Scotus Academicus, Tomus octavus: De Divino Gratiae Beneficio, et initium De Virtutibus Theologicis
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Divino Gratiae Beneficio
Praeludia I: Praeludia Theologica
Disputatio I: De Existentia et Necessitate Gratiae
Articulus I: De necessitate gratiae ad verum cognoscendum
Quaestio I: An possit homo in statu naturae lapsae, absque speciali divinae gratiae auxilio, omnes veritates naturales speculativas cognoscere.
Quaestio II: AN ET QUALITER GRATIA SIT NECESSARIA AD VERUM MORALE DETEGENDUM.
Notandum 1. Veritates practicas esse in duplici differentia: nam alia sunt de operibus artis, et vocantur mechanicae, de quibus eadem est ratio ac de speculativis: aliae vero dicuntur morales, quae vide- licet hominum mores probe, iusteque instituendos spectant. Rursus veritates morales, vel spectantur ut universales, qualia sunt principia generalia morum, puta, quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris: Deus est colendus: parentes sunt honorandi, etc.; vel particulares, ut quod hic et nunc sit honorandus parens, eleemosyna huic vel illi pauperi eroganda est. Hic autem non est sermo de veritatibus universalibus, quia earum notitia eadem est cum cognitione veritatum speculativa- rum; sed tota difficultas versatur maxime circa veritates particulares, quatenus videlicet spectantur cum omnibus circumstantiis requisitis ad bene agendum moraliter.
Notandum 2. Veritatem practicam dupliciter posse cognosci natu- raliter: videlicet, vel per lumen singulis hominibus ingenitum, quo quisque natura duce ac docente, et absque ullo ratiocinio, vel emen- dicato aliunde lumine, novit hoc et illud esse bonum aut malum, sequendum vel fugiendum; vel per lumen comparatum et acquisitum beneficio ratiocinii, aut studii, quo quisque potest deprehendere, quid rectae rationi conveniat aut disconveniat, nedum in genere, sed etiam in particulari. Hic autem non est sermo de notitia ingenita; certum est enim illam natura sortem sequi, ita quod ubi vegetior est intel- lectus, etiam praestantius affulget ingenitum lumen, quo clarius ap- pareat, quid sequendum sit, quidve fugiendum secundum internum conscientiae dictamen: proindeque sola difficultas solvenda restat, an quisque per comparatum naturale lumen possit quaslibet veritates pra- cticas in speciali detegere, absque ullo gratiae actualis subsidio.
Notandum 3. Veritates practicas quasdam esse tantae perfectionis ac sublimitatis, ut nonnisi Deo revelante possint agnosci, quales sunt illae omnes, quae hominem Christianum et Evangelicum informant ac illustrant; dicunturque veritates et virtutes Evangelicae, ut abne- gatio sui ipsius, voluntaria paupertas. Aliae vero sunt inferioris gradus et ordinis, quae ad hominem spectant intra solam naturae et rationis lineam consistentem, quaeque, ut diximus, innotescere possunt per lumen ingenitum, vel comparatum. Hic non est difficultas de veritatibus primi ordinis, sed dumtaxat de veritatibus practicis posterioris ordinis, de quibus quaeritur, an absque speciali gratiae excitantis et adiuvantis beneficio possint deprehendi.
Conclusio prima. — POTEST HOMO IN STATU NATURAE LAPSAE COGNOSCERE VERITATES ALIQUAS MORALES, ABSQUE SPECIALI GRATIAE SUBSIDIO.
Probatur primo ex Apostolo ad Romanos 1. dicente, Gentiles Phi- losophos fuisse inexcusabiles in sua idololatria et morum deprava- tione, quia cum Deum cognorissent, non sicut Deum glorificarunt: censet ergo Philosophos naturali lumine novisse Deum esse glorifi- candum, alias non peccassent, ipsi gloriam et debitum honorem non reddendo; sicut enim peccatum quodlibet voluntarium est, ita sup- ponit iudicium et notitiam de re facienda. Insuper idem Apostolus, cap. 2. ait: Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt faciunt; eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui osten- dunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum: idest ostendunt se naturae viribus, et per inge- nitum lumen cognoscere quid agendum, quidque fugiendum sit di- ctante naturali lumine: igitur quemadmodum lumen naturale intel- lectus speculativi adhuc etiam in statu naturae lapsae viget, et sufficit ad deprehendendas veritates speculativas; sic etiam viget, et adhuc subsistit lumen naturale synderesis, sive intellectus practici ad co- gnoscendas veritates morum. Nec refert, quod S. Augustinus cap. 27. lib. De spiritu et littera, referat hunc locum ad Gentiles pertinentes ad gratiam Mediatoris; non enim ibidem improbat sententiam eorum, qui illum referunt ad Ethnicos infideles.
Probant eamdem veritatem SS. Patres, nam S. Chrysostomus, Hom. 50. in Genesim ait: In natura nostra insita est scientia boni et mali, nullus igitur praetexat, quod ignorans virtutem negligat, etc. Et Homil. 51. Sufficientem, inquit, magistrum habemus conscientiam, et fieri non potest, ut quis illo adiumento privetur; nam simul cum for- matione hominis insita est scientia faciendorum, et non faciendorum. Ipsi concinit sanctus Augustinus lib. 2. Confessionum, cap. 4. Lex tua, inquit, scripta est in cordibus hominum, quam non ipsa quidem delet iniquitas: Quis enim furem aequo animo furem patitur? Quam utique sen- tentiam mirum in modum explicat S. Prosper, carmine De providentia Dei, versus medium, ita canens:
Ite ipsi in vestrae penetralia mentis, et intus Incisos apices, ac scripta volumina cordis Inspicite, et genitam vobiscum agnoscite legem: Nam quis erit modo, non pecus agri, aut bellua ponti, Qui vitiis adeo stolide oblectetur apertis, Aut quod agit velit ipse pati? Mendacia fallax, Futura rapax, furiosum atrox, homicida cruentum Damnat, et in moechum gladios distringit adulter.
Probatur insuper haec assertio ratione: Primo quidem, moralis et practica veritas est obiectum proportionatum lumini naturali intelle- ctus humani: ergo naturaliter potest ab eo deprehendi. Sequela patet: omnis namque facultas naturalis propriis viribus percipere potest obie- ctum sibi connaturale et proportionatum; neque enim oculus indiget speciali gratia, ut obiectum coloratum deprehendat. Antecedens etiam constat; veritas enim moralis naturalis est intra lineam naturalis in- tellectus; subindeque est obiectum illi proportionatum. — Deinde, potest homo per lumen ingenitum, cognoscere principia universalia, quae spectant ad mores probe, iusteque informandos, ut mox dictum est, tum ex Scriptura, tum ex sanctis Patribus: ergo iisdem viribus absque speciali gratiae subsidio cognoscere potest conclusiones parti- culares ex illis principiis deductas: qui enim v. g. novit in genere eleemosynam esse egeno tribuendam, quotiescumque in particulari se offeret occasio erogandi eleemosynam, natura ipsa dictante facile iu- dicabit eleemosynam tali pauperi esse tribuendam. — Denique, si non posset homo naturae viribus aliquas veritates morales in particulari cognoscere, sequeretur eum non posse absque gratia circa easdem ve- ritates peccare: sed falsum consequens: ergo et antecedens. Patet sequela maioris: nam non esset in illius potestate habere talem co- gnitionem, unde eiusmodi ignorantia veritatum esset omnino invinci- bilis, atque adeo ad culpam ipsi non imputaretur quidquid contra ipsas praestaret.
Dices 1: Ex notitia veritatum moralium comparatur habitus prudentiae. quae suo sinu virtutes omnes complectitur: sed virtutes omnes comparari non possunt absque speciali gratiae beneficio: ergo nec illarum veritatum notitia. — Distinguo maiorem: comparatur habitus prudentiae imperfectus, et tantum quoad quosdam levissimos gradus, concedo: comparatur habitus prudentiae perfectus, quo quis dicitur vere prudens, et facilitatem permanentem habet quavis data occasione, et dum gravissimae difficultates occurrunt prudenter se gerendi, et sanum iudicium de agendis ⟦protereudi⟧, nego. Et similiter distincta minore, nego consequentiam. Siquidem prudentia, quae suo sinu dicitur omnes virtutes complecti, non ea tantum est imperfecta prudentia, qua quis exercet aliquem actum prudentiae naturalis, aut semel, et iterum recte iudicat de re agenda, vel non agenda; sed est permanens affectus, et sanum iudicium ut plurimum bene iudicandi de rebus agendis etiam in arduis: haec autem absque gratiae subsidio comparari non potest: prior vero solis naturae viribus potest obtineri, et exerceri.
Dices 2. Approbare falsa pro veris est vulnus per peccatum originale contractum, ut pluribus docet sanctus Augustinus, maxime vero in iis quae ad veritates practicas spectant; ergo eas veritates detegere est gratiae beneficium. — Distinguo antecedens: Illa approbare approbatione efficaci, et quae affectum moveat et pertrahat, est vulnus peccati originalis, concedo: approbatione inefficaci, nego. Consequentiam similiter distinguo: non approbare omnia falsa pro veris est beneficium gratiae, concedo: aliqua dumtaxat, nego. Fatemur igitur rationem humanam plerumque caecutire, et a vero exorbitare in plurimis veritatibus moralibus detegendis; sic enim Gentiles Philosophi plurium veritatum practicarum certam notitiam non fuerunt assecuti: qualiter enim affecti sumus, taliter iudicium formamus de rebus: saepissime autem contingit homines esse male affectos; subindeque certum est, plerumque eos verum morale certo non apprehendere.
Instabis. Ex sanctis Patribus homo dicitur per originale peccatum nedum vulneratus, sed etiam excaecatus: ergo in statu naturae lapsae nullius veritatis, maxime practicae et moralis, potest notitiam assequi absque divinae gratiae illustratione et beneficio. Patet antecedens, maxime ex S. Gregorio Magno, Homil. 11. in Evangelia, ubi loquens de caeco, quem Christus Lucae 18. illuminavit, haec habet: Quis iuxta historiam caecus ille fuerit ignoramus; sed tamen quid per mysterium significet novimus: caecus quippe est genus humanum, quod a parente primo a gaudiis Paradisi expulsum, claritatem supernae lucis ignorans, damnationis suae tenebras patitur; sed tamen per Redemptoris sui praesentiam illuminatur, ut internae lucis gaudia iam per desiderium videat, atque in via vitae boni operis gressus ponat. — Distinguo antecedens: homo per originale peccatum excaecatur, quantum ad notitiam veritatum supernaturalium, quam per iacturam fidei et scientiae infusae deperdidit, concedo: quantum ad notitiam veritatum naturalium tam speculativarum quam practicarum, nego. Sicut enim rationis lumen per originale peccatum non extinguitur, ita nec deperditur innata illa vis et capacitas intellectus ad quaslibet veritates percipiendas, quae sunt intra latitudinem sui obiecti naturalis. Quod autem ea fuerit mens SS. Patrum, et maxime S. Gregorii, patet ex eodem ibidem, ait enim: Dum Redemptor noster appropinquaret Iericho caecus ad lumen rediit; quia dum Divinitas defectum nostrae carnis suscepit, humanum genus lumen, quod amiserat, recepit; unde enim Deus humana patitur, inde homo ad divina sublevatur. Quibus apparet eum dumtaxat sermonem instituere de caecitate spirituali quantum ad notitiam veritatum supernaturalium, quam Adamo peccante genus humanum una cum innocentia deperdidit, quamque recuperavit adventante et radiante Sole iustitiae, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
Dices 3. Plerumque homines ita gravi daemonis tentatione urgentur, ut a veritatum moralium studio et contemplatione abducantur: ergo ut eas tentationes evincant et superent, eis opus est gratiae auxilio. — Distinguo consequens: opus est gratiae auxilio confortante voluntatem, ut eas tentationes superet, nec animum ab earum veritatum studio revocet et distrahat, concedo: confortante ac roborante intellectum, ut illarum veritatum studio applicatus, earumdem notitiam obtineat, nego. Hic autem non est sermo de difficultate, quam humana voluntas pati potest erga veritatis studium, sicut patitur interdum erga aliud bonum opus; sed de virtute, quam habet intellectus ad percipiendas veritates, quae sunt intra latitudinem sui obiecti naturalis; quas utique dicimus percipi posse absque ullo gratiae beneficio.
Dices denique. Si posset homo per solas naturae vires assequi notitiam rerum agendarum, sequeretur eum habere aliquid necessarium ad bene agendum moraliter, quod sibi, non autem Deo, referri deberet acceptum, talis siquidem cognitio necessaria est ad bene operandum: sed istud aperte militat in Apostolum 1 ad Corinth. 4. dicentem: Quis enim te discernit? quid habes, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Ergo, etc.
Nego sequelam maioris: exinde enim non habet homo ansam sibi gratulandi et gloriandi: Primo, quia non potest certo scire, ⟦quod⟧ eiusmodi cogitationem habet, utrum habuerit per solas naturae vires, vel solo gratiae divinae beneficio: contingit enim aliquando, ut Deus, quasi divinitus et miraculose aliquos informet de illis rebus, quae per solam rationem naturalem cognosci possent. Quamobrem non nisi temere et superbe potest quis gloriari de quacumque bona cogitatione, quasi illam non acceperit a Deo; cum forte de facto ex speciali Dei gratia et beneficio habuerit. Deinde, etiamsi certo sciret se habuisse eiusmodi cogitationem ex propriis viribus et industria sua, non deberet propterea inde gloriari; quia, sicut recte monet sanctus Cyprianus lib. 3. Ad Quirinum, cap. 4. In nullo gloriandum est, quando nihil nostrum sit; omnia bona naturalia sunt a Deo; siquidem ab eo accepimus naturae vires, omnemque agendi facultatem, nec sine generali saltem eius concursu possumus quidquam facere. Ad locum Apostoli dico, illum proprie debere intelligi de rebus pertinentibus ad pietatem, et finem supernaturalem salutis aeternae, quo sensu illum exponit S. Augustinus lib. De Praedestinatione sanctorum, cap. 4. et 5.