Scotus Academicus, Tomus octavus: De Divino Gratiae Beneficio, et initium De Virtutibus Theologicis
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Divino Gratiae Beneficio
Praeludia I: Praeludia Theologica
Disputatio I: De Existentia et Necessitate Gratiae
Articulus I: De necessitate gratiae ad verum cognoscendum
Quaestio I: An possit homo in statu naturae lapsae, absque speciali divinae gratiae auxilio, omnes veritates naturales speculativas cognoscere.
Quaestio II: AN ET QUALITER GRATIA SIT NECESSARIA AD VERUM MORALE DETEGENDUM.
Quaestio III
Articulus II: De necessitate gratiae ad bonum faciendum
Quaestio I: UTRUM HOMO POSSIT SINE ULLA GRATIA VELLE ET OPERARI BONUM SUPERNATURALIS ORDINIS.
Quaestio II
Quaestio III
Notandum 1. Circa praesentis Quaestionis resolutionem gravissimam aliquando inter S. Augustinum et Iulianum extitisse controversiam, ut constat ex c. 3. lib. 1. quem adversus eundem Iulianum S. ille Doctor scripsit. Iulianus enim tria contendebat: primum quidem quod in infidelibus verae fuerint virtutes quibus recte censerentur vivere. Quod S. Augustinus negabat. Soletis enim (inquit S. Aug. initio capitis) negantes Dei gratiam, virtutes quibus recte vivitur, et eas naturae collationique humanae, non gratiae Dei tribuentes, hoc uti argumento, quod eas nonnunquam habeant infideles, ita conantes evacuare, quod dicimus, neminem recte vivere nisi ex fide per Iesum Christum. Secundo Iulianus volebat actus earum virtutum naturalium sufficere ad iustificandos infideles. Quod utique falsum esse pluribus argumentis ibidem demonstrat S. Augustinus; maxime vero argumento ad hominem: nam Iulianus alibi docuerat initium quidem iustitiae esse in homine, sed consummationem esse a Deo: at vero loquens de infidelium operibus, a sua sententia discedens, non tantum affectum virtutis, sed etiam effectum homini tribuit. Haec dicens, ait S. Augustinus, ecce iam et illud quod gratiae Dei tribueras, abstulisti: ipsum scilicet voluntatis effectum: non enim dixisti eos velle esse misericordes, modestos et castos et sobrios, et idem non esse quod nondum per gratiam fuerint consecuti bonae huius voluntatis effectum; sed et si esse voluerunt et sunt, iam in eis voluntatem, effectum abundare virtutibus. Unde concludit: Scilicet absit ut sit in aliquo vera virtus, nisi fuerit iustus: absit autem ut sit iustus quisque, nisi vivat ex fide, iustus enim ex fide vicit. Quis porro eorum, qui se Christianos haberi volunt, nisi soli Pelagiani, aut in ipsis etiam forte tu solus, iustum dixerit infidelem, iustum dixerit impium, iustum dixerit diabolo mancipatum? Tertio tandem Iulianus volebat, eam esse veram virtutem ex qua opus aliquod prodiret, sive interea finis esset vitiosus, sive honestus: cum tali tamen discrimine, quod ubi finis erat honestus, et virtus tendebat ad aeterna, tunc opus fructuosum erat et meritorium; ubi autem spectabant temporalia, et finis vitiosus erat, tunc opus erat sterile, et ad salutem inutile. Quam absurdam sententiam sic carpitis S. Augustinus: Ergo virtutes istae, tali fine turpes atque deformes, et ideo nullo modo verae, veraeque virtutes, tamen ita verae videntur et pulchrae, ut nec nominis sui, inquit, possint, nec generis sustinere dispendium, sed solius quod appetiverint praemii exilitate frustrantur, id est terrenorum commodorum fructu, non caelestium promissorum, etc.: quibus patet S. Augustinum non aliter negare veras virtutes in infidelibus, quam asseverabat Iulianus, nempe eas sufficere ad hominis iustificationem et beatitudinem.
Notandum 2. Ex eodem S. Augustino ibidem, veram virtutem, seu bonum opus morale, posse dici duobus modis, nempe vel ratione officii, vel ratione finis. Officium, inquit, est id quod faciendum est: finis vero est id propter quod faciendum. Unde opus bonum ratione officii dicitur id, quod bonum est ex obiecto; sic dare eleemosynam pauperi bonum est ratione officii; eam vero largiri propter Deum, vel Christum moraliter in paupere existentem, bonum est non solum ratione officii, sed etiam ratione finis. Insuper idem S. Doctor ibidem observat, quod ut opus aliquod sit simpliciter bonum, non sufficiat, quod sit tale ratione officii; sed etiam requiri, ut tale sit ratione finis: nam si bonum sit dumtaxat ratione officii, revera malum erit propter detectum circumstantiae mali finis; unde Iulianum alloquens ait: Noneris non officiis, sed finibus discernendas esse virtutes... Quidquid boni fit ab homine, propter quod fieri debere sapientia vera praecipit, etsi officio cideatur bonum, ipso tamen non recto fine peccatum est. Possunt ergo aliqua bona fieri non bene facientibus a quibus fiunt: bonum est enim, ut subveniatur homini periclitanti, praesertim innocenti: sed ille qui hoc facit, si mundo gloriam hominum magis quam Dei, facit, non bene facit, quin non bonus facit, quod non bona voluntate facit. Quod utique dictum quadrat vulgari huic Philosophorum placito, bonum ex integra causa, malum ex minimo defectu.
Notandum 3. Circa praesentem Quaestionem maximam esse controversiam: conveniunt enim omnes, posse fieri absque fide aliquod bonum opus ratione officii tantum; dissentiunt vero circa opus bonum ratione officii, et finis simul. Negativam autem partem propugnant non modo Lutherus, Melancthon, Calvinus, Petrus Martyr, et plures alii haeretici; sed etiam nonnulli ex Catholicis, ut Gregorius Ariminensis in 2. dist. 28. Capreolus ibidem, Marsilius in 3. qu. 20. quibus subscribunt aliqui Recentiores, asserentes Philosophorum Gentilium virtutes esse vitia, solamque fidei absentiam sufficere, ut omnia infidelium opera vera sint peccata. Quoniam autem haec Quaestio affinitatem habet cum ea qua quaeritur utrum homo in statu naturae lapsae propriis viribus, et sine auxilio gratiae actualis possit producere aliquod bonum opus morale, ideo utramque simul enodabit
Conclusio unica. — Gratia fidei non adeo necessaria est ad recte operandum, ut sine ea non possit fieri aliquod bonum opus morale, subindeque omnia infidelium opera non sunt absolute censenda peccata. Haec est communior et tutior assertio apud Doctores Catholicos. Cuius probationes ut fiant evidentiores, et efficaciores appareant, claritatis gratia, placet eas sub diversis titulis, una cum Adversariorum responsionibus proponere et expendere.
Probatur primo. — Ex Scriptura sacra. — Divina Scriptura saepius peccatores, etiam infideles, hortatur ad ieiunium, orationem, et eleemosynam: ergo supponit illa opera posse ab illis recte fieri. Patet ex sequentia, impium namque esset asserere eam ad aliquod pravum opus exhortari. Probatur antecedens ex illo Danielis 4. ubi Propheta Regem Nabuchodonosor alloquens, ait: Consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime: sed peccata non redimuntur pravis operibus et aliis peccatis: ergo eleemosynae Regis, licet infidelis, non erant peccata; imo poterant esse grata Deo, et aptae ad impetrandam illius misericordiam, et imminentem ultionem avertendam. — Item Ezechiel, 29. Nabuchodonosor dicitur mercedem accepturus pro servitute qua servivit Deo in expugnatione Tyri. Propterea ego, inquit Deus, dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti: et accipiet multitudinem eius, et depraedabitur manubias eius, et diripiet spolia eius: et erit merces exercitui illius, et servitii, quo servivit adversus eam, dedi enim ei terram Aegypti pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus. Ex quibus licet argumentari: nulla peccata remuneratur Deus mercede: sed aliqua opera infidelium mercede remunerantur, ut constat ex praefato textu, necnon aliis: nam praestitum Israelitis beneficium ab obstetricibus Aegyptiis Deus remuneratus est aedificando eis domos, quia timuerunt Deum, ut legimus Exodi 21: et gratia a Rahab facta exploratoribus Israelitarum compensata fuit a Iosue, iuxta Dei voluntatem sine dubio: ergo aliqua opera infidelium non sunt peccata. Ideoque merito S. Hieronymus in cap. 29. Ezechielis versu 18. sic ratiocinatur: Et eo, inquit, quod Nabuchodonosor mercedem accipit boni operis, intelligimus etiam Ethnicos, si quid boni fecerint, non absque mercede Dei iudicio praeteriri.
Respondent Adversarii, infideles illos mercedem accepisse propter opera quae erant bona, ratione quidem officii, non autem ratione finis, et consequenter inde non esse inferendum, quod ea opera non fuerint peccaminosa. — Contra, semper recurrit, et urget eadem vis argumenti, nempe quod non sit credibile Deum illos propter peccata laudasse et remunerasse: si autem eiusmodi opera dumtaxat ex officio bona fuerunt, mala vero ex perverso fine, sequeretur illos propter peccata laudatos fuisse et remuneratos a Deo.
Urgent: Ex cap. 1. Exodi, obstetrices Aegyptiae, quae contra praeceptum Regis servabant masculos infantes Hebraeorum, mercedem accipiunt propter mendacium, dixerunt enim Regi: Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres: ipsae enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt: quod utique falsum est, et tamen subditur: Bene egit Deus obstetricibus. Igitur Deus potest aliquo temporali praemio donare actionem peccaminosam, quae habet quamdam speciem virtutis ratione officii. — Nego consequentiam: duplex quippe distingui debet actio in obstetricibus istis Aegyptiis, una qua ex compassione et humanitatis sensu, ac timoris Dei servaverunt pueros Hebraeorum: alia vero, qua mentitae sunt Regi crudeliter imperanti: prior fuit bona non solum ex obiecto, sed etiam ex fine. Dicitur enim ibidem v. 1? Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt iuxta praescriptum regis Aegypti, sed conservabant mares. Posterior vero actio, nempe mendacium, fuit intrinsece mala. Priorem autem actionem laudavit Deus et remuneravit, non autem posteriorem; unde ibidem v. 21. scribitur: Quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos.
Respondent 2. Ista opera infidelium fuisse ex gratia actuali et supernaturali, et ideo fuisse bona, et a Deo laudata. — Contra, istud gratis et absque fundamento fingitur, cum sit sufficiens proportio inter naturales vires hominis et opera naturalis ordinis; maxime quando est propensio et inclinatio naturalis ad eiusmodi; nec ulla sunt, nisi levia impedimenta, quae facilè possint superari. Adde quod, si valeret haec responsio, fides non esset amplius prima gratia, sicut volunt adversarii: quippe Gentiles, in quibus non erat fides, habuissent gratiam ad eiusmodi opera bona elicienda.
Probatur insuper ex Apostolo ad Romanos 2. versu 14. ubi dicit Apostolus, gentes, quae legem non habent, facere, naturaliter ea, quae legis sunt, idest facere naturali instinctu et ductu aliqua contenta in lege scripta, et vi legis ipsius naturalis necessaria, rationisque lumine satis nota, hunc enim sensum praeferunt ut sonant Pauli verba, iunctis praesertim sequentibus: Ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, etc. Qua quidem interpretatio et expositio probatur a Patribus: nam Origenes libro 2. in Epistolam ad Romanos sic habet: Sed et Graecus, idest gentilis, qui cum legem non habeat, ipse sibi est lex, ostendens opus legis in corde suo, et ratione naturali agit sicut videmus nonullos in gentibus, vel iustitiam tenere, vel castitatem, vel prudentiam, temperantiamque custodire: iste licet a vita alienus videatur aeterna, quia non credit Christo, et intrare non possit in regnum caelorum, quia renatus non est ex aqua, et Spiritu sancto, videtur, quod per ea, quae dicuntur ab Apostolo, bonorum operum gloriam, et honorem, et pacem perdere penitus non posset. Et a Tertulliano. libro De Corona militis, capite 6. ubi sic ait: Apostolus ad Romanos dicens, natura facere nationes ea, quae legis sunt, et legem naturalem suggerit, et naturam legalem. Et Hieronymus loco supra citato: Perspicuum est, inquit, contemnari nos comparatione Gentilium, si illi lege faciant naturali, quae nos etiam scripta negligimus, de quo plenissime ad Romanos Paulus Apostolus disputat.
Responent adversarii, S. Augustinum libro De Spiritu et Littera, cap. 27. et 28. praefatum textum Apostoli interpretari de gentibus, quae ex naturali exisoe oleastro insertae erant in bonam olivam: hoc est, quae ex gentilitate ad fidem Christi translatae erant. Istam interpretationem sicuti sunt illius discipuli, puta S. Prosper contra Collatorem cap. 22. et S. Fulgentius libro De Gratia Christi, cap. 25. et 26. ergo expositio favens assertionii nostrae subsistere non potest. — Nego consequentiam: quia eiusmodi textus possunt esse plures sensus catholici etiam litterales, ut docent Theologi in praeludiis Theologiae: ideo ipsemet S. Augustinus, qui praefatorum Patrum interpretationem refert eodem libro capite 27. illam non improbat; imo videtur approbare: ait enim:
Si autem hi, qui naturaliter, quae legis sunt, faciunt, non sunt habendi in numero eorum, quos Christi iustificat gratia, sed in eorum potius quorum etiam impiorum, nec Deum verum certissime, iusteque colentium, quaedam tamen facta, vel legimus, vel novimus, vel audivimus, quae secundum iustitiae regulam non solum vituperare non possumus, rerum etiam merito, recteque laudamus: quamquam si discutiuntur, quo fine fiant, eis inceniuntur, quae iustitiae debitam laudem, defensionemque mereant.
Censet ergo S. Augustinus etiam Gentes in infidelitate persistentes interdum quaedam bona elicere opera, quae secundum iustitiae regulam vituperari non possunt, imo quae merito laudantur.
Urgent: S. Fulgentius lib. De Incarnatione, et gratia Christi, cap. 25. ait eos Dei gratiae contradicere, qui praefatum Apostoli textum gentibus incredulis assignant: ergo Apostolus dumtaxat loquitur de gentibus ad fidem conversis. — Distinguo antecedens: S. Fulgentius putat eos gratiae contradicere, qui locum hunc Apostoli gentibus incredulis assignant, iuxta sensum Pelagianorum adhibentium hunc Apostoli locum, tum ut ostenderent ex naturae viribus gentes implere posse totam legem; tum ut probarent gentes iustificari posse sine fide Christi, concedo: iuxta sensum orthodoxorum Patrum utentium eo loco, ut suaderent posse aliqua opera moraliter bona esse in infidelibus, nego. Idem enim S. Fulgentius sequenti capite eiusdem libri ait: Hominibus illis, quorum mentio facta est ab Apostolo, aliqua quidem bona opera, quae ad societatis humanae pertinent equitatem, posse: sed quia non charitate Dei fiunt, prodesse non posse, ad salutem videlicet, et vitam aeternam. — His adde quod damnata fuerit a Summis Pontificibus haec propositio 21. Baii: Cum Pelagio sentiunt, qui textum Apostoli ad Romanos 2. Cientes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt: intelligunt de gentibus fidei gratiam non habentibus. — Confirmari etiam potest haec eadem nostra assertio iis Christi verbis, quibus supponit bonum aliquod opus morale fieri posse ab ethnicis et infidelibus, puta cum ait Matthei 5. Si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et Ethnici hoc faciunt? ubi loquitur Christus de dilectione et salutatione moraliter bona; nemo enim adeo stultus est, ut mercedem speret a Deo pro mala: et Luca 11. Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, ex bono scilicet affectu; nam alioquin non esset mirum, quod donatio mala prodiret a malis hominibus.
Probatur secundo. — Ex decretis summorum Pontificum. — Nam Pius V. Gregorius XIII. et Urbanus VIII. in Bulla contra Michaelem Baium edita damnant hanc propositionem num. 25. Omnia opera infidelium sunt peccata, et Philosophorum virtutes sunt vitia.
Responent adversarii, propositionem illam non fuisse damnatam eo sensu quo asseritur; siquidem praedictae propositionis deprehendi possunt quinque alii sensus, propter quos illa merito damnari debuit: Primus est, quod Baius diceret omnia infidelium opera esse peccata, etiam illa, quibus ratio non consentit, et quae homo invitus patitur, quales sunt omnes motus primo primi concupiscentiae. Secundus est, quod assereret omnia infidelium opera, etiam illorum, qui non habent fidem in Christum distinctam et explicitam, quantunvis habeant aliquam fidem Dei, ac proinde implicitam de Christo, esse peccata. Tertius est, quod ex mente Baii omnia opera infidelium non habentium fidem charitate perfecte formatam, sint peccata. Quartus est, quod omnia opera infidelium, qui non habent infusum habitum fidei Theologicae, sint peccata. Quintus est, quod in sententia Baii omnia infidelium opera sint peccata, non tantum ratione finis, sed etiam ratione obiecti et officii. Igitur non fuit damnata illa propositio 25. quod assereret, omnia infidelium opera esse peccata propter absentiam fidei, ex cuius defectu fit, ut illa opera fiant semper mala intentione, et ex perverso fine operantis. — Contra: quamquam merito praefata propositio damnari potuerit iuxta quinque sensus propositos, id tamen non impedit quominus etiam fuerit damnata in eo sensu, quem intendimus. Primo, quia constat illam Baii propositionem universim, et sine ulla explicatione ab ipso prolatam, generaliter quoque, et sine ulla explicatione, aut limitatione fuisse damnatam a summis Pontificibus, ac proinde sensu a nobis intento. Secundo, quia certum est praedictam propositionem assertam fuisse a Baio in sensu a nobis intento. Tertio, quia sensus ille, quem intendimus, est naturalis, et genuinus propositionis praedictae sensus. Alii vero, licet ei fortitan accommodari possint, sunt tamen minus naturales. Certum est autem propositionem aliquam, quando damnatur, semper exponendam esse in sensu magis naturali et genuino: igitur, etc.
Probatur tertio. — Ex sanctis Patribus. — In primis prodit S. Clemens lib. i. Constitutionum Apostolicarum, cap. 31. ubi ait: Abraham progenitorem nostrum viam veritatis ex ipsa naturae facultate capessentem cum ei appareres, tamquam Dux deduxisti: cumque, quid tandem esset hoc saeculum dedisti, ad fidem eius antegressa est cognitio, cognitioni vero consequens fuit fides, fidem autem insecuta paction. Igitur Abraham ex ipsa naturae facultate, et ante fidem supernaturalem infusam a Deo auctore natura, viam veritatis capessivit, et saeculum sprevit: bonum ergo operatus est propriis naturae viribus ante susceptum fidei supernaturalis donum. — Irenaeus lib. 1. adversus haereses cap. 72. Omnes homines eiusdem sunt naturae, possentes retinere, et operari bonum, et potentes rursus amittere illud, et non facere. Quibus verbis affirmat in hominis natura potestatem operandi bonum, et ideo omnibus hominibus etiam infidelibus eam esse communem pronuntiat; quam utique potestatem homini naturalem toto capite confirmat: adversarii autem non concedunt gratiam singulis hominibus communem: subindeque etiam in eorum sententia Irenaeus non loquitur de potestate faciendi bonum, quae proveniat ex gratia, quippe cum illam hominibus communem pronuntiet. — Tertullianus libro contra Iudaeos: Ante legem Moysis scriptam in Tabulis lapideis, inquit, legem contendo fuisse non scriptam, quae naturaliter intelligebatur, et a Patribus custodiebatur. Nam unde Noe iustus inventus est, nisi naturalis illum legis iustitia praecedebat? Itaque ante legem scriptam, lex naturalis sicut ab omnibus intelligebatur solo ingenito lumine, ita a Patribus custodiebatur affectu naturali, qui naturalem iustitiam faciebat. — Athanasius Oratione contra Idola: Liberas suas occupat mens, inquit, isque ad eas, quas commenta est, voluptates abutitur, ideo quod libera sit, et sui arbitrii: potest enim, ut ad bonum se inclinare, ita bona quoque adversari: igitur menti humanae, titulo ⟦illegible⟧ Sunt apud nos, inquit, ipsae virtutes secundum naturam: ad quas habendas affinitas animae, non ex humana doctrina, sed ex ipsa natura nobis inesse videtur.* — Nazianzenus Oratione 19. in laudem Patris demortui, ipsum egregie commendat, quod ante fidem ex sola institutione naturae virtutes morales naturales, prudentiam, temperantiam praeclare fuerit sectatus: maxime vero iustitiam usque adeo incorruptam, ut quamvis, inquit, in magnis Reipublicae muneribus, administrationibusque versaretur, ne teruncio quidem facultates suas auxerit. Quod etiam de aliis permultis a fidei illustratione remotis premiserat: Quemadmodum, inquit, ex nostris plerique nobiscum non sunt, quos scilicet a communi corpore flagitiosa vita ratio separavit: sic contra permulti ceterorum a nostris stant, quia cum ii nimirum fidem moribus antevertunt, ac solo nomine Christiani curent, cum rem ipsam habeant, quo in numero meus quoque pater erat: alienus quidem, ceterum morum honestate ad nos propendens. Admittit igitur veras virtutes in infidelibus. — Nyssenus libro in Beatitudinem 5. ait: Qui iuxta sui imaginem hominem fecit, omnium bonorum materias, atque subsidia in natura sui operis deposuit, ut nulla res bona atque honesta extrinsecus in nos se ingerat, et insinuet, sed in potestate nostra sit, ut habeamus, quod velimus totumque ex illa quadam penuria, ex natura bonum promentes: concedit igitur ipsi naturae insertam esse omnis virtutis et honestatis facultatem, ut ex ipsa natura tamquam ex nostra penu bonum promeremus. — Hieronymus explicans illud ad Galatas 1. Ut revelaret Filium suum in me, ait: Perspicuum sit naturae omnibus Dei inesse notitiam, et habere in se semina iustitiae, reliquarumque virtutum: unde multi absque fide, et Evangelio Christi, vel sapienter fuerint aliqui, vel sancti, ut parentibus obsequantur. Inde de his infidelibus colligit: Maiori iudicio damnari es, quod habentes in se principia virtutum, et Dei semina, non credunt in eo sine quo esse non possunt. Si autem naturae vires solum valerent ad peccandum, quomodo perspicuum esset semina iustitiae, omniumque virtutum natura omnibus inesse? Quomodo infideles habentes semina virtutum, non forent innoxii earum fructus non edendo, si ad id vires non haberent? — Chrysostomus Homilia 22. in 1. ad Corinthios: Qui vult bonus fieri, inquit, ei nihil est impedimento, etsi ex pessimorum numero antea fuerit: atque id nobis etiam opportunius accidit, quod secundum naturam est nobis virtus, praeter naturam malitia, non aliter quam bona, et adversa valetudo. Quomodo autem secundum naturam est virtus, si naturalis non est? quomodo praeter naturam malitia, si eius inclinatio et facultas solum ad peccandum valet? quomodo tandem pessimis et infidelibus nihil est impedimento, ut boni fiant, si gratia eis desit, nec adsint naturae vires, ut bonitatem assequantur? — Damascenus lib. 3. De Fide, cap. 14. Naturales sunt virtutes, inquit, et naturaliter, et reque in omnibus insunt, etsi non omnes aeque operemur ea, quae sunt naturae: nam ex eo, quod secundum naturam in id, quod praeter naturam, per transgressionem lapsi sumus. Quibus aperte fatetur nobis inesse facultatem naturalem ad virtutes sectandas, atque assequendas. Igitur concors est SS. Patrum sententia, et nobis naturales vires inesse ad bonum morale, et eas in infidelibus non esse ita detritas et dissipatas, ut in actum et fructum erumpere non possint.
Probatur quarto. — Ex S. Augustino eiusque Discipulis. — Innumera sunt quae ex S. Augustino congeri possunt ad demonstrandum Deum ita hominibus concessisse facultatem naturalem ad bonum sectandum et virtutes morales capessendas, ut etiam in infidelibus vigeant; sed ex istis selectiora profero. Primo quidem lib. 3. De libero arbitrio, cap. 23. sic habet: Profectum in studiis optimis, atque pietate, quorum ei facultas non negata est, si propria voluntate neglexerit, iuste in graviorem, quae in aliis est, ignorantiam, difficultatemque precipitatur. Facultatem autem naturae concessam ad proficiendum in studiis optimis virtutis naturalem esse hac ratione ibi demonstrat: Non enim, quod naturaliter nescit, et naturaliter non potest, hoc animae facilitati comparandae ad recte faciendum operam non dedit. Censet igitur non posse neglectum studium virtutis deputari in reatum animae, si naturaliter eam, aut scientia, aut amore prosequi non potest, atque naturalem habet facultatem, quod utique hoc exemplo probat: Loqui enim, inquit, vel nosse, velque non posse, infanti naturale est, quae difficultas, ignorantiaque sermonis, non modo inculpabilis, sed etiam humanis affectibus blanda, et grata est. Igitur cum desertio virtutis non sit inculpabilis homini, consequens est, quod ad eam sectandam potentiam naturalem habeat. Hinc toties contra Manichaeos demonstrat naturam esse bonam, ex eo quod vitia sint contra naturam. Ipsa quoque vitia, inquit, lib. 1. Contra adversarium legis, et Prophetarum, cap. 5. testimonia perhibent bonitati naturae, quia enim malum est per vitium, profecto bonum est per naturam: vitium quippe contra naturam est, quia natura nocet, nec noceret nisi bonum eius minueret: non est ergo malum nisi privatio boni: bona autem, quibus animos vitia privant, sunt perfectiones morales virtutum: ergo virtutes sunt naturales. Similia habet in Enchyridion cap. 11. et lib. 1. contra Iulianum cap. 8. et lib. De duabus animabus, cap. 14. — Apertius hanc veritatem declarat lib. De Spiritu et littera, c. 27. ubi agens de operibus infidelium sic habet:
Si autem, si qui naturaliter, quae legis sunt, faciunt, nondum tamen habendi sunt in numero eorum, quos Christi iustificat gratia, sed in eorum potius, quorum etiam impiorum, nec Deum verum certissime, iusteque colentium, quaedam tamen facta, vel legimus, vel novimus, vel audivimus, quae secundum iustitiae regulam non solum vituperare non possumus, rerum etiam merito, recteque laudamus. Quamquam si discutiatur, quo fine fiant, non invenientur, qui iustitiam debitam, defensionemque mereantur.
Quo loco particula vel evidenter probat in mente S. Doctoris, tametsi raro, attamen interdum infideles facere posse opera bona, tum ex officio, tum ex fine. Quamobrem cap. 28. subiungit: Non usque adeo in anima hominis imago Dei terrenorum affectuum labe detrita esse, ut nulla in ea veluti lineamenta extrema remanserint, unde merito dici potest in ipsa etiam impietate posse eam facere aliqua legis et naturae. Quamobrem rursus eodem cap. ait: Sic sicut non impediunt a vita aeterna iusta quaedam peccata venialia, sine quibus haec vita non ducitur, sic ad salutem aeternam nihil prosunt impio opera quaedam bona, sine quibus difficillime vita cuiuslibet hominis etiam pessimi transigitur. — His maxime suffragatur id, quod habet Epistola 150. ubi ait:
Nenocrates Polemonem, ut scribitis, et nos ex illius litteris recordamur, de fruge temperantiae disputando, non solum ebriosum, verum etiam tune ebrium, ad mores alios repente convertit. Quamquam ergo ille sicut prudenter, et veraciter intellexistis, non Deo fuerit acquisitus, sed tantum a dominatu luxuriae liberatus: tamen ne idipsum, quod melius in eo factum est humano operi tribueremus, sed divino. Ipsius namque corporis, quod est in finem nostrum, si quae bona sunt, sicut forma, et vires, et salus, et si quid eiusmodi est, non sunt nisi ex Deo creatore et perfectore naturae. Quanto magis animi dona donare nullus alius potest? Quid enim superbius, vel ingratius cogitare potest humana recordatio si putaverit, eum carne pulchrum faciat Deus hominem, animo castum ab homine fieri? Hoc in libro Sapientiae sic scriptum est: Cum scirent, inquit, quia nemo potest esse continens, nisi Deus det. Polemo ergo si ex luxurioso continens factus ita sciret, cuius esset hoc donum, et eum, abiectis superstitionibus Gentium, pie coleret, non solum continens, sed etiam veraciter sapiens, et salubriter religiosus existeret, quod ei non tantum ad praesentis vitae honestatem, verum et ad futuram immortalitatem valeret.
Haec S. Augustinus. Ex quo testimonio duo praesentem nostram assertionem maxime confirmant: Primum, quod S. Augustinus opera Polemonis, non solum materialiter, et ex obiecto, sed etiam formaliter, et ex fine, bona appellet: tum quia simpliciter nominat animi bona, et Dei dona, qualia non sunt opera dumtaxat materialiter bona, et ex fine intrinseco mala: tum quia ea referri in Deum, in quem opera formaliter mala referri non debent: tum quia ait illa valere ad vitae honestatem, ad quam nihil prorsus conferre possunt ea, quae ex pravo fine fiunt: tum denique quia docet, quod si Polemo integre converteretur in Deum, eumque pie coleret, valerent ad immortalitatem vitae futurae, ad quam sola opera formaliter bona prodesse possunt. — Secundum est, quod illa opera Polemonis non fuerint supernaturalia et elicita auxilio gratiae, sed naturalia, edita cum solo concursu generali Dei: tum quia S. Augustinus refert illam continentiam Polemonis in Deum, ut Creatorem et perfectorem naturae, in quem vires, fortitudo, et caetera corporis dona referuntur; opera autem supernaturalia, et concepta auxilio gratiae, non referuntur ad Deum, ut naturae auctorem, sed in ipsius gratiae largitorem: tum quia Adversarii nonnulli negant auxilia gratiae concedi his, qui extra fidem sunt, qualis erat Polemo.
Respondent adversarii, bona quidem fieri ab infidelibus solis viribus naturae, sed ratione obiecti, non ratione circumstantiarum, et finis. — Contra, S. Augustinus, libro De Spiritu et littera, c. 27. concedit ab infidelibus aliquando fieri bona opera etiam ratione finis, quamquam hoc fiat rarissime, et observatum est pag. 92. Insuper opera, quae malo fine fiunt, non possunt dici bona simpliciter; sed ea opera, quae interdum exercent infideles, dicuntur ibidem c. 28. a S. Augustino bona simpliciter: Sicut enim, inquit, non impediunt a vita aeterna iustum quaedam peccata venialia, sine quibus haec vita non ducitur: sic ad salutem aeternam nihil prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus difficillime vita cuiuslibet pessimi transigitur. Sed haec oppositio peccatorum venialium in iustis, et bonorum operum in infidelibus, non esset bona, si haec opera ratione finis pravi, vel defectu finis debiti, essent peccata venialia, vel, quod peius est, mortalia. Nec recte diceret Augustinus, ea non prodesse impio ad vitam aeternam; nam si illa essent mala, et vera peccata, non solum non prodessent ad vitam aeternam, sed etiam obessent, ut patet: ergo sentit opera illa infidelium non fuisse mala ex fine operantis, sed absolute esse moraliter bona.
Sanctissimo Doctori subscribunt eius fidelissimi discipuli, imprimis S. Fulgentius, libro De Incarnatione, cap. 25. ubi docet ante fidem esse opera moraliter bona, quae aeternam gloriam non merentur: Quod etiam illi, inquit, qui fidei gratiam non recipiunt, illa, quae ad honestatem morum, et vitae societatem pertinet, naturali quadam lege servant: admittit ergo in infidelibus opera moraliter bona ad vitae societatem spectantia; quod utique confirmat c. 26. ubi loquens de iis, qui sine gratia fidei Deum cognoverunt, ait: In ipsis aliqua quidem bona, quae ad societatis humanae pertinent aequitatem, inveniri possunt: sed quia sine charitate Dei fiunt, prodesse non possunt. — Concinit ipsi sanctus Prosper libro contra Collatorem, cap. 26. ubi docet, quod quamvis infideles plures actus moraliter bonos, quippe legibus, rationique consentaneos, exercent, tamen quia supernaturalia non sunt, nec ex gratia prodeunt, ideo ad veram nequeunt perducere vitam: Naturae quippe humane, inquiunt, cuius Creator Deus etiam post praevaticationem manet substantia, forma, vita, sensus, et ratio, caeteraque corporis, atque animi bona, quae etiam malis, vitiosisque non desunt, sed non illis vera boni perceptio est, quae mortalem vitam honestare possunt, aeternam autem conferre non possunt. Idipsum eleganter cecinit Epigrammate 81.
Quamvis multa hominis post vulnera prima supersint, Quae vitam hanc faciant laudis habere decus: Si tamen ingenio claro, et probitatis amori Fons desit fidei… Cunctarum frugum marcescit inutile germen.
Probatur quinto. — Ratione Theologica. — Si infidelis non posset elicere aliquem actum moraliter bonum, id repeteretur vel ex parte personae, quia est infidelis, vel ex conditione obiecti, vel ex circumstantia finis: sed ex nullo horum id obstat. Non quidem ex primo capite, quia infidelitas tantum materialiter et concomitanter se habet ad operationem: infidelis enim non tenetur, nec necessitatur ad agendum ut infidelis. Non etiam ex secundo capite, nihil enim vetat cur infidelis non possit ferri circa rem ex obiecto suo bonam: nam colere parentes, dare eleemosynam pauperibus, et alia id genus, sunt bona ex obiecto, et ratione officii, quae revera ab infidelibus exerceri possunt, et ab eorum plurimis praestita referunt historiae Nationum. Non denique ex tertio: potest enim homo destitutus cognitione fidei exercere aliquod bonum opus ratione officii, puta colere parentes, dare eleemosynam: quod quidem opus ex natura sua ordinabitur ad Deum virtualiter et implicite: siquidem actus bonus per se, et ex natura sua, nisi ex malo fine vitietur ab operante, essentialem habet ordinem ad rectam rationem: quae recta ratio essentialem ordinem dicit ad Deum, divinamque rationem, cuius est participatio quaedam. Sicut enim lapis ex natura sua tendit ad centrum, nisi violenter detineatur; ita quodlibet opus ex obiecto, et ex natura sua bonum et honestum, tendit in Deum, ut in luminis rationis, ac totius boni honesti fontem, nisi violenter ab homine in pravum finem referatur: at infidelis potest eiusmodi actum elicere, qui ad malum finem non referatur, puta dare eleemosynam ex affectu misericordiae, non autem ex affectu inanis gloriae. — Quod autem haec implicita et virtualis relatio operis ad Deum tamquam ad finem ultimum sufficiat ad illius honestatem, inde apparet, nam alioqui si id non sufficeret, sequeretur aliquod bonum opus exercitum ab homine etiam fideli et iusto esse peccatum, quod absurdum est. Sequela declaratur; nam contingere potest fidelem et iustum hominem nihil de Deo cogitantem, dare eleemosynam pauperi ex solo motivuo sublevandae eius miseriam; quo in casu, cum de Deo non cogitet, non poterit eleemosynam in ipsum referre formaliter, et expresse; ac proinde in ipsum peccabit, si non sufficiat relatio implicita.
Dices: Tunc hominem istum fidelem et iustum eiusmodi eleemosynam referre habitualiter ad Deum per habitum charitatis, quo instructus est. — Verum contra, habitus nihil ponit in actu, nisi cum ad eum operandum concurrit; alias enim qui habet habitum iustitiae, si postea peccet per intemperantiam, peccaret etiam peccato iniustitiae, propter eiusmodi habitum iustitiae, quem contraxit. — Secundo, natura humana per peccatum non est totaliter corrupta: ergo superest illi vis quaedam, licet exigua, respectu boni sibi connaturalis. Antecedens patet auctoritate Concilii Tridentini Sess. 6. cap. 1. asserentis Liberum arbitrium minime extinctum esse: viribus licet attenuatum, et infirmatum. Consequens est S. August. libro De perfectione iustitiae, cap. 2. ubi ad quaestionem, an peccatum naturale sit, vel accidens, respondet naturae non esse peccatum, sed accidens naturae praesertim vitiatae: unde facti sumus natura filii irae, parumque esse ad non peccandum voluntatis arbitrium nisi adiutum sanetur gratia Dei. Ubi concedit liberum arbitrium habere quidem potestatem, licet modicam, ad non peccandum: quod utique declaratur similitudine hominis infirmi, qui per seipsum aliquem motum habere potest, non tamen perfecte moveri potest motu hominis sani, nisi sanetur auxilio et beneficio medicinae. — Tertio, lumen naturalis rationis potest dirigere intentionem respectu alicuius boni connaturalis: ergo potest appetitus rationalis hominis eiusmodi ductum rationis sequi, maxime ubi nulla, aut saltem levis tantum tentatio officit. Antecedens confirmari potest auctoritate S. Prosperi adversus Collatorem cap. 22. ubi ait: Quis ambigat hanc sapientiam humano generi ad temporalis vitae utilitatem ex natura a Deo edita superesse reliquias? si enim nec ad ista terrena ordinanda rationis animi vigueret ingenium, non vitiosa esset, sed extincta natura. Consequentia etiam patet: appetitus enim tendere potest in bonum sibi proportionatum si cognitionem teneat, et impedimentum non offendat. — Addo ex S. Bonaventura in 2. dist. 28. art. 3. q. 3. ubi hanc veritatem declarat, et probat luculenter. Postquam enim praemisit, quod opus aliquod tripliciter dici potest bonum: primo meritorie respectu beatitudinis aeternae; 2. Dispositive, quatenus nempe de congruo disponit ad bonum gratiae, et gloriae consequendum; 3. Honestè, quatenus nempe actus ordinabilis est ad finem honestum: tandem concludit bonum hoc ultimo modo fieri posse absque ullo gratiae auxilio.
Liberum arbitrium, inquit, sola Dei operatione absque aliquo munere gratiae, licet difficulter, potest exire in aliquod bonum morale; per illud tamen nec disponitur ad gratiam, nec ad gloriam, quia non est in finem ultimum ordinatum, sed tantum ordinabile: illud bonum autem, quod ducit ad bonum perfectum, sive merito congrui, sive merito condigni, non potest absque auxilio Dei, sicut expresse dicunt auctoritates Sanctorum. Et quod isto modo debeant intelligi, planum est. Nam si liberum arbitrium in solis naturalibus suis relinquatur; adhuc remanebit ei rationis iudicium, per quod cognoscit parentes esse honorandos: et constat, quod si habet hoc naturale iudicatorium, per illud, per quod potest nosse parentes esse honorandos, per illud potest cogitare; et cum habeat naturalem instinctum, potest etiam id velle: et cum habeat exteriora organa subservientia, potest opere implere: sed prout illud facit iudicium rationis rectae, absque munere gratiae, non dirigitur ad obtinendum finem, qui Deus est, et mercedem aeternae beatitudinis, quam nosse non potest, nisi Deus revelet. Et propterea dicunt Sancti, quod nec cogitare, nec velle, nec facere potest bonum absque iuvamine divina gratiae, quia loquuntur de bono secundum quod est ordinatum ad esse quamdam beatitudinem.
Confirmabuntur praefatae rationes, et simul nostra assertio solidabitur ex solutione eorum omnium, quae obiiciunt Adversarii, quorum argumenta, et fundamenta, sub certis quibusdam capitibus distribuemus, sigillatimque expendemus.
PRIMUM ARGUMENTUM CAPITALE adversariorum petitum ex infirmitate liberi arbitrii, et legis inutilitate ad bonum, nisi affulgeat gratiae subsidium. — Obiiciunt igitur: Si infideles quidquam boni operari possent, maxime viribus liberi arbitrii: at id nequeunt; enimvero liberum hominis arbitrium in statu naturae lapsae sub terrenarum cupiditatum vinculis ita captivum tenetur, ut nisi divina iuvetur gratia, ad bonum sectandum prorsus infirmum sit et invalidum: igitur naturae viribus nullum fieri potest opus moraliter bonum. Probatur antecedens: Primo quidem ex illis verbis Christi Domini, Ioannis 8. Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis: ergo sine gratia liberatrice Christi nulla potest esse ad bonum libertas. Secundo, ex Concilio Arausicano Canone 13. Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi, non potest reparari: quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Tertio ex S. Augustino hoc ipsum affirmante pluribus in locis: maxime vero lib. 2. ad Bonifacium, cap. 5. ubi ait: Peccato Ade arbitrium liberum de hominum natura periisse non dicimus, sed ad peccandum valere in hominibus subditis diabolo; ad bene autem pieque vivendum non valere, nisi ipsa voluntas hominis Dei gratia fuerit liberata, et ad omne bonum actionis, sermonis, cogitationis adiuta. — Distinguo antecedens: liberum arbitrium in statu naturae lapsae nullis viribus potest ad bonum supernaturale, salutare, et beatificum, concedo: ad bonum naturale, morale, et ad societatis humanae honestatem pertinens, prorsus est invalidum, et infirmum, nego. Nam diximus supra ex Concilio Tridentino, et S. Augustino, liberum arbitrium in hominibus non omnino extinctum esse, licet attenuatum sit et infirmatum. Dico igitur equidem liberum arbitrium peccato Ade extinctum fuisse respectu boni pertinentis ad salutem, nisi cupiditatum vinculis, quibus irretitur et premitur vegetante ac liberante gratia liberetur: unde S. Augustinus, lib. 1. ad Bonifacium: Quis nostrum, inquit, dicat, quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de humano genere? Libertas quidem periit per peccatum, sed illa, quae in Paradiso fuit, habendi plenam cum immortalitate iustitiam: propter quam natura humana divina indiget gratia, dicente Domino: si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Respectu autem bonorum naturalium, etiamsi liberum arbitrium infirmum sit ac vulneratum, non tamen propterea censetur extinctum, et ad illud bonum sectandum omnino impotens, ut supra probatum est.
Instant: S. Augustinus aperte fatetur liberum arbitrium nihil nisi ad peccandum valere: nam libro De Spiritu et littera, capite 4. ait: Neque liberum arbitrium quidquam nisi ad peccandum valet, si lateat veritatis via: ergo omne opus liberi arbitrii sibi dimissi est peccatum. — Distinguo: nihil quidquam nisi ad peccandum valet, quod parum valeat ad bonum sectandum propriis viribus, concedo: quod nihil omnino valeat, nego: nam idem S. Augustinus eodem libro, capite 27. agnoscit liberum arbitrium in infidelibus posse aliquod bonum operari. — Aliter distinguo: liberum arbitrium nihil quidquam, nisi ad peccandum valet quatenus peccatum dicitur id omne quod non conducit ad vitam aeternam obtinendam, concedo; quod rectae rationis dictamini opponitur, nego. Hanc autem esse mentem S. Augustini patet ibidem, subdit enim: Etiam id quod agendum, et quo nitendum ⟦running head stripped: AN INFIDELIUM OPERA SINT PECCATA⟧
…⟦illegible: est cupriit non latore⟧, nisi etiam delectet, et ametur, non agitur, non suscipitur. ⟦illegible: mm brne riritur⟧: ut autem diligatur, charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, non per liberum arbitrium, quod surgit ex nobis, sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Obiicitur 2. Varios Scripturae textus, quibus insinuari videtur homines non posse quidquam boni operari, nisi iuvante gratiae auxilio: sic Ioannis 17. Sine me nihil potestis facere. 2. ad Corinthios 3. Non quod simus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, tamquam ex nobis … quod non accepistis? ⟦restored: Agieureine Dei auxiio⟧ absque Dei auxilio non possumus quidquam boni facere, nee ullum bonum velle, et perficere. — Distinguo: nisi divinum nobis ⟦attulerit? print: atlulgeat⟧ auxilium non possumus quidquam boni praestare, quod ad salutem aeternam pertineat, concedo: quod sit bonum honestum moraliter, nego. Nihil autem aliud voluit significare Christus Dominus, et Apostolus. Nam Christus Dominus paulo ante dixerat: sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis: quibus verbis ostendit discipulos non posse fructum ullum facere, quod prosit ad salutem, sine illius auxilio: qualiter etiam Concilium Arausicanum Canone septimo praefatum Oraculum usurpat, ad insinuandum per naturae vigorem non posse fieri ullum bonum, quod sufficiat ad salutem. Apostolus pariter significat nos non posse quidquam boni facere, et perficere, quod pertineat ad salutem, nisi iuvante Deo auctore gratiae; non autem negat Apostolus nos posse aliquid velle, et perficere, quod sit bonum morale, et naturale, iuvante Deo auctore et moderatore naturae.
Obiicitur 3. Revera liberi arbitrii, ac naturae vires nihil prorsus iuvant ad bonum sectandum, si lex ipsa, et scientia boni faciendi, ubi non adest gratia, nihil prosit ad vitanda peccata, sed potius ad gravius delinquendum: at ita est: ergo, etc. Maior patet. Minor probatur ex Apostolo passim, maxime in Epistola ad Romanos, ait enim cap. 4. Lex enim iram operatur: Et ubi non est lex, nec praevaricatio. Et cap. 5. Lex subintravit ut abundaret delictum. Et cap. 7. Sine lege peccatum mortuum erat. Et primae Corinthiorum 15. lex dicitur virtus peccati. Et secundae Corinthiorum 3. Lex appellatur littera occidens, ministratio mortis, et ministratio damnationis: atqui non alia ratione lex dicitur iram operari, augere delictum, suscitare peccatum, ministrare mortem, etc. quam quia sine gratia nullatenus dirigi potest ad bonum, sed potius ad delinquendum excitat: ergo homo solis arbitrii liberi viribus non potest ullatenus bonum sectari. — Distinguo minorem: lex absque gratia iram operatur, auget delictum, etc. per se, et ex sua institutione, nego: per accidens, et occasionaliter accepta ab eo cui imponitur, nempe ratione concupiscentiae reluctantis, qua ⟦fit?⟧ ut plurimum, non autem semper, legis mandato homo non obtemperet, concedo. Dico igitur omnes istos effectus malos, qui ab Apostolo legi adscribuntur, per se, et ex institutione legis non effici: primo, quia idem Apostolus cap. 7. ait: Lex quidem sancta est, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum: secundo, quia idem Apostolus eodem capite cavendum monet ne bonum factum dicatur mors seu causa mortis: tertio, quia finis legis bonus est, nempe cognitio peccati; …ver legem enim cognitio peccati, ait ibidem cap. 3. Unde S. Augustinus libro De Spiritu et Littera, ait: Lex ostendit homini infirmitatem suam, ut ad Dei misericordiam per fidem confugiens, per fidem sanetur. Et lib. 13. De verbis Apostoli, cap. 3. ait: Bona, inquit, est lex, si quis ea legitime utatur. Quid est ergo legitime uti lege? per legem agnoscere morbum suum, et quaerere sanitatem, et currere ad divinum adiutorium. — Dico 2°, legem dici causam esse irae, mortis, peccati, etc. per accidens, et occasione sumpta, eo sensu, quo Christus Dominus Luca 2. dicitur Positus in ruinam, et resurrectionem multorum. Et 2. ad Corinthios 6. Apostoli dicuntur esse auctores mortis in mortem, videlicet per occasionem: tribus autem de causis lex dicitur causa mortis, irae, et peccati, ex occasione, et per accidens. Primo, quia si non esset lex, non esset praevaricatio, cum scientia notificans obligationem maiorem ingerat poenam: unde S. Augustinus, libro De Spiritu et Littera, capite 14? ⟦print: 1t⟧ Littera, inquit, prohibens peccatum non iustificat hominem, sed potius occidit augendo concupiscentiam, et iniquitatem praevaricatione cumulando. Secundo, quia ut docet idem S. Augustinus ibidem cap. 4. Lex quamvis bona, auget desiderium prohibendo malum: sicut aquae impetus si in eam partem non cesset influere, vehementior fit obice opposito, cuius molem cum evicerit maiore cumulo praecipitatus, violentius per plana prorolvitur: nescio quo enim modo hoc ipsum quod amniscitur ⟦print: enneupiscitur⟧ fit iucundius, dum vetatur. Tertio denique, lex dicitur esse causa peccati occasionaliter, quia plerumque ex lege, homines quibus datur, superbiae occasionem assumunt, ut testatur S. Augustinus lib. 3. ad Bonifacium, cap. 1(?): Littera, inquit, secidit ut aperte sibi reos non faciendo, quod praecipit, aut putando se facere, quod spiritali, id est ex Deo est, non funguntur charitate: ita remanent aut aperte iniqui, aut fallaciter iusti: in aperta iniquitate prudentes elisi, in fallaci insipienter elati.
SECUNDUM ARGUMENTUM CAPITALE, quo probare nituntur Adversarii, illud omne peccatum esse, quod ex charitate non procedit. — Obiiciunt. Nullus datur actus medius inter culpabilem cupiditatem et sanctam charitatem: ergo nullum datur opus bonum moraliter ex omnibus suis circumstantiis sine gratia, ac proinde sine fide, quae est prima gratia: etenim si talis actus daretur, medius foret inter charitatem et culpabilem cupiditatem. Probant antecedens ex S. Augustino pluribus, maxime lib. 9. De Trinit. cap. 8. ubi ait verbum quodlibet aut cupiditate, aut charitate concipi: Nemo colens, inquit, aliquid facit, quod non in corde suo prius dixerit: quod verbum amore concipitur, sive creaturae, sive Creatoris; idest, aut naturae mutabilis, aut incommutabilis veritatis. Et in Psal. 18. Qui noluerit servire charitati, necesse est ut serviati iniquitati: et in Enchiridion ad Laurentium, capite 11? ⟦print: 1i⟧ Regnat, inquit, carnalis cupiditas, ubi non est Dei charitas. — Respondeo primo, distinguendo antecedens: nullus est actus medius inter sanctam charitatem et culpabilem cupiditatem concomitanter, et ratione subiecti, concedo: quia nullus ut plurimum fit ab homine, nisi in quo dominetur aut cupiditas, aut charitas: formaliter, et spectata sola ratione actus ipsius, nego; nam revera potest aliquis esse actus indifferens, imo et moraliter bonus, ubi charitas non adest, seu affectus ille qui omnia per se in Deum ordinat et dirigit. — Respon…deo secundo, negari posse antecedens: nam ipsemet S. Augustinus agnoscit actum aliquem medium inter charitatem et vitiosam cupiditatem, qui non sit malus: ait enim libro De Patientia, cap. 26. Si quis non habens charitatem, et in aliquo schismate constitutus, ne Christum neget, patitur tribulationes, angustias, famem, etc. nullo modo culpanda ista sunt: imo vero et haec laudanda patientia est. Et libro De Spiritu et Littera, dicit impios aliqua facere, quae non solum vituperari nequeunt, verum etiam quae merito laudantur. Non ergo censet omnes actus, qui non procedunt ex charitate, a vitiosa cupiditate derivari. Et ne sibi contrarius appareat, dicendum est eum cupiditatis nomen hic usurpare in latiori significatione, pro eo affectu, qui non est perfecta charitas, nec ad Deum per se ordinatur.
Instant: Idem S. Augustinus primo affirmat sine charitate et Dei dilectione nil per se fieri posse, nisi peccatum; ait enim libro De Spiritu et Littera, cap. 14. Non est fructus bonus, qui de charitatis radice non surgit. — Distinguo: non est fructus bonus sine charitate, qui sufficiens sit ad salutem consequendam, concedo: qui sit moraliter bonus, et conferat ad honestatem societatis humanae, nego. Quoties enim S. Augustinus ait charitatem desiderari ad actum bonum, toties intelligitur de bono opere ad vitam aeternam conducente: sic intelligendum est, quod ait lib. 1. De Gratia Christi, cap. 26. Quid boni faceremus nisi diligeremus? Et paulo post: Ubi non est dilectio, nullum opus imputatur, scilicet ad meritum vitae aeternae.
Urgent denique ex eodem S. Augustino, libro De Spiritu et Littera, cap. 1. Mandatum si fit timore poenae, non amore iustitiae, serviliter, et non liberaliter fit, et ideo non fit: sed ex eodem S. Augustino cap. 8. Quicumque (ex Iudaeis) faciebant, quod lex iubebat, non adiuurante spiritu gratiae, timore poenae faciebant, non amore iustitiae: ac per hoc coram Deo non erat in voluntate, quod coram hominibus apparebat in opere: potiusque ex illo veniebantur, quod essent animo velle Deus malle, si fieri posset, impune committere. Ergo non potest aliquod praeceptum impleri nee bonum fieri sine gratia, et charitate. — Distinguo minorem: id fit ut plurimum, concedo: semper et omni data occasione, nego: non enim ea est S. Augustini sententia, quod quidquid fit timore poenae, vitiosum sit; nam ipsemet pluribus timorem Dei etiam servilem commendat, maxime vero lib. 1. Contra Adversarium legis, et Prophetarum, capit. 16. Salubriter, inquit, non solum bonitatem, verum etiam severitatem Dei sacra scriptura commendat: quoniam et amatur Deus utiliter, et timetur. Et in Psalmum 127. explicans illa verba: Beatus vir qui timet Dominum, ait: Me(?) timor nondum castus praesentiam Domini, et poenas timet. Timore facit quidquid boni facit. Non timore amittendi bonum illud, sed timore patiendi illud malum: non timet ne perdat amplexus pulcherrimi sponsi: sed timet ne mittatur in gehennam: bonus est et iste timor, utilis est. Et libro De gratia et libero arbitrio, cap. 18. Spiritum istum timoris, magnum donum Dei appellat: non quod timore Petrus Christum negaverit, sed de uno dixit Dominus Christus: Timete eum, qui habet potestatem, et animam et corpus mittere in gehennam. Et Tractatu 1. in Epist. Ioannis dicit timorem Domini prius mentem occupare, ut postea ingrediatur charitas, et timorem esse medicamentum animae, charitatem vero esse illius sanitatem. —
Ipsi adstipulantur ceteri SS. Patres: nam S. Cyprianus, libro De Laude Martyrii, ait: Vos ad hunc gloriosum titulum (Martyrii scilicet) metus excitavit futurorum: etenim quibus maiora promissa sunt, maiora magna sunt, quae metuenda esse illis videntur. Et S. Basilius in Psalmum 33. exponens illa verba Dives eguit, ait: si quando senseris ad unum aliquod erumpere, et prosilire peccatum: ad mentem revoca formidabile illud nec ulli mortalium tolerabile Christi iudicium. Ibidemque affirmat timorem illum salutarem esse, et sanctitatis operatorem, animamque velut freno quoddam a peccando compescere. Et S. Chrysostomus Hom. 15. Ad populum Antiochenum, ait: Quid? gehenna gravius, sed huius metu nihil utilius: gehennae namque timor regni nobis affert cursum: nisi bonus esset timor, non multos impendisset Christus sermones, et longos de illa poena, et supplicio loquens. Similia habent S. Ambrosius in Psalmum 118, et Hieronymus in cap. 1. Malachiae.
TERTIUM ARGUMENTUM CAPITALE petitur ex eo, quod omnia infidelium opera dicantur peccata, et earum virtutes falsae ac ementitae. — Obiicitur 1. Apostolum 14. ad Rom. dicentem: quod non est ex fide, peccatum est: sed infidelium opera nequeunt ex fide derivari: ergo sunt peccata. — Distinguo minorem: quod non est ex fide, et regula agendi, peccatum est, concedo: quod non est ex fide, et ex principio seu regula credendi, nego. Duobus enim modis (quantum ad praesens) usurpatur fides: primo pro eo quo quis existimat aliquid sibi licitum esse, hoc est, pro dictamine conscientiae: quo sensu vulgo dicimus nos id bona fide agere, quod ex conscientia, et rationis dictamine operamur: sic fidei nomen usurparunt Patres Concilii Lateranensis Canone 41. ubi legimus: Quoniam omne, quod non est ex fide, peccatum est, Synodali iudicio detinemus; ut nulla omnino absque bona fide praescriptio, idest absque bona conscientia. Secundo fidei nomen significat habitum, et actum quo credimus alicui veritati, propter auctoritatem dicentis. Apostolus autem hic fidem usurpat priori modo: loquitur enim de Iudaeis ad fidem conversis, qui per conscientiam erroneam iudicarunt non esse licitum vesci cibis lege Mosaica prohibitis. qui cum discernant cibum a cibo, et nihilominus eo vescantur, quem illicitum putant, revera peccant, quia non ex fide, idest ex dictamine conscientiae iudicantis licere, co(?)untur. Omne autem, quod ex tali fide non procedit, hoc est, id quod secundum illam regulam non fit, peccatum est. Ita interpretatur S. Chrysostomus Homil. 26. in Epistolam ad Rom. dicens: Hic fidem non dogmatum, sed propositi argumenti intelligi, hoc est persuasionem de re, qua proponitur, agenda: cui concinunt OEcumenius, Theophylactus, et nonnulli alii Recentiores interpretes cum Estio.
Urgent: Plerique SS. Patres fidem hic usurpant pro fide credendi. ita enim sentit Augustinus pluribus, maxime lib. 4. Contra Iulianum, cap. 3: ergo praetata solutio est nulla. Subindeque, quod fit a non habente habitum fidei infusae, peccatum est. — Distinguo consequens: quod non est ex fide contrarie, et positive, hoc est, quod fit infideliter, et contra id, quod fides suadet esse faciendum, est peccatum, concedo: quod fit negative, idest absente fide, peccatum est per se, et praecise quia fit a non habente fidem, nego. Priori autem …modo si loquatur de fide divina) eam usurpat: eam enim propositionem format de Iuda, qui existimat abstinendum esse a quibusdam cibis, et nihilominus contra fidem quam habet, cibos manducat; cuius actio haud dubie peccatum est, utpote quae fiat contra lumen ac dictamen conscientiae. Apostoli sensum, patet ex antecedentibus verbis; ait enim: Qui autem discernit (hoc est discretionem quamdam ciborum facit, alios mundos, alios immundos iudicando) si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide: omne autem quod non est ex fide, peccatum est.
Instant: Atqui Apostolus nedum ait opera, quae non sunt fide contrarie, sed etiam negative, esse peccata: ergo solutio nulla. Probant antecedens ex illo ad Hebraeos 11. Sine fide impossibile est placere Deo: ergo nullum opus infidelium potest esse bonum et Deo gratum. — Nego antecedens; et primum Apostoli textum distinguo: sine fide impossibile est placere Deo ratione operantis, concedo: ratione operis, nego. Fateor equidem infidelem quamdiu in infidelitate permanet, non posse Deo placere ratione sui, etsi placeat interdum ratione operis; non quidem illa complacentia, de qua ibidem agit Apostolus, quaeque provenit ex iustitia et sanctitate supernaturali, per quam Deo placuerunt Sancti, de quibus deinceps agit toto capite, consequenter ad id, quod dixerat in fine capitis praecedentis, Iustus meus ex fide vivit.
Urgent denique: Non solum ratione operantis, sed etiam ratione operis omnia infidelium opera peccata sunt, et ingrata Deo: ergo etc. Probatur antecedens ex eodem Apostolo ad Titum 1. Coinquinatis, et infidelibus nihil est mundum. — Distinguo antecedens: coinquinatis, et infidelibus nihil est mundum munditia perfecta, et supernaturali, concedo: imperfecta, et morali, nego. Duplex enim potest esse operis munditia: perfecta videlicet, et ordinis supernaturalis, quae provenit a gratia sanctificante, qua fit ut omnia iusti opera vera munda sint, Deo grata, et accepta ad beatitudinem supernaturalem; alia vero est munditia moralis, et ordinis naturalis, qua fit ut opus elicitum circa bonum honestum, et debitis circumstantiis moralibus illustratum censeatur mundum, et obiectum divinae complacentiae naturalis, qua videlicet Deus approbat omnes naturae partus, et fructus, qui fiunt secundum ordinem a Providentia naturali praescriptum. Etenim si fructus arborum, et plantarum germina Deo placeant, ut colligitur ex his verbis Genesis 1. Protulit terra herbam virentem, et facientem semen iuxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam: Et vidit Deus, quod esset bonum: multo magis actus et fructus voluntatis, in qua remanent quaedam, licet extrema, divinae imaginis lineamenta, nobiliori modo Deo placere possunt. — Et aliter distinguo: coinquinatis, et infidelibus, qui per immunditiam cordis, aut per infidelitatem, vel abutuntur Dei creaturis, vel quasi illae essent impurae, eis non utuntur, nihil est mundum, concedo: infidelibus simpliciter, et ratione dumtaxat eorum infidelitatis, nego. Alioqui pari consequentia concludendum esset, omnia etiam mundorum opera esse munda; ait enim Apostolus: omnia munda mundis. Quod tamen absolute falsum est, alioqui nusquam quis peccare posset, ubi semel iustitiam fuisset adeptus. Sic S. Augustinus …lib. 21. Contra Faustum Manichaeum, hunc Apostoli textum explicat tum de fidelibus, tum de infidelibus, qui creaturis Dei, v. g. cibis, per immunditiam abutuntur, non servato scilicet tempore, modo et ratione; idque usurpat tum contra Iudaeos, qui post abrogatam legem cibos adhuc immundos existimabant: tum contra Manichaeos, qui omnes prorsus cibos censebant immundos, et a malo principio productos. — Et denique disting. Apostolum loqui de iis immundis, qui perversam et depravatam habent conscientiam, quorum omnia opera ideo prorsus immunda sunt, quia scilicet malam suis in operibus habent intentionem. Quae utique genuina videtur Apostoli mens. ait enim: Coinquinatis, et infidelibus nihil est mundum, sed inquinaturae sunt eorum et mens et conscientia: confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne bonum opus reprobi.
Obiiciunt 2. S. Augustinum, qui pluribus declarat et probat opera infidelium esse peccata, et in eis nullas esse veras virtutes, maxime vero lib. 1. De Nuptiis et concupiscentia, cap. 3. Absit ergo, inquit, pudicum vere dici, qui non propter Deum veram fidem connubii sperat uxori. Et capite sequenti: Qui non hac intentione, hac voluntate, hoc fine generant filios, ut eos ex membris hominis primi in membra transferant Christi: sed infideles volentes de infideli prole gloriari, etiamsi tanta sit observantia ut secundum matrimonii tabulas nonnisi procreandorum liberorum causa concumbant, non est in eis vera pudicitia coniugalis. Cum enim virtus sit pudicitia, cui vitium contrarium est impudentia, omnesque virtutes etiam, quae per corpus operantur, in animo habitent, quomodo ea vere pudicitiae corpus asseritur, quando a vero Deo ipsa anima non firmatur? Quum fornicationem sanctus ille Psalmus accusat, ubi dicit: Ecce enim, qui longe faciunt a te peribunt: perdidisti omnem, qui fornicatur abs te. Vera igitur pudicitia sive coniugalis, sive viduulis, sive virginalis dicenda non est, nisi quae verae fidei mancipatur. At potissimum rem protinus tractat et discutit lib. 4. Contra Iulianum, cap. 3. ita scribens: Sed acerbissimi gratiae huius inimici, exempla nobis opponitis impiorum, quos dicitis alienos a fide, habendae virtutes, in quibus sine adiutorio gratiae, solum est naturae bonum, licet superstitiosis mancipatum, qui solis libertatis ingenitae viribus, et misericordes crebro, et modesti, et casti inveniuntur, et sobrii. Quem utique errorem refellit S. Augustinus tribus potissimum argumentis: Primo quidem argumento ad hominem, quia Iulianus alibi docuerat initium quidem iustitiae esse in homine, sed consummationem esse a Deo: videlicet voluntatem, seu cupiditatem boni esse a nobis: effectum autem esse a Deo: at vero loquens de operibus infidelium, non solum voluntatem, sed etiam bonum voluntatis effectum tribuit arbitrii liberi viribus: unde sic eum interpellat S. Augustinus: Sed si ut essent, et sunt, iam in eis voluntatem, et effectum voluntatis invenimus, quid remansit, quod gratiae reservemus in tam evidentibus, quibus dicitur us abundare virtutibus? Secundo eum impugnat argumento petito ex Proverbiis 21. Qui dicit impium iustum esse, maledictus erit in populo, et odibilis in gentibus. Tertio ipsum urget auctoritate Apostoli ad Rom. 1. Iustus ex fide vivit. Absit autem, inquit, ut sit iustus re(?)… nisi vivat ex fide, iustus enim ex fide vivit. Ex quibus locis sic Adversarii argumentantur: ibi non potest esse ullum opus bonum, ubi vera virtus reperiri nequit: sed S. Augustinus aperte fatetur in infidelibus nullam reperiri veram virtutem: ergo negat pariter in eis esse ullum bonum opus. — Distinguo minorem: fatetur S. Augustinus infidelibus nullas inesse veras virtutes, idest nullum habitum, quo homo censeatur recte vivere, et per quem iustificationis gratiam, et vitam aeternam obtineat, ut volebat Iulianus, sicut advertimus in tertio Notabili; concedo: nullus est habitus virtutis, quo homo ad aliquod bonum opus morale naturalis ordinis inclinetur, saltem ubi gravis non urget tentatio. nego. Fateor igitur in infidelibus non esse ullam veram virtutem simpliciter, qua videlicet hominem ordinet ad salutem: quo sensu veram virtutem dumtaxat usurpat S. Augustinus, ut constat eodem capite tertio. ait enim: Si ergo ad consequendam veram beatitudinem, quam nobis immortalem fides, quae in Christo est, vera promittit, nihil prosunt homini virtutes, nullo modo vero possunt esse virtutes. Sicque ea ratione negat esse virtutes infidelibus, quia nullus infidelis iustus esse potest: quia, ut pluries ibidem repetit, iustus ex fide vivit: « Quis porro, inquit, qui se Christianos haberi volunt, nisi soli Pelagiani, aut inipsis etiam forte tu solus, iustum dixerit infidelem? iustum dixerit impium, iustum dixerit diabolo mancipatum? Sit licet ille Fabricius, sit licet Fabius, sit licet Scipio, sit licet Regulus, quorum modo nominibus, tanquam in antiqua Romana Curia loqueremur, putasti esse terrendum. Verum in hac causa etsi ad Scholam Pythagorae provokes, vel Platonis, ubi eruditissimi atque doctissimi viri multo excellentiore caeteris Philosophia nobilitati, veras virtutes non esse dicebant, nisi quae menti quodammodo imprimuntur a forma illius aeternae, immutabilisque substantiae, quod est Deus: etiam illic adversus te quantum donat, qui nos vocavit pietatis libertate, clamabo: nec in istis vera est iustitia, quia iustus ex fide vivit: fides ex auditu, auditus autem per Verbum Christi; finis legis Christus ad iustitiam omni credenti: quomodo sunt vere iusti, quibus vilis est humilitas veri Iusti? Quo enim propinquaverunt intelligentia, inde superbia recesserunt: quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt » etc. Unde concludit: « si per naturam, voluntatemque iustitia: ergo Christus gratis mortuus est: si per doctrinas hominum qualescumque iustitia: ergo Christus gratis mortuus est. per quod enim vera iustitia, per hoc etiam regnum Dei: Deus namque ipse, quod absit, erit iniustus, si ad eius regnum verus non admittitur iustus etc. » Haec S. Augustinus, quibus satis, superque constat catenus S. Augustinum negare in infidelibus veras esse virtutes, quatenus illae virtutes infidelium nequeunt quidquam ad salutem conterrere.
Urget: Si aliqua infidelibus inessent virtutes verae, et dumtaxat bone moraliter, dici possent steriles per respectum ad beatitudinem: sed S. Augustinus negat aperte aliquas virtutes posse dici steriles; sic enim circa medium eiusdem capitis tertii Iulianum carpit: Dici nequit quantum te fulcat ista opinio, quia dixisti omnes virtutes fructuosas esse, per quas aut fructuose, aut steriliter boni sumus: Fieri enim non potest, ut steriliter boni sumus. Sed boni non sumus quid quid steriliter sumus: Arbor enim bona bonos fructus facit: absit utrum, ut Deus bonus, a quo securis paratur arboribus non facientibus fructum bonum, excidat, et in ignem mittat arbores bonas. Nullo modo igitur homines sunt steriliter boni: sed qui boni non sunt, possunt esse alii minus, alii magis mali. Ergo ex S. Augustino nulla potest virtus esse sterilis. — Distinguo minorem: nulla potest esse virtus sterilis respectu boni naturalis, aut supernaturalis consequendi, concedo: nulla potest esse fecunda respectu boni naturalis, et sterilis respectu boni supernaturalis, nego. Nam ipsemet S. Augustinus libro 5. De Civitate Dei, cap. 15. affirmat Deum dedisse Romanis Imperium in tot Gentes, et regna in remunerationem ipsorum virtutum civilium, et moralium. Censet ergo virtutes illas morales aliquam temporalem mercedem promereri; subindeque etiamsi steriles appareant respectu felicitatis aeternae, possunt tamen revera esse foecundae respectu boni temporalis, quod in mercedem Deus ipsis repromittit et retribuit.
Instant: S. Augustinus ibidem negat homines posse esse steriliter bonos. ibi enim Iulianum arguit, quod dixerit omnes virtutes esse quosdam affectus, per quos aut fructuose, aut steriliter boni simus: Fieri non potest (inquit sanctus Doctor) ut steriliter boni simus, sed boni non sumus quidquid steriliter sumus. Et paulo post ibidem: nullo modo homines steriliter boni sunt. Et adhuc aliquanto post, Iulianum sic increpat: Quomodo igitur, obsecro, aut iocaris in iis disputationibus, aut deliras, qui sterilium fructus arborum laudas, qui utique, aut nulli sunt, aut si nulli sunt, laudandi non sunt, aut si fructus boni sunt, profecto steriles arbores non sunt; imo et bonae sunt, quoniam fructus boni sunt, et debent Deo placere, cui bonae arbores non possunt, nisi placere: et tandem in fine capitis praedicti declarat, bonum non esse id, quod est sterile, his verbis: Dicantur, inquit, secundum te huiusmodi voluntates arbores bona, sufficit, quod apud Deum steriles sunt, ut per hoc non bonae. Ex quibus omnibus sic inferre licet: si aliquod esset opus moraliter bonum in infidelibus, illud esset sterile, et non conducens ad finem salutis aeternae: at ex supra dictis S. Augustini locis, nullum datur bonum sterile: ergo nullum datur in infidelibus opus moraliter bonum. — Respondeo distinguendo minorem: nullum datur bonum sterile, a quo dicantur homines boni simpliciter et perfecte, concedo: a quo dicantur boni secundum quid et minus perfecte, nego. Iterum distinguo: non datur bonum sterile ad sensum Iuliani, quem ibi impugnat S. Augustinus, concedo: alio sensu, quem vulgo propugnant Theologi, nego. Certum enim est dari aliquod bonum sterile, eo sensu, quem vulgo propugnant Theologi, nempe bonum illud, quod ex obiecto, fine, et circumstantiis bonum est morale, nihil tamen prodest ad salutem, quia fit absque gratia. Eiusmodi enim bonum sterile agnoscunt SS. Patres. Inter caeteros S. Ambrosius in Comment. Psal. 1. versiculum: Et bonum eius non deficit: ubi eiusmodi bona moralia appellat moralis ornamenta decoris, non subsidia redemptionis. Et S. Fulgentius lib. De Incarnatione et gratia Christi, cap. 26. ubi ait: Quibusdam aliqua quidem bona, quae ad societatis humanae pertinent aequitatem, inesse posse: sed quia charitate Dei non fiunt, prodesse non posse.
Instat: Ex S. Augustini loco mox citato, sterilium fructus arhorum non sunt laudandi: at infideles sunt arbores steriles: igitur eorum fructus, idest actus, non sunt laudandi. — Respondeo distinguendo maiorem: sterilium arborum steriliter et infideliter operantium, concedo: secus, nego.
Urgent in eodem S. Augustino: Si fructus boni sunt, profecto steriles arbores non sunt: ergo si bona sunt opera infidelium, infideles non sunt dicendi arbores steriles, quod est contra S. Augustinum. — Respondeo distinguendo antecedens: si fructus sint boni simpliciter, concedo: si boni sunt dumtaxat secundum quid, nego.
Instat iterem ex codem Augustino: voluntas sterilis non est bona: igitur opus sterile non est bonum. — Respondeo distinguendo antecedens: non est bona omnimode, concedo: non est bona secundum quid, nego; hoc est, non est bona in ordine ad salutem regnamque consequendam, quae est supremum hominis bonum; sed in ordine ad honestatem moralem, et ad rectam naturalem hominis institutionem.
OBIICIO 3. Plures alias S. Augustini sententias, quibus videtur aperte fateri omnia infidelium opera esse peccata, eo quod quidquid interdum boni agere videntur, malo fine id exequantur. Idque praesertim asserit libro primo De Baptismo et Concupiscentia, capite 3. Cum ititur, inquit, faciunt hac homines sine fide, quae videntur ad coniugalem pudicitiam pertinere, sive hominibus placere quaerentes, sive sibi, sive aliis, sive in his rebus, quas vitae necessariae concupiscunt, humanas molestias devitantes, sive daemonibus servientes, non peccata coercuntur, sed his peccatis alia peccata vincuntur. Absit ergo pudicum vel aliter dici, qui non propter Deum certam fidem coniugii servat uxori. Similiter lib. 4. contra Iulianum, cap. 3. Iuliano interrogante: Si gentilis nudum operuerit, numquid quia non est ex fide, peccatum est? sic respondet: Prorsus in quantum non est ex fide peccatum est. Et iterum eiusdem capitis finem, eumdem Iulianum sic alloquitur: Intellige, inquit, quod ait Dominus si oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit: si autem oculus tuus simplex est, totum corpus tuum lucidum erit: et hunc oculum agnosce intentionem, qua facit quisque, quod facit, et disce eum, qui non facit opera bona intentione fidei bona, hoc est, eius, qua per dilectionem operatur, totum quasi corpus, quod illis, ceu membris, operibus constat, tenebrosum esse, hoc est, plenum nigredine peccatorum. Aut certe, quoniam saltem concedis opera infidelium, quae tibi cidentur bona, non tamen eos et salutem sempiternam, regnumque perduci, scito nos illud bonum hominum, dicere illam voluntatem bonam, illud opus bonum, sine Dei gratia, quae datur per unum Mediatorem Dei et hominum, nemini posse conferri, per quod solum homo potest ad aeternum Dei donum, regnumque perduci. Omnia proinde caetera, quae videntur inter homines habere aliquid laudis, videantur tibi virtutes verae, videntur opera bona, et sine ullo facto peccato. Quod ad me pertinet, hor scio, quiu eu non facit voluntas bona. Voluntas quippe infidelis, atque impia non est bona. non potest, utpote facto in statu pessimo: non vero peccati nomen usurpat in stricta et propria significatione, quatenus nempe significat actum dictamini rectae rationis, ac praescriptis legibus difformem ac contrarium. Respondeo 2. Ut plurimum quidem infidelium opera esse peccata, quia raro contingit, ut revera non sint actus regulis bene vivendi et rectae rationi difformes; nam agere solent ex infidelitate, quae cum sit regula erronea, haud dubium est, quidquid ex ea procedit, vitiatum esse et peccaminosum. Respondeo 3. Ideireo infidelium opera ut plurimum esse peccata, quia raro sibi in suis proponunt operibus rectum aliquem finem, ut ad Dei gloriam obedientiam ipsius mandatis praestent: imo plerumque agunt propter finem pessimum: quia, ut dicit S. Augustinus verbis supra laudatis, vel sibi, vel aliis placere quaerunt. Unde capite 3. libri 4. contra Iulianum, ubi pronuntiavit, operire nudum in quantum non est ex fide, peccatum esse, statim subiicit: Non quia per ipsum factum, quod est nudum operire, peccatum est: sed de tali opere non in Domino gloriari, peccatum est: gloriari enim non in Domino est aliquid quod infideliter fit, superbiae, scilicet ad presumptionem redolens: unde eodem capite rationem reddens, cur infideles bona male faciant, ait: Quia scilicet ea non fideli, sed infideli, et malo faciunt cultori. Denique dum eodem capite ait: Ubi non est intentio bonae fidei, quae per dilectionem operatur, totum corpus plenum est nigredine peccatorum: solum voluit peccatum in infidelibus regnare, et esse concomitanter, propter absentiam et defectum fidei, quae est principium iustificationis.
Urgent: Quidquid infideles ex infidelitate operantur, peccatum est formaliter, et non solum concomitanter: sed S. Augustinus testatur infideles, omnia etiam quae videntur bona opera facere, semper agere ex infidelitate, nam lib. 1. De Baptismis et Concupiscentia, cap. 1. ait: Infideles cum pudicitia coniugali bonum habent, quia infideliter utuntur, in malum, peccatumque convertunt: ergo, etc. — Distinguo maiorem: quidquid infideles agunt formaliter ex infidelitate peccatum est, concedo: quia nempe ipsa infidelitas est mala arbor, quae non potest bonos fructus facere: quidquid agunt in statu infidelitatis, formaliter peccatum est, nego. Nec aliud voluit S. Augustinus: nam eodem loco subiicit: En modo vero, et illam concupiscentium qua caro concupiscit adversus spiritum in usum iustitiae convertunt fidelium nuptiae: certum est autem fidelium nuptias non convertere, nisi dum fideliter, et ex fide operantur: unde subiungit: Habent quippe intentionem generandi et regenerandos: ut qui ex his saeculis filii nascuntur, in Dei filios renascantur.
Urgent: Si quod non est ex fide peccatum esset dumtaxat concomitanter, et non formaliter, vana esset et inutilis S. Augustini adversus Iulianum ratiocinatio: siquidem Iulianus absque negotio admisisset revera quidquid formaliter ab infidelitate procedit, peccatum esse: secus autem esse de caeteris operibus infidelium, quae non sunt formaliter actus infidelitatis, sed actus virtutis, vel misericordiae, vel iustitiae, vel temperantiae: ergo S. Augustinus non solum censet opera infidelium peccata, quatenus proveniunt ab ipsa infidelitate, sed etiam prout fiunt in ipsa infidelitate. — Nego antecedens: Iulianus enim non solum existimabat infidelium opera esse bona moraliter; sed etiam sufficere ad gratiam sanctificantem, et gloriam aeternam promerendam: existimabat etiam posse hominem studio sanctitatis accedente gratia adhaerere non posse peccatis, ut testatur S. Augustinus praefato capite 3. lib. 1. Contra, inquit, suaditis, atque conceditis dicentes, perfici igitur studio sanctitatis, quod Deus adiurat, potest credi precatis: hunc autem errorem impugnat illis Apostoli verbis, Quod non est ex fide, peccatum est. — Insuper existimabat Iulianus ea opera quae bona sunt ex obiecto, etsi fierent ex fine perverso, nihilominus esse bona: quod ipsi exprobrat ibidem sanctus Augustinus tanquam dogma pessimum et viris Christianis prorsus indignum. Unde, inquit, nisi viderer calumniari ipsa tua verba, iam ponam: « Cunctarum, inquis, origo virtutum in rationabili anima sita est, et affectus omnes, per quos aut fructuose, aut steriliter boni sumus, in subiecto sunt mentis nostrae: prudentia, iustitia, temperantia, fortitudo. Horum igitur affectuum vis cum insit omnibus naturaliter, inquis, non tamen ad unum finem in omnibus properat, sed pro iudicio voluntatis, cuius nutui serviunt, aut ad aeterna, aut ad temporalia diriguntur. Quod cum sit in eo, quod sunt, non in eo, quod agunt, sed in eo solo variant, quod merentur: nec nominis igitur sui, inquis, possunt, nec generis sustinere dispendium, sed solius, quod appetiverunt, praemii, aut amplitudine ditantur, aut exilitate frustrantur». Quam Iuliani sententiam velut insulsam sic retundit S. Augustinus: Haec ubi didiceris nescio: iam tamen cernis, ut arbitror, consequens esse, ut vera sit ascarorum prudentia, qua excogitant genera lucellorum: et ascarorum iustitia, qua graviorum damno rum metu, facilius sua nonnumquam contemnunt, quam usurpant aliquid alienum: et ascarorum temperantia, qua luxuriae, quoniam sumptuosa est, prohibent appetitum, soloque necessario victu, tegumentoque contenti sunt: et ascarorum fortitudo, qua, ut ait Horatius lib. 1. Epist. 1. Per mare pauperiem fugiunt, per saxa, per ignes: qua denique cognoscimus quadam irruptione barbarica ad ea prodenda, quae habebant multis hostium terroribus potuisse compelli: unde concludit: Ergo virtutes istae tali fine turpes, atque deformes, et ideo nullo modo germaine, veraeque virtutes; tibi tamen ita verae videntur, et pulchrae, ut nec nominis sui possent, nec generis sustinere dispendium; sed solius, quod appetiverunt, praemii exilitate frustrentur, idest terrenorum commodorumque fructu, non caelestium praemiorum. Adversus autem hunc posteriorem errorem plurima alia congerit sanctus Augustinus, quibus significat id malum esse, quod mala, noxia, et infideli voluntate fit.
Instat iterum: Qua fuerit S. Augustini mens de infidelium operibus, evidentius patere non potest, quam ex doctrina eius Discipulorum, maxime sancti Prosperi: sed S. Prosper aperte fatetur infidelium opera, quatenus fiunt in statu infidelitatis, esse peccata: ergo, etc. Probatur minor ex libro contra Collatorem, cap. 22. Natura, inquit, bonis suis male utitur, in quibus sine cultu veri Dei, impietatibus, immunditiis que vincitur, et unde se defendi existimat, accusatur. Et lib. 1. De vocatione Gentium, cap. 2. Sine cultu veri Dei, inquit, etiam quo videtur virtus esse, peccatum est: nec placere illud
Deo sine Deo potest: qui vero Deo non placet, cui nisi vitiis, et clamoribus placet? Denique, lib. De ingratis, cap. 16.
Omne enim probitatis opus, nisi semine verae Exoritur fidei, peccatum est, inque reatum Vertitur, et sterilis cumulat sibi gloria poenam.
Nomine autem huius gloriae sterilis, quae sibi poenam accumulat, significat opera infidelium in statu infidelitatis elicita: igitur, etc. — Respondeo, S. Prosperum eo modo explicandum esse, quo S. Augustinum exposuimus: nimirum de opere moraliter bono, quod fit infideliter, et cum aliqua presumptione comparandae per illud gratiae. Siquidem Semipelagiani, adversus quos militat S. Prosper, existimabant posse hominem naturali studio, ac desiderio fidei, tum fidem ipsam, tum caetera dona Dei, quibus ad vitam pervenitur aeternam, promereri. S. vero Prosper ex adverso docet haec opera illo superbiae typo, ac spiritu concepta, peccata esse, in reatum verti, poenamque potius cumulare, quam gratiam promereri, quod evidenter explicat cap. 37. supra laudato:
si tamen haec propria virtute capescere quemquam Posse putant, sitve dignus labor iste vocari Ingenium meruisse, aiunt, bona vera petentis: Crescere concipiunt, minuuntur; proficiendo Deficiunt; fulgendo cadunt: currendo recedunt.
Eodem prorsus modo explicandus est alter locus eiusdem S. Prosperi ex libro De vita contemplativa, cap. 3. ubi ait: Apostolum dicendo omne quod non est ex fide peccatum est, declarasse, quod omnia bona, quae ex fide gesta virtutes sint, aut si fuerint sine fide, non sunt aliqua bona credenda, sed vitia, quae non iustent sumus approbantes, sed condemnant, infestos que praecipitant, utque a finibus aeternae salutis eliminant. Inquitur enim ibi S. Prosper de intentionibus infidelium, quas non sola fidei absentia, sed infidelis, et noxia voluntas culpabiles reddit. S. enim Prosper satis innuit illa opera spiritu superbiae elici, dum ait, illa praecipitantur inflatos: similiter dum addit, quod de infidelibus dixit, etiam adversus fideles torqueri posset, qui non secundum Deum, sed secundum hominem vivunt. Tandem eius mens luculentius apparet circa finem capitis, ubi insinuat se agere de Dei operibus, quae mala intentione ab infidelibus fiunt, dum ait: Itaque si ut unquam etiam claruit, quod virtutes suas non videntur habere qui simulant: et illi simulant, qui non ex fide, aut non propter Deum, sed propter homines tantum boni aliquid operantur, demonstratis, et ieiuniis, castitate, constantia, caeterisque bonis serciendo. Non ut boni fiant, sed ut se bonos hominibus fingant, nec ut recipiendam sempiternam mercedem, sed ad comparandum gloriam popularem. Dicendum igitur eum nomine illius gloriae sterilis, quae sibi poenam accumulat, non aliud intelligere, quam vanam gloriam, qua infideles undique exundabant, maxime vero Philosophi, quos ideirco amatorios gloriae Tertullianus appellat.
Congerit Adversarius varias aliorum S. Augustini discipulorum sententias, quibus probare nituntur revera infidelium opera esse formaliter peccata. Imprimis enim rem aperte definire videtur S. Fulgentius lib. De veritate praedestinationis, cap. 18. ubi ait: Priusquam capiat humana voluntas fidem, punitionem per seipsam potest mereri, non fidem: omne enim quod non est ex fide peccatum est, et sine fide impossibile est placere Deo. Qui autem Deo non placet, sine dubio Deo displicet, non Deum mitigat, sed potius exacerbat. Et lib. 2. cap. 5. Deo non placemus, nisi volumus, sed ab ipso nobis tribuitur, ut velimus, a quo nisi voluntas hominis mutetur, ut bona sit, aut semper appetit malum, ut numquam bene appetit bonum: ac sic dum in rebus suis rectum ordinem non tenet, Deo vero, et bono nullatenus placet. — Primasius ad haec verba 1t. capitis ad Romanos: Quod non est ex fide, ait: Non ex fide, quae per charitatem operatur: omne autem, quod non est ex fide, peccatum est; quidquid non aedificat, non est ex fide, et ideo peccatum est. — Beda ad caput citatum: Omnis infidelium vita peccatum est; et nihil bonum sine summo bono; ubi enim deest agnitio verae et incommutabilis veritatis, falsa virtus etiam est in optimis moribus. — Prudentius libro Contra Ioannem Scotum, cap. 4. habet: Homo post illam damnationem habet liberum arbitrium, quo propria voluntate inclinari potest, et inclinatur ad malum, habet liberum arbitrium quo possit assurgere ad bonum. Ut autem assurgat ad bonum, non est propriae virtutis, sed gratiae Dei miserentis. Habet liberum arbitrium ut possit bene velle, ut possit bene vivere, ut possit Deo adhaerere: sed ut bene velit, ut bene vivat, ut Deo adhaereat, non est sua virtutis, sed gratiae Dei miserentis. — Sanctus Remigius, et Ecclesia Lugdunensis lib. De tribus epistolis, cap. 22. Vere mortua sunt opera infidelium, non solum quando aperte vitiis et peccatis serviunt, sed etiam quando naturali bono in quantum omnipotens Creator tribuit instigati, vel naturali lege communiti, quaedam bona opera, et velut quasdam virtutes habere atque exercere videntur; quia fidem Dei et Christi eius vel ignorantes, vel odio habentes, aut etiam persequentes, quia ex illa fide non operantur, omnino nec bonum opus, nec vera virtus esse potest, quae non procedit ex radice veritatis et bonitatis: dum enim illa ista quae secundum hominem cidentur esse bona opera, numquam vera fide ad Dominum referuntur quem ignorant, nec propter eum agunt, sed propter quamdam honestatem, qua inter homines magni videantur, vel propter cupiditatem alicuius commodi temporalis, ipsa impietate infidelitatis, ipsa inflatione elationis, ipsa perversitate cupiditatis, ita immunda, et inquinata sunt omnia, ut apud Deum non
Sermone primo De Innnovatione: Certum est, inquit, ad suam originem universa quantum in cis est tendere, et in eam semper esse parte procliviora. sic et nos qui de nihilo creati sumus, constat quia si nobis ipsis relinquimur, in peccatum semper, quod nihil est, labimur. — Respondeo, illos sanctos Patres intelligendos esse eo modo quo sanctus Augustinus, nempe in infidelibus nullum esse bonum, nullasque virtutes veras, et eorum opera esse peccata, vel quia cupiditatum pondere gravati et victi saepissime in vitia ruunt: vel quia verum Deum non agnoscentes non solum non operantur propter eius gloriam, sed propter cupiditatem alicuius temporalis aut inanis vanitatis, quo fit, sicut mox inquebatur Ecclesia Lugdunensis, ipsa impietate infidelitatis, ipsa intione eorum, ipsa perversitate cupiditatis ita immunda, et inquinata sunt omnia, ut apud Deum non virtutes, sed vitia iudicentur. Vel denique, dico infidelium virtutes et opera moraliter bona dici peccata comparative ad virtutes theologicas et morales infusas: virtutes enim morales acquisitae mediacre videntur inter illas virtutes theologicas ac morales infusas, et vitia seu peccata. Unde cum medium comparatum ad extremum perfectius censeatur imperfectum; e contra vero videatur perfectum, dum confertur cum alio extremo minus perfecto: sic tepidum comparatum calido videtur frigidum, et comparatum frigido, videtur calidum: similiter fuscum comparatum ad nigrum apparet album, videtur autem nigrum dum iuxta album apponitur. Hinc est quod virtutes morales acquisitae, per ordinem, et comparationem ad theologicas et morales infusas, vel quae operantur ex principio gratiae et charitatis, dicuntur imperfectae; e contra vero censeri possunt perfectae, si comparentur ad vitia quibus opponuntur. Quoniam igitur sanctus Augustinus et eius Discipuli considerant virtutes infidelium per ordinem ad virtutes perfectas Christianorum, illasque cum istis comparant: ideo dicunt eas non esse veras virtutes, sed ementitas: et illas vera peccata, ac virtutum umbras, et similitudines appellant.
ARGUMENTUM ULTIMUM potitus est ratione. — Obiiciunt 1: Nullum dari potest bonum opus sine recta et perfecta intentione: sed in infidelibus nulla potest esse recta intentio: ergo nec ullum opus moraliter bonum. Maior patet ex illo sancti Ambrosii. lib. 1. De officiis, cap. 3. Effectus tuus nomen ponit operi tuo. Probatur minor: ibi non potest esse intentio recta. ubi non est fides, quae est mentis oculus intentionem dirigens. Vere» enim, inquit sanctus Augustinus super Psalmum 31. computent opera sua bona ante fidem, ubi enim fides non erat. bonum opus non erat: bonum enim opus intentio fecit. intentionem fides dirigit. — Respondeo, concessa maiore distinguendo minorem: ubi non est fides, ibi non potest esse recta intentio, nec operis directio in finem ultimum supernaturalem, concedo: in finem honestum subalternnum naturalem, et moralem. nego. Sicut enim fides dirigit hominis intentionem respectu finis ultimi supernaturalis. sic etiam rationis lumen dirigere potest intentionem respectu alicuius finis honesti connaturalis homini.
Instant: Omne opus quod in finem aliquem creatum refertur, nec in Deum dirigitur, peccatum est : sed ubi non est vera Dei fides et cognitio, opus in Deum dirigi nequit: ergo cum in infidelibus non sit vera Dei fides et notitia, consequens est eorum opera esse peccata. Probant maiorem ex sancto Augustino, lib. 4. Contra Iulianum lib. 3. Quidquid boni fit ab homine, inquit, et non propter hoc fit propter quod fieri debere vera sapientia praecipit, etsi officio videatur bonum, ipso non recto fine peccatum est. — Distinguo maiorem: quod in Deum non refertur vel explicite, vel implicite: actualiter aut virtualiter, aut habitualiter, peccatum est, concedo: quod refertur implicite, habitualiter, et virtualiter, scilicet per relationem intrinsecam, quae identificatur, et velut imbibitur in ipsa entitate actus, peccatum est, nego. Potest enim actus ad Deum referri tribus modis, ut notat sanctus Bonaventura in 2. dist. 41. scilicet actualiter, virtualiter, et habitudinaliter. Primo modo, quando quis de Deo cogitans, illum amat, et in ipsius gloriam suum opus dirigit. Secundo modo, quo quis refert aliquod opus in Deum habens initio operis eius gloriam pro fine, licet de eo non cogitet in operis successu. Tertius modus est quando non praecogitato fine ultimo. sive Deo, ex sola boni operis natura fit illius in Deum directio. Infideles autem. qui nullatenus Deum agnoscunt. non possunt equidem explicite et actualiter suum opus in eius gloriam dirigere; id vero possunt implicite: nam cum agant propter finem particularem virtutis, sicut revera agere possunt; puta cum eleemosynas erogant, quia ratio naturalis dictat honestum esse egenti subvenire, implicite et virtualiter aut habitualiter opus illud referunt ad Deum: agunt quippe propter finem a Deo institutum.
Urgent: Si liceret agere propter aliquem alium finem. praeter Dei gloriam, et actus aliquis creaturae referri posset licite ad aliquem finem creatum, maxime ad ipsius virtutis honestatem: atqui ex sancto Augustino, lib. 19. De Civit. Dei. non licet agere propter solum finem virtutis: Licit enim, inquit, « quibusdam fine ferre et honesto putentur esse virtutes, cum ad seipsas referantur, etiam tune inflatae aut superbae sunt: et ideo non virtutes, sed vitia iudicanda sunt: ergo nullatenus actus potest esse bonus qui ad alium finem quam ad Deum refertur. - Distinguo minorem: non licet agere propter honestatem virtutis, tamquam propter ultimum finem, concedo: tamquam propter finem subalternnum, et ordinabilem ad ultimum finem, sive virtualiter, sive habitudinaliter, nego. Priori autem sensu sanctus Augustinus ait virtutes, cum ad seipsas referuntur, esse superbas et intlatas, quales plurimum fuere virtutes plurium Gentilium, maxime Philosophorum, necnon et virorum fortium, qui suis in virtutibus vel praeclare gestis, nil nisi humanam ac fugacem gloriam sapiebant: unde sanctus Augustinus, lib. 1. Operis Imperfecti contra Iulianum: Audite, et intelligite, fortitudinem Gentilium mundana cupiditas: fortitudinem autem Christianorum Dei charitas facit, quae diffusa est in cordibus nostris, non per voluntatis arbitrium, quod est a nobis. sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Vel ut lib. De vera Religione. c. 38. luculentius explicat: Quaerunt infideles. inquit. cupiditati triplici, vel voluptatis, vel excellentiae, vel spectaculi: ita nescientes diligunt temporalia, ut inde beatitudinem expectent. His autem rebus, quibus quisque beatus vult effici, serviat necesse est, velit, nolit: nam quocumque duxerunt sequitur, et quisquis eas visus fuerit auferre, metuitur.
Obiiciunt 2. Si posset aliquis actus esse bonus absque gratia, sequeretur Deum non aliter concurrere ad actum malum, et peccaminosum, quam ad actum virtutis, quia ad utrumque concursu dumtaxat generali, et ut naturae Auctor concurreret: sed consequens est contra doctrinam orthodoxam et Catholicam, quam acerrime tuetur sanctus Augustinus, lib. 2. De peccatorum meritis, et remissione cap. 18. ubi probat Deum esse auctorem boni operis in nobis, non vero mali: Voluntas, inquit, aut bona est, aut mala: et utique malam non habemus ex Deo: restat ergo, ut bonam voluntatem habeamus ex Deo... quocirca quod a Deo nos averrimus, nostrum est, et haec voluntas mala: quod vero ad Deum nos convertimus. nisi ipso excitante atque iuvante non possumus, et haec voluntas bona: ergo nullum opus bonum morale fieri potest absque gratia. — Nego sequelam maioris: Deus enim concurrit ad actum bonum per se, et intendendo illum directe; quia generalem suum concursum creaturis praebet, ea intentione, ut bene eo utantur: cum vero actum malum nullatenus intendat, sed tantum eius concursus generalis determinetur ad malum finem per voluntatem creatam, quae ipso sibi impenso concursu generali abutitur, eum detorquendo in pravum finem a Deo non intentum; idcirco tantum per accidens Deus ad istum malum actum concurrere dicendus est.
Instabis: Si haec ita essent, sequeretur daemonès posse efficere opus moraliter bonum, quia vires naturae non sunt minus perfectae in daemonibus, quam in hominibus: sed absurdum est consequens: ergo et antecedens. — Nego sequelam maioris, et ad eius probationem dico, vires naturales non esse quidem minus perfectas in daemonibus, quam in hominibus, secundum substantiam, ac principium physicum, transeat: secundum statum miseriae, in quo sunt daemonès, nego. Hic enim status prohibet ne bonum aliquod morale naturalis ordinis, ex omni parte possint efficere, quia in eo statu obstinati sunt in malo; unde fit, ut nullum actum possint elicere, quin fiat ex aliqua mala circumstantia, et ex affectu pravi finis.
Corollarium I. Ex tribus praepositis quaestionibus sequitur primo, hominem lapsum sine ullo speciali actuali auxilio supernaturalis ordinis posse aliquod bonum morale exercere; subindeque minus probabilem apparere sententiam Gregorii Ariminensis in 2. dist. 28. quaest. 1. art. 1. ubi docet ultra omnem cogitationem, et praeviam motionem quae per causas naturales fieri possit, necessarium esse aliquod auxilium speciale transiens, quo physice iuretur voluntas, ut actum suum ad Deum finem ultimum referat, sine qua relatione et habitudine actus ille nequit esse moraliter bonus. - Verum ex dictis abunde liquet neque necessariam esse actualem illam relationem universim ad opus moraliter bonum, sed interdum virtualem et habitualem sufficere; neque opus esse ullo supernaturali subsidio, ut actus ille exeratur. Primo, quia ad id sufficient quantumvis debiles et infirmantis humani arbitrii vires. Quia (ut docet sanctus Augustinus libro De Spiritu et Littera, c. 28., non usque adeo in anima humana imago Dei terrenorum affectuum labe detrita est, ut nulla in ea velut lentamenta remanserint, unde merito dici possit etiam in ipsa impietate vitae suae facere aliqua legis vel sapere. Et paulo post loquens de Gentibus, quae cum legem non habeant, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, ait: Nam et ipsi homines erant, et eis illa naturae inerat eis, qua legitimun aliquid anima rationalis et sentit et facit: sed pietas quae in aliam vitam transfert beatum, et aeternam, legem habet immaculatam convertentem animas. Unde Auctor libri Hypognosticon, qui totus ex S. Augustini sententiis contextus est, ait, cap. 1. Esse fatemur liberum arbitrium omnibus hominibus, habens quidem iudicium rationis, non per quod sit idoneum, quae ad Deum pertinent (id est ad beatitudinem aeternam) sine Deo inchoare aut certo peragere; sed tantum in operibus vitae praesentis tum bonis quam etiam malis; bonis scilicet quae de bonis natura oriuntur. — His addè a summis Pontificibus damnatam hanc Baii propositionem num. 61. Vonissi Pelagiano errore admitti potest usus aliquis liberi arbitrii bonus, sive non malus: et gratiae Christi iniurium facit, qui ita sentit et docet. Unde merito Lessius lib. De divitiis, cap. 10. num. 5. constanter affirmat sententiam Gregorii Ariminensis una cum Michaelis Baii erronea doctrina, ab his Pontificibus esse damnatam. His adde ea omnia quibus in secunda Quaestione probavimus gratiam non desiderari ad bonum opus morale naturalis ordinis. Insuper, si ad quodlibet bonum opus desideraretur speciale auxilium antecedens praviam motionem quae per causas naturales fieri possit, ita quod sine eo nullus fieri possit actus bonus, et eo posito, non possit non fieri, ut idem Gregorius docet, sequeretur primo actum bonum non fieri libere, quia non fieret cum indifferentia et potestate antecedente ad appetitum ; siquidem voluntas praeventa illo auxilio non potest non operari. Sequeretur secundo eos omnes, qui bene non operantur moraliter, esse omnino impotentes ad recte operandum, quia carent aliquo absolute necessario, et antecedente, quod neque reipsa habent, neque est in eorum libera potestate, ut illud obtineant; nam si possent illud habere et promereri, maxime mediante aliquo actu moraliter bono: sed ad illum actum bonum praerequiritur tale auxilium, ut contendit Gregorius. Quapropter vel ante omnem actum bonum deberet praecedere aliquis actus bonus, quod implicat; vel tale auxilium non est in potestate operantis, nec pendet ab aliquo actu bono eius qui eo privatur. Denique cum talis actus moraliter bonus sit naturalis ordinis, immerito negatur vis physica completa et sufficienter potens sine illo auxilio speciali transeunte, ut voluntas possit eum actum exercere; si quid enim illum voluntati redderet, maxime bonitas moralis: sed illa non officit; imo actum reddit proportionatum voluntati, quippe cum eius obiectum proportionatum sit bonum morale seu rationi consonum. Praeterea liberum arbitrium in homine lapso non est prorsus extinctum, sed dumtaxat infirmum, ut supra dictum est ex Concilio Tridentino : ergo sicut in infirmo aliquae supersunt vires ad actum sufficientes, licet imperfectum, ita et in voluntate hominis lapsi manent vires sufficientes ad aliquod opus bonum et honestum moraliter faciendum; v. g. ad colendos parentes, subveniendum egenis, etc. Fundamenta Gregorii una cum fundamentis Vazquezii infra solventur.
Corollarium II. — Sequitur secundo, minus etiam esse probabilem sententiam Vazquezii, qui disputatione 190. docet ad opus bonum moraliter praerequiri aliquod auxilium, non ut det posse, sed actu agere, illudque consistere censet in quadam cogitatione honesta et congrua, hoc est, attemperata genio, complexioni seu temperamento hominis, vel a Deo immissa in circumstantiis illis et occasionibus, in quibus praevidit ab aeterno per scientiam mediam liberum arbitrium per illam piam cogitationem excitatum illi consensurum. Hoc autem speciale auxilium dicit esse gratiam per Christum concessam. Quod sit gratia, sic probat: omne donum Dei non debitum vi creationis est specialis favor et gratia, sive donum gratuitum : sed omnis cogitatio congrua, cum qua moraliter bene agitur, est ita indebita; quia homo ex natura sua non magis unam cogitationem quam aliam exigit, nec magis expostulat hunc verum ordinem ex quo sequitur illa cogitatio, alioqui quotiescumque aliquis male operatur. fuisset privatus congrua cogitatione debita connaturaliter. Adde quod illa cogitatio congrua non omnibus detur, subindeque non est connaturalis: sed ultra naturae sortem. Quod enim est naturae debitum omnibus conceditur; ac proinde est gratia. quatenus gratia significat omne donum naturae non debitum. sive interim donum illud sit supra naturae ordinem, sive non. Denique, si Deus daret homini cogitationem tantum sufficientem, naturae debito satisfaceret; ergo ubi praeparat congruam et efficacem ad bonum moraliter honestum exercendum, facit ultra naturae debitum ; et consequenter donum illud dici debet gratuitum beneficium. — Quod autem illud speciale beneficium ad honestatem ferans sit per Christum, probat. quia ab Adami lapsu relicti fuimus in eo statu in quo non debebatur ulla cogitatio congrua; et insuper propter peccatum originale debuimus omnes illa privari; subindeque Deus illam non concedit nisi intuitu meritorum Christi Domini Reparatoris. — Verum impugnatur haec sententia: Primo, quia cogitatio aliqua practica de bono actu moraliter haberi potest solis naturae viribus, ut probatum est in secunda Quaestione primi Articuli : ergo et bonus affectus. Quod autem affectus ad quem inducit illa pia cogitatio sequatur vel non sequatur, illud pendet a voluntate, quae seipsam pro libito determinat ad sequendum vel non sequendum dictamen rationis: ac proinde ad eum non opus est aliquo speciali divinae gratiae subsidio: quippe ad id sufficiunt liberi arbitrii vires. Secundo, cogitatio illa congrua de aliquo actu honesto duo solum dicit. nempe quod sit cogitatio boni honesti. et quod sit congrua seu efficax: sed ex neutro capite necessum est quod illa sit gratia specialis Dei: ergo. etc. Maior constat. Minor vero probatur quantum ad utramque partem: quia illa cogitatio censeri non debet gratia, ex eo praecise quod sit de actu et obiecto honesto; non enim adeo vitiata est humana libertas et natura, ut phantasmatibus potest quasdam abstrahere species mali, ita et boni moralis et honesti; quia non solum proponuntur obiecta delectabilia sensibus, sed etiam honor in parentes. et observantia in amicos: ubi enim homo educatur, sustentatur, protegitur. et convivit inter homines eiusdem naturae, exinde plures habere potest cogitationes inducentes ad cultum parentum et observantiam amicorum. Quod vero cogitatio illa de bono honesto considerata ut congrua sive ut efficax non sit gratia specialis. etiam patet; tum quia censet idem Vazquez cognitionem sufficientem de actu et obiecto honesto non esse gratiam specialem; ergo idem sentire debeat de cogitatione congrua sive efficaci. Consequentia patet: etenim auxilium efficace et sufficiens sunt intra eumdem ordinem gratiae: ergo si cogitatio sufficiens de actu honesto non censeatur vera gratia, nec pariter cogitatio efficax intra gratiae ordinem est reponenda. Tertio, peccatum originale non constituit homines obstinatos in malo et moraliter ad bonum inflexibiles; neque omnino impedit cursum generalem et concursum rerum ac causarum secundarum tum naturaliter, tum libere agentium una cum generali concursu primae Causae; ergo eo non obstante potest homo habere affectum bonae cogitationis; quippe qui non transcendat illius vires. — Nec obstat quod peccatum originale mereri potuerit ut homines bonis naturalibus, et forte etiam cogitationibus congruis privarentur, necnon et omni actione honesta: cum enim id reipsa non meruerit, exinde non sequitur omnem nostram piam cogitationem esse donum Dei gratuitum; alioqui etiam vita naturalis. et caeterae naturales, et ingenitae dotes dici deberent pariter gratiae, quia eis propter originale peccatum a Deo privari potuimus: ergo sicut illa naturalia beneficia proprie non dicuntur gratiae, qualiter gratiam hic usurpat Vazquez, ita nec gratia censenda est illa cogitatio honesta, quamvis eo propter peccatum originale merito sicut et vita potuissemus privari. - Nec refert etiam quod cogitatio congrua sequatur hic et nunc potius quam alio tempore et loco, aut in hoc individuo potius quam in illo; hoc enim non semper oritur ex aliqua speciali gratia vel causalitate Dei, sed etiam procedit aliquando ex vi ordinis causarum secundarum, supposita naturali earum dispositione, et adiuncto libero usu voluntatis humanae cum solo generali Dei concursu causis huiusmodi naturaliter debito : hoc autem beneficium non transcendit donum creationis, nec naturalem rerum dispositionem et statum. Quia alioqui gratiae beneficium etiam censeretur quod quilibet hominum non nasceretur caecus, claudus, etc. erat enim possibilis alia causarum dispositio ex qua id sequeretur, sicut possibilis erat alia series ex qua non orirentur illae cogitationes piae. Quin etiam ipsa cogitatio dumtaxat sufficiens appellanda esset gratia, quia potuit esse alius rerum ordo in quo illa cogitatio non occurret huic et illi, cui nune de facto contingit. Similiter ipsa generatio, et naturalis complexio, et indoles talis vel talis, gratia reputaretur, quia potuit esse alia rerum series, in qua vel iste non nasceretur, complexionem et indolem; sicque nihil prorsus
Obiiciunt 1. Illos Scripturae textus, quibus insinuari videtur hominem in statu naturae lapsae sine speciali Dei auxilio nullum opus moraliter bonum efficere posse, nec ullam congruam cogitationem habere, cuiusmodi est illud Ioan. 15. Sine me nihil potestis facere. Et 3. Corinth. 3. Non quod simus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est: unde sanctus Augustinus tractatu 8. In Ioannem ait: Sive ergo parum, sive multum, sine illo fieri non potest, sine quo nihil fieri potest. — Respondeo, hos, et similes Scripturae textus intelligendos esse (ut iam saepius diximus) de operibus ad salutem pertinentibus, propter quae necessum est, ut Christo adhaereamus tamquam palmites vitae, iuxta illud quod eodem capite Ioannis ait: Ego sum vitis, vos palmites, qui manet in me, et ego in illo hic fert fructum multum in vitam aeternam; quia sine me nihil potestis facere, quod scilicet ad illam proficiat.
Obiiciunt 2. Nonnulla Conciliorum, et sanctorum Patrum oracula: Primo namque in Concilio Diospolitano Pelagius coactus est fateri gratiam Dei ad singulos actus dari. Similiter in Concilio Arausicano secundo, Canone nono: Quoties bona agimus Deus in nobis atque nobiscum ut operemur operatur: idest gratia sua nos praevenit, et inducit ad bene operandum : et Canone 18. Debetur merces bonis operibus si fiant, sed gratia praecedit, ut fiant: et Canone 12. Nemo habet de suo nisi mendacium. et peccatum: si quis autem homo habet veritatem. ab illo fonte est, quem debemus sitire. Idipsum sancti Patres aperte edocent: imprimis vero sanctus Ambrosius, lib. 1. De vocatione Gentium, cap. 3. ait: Si Deus non operatur in nobis, nullius possumus participes esse virtutis. Sanctus Augustinus, Serm. 13. De verbis Apostoli, cap. 11. loquens de auxilio Spiritus sancti, quod Pelagiani solum ad facilius operandum necessarium esse volebant, ait, si illud non effundat nihil boni omnino agere nos posse: Agis quidem (inquit) illo non adiuvante. libera voluntate, sed male. Et infra: Cum dico tibi: sine auxilio Dei nihil agis, nihil boni dico: nam ad male agendum habes sine adiutorio Dei liberam voluntatem. Ex his itaque sequitur nos nihil quidquam posse operari, absque Dei subsidio. — Distinguo consequens : nihil quidquam possumus absque Dei subsidio, vel ut auctoris naturae, vel ut auctoris gratiae, concedo: nihil possumus absque auxilio Dei, ut auctoris gratiae, nego. Vel aliter distinguo: nihil possumus absque subsidio Dei, ut auctoris gratiae, quod prosit ad vitam aeternam, concedo : quod prosit ad honestatem societatis humanae, et morum rectitudinem, nego. Igitur dum Concilia, et sancti Patres exigunt divinum auxilium ad rectam et iustam hominis operationem. loquuntur de operibus conducentibus ad salutem; sic enim Patres Concilii Carthaginensis suam mentem exprimunt in epistola Synodica, quam scribunt ad Zosimum summum Pontificem, ubi haec inter caetera habent: Dicamus gratiam Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum. non solum ad cognoscendum verum, sed etiam ad faciendam iustitiam nos per actus singulos adivari; ita ut sine gratia Dei nihil verae sanctaeque pietatis habere, cogitare, dicere, et agere valeamus. Simili modo Concilii mentem interpretatus est sanctus Prosper in responsione octava ad capitula Gallorum : cum ducentis quatuordecim sacerdotibus, quorum constitutionem contra inimicos gratiae Dei totus mundus amplexus est veraci professione, quemadmodum ipsorum habet sermo. dicamus gratiam Dei, etc. — Ad Canonem autem 22. eiusdem Concilii iam respondimus, neminem de suo habere nisi mendacium et peccatum, ut plurimum, eo quod parum veritatis possit cognoscere. et boni agere, concedo: quod nihil omnino, nego.
Obiiciunt 3. Suadet Ecclesia, ut gratiam Dei expostulemus ad singulos actus bonos exercendos : ergo ad id censet illam esse necessariam. Patet antecedens ex variis orationibus Ecclesiae, in quibus pro omnibus nostris actionibus gratia Dei postulatur. Sic in oratione Dominicae 6. post Epiphaniam dicitur: Praesta quaesumus, omnipotens Deus, ut semper rationabilia meditantes. quae tibi sunt placita et dictis exequamur. et factis. Et in oratione Dominica % . post Pentecosten: Largire quaesumus nobis. Domine, semper spiritum cogitandi quae recta sunt, etc. Et in illa celebri Collecta: Actiones nostras quaesumus, Domine, aspirando praeveni et adiuvando prosequere. Idipsum patet in duabus Collectis, quae recitantur diebus singulis ad officium Primae. Consequentia vero probatur ex sanctis Patribus, qui ex utilitate orationis passim colligunt gratiae necessitatem, frustraque a nobis orari dicunt, si id quod postulamus in nostra potestate situm sit; hoc enim modo ratiocinantur Patres Concilii Carthaginensis Epist. ad Innocentium, seu Zosimum, nam Pelagianos asserentes ad operandam, perficiendamque iustitiam. et Dei mandata complenda, solam sibi humanam sufficere posse naturam. sic arguebant: si cum possibilitate naturae, et arbitrio voluntatis in potestate nostra sunt constituta, quis non ea videat a Domino inaniter peti et frustraciter orari? — Respondeo primo, idcirco nos exorare divinum auxilium ad singulos nostros actus, non solum ut boni fiant moraliter et honesti, sed etiam ut proficiant ad salutem, ita ut ad nullum declinemus peccatum, sed semper ad Dei iustitiam faciendam nostra procedant eloquia, dirigantur cogitationes et opera. - Respondeo secundo, quod licet fiant aliqua bona opera per naturam, tamen possumus Deum exorare, ut adiuvet ad illa exercenda: primo quidem, ut perfectius illa fiant intra naturae ordinem : secundo, quia non est infallibile nos honeste et bene moraliter operaturos : tertio, quia etiam non sumus diu perseveraturi sine peccato solis naturae viribus, et forte sumus peccaturi leviter, aut graviter, nisi Deus peccandi occasiones amoveat. Nec mirum videri debet, quod Deum exoremus pro opere naturali; nam etiam monet Ecclesia, ut Deum exoremus, et certas praescribit orationes pro consequendis terrae fructibus, aeris serenitate, et amovendis tempestatibus, quae omnia licet eveniant secundum cursum providentiae naturalis, non tamen ita constanter, ut non possint aliter evenire.
Obiiciunt denique: Deo gratiarum actiones rependimus pro singulis bonis operibus : sed gratiarum actio est gratiae acceptae agnitio: ergo supponit gratiam in omnibus nostris bonis actibus collaborantem. — Distinguo maiorem : Deo rependimus gratiarum actiones pro quolibet opere bono, vel communes, quae rependuntur pro bonis naturalibus. ut pluvia, serenitate temporis, etc. vel speciales, quae Deo debentur pro donis supernaturalibus, concedo; speciales tantum, nego.
Corollarium III. — Ut omnes praefatae et similes obiectiones facilius diluantur, sciendum est, quod etsi fateamur liberum arbitrium. interdum sufficere ad aliquod bonum opus morale exercendum, nostra tamen mens non est, absque Dei auxilio quodlibet bonum opus morale fieri posse sigillatim, et distributive: plurima namque bona naturalia gravibus obsidentur tentationibus, et ardua videntur: sed absque auxilio quodam divino, graves tentationes superari nequeunt, ut sequenti Articulo probabitur, nec propter liberi arbitrii imbecillitatem et infirmitatem possumus aliquid arduum tentare et aggredi, nisi iuvante et divinitus auxiliante Deo : subindeque etiamsi interdum valeat liberum arbitrium ad aliquod bonum opus morale et naturale sectandum, inferendum non est illud idem posse quodlibet bonum aggredi et exequi; nec similiter in alicuius boni exercitio diu perseverare, propter ingentes tentationes, et assiduam concupiscentiae luctam, sensuumque in prava et perversa declinantium corruptione.