA NECESSARIO VERUM, UT NULLATENUS EI FALSUM SUBESSE POSSIT.**

Articulus II: De habitu fidei

Quaestio I: Utrum detur habitus fidei infusae iugiter in nobis perseverans.

Quaestio II: **QUID, ET QUALIS SIT FIDES HABITUALIS.**

Quaestio III: IN QUIBUS SUBIECTIS INSIT FIDEI INFUSAE HABITUS.

Quaestio IV: A quo, et qualiter fidei habitus producatur.

Articulus III: De actu fidei divinae

Quaestio I: Quid et quotuplex sit actus fidei internus.

Quaestio II: **UTRUM ASSENSUS DIVINAE FIDEI SIT CERTIOR QUOLIBET ASSENSU SCIENTIAE VEL NOTITIAE NATURALIS.**

Quaestio III: An, et quomodo actus internus fidei sit necessarius ad salutem.

Quaestio IV: An, et qualis actus voluntatis praerequiratur ad actum fidei.

Quaestio V: An quomodo, et quando fides sit externa profitenda.

Disputatio II: De spe divinitus infusa

Quaestio I

Quaestio II

Quaestio III: Quodnam sit subiectum spei theologicae, seu in quibus illa reperiatur.

Disputatio III: De virtute charitatis

Quaestio I

Quaestio II

Quaestio III

↑ Top of work