Scotus Academicus, Tomus octavus: De Divino Gratiae Beneficio, et initium De Virtutibus Theologicis
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Divino Gratiae Beneficio
Praeludia I: Praeludia Theologica
Disputatio I: De Existentia et Necessitate Gratiae
Articulus I: De necessitate gratiae ad verum cognoscendum
Quaestio I: An possit homo in statu naturae lapsae, absque speciali divinae gratiae auxilio, omnes veritates naturales speculativas cognoscere.
Quaestio II: AN ET QUALITER GRATIA SIT NECESSARIA AD VERUM MORALE DETEGENDUM.
Quaestio III
Articulus II: De necessitate gratiae ad bonum faciendum
Quaestio I: UTRUM HOMO POSSIT SINE ULLA GRATIA VELLE ET OPERARI BONUM SUPERNATURALIS ORDINIS.
Quaestio II
Quaestio III
Quaestio IV: **AN ET QUOMODO GRATIA NECESSARIA SIT AD DILIGENDUM DEUM UT AUCTOREM NATURAE.**
Nota 1. Dei dilectionem esse duplicem, nempe naturalem, et voluntariam. Prior est ipsa naturae in Deum propensio, ut in finem ultimum et summum bonum; quaelibet enim creatura in Deum velut in suum auctorem, moderatorem, et finem, quodam amoris pondere propendens, insensibilia quidem motu naturali. bruta vero animantia sensitivo, creaturae autem rationales amore intellectuali, qui proprie dicitur dilectio. eo quod fiat cum advertentia et electione: posterior vero est ipsius rationalis creaturae in Deum tamquam in finem ultimum et summum bonum libera et effectiva propensio. — Rursus. dilectio voluntaria duplex est: alia nempe amicitiae, alia concupiscentiae. Prior est, qua dicimur amare amicum propter ipsum. volendo ipsi bonum ipsius tantum gratia: posterior vero dum id amamus, quod nobis convenit: sic amore concupiscentiae dicimur amare Deum, quando nobis eum adesse optamus vel gaudemus. Atque hic amor concupiscentiae duplex iterum constituitur: unus licitus. quo Deus ut ultimus finis a nobis diligitur : alter vitiosus, quo Deus diligitur a nobis instar medii cuiusdam, propter bona temporalia, ut nempe cupiditates nostras expleat. — Rursus, uterque amor tam benevolentiae, quam concupiscentiae adhuc est duplex, nimirum absolutus. et condicionatus. Prior procedit ex absoluta voluntate diligendi Deum, dum scilicet homo sic in animo suo constituit: volo diligere Deum : conditionatus vero, qui et inefficax appellatur, procedit ex conditionata voluntate tantum, v. g. dum homo sic statuit in corde: vellem Deum diligere toto corde, totisque viribus, si propter id voluptatibus, deliciis, ac divitiis, ut Christus Dominus indicat. non esset renuntiandum. Denique, absolutus amor adhuc duplex est: perfectus unus, imperfectus alter. Perfectus est, quo Deus sic diligitur, ut omnibus omnino rebus praefertur, cum proposito placendi ei in omnibus, etiam cum omnium aliorum bonorum iactura, qualis erat amor Pauli sic in animo suo constituentis, Romanorum 8. Certus sum, quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque Principatus, neque Virtutes. neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. Imperfectus vero est, quo Deus velut naturae auctor. vel iustitiae fons ac largitor diligitur, non tamen super omnia, nec caeteris praefertur. Prior dicitur amor Dei super omnia, posterior vero amor Dei cum omnibus. — Hic autem uterque amor Dei iterum est duplex: nimirum naturalis et supernaturalis. Naturalis est, qui non solum procedit a principio et voluntate solis viribus agente, sed etiam fertur in Deum ut auctorem naturae, ac bonorum omnium largitorem: sic Deum diligimus, quia nobis esse, vivere, et vitae bona largitus est. Supernaturalis pariter is est. qui non solum cum auxilio gratiae exercetur. sed etiam tendit in Deum, ut ipsius gratiae largitorem, et gloriae munificum datorem. Insuper, haec utraque dilectio dividitur in dilectionem Dei super omnia, et eam quae non est super omnia. Prior est, quae Deum rebus omnibus anteponit. ita quod paratius sit omnium potius bonorum iacturam pati, quam quidquam Deo ingratum facere. Posterior vero, nempe dilectio naturalis Dei super omnia. est qua afficitur quidem homo erga Deum, magis quam erga caetera, propter summam eius clementiam, sed non est paratus caetera abiicere propter servandam Dei legem, omni data occasione. — Rursus, dilectio Dei naturalis super omnia est duplex : alia quidem secundum quid, alia vero simpliciter. Prior est qua Deus amatur ab homine in ratione boni communis praecise. quod ut tale debet potius amari. quam quaelibet creatura, nam recta ratio praescribit, ut plus diligatur totum, et bonum commune, quam pars, et bonum particulare, quae utique dilectio communis est homini cum belluis et rebus inanimatis, necnon et daemonibus ac damnatis; unaquaque enim pars naturali quadam inclinatione operatur propter bonum commune totius, etiam cum periculo aut detrimento proprio. Manifestum est autem. quod Deus est bonum commune totius Universi, et omnium partium eius, unde quaelibet creatura suo modo plus amat Deum, quam seipsam. Dilectio vero Dei naturalis super omnia simpliciter ea est, qua amatur sub omni ratione et perfectione, quam habet intra ordinem naturae. ita quod creatura rationalis propter integritatem omnium perfectionum. quam in Deo deprehendit, eum plus diligat, quam caetera quaeque creata, in quibus minorem perfectionem cognoscit. — Denique amor Dei tam naturalis quam supernaturalis iterum duplex est, nimirum affectivus. et effectivus. Affectivus est propositum voluntatis statuentis Deum super omnia diligere, ei in omnibus placere, et vitare omnia quae possunt ei displicere. Effectivus vero est, quo homo Deum ita rebus omnibus anteponit in quibuslibet occasionibus, ut eius mandata et praecepta impleat.
Nota 2. Deum amari posse super omnia tribus modis: nimirum vel intensive, vel extensive, vel aestimative seu appretiative. Intensive quidem, quando summo voluntatis nisu diligitur, et actu ferventiore ac intensiore. quam sit quilibet amor, quo diligitur creatura. Extensive autem, in ordine ad durationem et perseverantiam amoris, dum videlicet diutius durat dilectio cuiuslibet alterius boni. Appretiative tandem et aestimative, quando ita Deus diligitur, ut pluris fiat. quam caetera bona, et eis anteponatur; sive interim cum bonis creatis comparetur in particulari, eisque praeferatur, sive diligatur absolute tamquam infinitum bonum, et quibuslibet aliis bonis longe praestantius. Hic autem amor exerceri potest dupliciter, nimirum vel volendo dumtaxat Deo suam inesse bonitatem et perfectionem; vel praeterea volendo ei bona creata exhiberi, puta honorem, cultum, et reverentiam ab omnibus creaturis, quamquam ille bonorum nostrorum non indigeat. — Porro hic non est quaestio, utrum per solas naturae vires Deus diligi possit super omnia tam intensive, quam extensive: tum quia neuter ex istis modis diligendi Deum super omnia exigitur a nobis; etenim modus intensionis, aut extensionis actus non cadit sub praeceptum: tum quia neuter quidquam confert ad praesentis quaestionis determinationem ; siquidem diversa ratio intensionis aut extensionis non inducit diversitatem ordinis atque speciei in actu; etenim actus remissior aut levioris durationis eiusdem est naturae et ordinis cum intensiore aut diuturniore, quando maxime caetera sunt paria.
Nota 3. Amorem Dei naturalem a supernaturali in multis discrepare: Primo quidem ratione connexionis, qua supernaturalis amor nectitur cum gratia habituali sive existenti, sive futura, sive possibili, cuius connexionis expers est amor pure naturalis. Secundo, quia supernaturalis amor praeter activitatem naturalem liberi arbitrii requirit infusum habitum charitatis, tamquam principium efficiens ipsius cum auxiliis gratiae in entitate supernaturalibus : naturalis vero, ultra vires activas naturae et principia naturae debita, non exigit principium aliquod. nec efficiens. nec formale, quod suapte natura infusum sit ac supernaturale. Tertio, quia ad amorem supernaturalem praecurrit necessario cognitio supernaturalis: ad naturalem vero naturalis. Quarto denique, quia amor supernaturalis elicitus a peccatore confert ad eius iustificationem, elicitus autem a iusto ad ampliorem beatitudinem: naturalis vero nec ad iustificationem, nec ad gloriam quidquam positive iuvat, sed solum negative, removendo obstacula et occasiones peccati. Praesens autem controversia non movetur de dilectione, quae sit quaedam natura in Deum propensio, cum enim haec tam irrationalibus et insensibilibus, quam ratione utentibus creaturis sit communis, certissimum est eam absque gratia posse haberi. Nec de dilectione Dei ut auctoris gratiae: nemo nanque dubitat ad eam dilectionem, utpote naturae vires excedentem, opus esse gratiae subsidio. Nec de amore concupiscentia vitioso, quo Deus diligitur tamquam medium ad obtinenda bona temporalia, et quia eorum est largitor; hic enim amor inordinatus est et culpabilis, ut docet S. Augustinus in Psal. 70. ubi ait: Qui propter beneficia terrena Deum quaerunt, non utique Deum. sed se quaerunt. Solum igitur in disputationem veniunt caeteri Dei amores, nempe appretiativus, et intensivus, concupiscentiae, et benevolentiae. Hic itaque tria maxime veniunt solvenda : Primum, an praeceptum de amando Deo naturae viribus possit impleri. Secundum, quonam amore perfecto Deus amari possit naturaliter. Tertium, an aequaliter caetera praecepta legis divinae ad proximum spectantia, absque ullo gratiae auxilio, impleri possint.
Conclusio prima. — DEUM DILIGI POTEST AMORE BENEVOLENTIAE NATURALI ABSQUE ULLO GRATIAE AUXILIO.
Probatur primo ex illo ad Rom. 1. Revelatur ira Dei de caelo super omnem impietatem hominum, eorum qui veritatem Dei in iniustitia detinent, quia quod notum est Dei manifestum est in illis: Deus enim illis manifestavit: invisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius virtus, et Divinitas, ita ut sint inexcusabiles. Quibus S. Paulus Gentiles, maxime Philosophos, impietatis et iniustitiae accusat, ita ut sint inexcusabiles, quod verum Deum non colant, amore videlicet et observantia, cultus enim praecipue in eius amore consistit, iuxta illud S. Augustini Epist. 120. Pietas cultus Dei est, nec colitur ille nisi amando. Si eis autem esset impossibilis talis cultus atque iustitia, iure possent excusari. et immerito accusarentur, quod deseruerint amorem iustitiae, et verum Dei cultum; nulla enim maior est excusationis ratio, quam impossibilitas; ergo manifeste supponit S. Paulus Gentiles posse Deum diligere : at haec potestas, quam in eis supponit Apostolus, pure naturalis est; siquidem oritur ex notione naturali Dei, quam ex visibilibus creaturis mutuari possunt; amor autem ex notione naturali possibilis pure naturalis est, notio enim naturalis non potest movere ad amorem supernaturalem: igitur, etc. — Confirmatur haec nostra ratiocinatio testimonio S. Ambrosii, qui expendens praefatum contextum, ait: Ex ipsa caeli fabrica intuitus illi ridetur Deus: idcirco enim tam pulchra astra condidit, ut ex his quantum, et quam admirabilis est Creator eorum possit agnosci, et solus adorari; per naturalem ergo legem reum facit genus humanum: potuerunt enim id per legem naturae apprehendere, fabrica mundi testificante, auctorem solum Deum diligendum, quod Moyses litteris tradidit. Quibus verbis S. Ambrosius significat infidelem, qui Deum non colit, ideirco reum iniustitiae accusari, quia notione naturali hausta ex fabrica creaturarum potuit apprehendere auctorem solum Deum amandum, et lege naturali obligatur ad eiusmodi dilectionem et amorem iustitiae. — Ipsi concinit S. Prosper, lib. 1. De vocatione Gentium, cap. 2. scribens: Secundum Scripturam credimus, et piissime confitemur, quod numquam universitati hominum divinae Providentiae cura defuerit. Quae licet exceptum sibi populum specialibus ad pietatem direxerit institutis, nulli tamen nationi hominum bonitatis suae dona substraxit, ut Propheticae voces, et praecepta legalia convincerentur in elementorum obsequiis, ac testimoniis accepisse. Inutile et inexcusabiles facti sunt, qui Deos sibi dona fecerunt, et quae creata erant ad utendum, venerati sunt ad colendum. Censet igitur Sanctus Prosper cum Sancto Paulo inexcusabiles infideles, qui creaturis deferunt cultum Creatoris, cum ex creaturarum naturali testimonio sufficientia habeant principia ad verum Dei, atque iustitiae cultum, et amorem, ad quem promovent populum fidelem Propheticae voces, et eloquia Scripturarum. — Eadem veritas denuo insinuatur ab eodem Apostolo Act. 14. ubi sermonem faciens de Gentibus, ait: Non sine testimonio semetipsum reliquit, benefaciens de caelo, dans pluvias, et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda nostra. Ubi per testimonium, quod Deus Gentibus reliquit interius movens corda, et ad obligationem orationis et dilectionis obsignans, significat rationem, quae ex creaturis veritatem et beneficentiam Creatoris colligit, ut exinde ad eius amorem et cultum stimulet. Quo etiam pertinet illud Act. 17. Definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum, quaerere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant. Quibus S. Apostolus declarat ex dispositione naturali temporum et rerum, posse Gentiles, non solum Deum quaerere, sed etiam amore et cultu velut attrectare atque invenire: Num, inquit S. Prosper, lib. 2. De vocatione Gentium, cap. 1. Colunt cunctaque caelestia, mare et terra, omniaque quae in eis sunt, consono speciei suae, ordinationisque concentu protestantur gloriam Dei, et praedicatione perpetua maiestatem suae loquuntur auctoris.
Probatur secundo auctoritate Conciliorum, quae dum definiunt gratiam necessariam ad diligendum Deum, non absque consilio, sed notanter adiungunt has particulas: (prout oportet ad salutem, aut ad vitam aeternam, aut ad iustificationem); quibus significant possibilem esse dilectionem Dei, quae non conferat ad salutem, quaeque pure sit naturalis, et fiat absque ullo gratiae auxilio. Sic autem loquitur Concilium Arausicanum secundum, maxime Can. 20. Nullus, inquit, diligere Deum sicut oportet, aut credere in Deum, aut operari propter Deum, quod bonum est, potest, nisi gratia eum, aut misericordia divina praevenerit: simili modo loquuntur Patres Concilii Africani apud Prosperum in Responsione ad cap. 8. Gallorum: sic pariter Tridentinum Sessione 6. Can. 3. Si quis dixerit sine praeveniente Spiritus sancti inspiratione, atque eius adiutorio hominem credere, sperare, diligere, aut paenitere posse, ut ei iustificationis gratia conferatur, anathema sit. Ex quibus sic argumentari licet: phrases Theologicae, quae in definitionibus Conciliorum inveniuntur, eo modo, eoque sensu intelligendae sunt, quo communiter a Theologis accipiuntur: at haec phrasis (prout oportet, sic accipitur a Theologis, ut significet possibiles actus moraliter bonos naturales, qui non fiunt sicut oportet, nec gratiam requirunt, et a quibus actus salutares, qui gratiam vendicant, discernuntur; ergo Concilia supponunt possibiles actus dilectionis Dei naturalis.
Probatur tertio, ex definitione summorum Pontificum, qui has propositiones Baii damnarunt, nempe hac num. 31. Distinctio illa duplicis amoris, naturalis videlicet, quo Deus diligitur ut auctor naturae, et gratuiti, quo Deus amatur, ut beatificator, vana est et commentitia. Item propositionem 37. Amor naturalis, qui ex viribus naturae exoritur, ex sola Philosophia per elationem praesumptionis humanae cum iniuria crucis Christi, defenditur a nonnullis auctoribus. Rursus propositionem 39. Omnis amor creaturae rationalis aut vitiosa est cupiditas, qua mundus diligitur, aut laudabilis illa caritas, quae per Spiritum sanctum in corde diffusa Deus amatur. Constat ergo admittendum esse aliquem amorem Dei naturalem, et solis liberi arbitrii viribus conceptum.
Probatur quarto haec eadem veritas auctoritate sanctorum Patrum: nam S. Basilius Homil. 9. Quod Deus non sit auctor malorum, ait: Unde iniquus est homo? Ex ipsius libera voluntate. Unde malus diabolus? Ex eadem praenituit causa; habebat enim et ipse liberam voluntatem, et insitam sibi potestatem, aut Deum sequendi, aut a bono discedendi. Quibus significat nobis insitam esse naturaliter potestatem Deum sequendi: sequimur autem Deum diligendo, et colendo. — Ipsi concinit S. Gregorius Nyssenus Catech. 5. Oportebat omnino nostrae naturae constructionem, inquit, ut per vim sibi insitam cognosceret id, quod est supremum, ut teneretur desiderio divinae aeternitatis. Quibus refert in ipsam constructionem naturae et vim ei insitam Dei notionem, et desiderium aeternitatis. — Huic potissimum veritati adstipulatur S. Augustinus: Primo namque docet homini inesse naturalem inclinationem, et innatum appetitum in amorem Dei: sed innatus appetitus non potest ferri in amorem supernaturalem: subindeque versatur circa amorem et dilectionem Dei naturalem. Hanc rationem admittunt adversarii. Maior autem probatur ex illo libri 1. Confessionum, cap. 1. Fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Quae inquietudo nascitur ex ipsa creatione et conditione naturae rationalis, quae sicut ad amandum Deum creata est, ita nec potest in ullius rei creatae amore conquiescere, non magis ac lapis extra suum centrum. — Secundo, iuxta S. Augustini doctrinam, naturale est rationali creaturae adhaerere Deum per dilectionem: sed ita adhaerere non optaret, nisi talis amor ei esset naturalis: ergo, etc. Latet maior illis omnibus locis, quibus significat vitium ideirco esse naturae malum, quia ipsam separatur a Deo, cui adhaerere conveniebat. Sic maxime lib. 12. De Civit. Dei, c. 1. Cum citium creaturae rationalis dicitur, quod non adhaeret Deo, hine aperte declaratur eius naturae ut Deo adhaereat convenire. Igitur cum recedere a Deo sit vitium naturae, ipsius naturae perfectio est Deo per dilectionem adhaerere. — Denique mens S. Augustini potissimum deprehenditur, quia probat celebre Philosophorum Platonicorum placitum, qui docebant beatitudinem naturalem hominis in hac vita constitutam esse in contemplatione et amore Dei: sed illi Philosophi non alium Dei amorem, quam naturalem, et ex solis naturae viribus oriundum agnosebant: ergo cum eis supponit S. Augustinus amorem Dei in entitate naturalem, et ex solis principiis naturae possibilem. Maior patet, illi namque Philosophi omnis fidei infusa, et gratiae in entitate supernaturalis ignorantes fuerunt. Probatur minor ex eodem S. Augustino lib. 8. De Civit. Dei, c. 5. Si ergo, inquit, Plato Dei huius imitatorem, cognitorem, amatorem dixit esse sapientem, cuius participatione beatus sit, quid opus est excutere ceteros? quorum nulli nobis quam isti propius accesserunt. Et lib. 10. cap. 1. de iisdem Platonicis sermonem faciens, ait, eos negare quemquam futurum beatum, qui non illi uni optimo, qui est incommutabilis Deus, puritate casti amoris adhaeserit. Ergo menti et doctrinae sancti Augustini conforme est, possibilem esse amorem Dei in entitate naturalem.
RESPONENT ADVERSARII, illum amorem, in quem beatitudinem huius vitae retulerunt Philosophi, ab eodem Augustino supernaturalem censeri: quippe in ipsam gratiam illum revocat, nam lib. 11. cap. 25. ex Platonis mente Deum praedicat amoris, quo bene beateque vivitur, inspiratorem, et suavitatis intimae largitorem. Et lib. 22. cap. 22. refert ex Tullio nullum datum a dis esse donum maius, nec potuisse dari quam hunc amorem. — Contra, beneficium, in quod hunc amorem revocarunt Philosophi, non est ordinis supernaturalis, sed naturalis pertinens ad creationis gratiam, et Deum ut auctorem et provisorem naturae; quod utique colligitur primo, quia eodem modo loquuti sunt Platonici de sapientia et cognitione Dei, ac de eius amore; sapientia autem et cognitio Dei, quam habuerunt, fuit in entitate naturalis, utpote vel per ingenitum lumen, vel per discursum naturalem, a creaturis comparata. Secundo, hoc ipsum docet S. Augustinus eodem c. 25. ubi ait: Quia natura nostra, ut esset, Deum habet auctorem, proculdubio, ut vera sapiamus, ipsum debemus habere Doctorem; ipsum etiam, ut beati simus, suavitatis intimae largitorem. Quibus significat nos eodem modo accipere a Deo ipsius amorem et notitiam, quo habuimus naturam: at natura collata fuit a Deo ut auctore naturae: ergo ab eodem proficiscitur ille amor, quem Platonici ad beatitudinem requirebant. — Sanctissimo Doctori subscribunt eius discipuli, nam S. Fulgentius, lib. De fide, c. 3. Deus, inquit, diligendi ac cognoscendi se nonnisi Angelis, et hominibus indidit facultatem... Quibus propter arbitrii libertatem, quae maxime debuit intellectuali creaturae conferri, ita cognoscendi, ac diligendi se facultatem, voluntatemque donarit, ut eam unusquisque et habere posset, et perdere. Quibus verbis declarat protestatem concessam a Deo diligendi se eodem modo, quo concessa tuerat potestas se cognoscendi: sed potestas cognoscendi Deum competit solis naturae viribus: ergo et potestas eum diligendi. — Concinit S. Prosper lib. 2. De vocatione Gentium, cap. 1. ubi ait: Caelum quippe, ac terra, et mare, omnisque creatura, quae videri, atque intelligi potest, ad hanc praecipue disposata est hominis veneris utilitatem, ut natura rationalis de contemplatione tot specierum, de experimentis tot donorum, ac perceptione tot munerum, ad cultum et dilectionem sui imbueretur auctoris: igitur S. Prosper existimat finem praecipuum condendi creaturas corporeas non esse hominis utilitatem temporalem, sed spiritualem et honestam, quae de cultu, et dilectione auctoris naturae, quam omnia creata provocant, percipitur. — Subscribit Sanctus Anselmus in Monologion, cap. 66. Nil aptius, inquit, quam rationalem creaturam ad hoc esse factam, ut summam essentiam, et super omnia bonum amet, sicut ipsa est summum Bonum, immo ut nil amet, nisi illam, aut propter illam: igitur amor Dei, et creaturarum propter Deum, est finis naturalis ipsius animae rationalis, subindeque per amorem naturalem, tamquam medium congruum obtinendus.
Probatur denique ratione theologica: illud voluntas amare potest naturaliter, quod intellectus naturae viribus potest cognoscere: sed intellectus potest cognoscere Deum solis arbitrii viribus: ergo et voluntas potest illum amare. Maior constat auctoritate sanctorum Patrum, nam S. Athanasius, tractatu De definitionibus, columna 3. Quidquid intelligit, inquit, constat quod illud voluntate ducatur. S. Fulgentius ad Monimum, cap. 18. Nec inesse potest ullatenus ratio, nisi ei posset inesse creatoris dilectio. S. Damasc. De duabus voluntatibus Christi: Homo, inquit, qua rationis particeps est, rationem ducem in appetendo sequitur. Est igitur voluntas naturalis quaedam appetitio rationis, sensuique consentanea, quae solum naturalibus accommodatur, naturae autem voluntates, sunt primum, ut Dei legibus pareamus: natura enim homo Dei servus est. Constat igitur potestati intelligendi annecti potestatem naturalem volendi bonum, quod intelligitur. — Secundo, lex naturalis praecipit et consulit dilectionem Dei prae omnibus bonis creatis, quia Deus innotescit naturali ratione prae illis omnibus amore dignus: sed nativa lex non potest praecipere, nec consulere amorem impossibilem, qualis esset amor Dei, secluso gratiae beneficio, si ille non esset naturalis: ergo revera talis Dei amor naturalis concedendus est. — Tertio, amore benevolentiae naturali prosequimur parentes, benefactores, et amicos: ergo pari iure possumus Deum diligere. Consequentia patet; siquidem ratio pure naturalis motiva potest suggerere voluntati, quibus efficacius excitetur ad diligendum Deum quam ad amorem parentum, benefactorum, et amicorum: sive enim naturalia beneficia praetendas, sive bonorum communionem spectes, sive vincula quibus aliis hominibus adstringimur observes, altiora multo sunt, quae ratio naturalis, in Deo ad provocandum eius amorem, investigare, et assequi potest. Ergo si motiva humana possunt a voluntate creata amorem benevolentiae adeo efficacem obtinere, ut interdum commoda temporalia, immo etiam et vitam ipsam interdum pro parentibus, et benefactoribus contemnamus, cur negabimus motiva divina ratione naturali proposita eumdem amorem obtinere posse?
Obiicies. 1. Scriptura sacra nullius amoris Dei meminit, nisi illius, qui ex charitate est, quique ad aeternam vitam perducit: sed ille non est naturalis: ergo nullus Dei naturalis amor ex sacra Scriptura admittendus est.
Respondeo. Primo, negando maiorem; nam ex prima huiusce Conclusionis probatione constat, S. Apostolum sufficienter amorem Dei naturalem designasse, dum ait Gentes esse inexcusabiles, quod Deum naturaliter noverint, non autem coluerint adorando et amando. Respondeo secundo, distinguendo maiorem: Scriptura sacra illius amoris Dei naturalis non meminit, explicite, et expresse, concedo: implicite, et virtualiter, nego. Adde quod Scripturae sacrae finis ac scopus praecipuus sit amorem Dei supernaturalem hominibus commendare; propterea quod ille solus Deo sit dignus, solusque ad eius possessionem et fruitionem perducat, unde solius illius amoris supernaturalis expresse meminit.
Obiicies. 2. Varia S. Augustini testimonia, quibus quinque praecipue capita videtur astruere: Primum quidem est, quod amor benevolentiae Dei sit purus, et castus, quo Deus gratis, et absque spe ullius lucri diligitur: sed iste amor solis viribus naturae impossibilis est, quia ad eum spiritum gratiae desiderat S. Augustinus, ut constat ex Commentario in Psalmum 118. Sermone 3. et lib. 5. Contra Iulianum, c. 3. Ipse Deus, inquit, adest et menti illuminando, et concupiscentiae superandae, et molestiae perterendae; hoc enim totum recte fit, quando fit propter ipsum, idest, quando gratis amatur ipse; qualis amor nobis esse non potest, nisi ab ipso. — Secundum est, quia qui diligit Deum, diligit veritatem, et rectitudinem: Deus enim est omnis virtutis rectitudo, et veritas, ex S. Augustino lib. 2. De libero arbitrio, c. 10: veritas autem, et rectitudo moralis diligi non potest absque spiritu gratiae, ut idem docet pluribus, maxime lib. De corrept. et gratia, cap. 2. Quando id agunt homines sicut agendum est, idest cum dilectione, et delectatione iustitiae, suavitatem, quam dedit Dominus, se accepisse gaudeant. — Tertium est, quod quidquid non fit ex timore poenae, fit ex amore iustitiae et veritatis, qui amor charitas est ex Deo, ut docet lib. De spiritu et littera, cap. 14. ubi postquam dixit necessarium esse homini Spiritum sanctum, quo fiat in animo eius delectatio, dilectioque summi illius atque incommutabilis boni, quod Deus est, a quo habet, ut sit, subiungit: Nam neque liberum arbitrium quidquam, nisi ad peccandum valet, si lateat veritatis via, et cum id quod agendum, et quo nitendum est apparuerit non lateat, nisi etiam delectet, et ametur, non agitur, non suscipitur, non bene vivitur. Postea ostendit hunc amorem esse charitatem, quae est ex Deo: Ut autem, inquit, diligatur, charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, non per liberum arbitrium, quod surgit ex nobis, sed per spiritum sanctum, qui datus est nobis. — Quartum est, quod secundum eius doctrinam omnis voluntas aut bona sit, aut mala: et omnis voluntas bona sit ex gratia. Ita docet lib. 2. De peccatorum meritis, cap. 18. Si ergo, inquit, voluntas aut bona est, aut mala, et utique malam non habemus a Deo, restat ut bonum voluntatem habeamus ex Deo. — Quintum, quia una ex capitalibus inter Pelagium et Ecclesiam Catholicam controversia fuit, utrum diligi possit Deus super omnia per solas naturae vires; quod utique negabat S. Augustinus lib. De gratia et libero arbitrio, cap. 18. Unde, inquit, est in hominibus charitas Dei, et proximi, nisi ex ipso Deo? nam si non est ex Deo, sed ex hominibus, vicerunt Pelagiani; si autem ex Deo, vincimus Pelagianos: ergo ex S. Augustino nullus est amor Dei naturalis.
Nego consequentiam. Et ad omnes illos praefatos contextus dico S. Augustinum nihil aliud intendere, quam omnem Dei amorem conducentem ad salutem, nonnisi Deo conferente et inspirante, haberi posse, ibi enim solum agit de amore salutari, ut colligere est, tum quia de aliis virtutum actibus, ad quos gratiam auxiliantem desiderat, semper in ea acceptione contra Pelagianos disseruit; illi namque non alio sensu virtutum actus solis naturae viribus tribuebant, quam salutares, et meritorios vitae aeternae: ergo multo magis sermonem faciens de amore benevolentiae divinae, qui omnium perfectissimus est, solum censendus est loqui de amore salutari; tum quia Pelagiani nullum agnoverunt amorem Dei non salutarem et meritorium, quantumvis solis naturae viribus elicitum; sed omnem etiam naturalem amorem profitebantur salutarem, ideirco totus Augustini scopus fuit stabilire necessitatem gratiae ad omnem actum salutarem et meritorium; tum denique quia S. Augustinus dumtaxat sermonem facit de amore, quem Scriptura sacra commendat; hic autem supernaturalis est, utpote ducens ad Dei possessionem: unde idem Augustinus sui ipsius interpres, lib. 1. Contra Iulianum, cap. 3. ait: amor, quo pervenitur ad Deum, non est nisi a Deo Patre, per Iesum Christum cum Spiritu sancto.
Urgebis. Sanctus Augustinus charitatem infusam et amorem Dei continuo reciprocat, charitatem definiens solum per amorem Dei, ut constat ex Sermone 13. et 15. De verbis Apostoli; charitas autem amor supernaturalis est: ergo nullum alium sanctus Augustinus agnovit. — Respondeo, sanctum Augustinum ideirco charitatem per amorem Dei definire, quia nempe cum solum dissereret de amore salutari, non distinguebat amorem Dei in naturalem, et supernaturalem; sed solum supernaturalem commendabat, qui revera a charitate non distinguitur, adeoque merito possunt per invicem definiri.
Obiicies. 3. Si bonitas Dei posset amari amore naturali et supernaturali, etiam veritas revelans Dei posset credi fide naturali et supernaturali, cum sit par utriusque ratio: at veritas Dei revelans non potest credi fide naturali: ergo ne bonitas amari amore naturali. — Nego minorem; prima namque veritati revelanti possumus assentiri, non solum assensu supernaturali, sed etiam naturali; et reipsa ita assentiuntur haeretici mysteriis fidei non controversis a se creditis; illi namque non habent habitum fidei supernaturalem, ut diximus in tractatu De Fide.
Obiicies. 4. Si possibilis amor esset Dei naturalis, posset ille haberi absque gratia habituali iustificante; siquidem talis gratia non est principium elicitivum amoris naturalis: sed consequens est falsum, quia si potest esse amor benevolentiae naturalis hominis ad Deum, etiam posset peccator in peccato manens amicus Dei fieri, hoc autem absurdum est; Deus enim peccatores non diligit, sed odio habet. — Distinguo minorem: homo in peccato manens esset amicus Dei, secundum quid, et imperfecte, quatenus nempe Deus diligeret bonum aliquod naturale prout est naturae auctor, concedo: amicus perfecte, et absolute, ita ut Deus velit ipsi suam fruitionem, et possessionem, nego. ⟦Adde: num⟧ absurdum non sit hominem Deum diligere amore naturali, qui sufficiat ad amorem amicitiae illius cum Deo, quin homo redametur a Deo eodem amore amicitiae propter maculam, et faeditatem peccati; non enim raro inter homines contingit, ut qui graviter alium offendit, offensum amore amicitiae diligat, quin offensus eum redamare velit.
Obiicies 5. Nullus amor amicitiae potest esse inter Deum et hominem, ut docet Aristoteles 8. Ethic.: atqui omnis amor benevolentiae est amor amicitiae: ergo nullus potest esse amor benevolentiae inter Deum et homines. — Respondeo primo, distinguendo maiorem: nullus potest esse amor amicitiae inter Deum et homines, si amicitia sumatur stricte, pro benevolentia mutua, et aperta, et inter pares, concedo: si sumatur in latiori significatione pro amore, quo quis alteri bene vult propter ipsum, nego. Siquidem Deo velle possumus omnia bona, quae sunt illi interna, et naturalia per complacentiam, necnon externa ei desiderare, puta gloriam, laudem, et cultum. Respondeo secundum, negari posse minorem: etsi enim benevolentia et amicitiae interdum pro uno eodemque usurpentur, inter illa tamen hoc discrimen intercedit, quod amicitiae includit unionem aliquam affectus erga rem amatam; unde amans tendit in amatum, tamquam in aliquid sui, et ad se pertinens, sive tamquam alterum ad se: hinc tritum illud, Amicus est alter ego: at vero benevolentia dicit tantum simplicem affectum erga alium, quo ei bonum aliquod optamus: quod utique contingere potest, etsi inter nos et illum verus amor non intercedat, quo eum secundum se diligamus; sic v. gr. dum histrionem melius partes suas exequentem conspicimus, amplius ei praemium optamus; quamvis tamen nullo vero amore illum secundum se diligamus; imo etiam eum hominem infamem contemptui habeamus.
Obiicies 6. Natura inclinat tantum ad bonum ut sibi conveniens, et unicuique proprium, ut docet Aristoteles supra laudato loco: atqui amor quem haberemus circa Deum non esset circa bonum proprium, sed commune: ergo iste amor non est naturalis homini. — Distinguo maiorem: natura inclinat ad bonum cuique proprium, huc sensu quod nihil ametur, nisi sit nobis aliqua ratione coniunctum, et ad nos pertinens, concedo: quasi nobis esset particulare, et in usum proprium tantummodo cedere deberet, nego: nam et matres filios suos honesta dilectione prosequuntur, etiamsi ab eis nihil utilitatis sperent vel expectent.
Obiicien denique: Si posset esse amor benevolentiae naturalis hominis ad Deum, posset peccator in peccato remanens esse amicus Dei: sed falsum consequens: ergo et antecedens. — Distinguo maiorem: poterit esse amicus Dei secundum quid, et imperfecte, in quantum Deus diliget in eo bonum quoddam naturale, concedo: amicus Dei perfecte, et ita ut Deus velit ipsi bonum supernaturale, nego: nam hanc amicitiam Dei perfectam nemo habet, nisi iustus, et sanctus.
Conclusio secunda. — POTEST HOMO NATURALIBUS VIRIBUS DILIGERE DEUM SUPER OMNIA; NON QUIDEM AMORE EFFICACI, ET EFFECTIVO PERFECTE, ET IN QUIBUSLIBET OCCASIONIBUS: SED AFFECTIVO, ET PER ALIQUOD BREVE TEMPORIS INTERVALLUM OMNI GRAVIUM PERTURBATIONUM MOTU VACUUM.
Probatur prima pars a Doctore in 3. dist. 27. n. 13. Primo quidem, ratio naturalis dictat inter diligibilia esse unum summe diligibile: et consequenter diligibile plusquam caetera omnia: sed eadem ratio dictat illud summe diligibile esse Deum: ergo eadem ratio dictat Deum esse diligendum super omnia: atqui voluntas potest naturaliter, et absque ullo habitu supernaturali super omnia diligere id quod per rationem naturalem proponitur summe diligibile: ergo voluntas potest naturaliter Deum diligere super omnia. Maior argumenti constat. Cum enim in obiectis diligibilibus sit ordo quidam, et gradus perfectionis, ita quod unum altero censeatur perfectius diligibile, ne fiat progressus in infinitum, debet admitti aliquod summe diligibile, et omnem in se diligibilitatem, et perfectionem continens. Minor etiam est evidens; nempe quod illud obiectum, quod ratio naturalis demonstrat esse summe diligibile, sit Deus: quia alias sequeretur quod charitas inclinaret ad summe diligendum illud quod ratio naturalis dictaret non esse summe diligendum. Probatur autem subsumptum: si voluntas non posset diligere quidquid per intellectum proponitur diligendum eo modo quo diligendum exhibetur, sequeretur quod non haberet libertatem ad illam dilectionem formandam, et consequenter, quod non esset malum si naturaliter diligeret aliquid aliud plusquam Deum: non enim peccatum ipsi deputaretur quod diligat se plusquam Deum, si non posset Deum naturae viribus plusquam se diligere.
Probatur secundo: Si non posset quis absque habitu infuso Deum super omnia diligere, sequeretur quod aliquis ubi experiretur se Deum plusquam caetera diligere, posset deprehendere se habere habitum charitatis infusae, et consequenter quod sit in statu gratiae: sed hoc aperte militat in Scripturam sacram pluribi significantem, quod nemo sciat utrum sibi sit dignus: adeoque oportet quod dilectione naturali, et absque ullo habitu infuso, creata voluntas possit Deum super omnia diligere.
Probatur tertio: Quia secundum Philosophum 9. Ethicorum cap. 9. fortis politicus debet se morti exponere pro salute reipublicae, cuius est membrum; et consequenter debet magis amare rempublicam quam seipsum, sed recta ratio non magis dictat, quod aliquis debeat se morti exponere propter salutem Reipublicae, aut quod debeat illam diligere plusquam se, quam quod debeat exponere se mortis periculo propter Deum, et eum magis amare, quam seipsum; ergo ratio naturalis dictat Deum esse amandum plusquam seipsum. Sequela patet: neque enim certa ratio poterit dictare voluntati id esse faciendum, quod ipsa voluntas nequit facere. Maior etiam constat: nam recta ratio suadet partem esse exponendam periculo pro obtinenda salute totius, membrum amputandum pro conservanda sanitate aliarum partium corporis: igitur etiam hominem fortem stimulat ut morti sese constanter obiiciat pro conservanda republica, et eius pace, ac incolumitate tuenda.
Probatur quarto: Duobus modis auxilium gratiae necessarium fingari potest ad aliquem actum eliciendum. Primo, ut principium illius physicum; quando voluntas ex se intrinsece non habet vires sufficientes ad eiusmodi actum, sed est illi improportionata. Secundo, ut principium morale impedimenta removens: quando voluntas ex se quidem habet sufficientes vires naturales ad effectum illum: quoad usum tamen, sive exercitium operis, non potest illas veluti explicare propter impedimenta occurrentia, quae ut tollantur aut vincantur, eget auxilio. Neutrum autem hic dici potest: tum quia ille actus est in se naturalis, et non superat internam facultatem liberi arbitrii; tum quia in usu illius non semper occurrunt difficultates, quae gratiam postulent ad eas superandas: ut v. gr. in amore concupiscentiae, quo Deus amatur ut bonum nostrum per modum simplicis complacentiae, aut desiderii efficacis, aut conditionati, vel sine consideratione difficultatum, quae in illius boni efficaci prosecutione occurrunt; hic enim amor nullam habet difficultatem, quae gratiam requirat. Idemque dico de amore benevolentiae sive amicitiae, quo Deus amatur, ut in se bonus ratione sui, atque etiam ut summe bonus, et excellens super omnia: complacendo sibi in bonis divinis, ac ideo volendo suam summam excellentiam, et omnia bona interna et externa expectata confuse, et abstracte a difficultatibus, atque etiam aliquatenus volendo illi placere in omnibus, infirma quadam et imperfecta taciteque limitata voluntate. His incommodis potest veluti obiter amari Deus etiam aliquatenus super omnia confuse, absque difficultate naturaliter insuperabili.
Obiicies 1. Non potest voluntas per vires suas naturales efficaciter velle id quod praestare per easdem vires non potest: atqui non potest voluntas in effectu Deum diligere super omnia, ut auctorem naturae propriis viribus in statu naturae lapsae: ergo neque potest concipere per naturae vires propositum diligendi Deum super omnia. — Respondeo negando maiorem: Nam sicut Rex aliquis potest velle efficaciter, seu habere propositum efficax consequendi victoriam per seipsum, licet non possit revera victoriam obtinere, sine militum suorum auxilio, vel alicuius Principis potentioris: ita potest homo naturaliter velle semper diligere Deum super omnia secundum affectum, etsi nequeat in effectu sine gratia Dei diligere Deum super omnia, atque eum rebus omnibus in quibusvis occasionibus praeferre.
Obiicies 2. Actus praestantissimus humanae voluntatis propriis eius viribus fieri nequit: atqui dilectio Dei super omnia est actus praestantissimus humanae voluntatis: ergo naturali eius voluntate fieri non potest. — Distinguo minorem: Dilectio Dei, ut auctoris gratiae et gloriae, est actus praestantissimus humanae voluntatis, concedo: ut auctoris naturae, nego: Vel aliter, est praestantissimus inter actus naturales, concedo: inter omnes eiusdem voluntatis actus cuiuscumque sint ordinis, nego.
Instabis: Plerique actus interiores dilectione Dei sine gratia fieri nequeunt: v. g. actus fortitudinis cuiusdam heroicae, dilectio inimicorum, &c.; ergo multo minus dilectio Dei potest absque gratia elici. — Distinguo antecedens: Illi actus fieri nequeunt propter difficultates illis annexas, concedo: ob rationem obiecti, nego: sublatis enim difficultatibus emergentibus ab extrinseco, naturalius est, proindeque facilius Deum diligere, quam caetera omnia; quia quo plus aliquid habet veritatis, si ad nos aliquatenus pertineat, in id naturali et maiori impetu voluntas tendit.
Obiicies 3. Si posset quis naturae viribus Deum diligere, posset etiam eadem virtute omnia eius praecepta observare: siquidem mandatorum observantia dilectionis est argumentum: sed nullus potest omnia divina praecepta observare naturae viribus: ergo nec ita Deum diligere. — Distinguo maiorem: Si Deum super omnia diligeret amore tam affectivo, quam effectivo constanter, perfecte, et omni data occasione, concedo: si tantum Deum diligat amore affectivo, necnon et effectivo dumtaxat imperfecto, nego: Deus autem naturae viribus diligi non potest effective, constanter, in quibuslibet occasionibus, ut probabit Secunda pars Conclusionis: Nam ut Deus constanter et efficaciter diligatur, oportet ut contra quavis impedimenta et quascumque difficultates amor ille firmiter teneatur; ita quod voluntas parata sit absolute et efficaciter quantum est de se Deo in omnibus placere, ninniaque ei displicentia devitare: sed talis amor haberi nequit natura viribus: sicut enim homo in statu naturae corruptae habet moralem impotentiam ad diu servanda divina mandata, et tentationes supernaturaliter vitandas: sic et ad diligendum Deum efficaciter et constanter, atque etiam tam perfecto affectu, ut vi illius affectus super omnia illi adhaeret, tanta enim perfectio superat naturae corruptae fragilitatem, et propensionem ad bona sensibilia, a quibus non potest sine auxilio gratiae suum affectum remorere. Ideo quod amor ille effectivus super omnia, vincere debeat omnia peccata mortalia, vel in effectu, si occurrunt, dum ipse actualis est: vel in affectu, quia includit propositum de se efficax vitandi id omne, quod tali amori est contrarium: at vero impossibile est homini lapso vincere omnia peccata, etiam quie legi naturali adversantur, sine speciali gratiae subsidio: ergo etiam impossibile est ut habeat Dei dilectionem victricem omnium talium peccatorum per propositum efficax illa cavendi.
Conclusio tertia. — DEUS AMARI NEQUIT, UT AUCTOR GRATIAE, ET GLORIAE, BENEVOLENTIA PERFECTA VEL IMPERFECTA, SINE SPECIALI GRATIAE BENEFICIO. Patet haec veritas sufficienter ex iis, quae diximus,
Probaturque illis omnibus Scripturae textibus, quibus Dei perfectus amor divinum reputatur beneficium. Sic Romanorum 5. Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ephesiorum 6. Pax Fratribus, et charitas cum fide ex Deo Patre. 1. Ioannis 4. Charitas ex Deo est, quos textus expendens S. Augustinus libro De gratia, et libero arbitrio cap. 19. ait: Magna sunt haec, sed dicunt omnis a Deo. inquit Patre, et Domino Iesu Christo: Ergo magna haec bona sunt Dei dona.
Probatur item ex Conciliis, maxime autem Milevitano decernente Canone 1. Cum dicat Apostolus: Scirentia inflat, charitas edificat. valde impium est, ut credamus ad eam quae inflat nos habere gratiam Christi, et ad eam quae redificat non habere, cum utrumque sit Dei donum, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus. Similiter Concilium Tridentinum Sess. 6. Canone 3. sic statuit: si quis dixerit sine praeveniente spiritus s. inspiratione, atque eius adiutorio, hominem credere, sperare, diligere, aut poenitere posse sicut oportet, ut vi iustificationis gratia conferatur, anathema sit.
Suffragatur etiam ratio. Cum enim amor Dei, ut auctoris gratiae, habeat obiectum formale ordinis supernaturalis, necesse est ut ipse amor sit eiusdem ordinis; actus enim specificantur ab obiectis formalibus in quae tendunt. Insuper, praedictus amor est effectus perfectae pietatis, Deus enim praecipue amore colitur, ut docet S. Augustinus Epistola 29. Pietas, inquit, est cultus Dei, qui praecipue diligendo exhibetur. Actus autem pietatis perfecte fieri non potest absque gratia: ergo etc. Denique, amor Dei super omnia ut auctoris gratiae est ultima dispositio ad iustificationem, ut probabimus intra: haereticum autem est asserere, hominem posse viribus propriis sese disponere proxime ad iustificationem, ut docet S. Augustinus libro 1. ad Bonifacium, capite ultimo: ergo pari ratione haereticum est dicere, Deum gratiae largitorem posse super omnia ab homine lapso sola liberi arbitrii virtute diligi. Quam utique veritatem fusius explanabimus et confirmabimus efficacius in disputatione de charitate divina.