Scotus Academicus, Tomus octavus: De Divino Gratiae Beneficio, et initium De Virtutibus Theologicis
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Divino Gratiae Beneficio
Praeludia I: Praeludia Theologica
In quibus omnia, quae de Divina Gratia dicenda sunt, praevio lumine sequentibus in paragraphis illustrantur.
§ I. Quae sit propria ac genuina nominis gratiae significatio. — Cum varia sit et multiplex nominis gratiae cum a sacris tum a profanis Auctoribus usurpatio, ne quis ob vocis ambiguitatem statim in limine haereat, non ingratum fore arbitror illius variam significationem prima fronte detegere. — Primo itaque, gratiae nomen significat quamdam venustatem seu pulchritudinem corporis, iuxta illud Proverb. ult. Fallax gratia, et vana est pulchritudo, etc. — Usurpatur itidem pro elegantia et concinnitate sermonis; sic Eccles. 6. Verbum dulce multiplicat amicos, et lingua Eucharis, i. e. gratiosa, in bono homine abundat. Unde quotquot Christum Dominum oracula fundentem audiebant, Mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore eius: hinc pronuntiaverat Vates Regius: Diffusa est gratia in labiis tuis. — Sumitur interdum gratiae nomen pro effectu benevolentiae; dicitur enim quis redire cum alio in gratiam, dum illius affectum promeretur, unde nihil in Scriptura frequentius, quam si inveniam gratiam in oculis tuis; etc. — Significat etiam gratitudinem, seu gratiarum actionem; sic 2. Reg. 2. David ait: Ego reddam gratiam: unde illud Sophoclis, gratia gratiam parit: idest, beneficium omne gratis collatum gratitudinem postulat. Verum omnes haec et alias similes gratiae acceptiones impropriae sunt et ab instituto nostro alienae. — Itaque gratia magis proprie significat donum omne gratuitum ex mero Dei beneplacito et liberalitate proficiscens; sic enim recte intelligitur, quomodo non reddatur meritis, sed gratis omnino tribuatur; quae ratio est cur gratia nominetur. Namque nomen gratiae suam originem habet, non ex eo, quod gratum faciat suum subiectum, sicuti parum accurate aliqui dixerunt, sed ex eo, quod gratis detur: quemadmodum constat tum ex Scriptura, Roman. 4. Ei qui operatur merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum: quo loco Apostolus gratiam opponit debito: et clarius adhuc c. 11. eiusdem Epistolae: Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia: tum ex S. Augustino pluribus locis passim, maxime lib. De natura et gratia, c. 3. Haec, inquit, gratia sine qua nec infantes, nec aetate grandes salvi fieri possunt, non meritis redditur, sedgratis datur, propter quod gratia nuncupatur. Et in Ps. — Gratis, inquit, merito nominatur, quia gratis datur. Similia habet infinitis prope locis. maxime ubi disputat adversus Pelagianos. Ipsi concinit S. Bernardus Serm. 2. De Resurrectione, his verbis: Gratia gratis datur; etiam cum emitur, gratis emitur, iuxta illud Isaia 55. Tenite, emite absque argento vinum et lac. Hinc S. Isidorus Hispalensis in lib. 1. Reg. c. 10. praeclare observat gratiam recte assimilari lacti; quia, inquit, lac est in carne gratuitum, ubi mater non quaerit accipere, sed satagit dare: illa mater gratis dat, et contristatur, si desit qui accipiat. Ex quibus omnibus constat, gratiae nomen, quatenus a Theologis usurpatur, significare bonum omnino gratuitum, quod citra debitum atque obligationem dantis, et citra ius recipientis tribuitur. Quae ut clarius innotescant, sciendum est duplex (quantum ad praesens attinet) intelligi et distingui debitum: unum quidem ex parte meriti, quod refertur ad personam cuius est exercere opera meritoria, iuxta illud Apostoli ad Rom. 1. Ei qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Alterum vero est ex parte conditionis naturae: sic dicimus debitum esse homini, quod habeat rationem, liberum arbitrium, et omnia alia quae spectant ad integritatem et conditionem humanae naturae. Particula autem gratis in definitione gratiae proprie sumptae excludit utrumque debitum, videlicet meriti sive operis et conditionis sive integritatis naturalis. Hinc est, quod dona supernaturalia specialius rationem gratiae proprie dictae sibi vindicent, quam dona naturalia: haec enim carent equidem priore debito, quippe cum sint indebita ratione meriti, et operis, quia non cadunt sub meritum; non carent autem debito ex parte conditionis, quia spectant ad naturae integritatem. Supernaturalia vero specialius sibi gratiae rationem et dignitatem vindicant, utpote cum sint indebita utroque titulo, non tantum ratione meriti, sed etiam ratione conditionis et integritatis naturalis. — Ut autem facilior ac perspicacior rerum dicendarum habeatur ratio, congruum iudicavi, hoc in praeludio attexere delineationem ac distributionem communem ipsius divinae gratiae, quatenus dum sermo fiet de aliquo ex illius membris dividentibus, aliqua illius eluceat notitia, donec in secunda Disputatione fusius de eis disseratur.
§ II. Quotuplex sit gratiae divisio ac distinctio. — Gratia generatim triplex distingui potest: nimirum naturalis, supernaturalis, et divina. Naturalis est ipsa hominis creatio, necnon et id omne quod ipsius naturam consequitur: hominis enim formatio donum est omnino gratuitum, et sine illius praecedentibus meritis, sed ex sola Dei libertate ac liberalitate concessum, ut pluribus in locis praeclare docet S. Augustinus, maxime vero Epistol. 95. ad Innocentium, ubi cum improbet sententiam Pelagii, quod gratiam aliam non agnosceret praeter creationem, subiicit: Etsi, inquit, quadam non improbanda ratione dicitur gratia Dei, qua creati sumus, ut nonnihil essemus, nec ita essemus aliquid, ut cadaver, quod non vivit, et arbor quae non sentit — ut prosit quod intelligit — sed homines, qui et essemus, et viveremus, et sentiremus, et intelligeremus: et de hoc tanto beneficio Creatori nostro gratias agere debeamus, unde merito et ista gratia dici potest, quia non praecedentium aliquorum bonorum meritis, sed gratuita Dei bonitate donata est. Et paulo post: Illam vero gratiam, qua creati sumus homines, etsi ita appellandam non immerito intelligimus, mirum est tamen si ita appellatam in ullis legitimis Propheticis, Evangelicis, Apostolicisque litteris legimus. Et subscribit S. Bernard. lib. De summatione. Primo namque in Christo creati sumus in libertatem voluntatis: Secundo reformamur per Christum in spiritu libertatis; cum Christo deinde consummandi in statum aeternitatis. — Gratia divina dicitur, quoniam vel amorem ipsum divinum, fontem et originem omnium prorsus charismatum, quae divinitus in nos derivantur; vel divinas illas personas ad nostram salutem a Deo emissas designat: qua ratione Verbi divini Incarnatio gratia dicitur: Sic enim Deus idem ipse Spiritus sanctus est, et ideo gratia dicitur. — Gratia supernaturalis est eximia quaedam qualitas, seu donum gratuitum naturae captum et statum superans, propter merita Christi Redemptoris nobis a Deo concessum, in ordine ad salutem consequendam: quo sensu maxime gratia usurpatur in Scriptura sacra: sic Actuum 15. Per gratiam Domini nostri Iesu Christi credimus salvari. Et Ephes. 2 Gratia estis salvati per fidem, et hoc non ex nobis, Dei enim donum est, ut ne quis glorietur. Et ad Titum. 3. Ut iustificati gratia ipsius haeredes simus secundum spem vitae aeternae. Unde S. Augustinus Epist. 19. culpans Pelagium, quod solam gratiam naturalem admitteret, ait: Omnino non istam gratiam commendat Apostolus, qua creati sumus, ut homines essemus; sed qua iustificati sumus, ut homines iusti essemus: ista est enim gratia per Iesum Christum Dominum nostrum.
-
— Haec autem gratia supernaturalis rursus duplex distinguitur, externa videlicet, et interna. Externa dicitur extrinsecum Dei gratuitum donum conducens ad salutem, quod aeque ad omnes spectat, qualis est gratia legis et doctrinae, seu praedicationis Evangelicae. Quam utique gratiam admittebat Pelagius, ut plurimis locis meminit S. Aug. praesertim vero lib. De gratia Christi, c. 10. ubi probat adversus Pelagianos praeter eiusmodi gratias externas, aliam adhuc, videlicet interiorem esse admittendam: Quid manifestius, inquit, nihil aliud eum, videlicet Pelagium, dicere gratiam qua Deus in nobis operatur celeriter quod bonum est, quam legem, atque doctrinam? etc. Sed nos eam gratiam colimus, isti aliquando fateantur, qua futura gloriae magnitudo non solum promittitur, verum etiam et amatur; nec suadetur solum omne quod bonum est, verum etiam persuadetur. — Interna dicitur omne donum gratis a Deo concessum, et conducens ad salutem aeternam, quod proprium est uniuscuiusque, cui conceditur, et interius eum afficit. Talis est gratia, de qua loquitur Apostolus Rom. 5. cum ait: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Et 2. Cor. 3. Epistula estis Christi ministrata a nobis, et scripta, non atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.
-
— Iterum, gratia interna dividitur in gratiam gratis datam, et gratum facientem. Gratia gratis data ea dicitur, quae primario, et per se ad salutem eius in quo est non conducit; sed per eam unus alteri cooperatur, ut reducatur ad Deum; seu est donum gratis, et absque debito homini collatum, per se ac primario conferens ad procurandam salutem alterius, quae utique definitio fundamentum habere videtur in istis verbis Apostoli 1. ad Cor. 12. Unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem, videlicet aliorum. Quamquam autem omnis gratia sit gratis data, ut diximus, n. 2, attamen gratiae gratis datae vocabulum ad hanc gratiae speciem significandam restringitur: Primo, quia Christus Dominus eiusmodi gratias conferens Apostolis signanter admonet, eas ipsis gratuito fuisse collatas, et ut ipsas gratis administrarent. Cum enim dixisset Matth. 10. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemonones eiicite: subiungit: Gratis accepistis, gratis date. Secundo, quia vulgo receptum est, ut generis nomen minus nobili speciei accommodetur: sic brutum designamus, cum dicimus, animal: gratia autem gratis data minus est nobilis, quam gratia gratum faciens, quia gratia gratum faciens coniungit hominem Deo immediate; non sic autem gratia gratis data; unde Christus Dominus Lucae 10. cum audiisset Discipulos referentes: Domine, etiam daemonia subiiciuntur nobis in nomine tuo. post pauca subiungit: Verumtamen de hoc nolite gaudere, quia Spiritus vobis subiiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelis. Porro gratiae gratis datae novem species constituuntur ab Apostolo 1. ad Corinth. c. 12. nimirum fides, sermo sapientiae, sermo scientiae, gratia sanitatum, operatio virtutum, prophetia, discretio spirituum, genera linguarum, interpretatio sermonum: cuius quidem distributionis rationem subiiciemus Disp. 2. dum eiusmodi singulas gratias expendemus. — Gratia gratum faciens, ea est per quam creatura rationalis efficitur Deo grata, et accepta, vel certe disponitur ad hoc, ut talis evadat; quia est donum supernaturale ad propriam uniuscuiusque salutem primario, et per se concessum.
-
— Rursus gratia gratum faciens subdividitur in habitualem, et actualem. Gratia habitualis ea est, quae confertur per modum habitus, seu qualitatis iugiter in nobis permanentis, cuius duplex est effectus: unus quidem formalis, nempe reddere hominem Deo gratum, et acceptum, quia per eam formaliter iustificamur, et sumus Deo grati: alius vero productus, quatenus ipsa gratia concurrit cum libero arbitrio tamquam principium effectivum ad eliciendos actus meritorios; quemadmodum calor duos habet effectus: primus est reddere subiectum calidum, cui adhaeret: secundus vero est exterior calefactio. Haec autem habitualis gratia significari videtur a Christo Domino his verbis Io. 14. Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Donum enim, quod posterioribus verbis significatur, quo Deus mansionem facit in nobis, est permanens et stabile. Eandem quoque gratiam designat S. Aug. Epist. 15. ad Dardanum, ubi docet in parvulis baptizatis, quantumvis id nesciant, habitare Spiritum Sanctum. Et Concilium Viennense, sicuti refertur in Clementina De summa Trinitate, et fide Catholica, cap. unico, ubi eiusmodi gratiam parvulis conferri ait, iuxta probabiliorem Theologorum tam veterum, quam recentiorum sententiam. — Gratia actualis illa est, quae per modum actus conceditur, estque motio quaedam Dei, per quam creatura rationalis movetur et adiuvatur ad exercendas operationes supra naturae vires, qualis est, v. g. sancta quaedam inspiratio, sive cogitatio in mente, et pia affectio in voluntate divinitus excitata atque immissa. De hac autem potissimum agit S. Augustinus contra Pelagianos, maxime vero in lib. De gratia Christi, cap. 12. ubi ait: Haec gratia agitur, non solum ut facienda noverimus, verum etiam ut credita diligamus. Eiusdem quoque meminit Concilium Arausicanum secundum Can. 9. ubi ait: Dicimur esse muneris, cum et recte cogitamus, et pedes nostros a falsitate et iniustitia continemus. Quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, ut operemur, operatur. Observandum est nos scienter dixisse, auxilium istud esse necessarium ad operationem naturae vires excedentem; potest autem tribus modis operatio aliqua naturae vires superare: Primo, simpliciter et absolute, ut si ex genere suo, et secundum suam substantiam operatio illa sit altioris ordinis, nempe supernaturalis, quales sunt actus virtutum Theologicarum, fidei, spei, et charitatis. Secundo, ratione dumtaxat status corrupti per peccatum, non vero simpliciter et absolute; quemadmodum enim homo aegrotus non potest sese ad actus solidos flectere, nisi adiuvetur ab aliquo, id vero facile posset exequi, si sanus esset, absque illius adiutorio; sic etiam homo per peccatum fractus viribus, ac debilitatus, plura non potest efficere sine speciali auxilio, quae in statu innocentiae, nullo suffragante auxilio, praestitisset. Tertio denique, ratione vel modi, vel loci, vel temporis, vel personae, aliarumve circumstantiarum; saepe enim contingit, ut id quod nec ex se, nec ratione status vires excedit, easdem tamen superet ratione alicuius circumstantiae: quemadmodum enim homo sanus, qui ex se sufficiens ac validus esset ad movendum aliquod pondus, illud tamen movere non posset sine alterius auxilio, vel propter nimiam ipsius ponderis molem, vel quia esset in loco parum commodo constitutus. Sic posset aliquis homo iustus aliquod ex Decalogi praeceptis facile implere, si nulla necessitas urgeret; secus vero si gravi tentatione iactatur, nisi aliquo iuvetur auxilio speciali.
-
— Iterum gratia actualis subdividitur in operantem, et cooperantem. Gratia operans, quae etiam excitans dicitur, definitur a S. Aug. lib. De gratia et libero arbitrio, c. 17. per quam Deus in nobis operatur, in nobis sine nobis incipiens. Dicitur vero Deus illam sine nobis operari, non quod ad illam nullo modo concurramus active; non potest enim ulla inspiratio, quantumvis subita, excitari in mente, vel ulla motio voluntatis tam prompte fieri, quin intellectus et voluntas operentur. Sunt enim actus vitales, qui proinde necessario et essentialiter dependent a concursu potentiae vitalis. Deus ergo gratiam operantem dicitur operari in nobis sine nobis, eo quod ad illam non concurramus libere, ipsorum enim dumtaxat actuum operatores censeri debemus, qui sunt in nostra potestate libera, et quorum domini sumus. — Gratia cooperans, quae etiam concomitans et adiutans appellatur, ab eodem S. Aug. ibidem definitur, per quam Deus volentibus cooperatur perficiens: sive per quam Deus cum volumus, et sic volumus, ut faciamus, nobiscum cooperatur. Gratia, inquam, operans dicitur etiam excitans, quia fungitur quasi munere illius, qui aliquem excitat a somno, nam voluntas torpens somno et desidia peccati, veluti clamore ac voce vocationis per sanctam inspirationem excitatur. Sicut autem excitatio fit sine consensu dormientis, sic etiam illa gratia excitatur in nobis sine nostro consensu, omnemque praevenit nostrae voluntatis operationem et usum: quod utique gratiae munus designatur Apoc. 3. per haec verba: Ego sto ad ostium, et pulso; stare enim ad ostium cordis humani, et pulsare per sanctam inspirationem, solius est Dei. Gratia etiam cooperans merito dicitur adiutans, quia in ipso momento, quo aliquis excitatus a somno et torpore peccati vocanti Deo libere respondet, atque per consensum aperit ostium cordis sui, Deus ipsi manus auxiliatrices porrigit, quo possit in actum bonum erumpere: quod utique etiam significatur eodem cap. Apoc. cum post praefata verba subiungitur: Si quis mihi aperuerit, intrabo ad eum, et coenabo non solus, sed cum illo. Idem etiam denotatur Ephes. 5. surge qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus: ad hoc enim nos vocat et excitat gratia, ut a somno surgamus.
-
— Iterum gratia operans sive excitans vulgo subdividitur a Theologis in sufficientem, et efficacem. Sufficiens considerari potest duobus modis: vel generatim, vel speciatim. Generatim considerata dicitur, quae dat potentiam agendi, vel declinabiliter, vel indeclinabiliter, hoc est, vel ita, ut non semper consequatur effectum suum; vel ita ut cum eo semper coniuncta sit certo et infallibiliter, quo sensu etiam gratia efficax reducitur ad sufficientem. Speciatim considerata, et prout opponitur efficaci, describi potest, quae non semper obtinet effectum, vel quae reipsa caret, atque privatur effectu, ad quem ordinatur, quamvis eum habere possit. — Efficax est illa, quae semper obtinet effectum, per quam scilicet Deus indeclinabiliter et insuperabiliter movet voluntatem, nihilque aliud est, quam auxilium gratiae: cuius toties meminit S. Aug. lib. De corrept. et gratia. Dicitur autem indeclinabiliter et insuperabiliter movere voluntatem, non quod superari et declinari non possit, sed quod numquam de facto superetur et declinetur; non secus ac aliquis Imperator dicitur invincibilis, non quod vinci non possit omnino et superari, sed quia numquam victus est, nec vinci solet.
-
— Tandem gratia actualis subdividitur in pravenientem et subsequentem, qua subdivisio propter conformitatem quam habet cum praecedenti, a plerisque Theologis cum ea confunditur: ab ea tamen nonnihil differre existimo; quod ut percipiatur, sciendum est gratiam pravenientem, et subsequentem posse comparari tribus modis, nimirum vel ad liberum voluntatis consensum, vel in ordine ad se invicem, vel per respectum ad iustificationem. Primo modo gratia praeveniens ea dicitur, quae liberam hominis voluntatem ita praecedit, ut eandem quoque comitetur et includat: subsequens vero, qua voluntatem istam consequitur. Cuius quidem explicationis meminit S. Aug. pluribus, maxime vero in Enchiridio, c. 32. his verbis: Praecedit bona voluntas hominis multa dona Dei: sed non omnia: nam utrumque legitur in sacris Eloquiis, et misericordia eius praevenerit, et misericordia eius subsequetur me: nolentem praevenit, ut velit: volentem subsequitur, ne frustra velit: vel praevieniens dicitur, quia praecurrit omnem voluntatis consensum; subsequens vero, quae supponit et sequitur eiusmodi consensum, movendo hominem ad implendum quod facere proposuerat, data opportunitate illud implendi, eumque iuvando, cum de facto illud implet et exequitur. Qua ratione gratia praeveniens, et subsequens coincidit cum excitante, et adiuvante. Secundo modo gratia praeveniens, et subsequens relative, et in ordine ad se invicem ita dicuntur, quod praeveniens sit ea gratia, per quam ad bonum excitamur: subsequens vero, quae primam illam gratiam sequitur; et in hoc sensu omnis gratia prior dici potest praeveniens in ordine ad posteriorem. Sic utramque gratiam usurpasse videtur S. Aug. lib. De natura et gratia, c. 31. Misericordia, inquit, eius praevenit nos; praevenit autem, ut sanemur; et sequitur, ut sanati cegitemur: praevenit, ut vocemur; subsequitur, ut glorificemur: praevenit, ut pie vivamus — Theologi, qui gratiam prvenientem, et subsequentem explicant respective ad iustificationem, ita ut praeveniens ea dicatur quaecumque praecedit iustificationem, ut a peccato sanemur: subsequens vero censeatur quaelibet alia, quae confertur homini iustificato, ut in accepta sanctitate perseveret, et promoveatur ad vitam aeternam. Ita docet Vasquez in primam partem disp. 88. c. 10. Quod utique probat mox laudato testimonio S. Augustini, necnon et auctoritate S. Fulgentii lib. 1. Ad Monimum, c. 11. ubi ait: Praevenit impium, ut fiat iustus; subsequitur iustum, ne fiat impius: praevenit elisum, ut surgat; subsequitur elevatum, ne cadat.
-
— Sunt etiam aliqui Theologi, qui generatim gratiam distinguunt in gratiam Dei, et gratiam Christi. Gratiam Dei appellant, non quod ab eo donetur, sic enim omnis gratia esset gratia Dei; nulla namque est quae a Deo non conferatur: sed ita volunt appellari, quod ex pura Dei liberalitate donetur; non vero intuitu meritorum Christi, qualem existimant fuisse gratiam collatam tum Angelis, tum homini innocenti. Verum haec a nobis probari non possunt, maxime cum docuerimus, et infra asserturi simus omnem omnino gratiam, nonnisi propter praevista Christi merita tam Angelis, quam hominibus fuisse collatam. Unde censerem rectius dicendum, gratiam distribui posse in gratiam Christi, ut Capitis, et ut Redemptoris. Prima est gratia, quae destinata et collata fuit tam Angelis, quam hominibus ante peccatum, propter praevistam Incarnationem Christi venturi, etiamsi Adamus non peccasset. Secunda vero, quae hominibus lapsis confertur beneficio Passionis, et Mortis Christi, quae plurimis nominibus appellatur a S. Aug. nempe gratia liberationis, lib. De corrept. et gratia, c. 11. Gratia liberatrix, Epist. 105. medicinale Salvatoris auxilium, medici gratia, adiutorium medici potentissimum, etc. lib. De natura, et gratia, cap. 3t.39. 48. etc.
-
— Denique gratiam Christi dividunt in gratiam simpliciter, et gratiam pro gratia; cuius divisionis meminit S. Aug, lib. De gratia et libero arbitrio, cap. 8. ubi ait: Si vita nostra bona nihil aliud est, quam gratia Dei, sine dubio, et vita aeterna, quae bonae vitae redditur, Dei gratia est: ipsa enim gratis datur, quia gratis data est illi, cui datur: sed illa, cui datur tantummodo gratia est, haec autem, quae illi datur, quoniam praemium eius est, gratia est pro gratia.
Iuvaret hic attexere omnium seriem haereticorum, qui divinum gratiae lumen suorum errorum fuligine conati sunt infuscare: necnon et terrere eos omnes zelantissimos Catholicae veritatis Assertores, qui pro asserenda gratia genuina doctrina suis dictis, et scriptis adversus eos omnes errores acerrime et gloriosissime decertarunt. Verum quoniam de his iam copiosissime actum est in secundoolumine, ubi sermo fuit de erroribus circa praedestinationem divinam; ne trita iam stadia iterum ad nauscam remetiamur, ab his supersedendum iudico; sicut et a relatione et declaratione quinque statuum hominis, videlicet naturae purae, integrae, innocentis, lapsae, et reparatae: de quibus sufficienter egimus in quinto lumine disp. De homine. Solum igitur his in praeludiis adscribenda censeo nonnulla, quae enodandis de divina gratia controversiis lucem ac lumen praeferre possunt: qualis est praeceteris S. Aug. doctrina, necnon et sanctio quorumdam Conciliorum, quorum canones, et decreta facile in omnium manus non veniunt. Sit itaque
§ III. Quanti praeceteris facienda sit S. Augustini doctrina in solvendis, ac resolvendis de gratia supernaturali controversiis. — NEMINEM Theologorum latere arbitror S. Aug., praeceteris Ecclesiae Patribus ac Doctoribus, verum esse divinae gratiae achillem, strenuissimumque assertorem, cuius auctoritas in solvendis fidei controversiis (maxime qua ad divinam gratiam spectant) summi semper fuit ponderis apud omnes quovis post eum saeculo Catholicae veritatis propugnatores. Quod utique manifestum fit ex illustribus encomiis, quibus stupendum eius ingenium, doctrinam caelestem, et suavem eloquentiam celebrant nedum summi Pontifices, sed et quotquot coaevos habuit, aut successores Ecclesiae Patres, ac Doctores: vix enim unum invenies, qui totus in sancti Augustini laudes non effervescat. — Prodit imprimis Innocentius primus sanctissimus Pontifex, qui Augustini doctrinam non levi calculo commendat, dum utramque Synodum Carthaginensem, atque Milevitanam, et Synodicas utriusque ad ipsum datas epistolas (quarum omnium Augustinus dux et calamus fuit), necnon et librum eius De natura et gratia, suis Apostolicis litteris et sanctionibus commendavit ac approbavit. Additque se a scribendo temperare, eo quod constet, eos cuncta dixisse, nihil ab eis esse praetermissum, nihil suppressum. Et peculiaribus Augustini litteris respondens, magnifice laudat Epistolas a Conciliis missas, et ab Augustino scriptas, tamquam lineas plenas fide, totoque religionis Catholicae rigore firmatas, earumque contentionem esse in consideratione quotidiana gratiae Dei, et in eorum correctione, qui contra sentiunt integram fidem consistere; ita ut integrum possint probare Doctorem. Haec etiam causa est cur Zosimus Pontifex omnes doctrinales Canones Carthaginensis Synodi, quos ex Augustini libris Antistites Afri ad Pelagianam haeresim iugulandam deprompserant, suo calculo probaverit, et auctoritate roboraverit, ut testatur Sanctus Prosper libro Contra Collationem, scribens S. Augustini obtrectatores et aemulos auctoritate Apostolica prostratos: Tunc, inquit, istorum machinae fractae sunt, tunc in superbia sociis, ac principibus corruerunt: quando beatae memoriae Innocentius nefandi erroris capita Apostolico mucrone percussit: quanto Africanorum Conciliorum decretis beatae recordationis Pius Zosimus sententiae suae robur annexuit, et ad impiorum detruncationem gladio Petri dexteras omnium armavit Antistitum. Haec pariter ratio est cur Coelestinus Pontifex omnium praecedentium Synodorum canones ex Augustini scriptis excerptos, et auctoritate conditos, approbaverit Epistola ad Episcopos Gallos, cap. 2. in qua pariter Augustini scripta De gratia Dei, magnifico hoc laudavit encomio: Augustinum, inquit, sanctae recordationis virum, pro vita sua, atque meritis in nostra semper communione habuimus; nec unquam hunc sinistrae suspicionis saltem rumor aspersit: quem tantae scientiae olim fuisse semper meminimus, ut inter Magistros optimos etiam a meis Praedecessoribus haberetur. Bene ergo de eo omnes in commune senserunt, utpote qui ubique cunctis, et amori fuerit, et honori. Hoc ipsum probavit Honorius Pontifex Epistola ad Possessorem Episcopum Africanum, in qua docens eum, quid Catholica Ecclesia de Dei gratia, et arbitrii libertate sentiret, ita scribit: De arbitrio libero, et gratia Dei, quid Romana, hoc est, Catholica Ecclesia sequatur, et asserat, licet in pluribus libris beati Augustini, et maxime ad Hilarium, et Properum possit cognosci, tamen in seriis Ecclesiasticis expressa capitula continentur. Haec autem capitula non alia videntur, quam quae Pontifices Sixtum III. Leonem I. Felicem IV. Bonifacium II. Gregorium I. Adrianum I. Urbanum V. Martinum V. Pium II. Gregorium XIII. Sixtum V. Clementem VIII. Paulum V. et alios summos Pontifices S. Augustini laudatores, et probatores. Unus instar omnium sit Ioannes II. qui in Epistola ad Aricenum, aliosque Senatores, hoc de Augustino protulit elogium: S. Augustinus, inquit, cuius doctrinam secundum Praedecessorum meorum statuta Romana sequitur et servat Ecclesia. Unde Clemens VIII. non sine magna causa ait doctrinam Augustini Ecclesiae quasi dotem relictam esse.
Eandem veritatem comprobant clarissimi Ecclesiae Doctores, qui ab Augustino ad nos usque tredecim saeculorum decursu vixerunt: primoque quintum saeculum, cuius initia ipsemet S. Augustinus illustravit, tot laudum eius praeccones, quot viros pietate, et doctrina claros tulit. Imprimis vero S. Hieronymus sic eum magnifice praedicat, Epistola, quae est apud Augustinum 25. Macte virtute, in orbe celebraris, Catholici te auctorem antiquae rursum fidei venerantur, atque suspiciunt, et quod signum maioris gloriae est, omnes haeretici detestantur. Et Epist. 30. Quidquid dici potest de sublimi ingenio de Scripturarum sanctarum hauriri fontibus, a te positum, atque descriptum est.... Mihi autem decretum est te amare, et suspicere, colere, mirari: tuaque dicta quasi mea defendere. Qua utique praeclara encomia, et amicitiae foedera morti iam proximus obsignavit. Narrat enim Eusebius Cremonensis eius discipulus, Epistola ad Aportunensem Episcopum Damasum: S. Hieronymus in obitu suo multa dicens narratione digna, de beato Augustino memoriam fecit in hunc modum: Gaudium, et consolationem habeo, quod virum mirabilem, et multae scientiae ac bonitatis Augustinum Hipponensem Episcopum, omni veritate, et perfectione redimitum post me relinquo: propter quem multam fiduciam habeo in Christo Iesu sustentandi fidem nostram; cui de me scribens rogato, tamquam fidelis miles pugnet, ne veniant (quod absit) mala genti nostrae. His pariter laudibus eum cumulat Sanctus Paulinus, Epistola apud Augustinum, sic eum inter caetera alloquens: O vere saltem quae praecordia nostra, ne possint saevuli? pereescere errore, emuliuntur: O lucerna digne supra candelabrum Ecclesiae posita, quae late Catholicis urbibus de septiformi lucerno portum olei laetitiae lumen effundens, densas licet haereticorum caligines dissipans, et lumen veritatis e confusione tenebrarum splendore clarifici sermomis enubilas... Os enim tuum fistulam argenteam fontis aeterni merito dixerim. — Volusianus in iisdem elogiis conspirat, Epistola secunda apud Augustinum, scribens: Utrumque absque detrimento cultus divini in aliis Sacerdotibus toleratur inscitia: at cum ad Antistitem Augustinum venitur, lex Dei deest, quidquid contigerit ignorari. — Nebridius Epist. 71. apud eundem Augustinum prioribus concinit, scribens: Epistolas tuas (Augustine) placet ita servare, ut oculos meos: sunt enim magnae, non quantitate, sed rebus, et magnarum rerum continent probationes: illae mihi Christum, illae Platonem, illae Virgilium sonabunt. Erunt igitur mihi, et ad audiendum propter eloquentiam dulces, et ad legendum propter brevitatem faciles, et ad intelligendum propter sapientiam salubres. — Consentius, Epistola 221. ad Augustinum, sic eum eleganter his elogiis interpellat: Tu vir admirabilis, cui Pater noster ille solus conscius secretorum, quia habet clavem David, serenissimo cordis obtutu caelorum machinam penetrare concessit, et revelata (ut scriptum est) facie gloriam Domini speculari: in quantum tibi ille, qui huiusmodi cogitationem dedit, promendi dederit facultatem, enuntia nobis aliquam ineffabilis substantiae portionem, et imaginem, ac similitudinem, cuius ipso adiurante exprimere, in quantum potest verbis enitere: quoniam nisi tu tantae rei dux ac magister affulseris, velut lippientibus oculis prospicere in eam tanto luminis repercussa fulgore cogitatio nostra formidat. Intra ergo in illam (quae nostros arcet intuitus) mysteriorum Dei obscurissimam nubem: quaestiunculas, in quibus absolvendis me errare cognosco, qui auctoritatem sanctitatis tuae fide magis sequi malim, quam rationis corde conceptae falsa imagine depravari. — Audax, Epistola 130. de eo egregie affatur: Augustinus sectator iustitiae, instaurator spiritualis gloriae, dispensator salutis aeternae, tam tibi mundanus orbis notus est, quam notatus. Opto itaque tuae sapientiae floribus pasci, et vivi fontis haustibus irrigari. — Possidius Episcopus Calamensis ad Mandonem, compendiosam, sed accuratam sancti Augustini laudem celebrat scribens: Augustinus Pater Patrum, Doctor Doctorum: par Angelis in fervore, par Prophetis in absconditorum mysteriorum revelatione, par Apostolis in praedicatione, imago Divinitatis, abyssus sapientiae. — Sanctus Prosper, zelantissimus Augustini discipulus, intexendis illius elogiis omnem eloquentiae suae vim expromit. nunc illum appellans, Epistola ad Ruffinum, praecipuam portionem Domini sacerdotum, et praestantissimum ministrum gratiae, quandoque eius laudes copiosius celebrat, sic lib. 3. De vita contemplativa, cap. 31. scribens: S. Augustinus Episcopus acer ingenii, suavis eloquii, saecularis litteraturae peritus, in Ecclesiasticis laboribus operosus, in quotidianis disputationibus clarus, in omni sua actione compositus, in expositione fidei nostrae Catholicae, in quaestionibus absolvendis doctus, et in revincendis haereticis circumspectus, et in explicandis Scripturis canonicis cautus. — Victor Uticensis lib. 1. De persecutione Vandalorum, non minori facundia eundem Sanctum commendat: Qua tempestute, ait, Hippone Regiorum obsessae est civitas, quam omni laude dignus beatus Augustinus librorum multorum confector Pontifex venerabatur: tune illud eloquentiae flumen, quod uberius per omnes campos Ecclesiae decurrebat, propinata in amaritudinem absinthii versa est. — Sanctus Fulgentius Augustino prae caeteris addictissimus, ipsius libros magnifice praedicat lib. 2 De veritate praedestinationis, cap. 12. ita scribens: Hos legat omnis, qui salutem aeternam adipisci desiderat. — Ipsi concinit Cassiodorus libro De divinis lectionibus, cap. 22. ubi sic Augustini laudes mirum in modum effert: Ipse etiam Doctor eximius beatissimus Augustinus, inquit, debellator haereticorum, defensor fidelium, et famosorum palma certaminum. Et in Prologo super Psalterium addidit: Augustinus litterarum omnium egregius magister, et quod in ubertate rarum est, cautissimus disputator; decurrit quippe tamquam fons purissimus, multa sorde pollutus non, sed in integritate fidei perseverans, nescit haereticis locum dare, unde sese possint aliqua colluctatione defendere: tutus catholicus, totus orthodoxus invenitur, et in Ecclesia Domini suavissimo nitore resplendens superni luminis claritate rutilat. — Sanctus Gregorius in registro lib. 8. Epist. 37. ad Innocentium Episcopum, ita scribit: Si deliciosiori cupitis pabulo saginari, beati Augustini opuscula legite, et ad comparationem siliginis illius nostrum furfurem non quaeratis. — Isidorus Hispalensis lib. 6. Ethymolog., ait: De nostris apud Graecos Origenes, in Scripturarum labore, tam Graecos, quam Latinos operum suorum numero superarit. Denique Hieronymus sex millia librorum eius legisse fertur. Horum tamen omnium studio Augustinus ingenio et scientia sua vicit. Nam tanta scripsit, ut diebus ac noctibus non solum scribere quisquam valeat libros eius, sed nec legere quidem possit. — Longum esset ire per singulos eiusdem S. Aug. quovis saeculo praecones ardentissimos: ex quibus liquet sanctissimum Doctorem (ut etiam aliquid ex nostro penu ad illius gloriam promamus) apicem esse ingeniorum, humanae intelligentiae metam, naturae miraculum, praedestinationis interpretem, veritatis linguam, haereticorum fulmen, errorum clavam, nodorum gladium, veterum Doctorum compendium, posteriorum seminarium, linguam, ac lucernam. Cuius tanta gratia fuerit, ut etiam scientia gratia fuerit; unde mirum nemini debet esse, quod suam sapientiam ad gratiae defensionem comparaverit, gratiae namque gratia erat referenda.
Ex iis omnibus liquet S. Augustinum prae caeteris Ecclesiae Patribus ac Doctoribus audiendum esse, maxime in controversiis de divina gratia; quae tamen non ita dicta velim existimes, quasi omnia ipsius sanctissimi Doctoris dogmata, in iis maxime libris, quos de divina gratia conscripsit, tanta certitudine, ac veritate librata sint, ut veluti fidei oracula sint excipienda. Certum enim, quod nec S. Augustini, nec cuiusvis alterius Patris et Ecclesiae Doctoris peculiari assertionì, ac privatae doctrinae ea tribuenda sit auctoritas, quae ad Catholicam fidem stabiliendam sacris Scripturis, Conciliorum, ac summorum Pontificum oraculis, necnon et conspiranti Patrum consensui deferri solet. Quod utique probatur ex ipsomet S. Augustino lib. De Dono perseverantiae. cap. 21. ubi eam ipse auctoritatem liquido respuit, scribens: Neminem credo sic amplecti omnia mea, ut me sequatur nisi in iis, in quibus me non errare perspexerit. Nam propterea nunc iicos libros, in quibus Opuscula mea retractanda suscepi, ut nec me ipsum in multis me errasse demonstrarem. Ne quis autem obtrudat, haec cum revera dixisse de prioribus a se editis Opusculis, cum iunior esset. et in dirimendis fidei controversiis adhuc rudis, subdit: Proficienter me existimo, Deo miserante scripsisse: non tamen ita perfecte incepisse; Quandoquidem arrogantius loquor, quam verius, si vel nunc dico me ad perfectionem sine ullo errore scribendi iam in ista aetate pervenisse. Non igitur eam suis scriptis etiam in confecta aetate editis vindicare cupit auctoritatem, ut omnis prorsus erroris vacua esse suspicari liceat. — Hoc ipsum liquido demonstrat Epist. 10. ad S. Hieronymum: Solis, inquit, eis scripturarum libris, qui iam Canonici appellantur, didici hunc timorem, honoremque deferre, ut nullum horum auctorum scribendo aliquid errasse firmissime credam. etc. Illos autem ita lego, ut quantalibet sanctitate, doctrinaque praepolleant, non ideo certum putem, quia ipsi ita senserunt; sed quia mihi vel per illos auctores canonicos, vel probabili ratione, quod a vero non abhorreant, persuadere potuerunt. Necte, mi Frater, sentire aliud existimo: Prorsus tanquam non te arbitror sic legi tuos libros velle, tamquam Prophetarum, vel Apostolorum: de quorum scriptis, quod omni errore careant, dubitare nefarium est. Et pluribus interiectis: quamquam tantummodo Scripturis Canonicis hanc ingentem debeam servitutem, qua eas solas ita sequar, ut Conscriptores earum nihil in eis omnino errasse, nihil fallaciter posuisse non dubitem. Quae in aliis passim operibus inculcat, ac praesertim lib. De Natura et gratia, c. 60. lib. 2. Contra Cresconium, c. 32. Ep. 48. lib. 2. Contra Faustinum, c. 5. Fateor igitur debet quisque, ex ipsomet S. Augustino, tantam illi auctoritatem non esse tribuendam, ut ex unica eius doctrina sufficiat ad fidei dogmata stabilienda: Itaque enim, ait, Ep. 3. quorumlibet disputationes, quantorumlibet Catholicorum, et laudatorum hominum, velut Scripturas Canonicas habere debemus, ut nobis non liceat salvo honorificentia, quae illis debetur hominibus, aliquid in eorum scriptis improbare atque resp uere, si forte invenerimus, quod aliter senserint, quam veritas habet, divino adiutorio, vel ab aliis intellecta, vel a nobis. Talis ego sum in scriptis aliorum: tales colo esse intellectores meorum. Videant ergo quantum ab eius sententia exorbitent, qui volunt illius libros legi, tamquam Prophetarum, vel Apostolorum, de quorum scriptis, quod omni errore careant, dubitare nefarium sit.
Confirmatur haec eadem veritas: Primo quidem, ex ipsomet S. Augustino, qui sanctissimos Ecclesiae Doctores, non in omnibus sequendos esse, suo exemplo comprobavit. Nam lib. 6. De Baptismo contra Donatistas, c. 2. loquens de S. Cypr. ait: Quapropter reddens debitam reverentiam, dignumque honorem quantum valeo persolvens pacifico Episcopo, et glorioso martiri Cypriano; audeo tamen dicere, eum aliter sensisse de Schismaticis, vel Haereticis baptizandis, quum postea veritas prodidit. Et lib. 2. Contra Faustum, c. 5. de quorumcumque aliorum scriptis non Canonicis dicit, liberum esse Lectoris iudicium, quo vel approbet, quod placuerit: vel improbet, quod offenderit. Non ergo censet S. Augustinus parem esse habendam auctoritatem sanctorum Ecclesiae Doctorum ipsis Scripturarum, et Conciliorum oraculis; ac subinde sufficienter indicat non omnia ab ipso tradita dogmata omnimodam fidem promereri.
Dices. S. Augustini scripta, maxime de gratia et libero arb., adversus Pelagianos speciali summorum Pontificum. et Ecclesiae decreto esse probata; quod utique probatur: Primo, ex Epist. Hormisdae ad Possessorem, ubi ait: De arbitrio tamen libero, et gratia Dei, quod Romana, hoc est, Apostolica sequatur, et assereret Ecclesia, licet in variis libris S. Augustini, et maxime ad Hilarium, et Prosperum possit agnosci: tamen in scriniis Ecclesiasticis expressa capitulo continentur: quae si desunt, et necessaria creditis, destinabimus. Secundo. ex Epist. Ioan. 11. superiori Paragrapho laudata, in qua scribit S. Iohannes. cuius doctrinam secundum praedecessorum meorum statuta Romana sequitur. et servat Ecclesia. Quibus significat, quod quidquid S. Augustinus in libris contra Pelagianos affirmarit, ab Apostolica Sede probatum credi debet. — Verum, nihil quidquam ex utroque praefato testimonio contra nostram assertionem evincitur; nam Pontifex Hormisdas nihil aliud significat, quam quod ex S. Augustini operibus cognosci possit, quid de gratia et libero arbitrio Ecclesia sentiat: quia nimirum in iis acerrime defenduntur haec ipsa capitula. quae in scriniis Ecclesiasticis continentur, quaeque epistolae suae Coelestinus Pontifex intertexuit. de quibus erit sermo in sequenti. Similiter Ioannes Pontifex praetatis verbis nullatenus intendit probare S. Augustini scripta contra Pelagianos; siquidem in ea epistola de Pelagianis non agitur, sed potius de Nestorii sectatoribus, contra quos Catholicam de Christi divinitate, et Incarnatione fidem, S. Scripturae, Patrumque testimoniis confirmat: ac in ipsa quidem fronte S. Augustinum ponit cum hoc elogio: S. Augustinus, cuius doctrinam secundum praedecessorum meorum statuta Romana sequitur et servat Ecclesia, in lib. 11. De Civit. Dei sic dicit: Credimus, et tenemus, et fideliter praedicamus, quod Pater genuerit verbum. Alia quoque eiusdem testimonia subiungit ex lib. 2. Contra Maximinum, et ex lib. 15. De Trinit. Cum igitur in hac epistola, nee de S. Augustini doctrina contra Pelagianos agatur, nee ullus ex libris appelletur, quibus eos impugnavit, non est cur inde aliqui speciatim colligant ita probari ab Apostolica Sede quaecumque in Augustini contra Pelagianos operibus continentur, ut ab iis vel tantillum discedere sit nefas. Probabilius certe ex hoc loco suprema illa auctoritas libris De Civit. Dei, de Trinitate, et contra Maximum, qui hic laudantur, speciatim vindicari posset; quod tamen ab eorum mente alienissimum est. — Merito igitur Tostatus in defensorio p. 2. c. 83. admonet « ex Ecclesiae generali approbatione « tum S. August. tum aliorum Patrum operibus auctoritatem et robur « accedere, maxime tantum quantum ad quatuor capita: Primum est, « quod Ecclesia concedit expresse omnibus Christi Fidelibus, quod « legant ea, atque haec perhonorifica mentione non mediocrem eorum « Auctoribus splendorem impertitur. Secundum est, quod diiudicat « illa utilia ad doctrinam fidei et morum, et ob hoc laudat ea: qua « commendatione lectores quodammodo pelliciuntur, et ad ea dili-« genter evolvenda invitantur. Tertium, ac praecipuum est, quod Ec-« clesia tollit Opusculis approbatis suspectionem de haeresi voluntaria, « quae est vere haeresis: nam illa opera, quae approbantur, licet non « sint omnino discussa ab Ecclesia, sicut si deberent singulae partes « approbari, tamen quadam generali discussione cognoscuntur, et ap« paret ex iis, quomodo Auctor eorum in omnibus catholice sentiat, no-« lens dogmatizare expresse et scienter aliquem errorem, etc. Et ista fuit « causa potissima, quare Ecclesia approbavit quorumdam Doctorum ope-« ra: quia nimirum eas secernere voluit a pestilentibus libris, quos ad « corrumpendam fidem vel mores depravandos haeretici spargere consue-« verant. Quartum est, quod dat eis quamdam auctoritatem, quam alias « non habebant: non eam quidem, quam adversarii S. Augustino tribu-« unt, sed aliam inferioris notae, in eo positam, quod quando aliquis al-« legaverit dictum alicuius libri approbati per Ecclesiam, tacit proba-« tionem, etiamsi ipse auctor nullam causam dicti sui ostendat. Hinc « S. Thomas asserit, sacram doctrinam, uti auctoritatibus Doctorum « Ecclesiae quasi argumentando ex propriis, sed probabiliter tantum».
Concludere ergo licet cum Vincentio Lirinensi, Contra hoereses c. 39. Quod Patribus hac lege credendum est, ut quidquid vel omnes, vel plures uno, eodemque sensu manifeste, frequenter, perseveranter, velut quodam consentienti sibi Magistrorum consilio accipiendo, tenendo, tradendo firmaverit, id pro indubitato, certo, ratoque habeatur. Quidquid vero, quamvis ille sanctus, et doctus, quamvis Episcopus, quamvis Confessor, et Martyr praeter omnes, aut etiam contra omnes senserit, si inter proprias, et occultas, et privatas opiniunculas ab communis, publicae, ac generalis sententiae auctoritate secretum sit.
§ IV. — IN QUIBUS MAXIME SANCTI AUGUSTINI DOCTRINA De Gratia ITA AB ECCLESIA PROBATA SIT, UT NE TANTILLUM AB EA RECEDERE LICEAT? — In eis maxime capitulis, quae Coelestinus Pontifex famosa illa epistola ad Episcopos Galliae digessit et probavit, ut ipsum S. Augustinum ab erroris suspicione hac in parte vindicaret. Cum enim tumultuarentur in Gallis Massilienses Presbyteri, et post Augustini obitum, eius de gratia, et libero arbitrio doctrinam carperent acriter, illud imprimis invidiosissime criminantes, quod docuerat non bona tantum opera, sed et bonae voluntatis initia divinae gratiae esse tribuenda, hinc illi, tamquam necessarium modum excessisset, obloquebuntur; non tulerunt Hilarius, et Prosper Doctoris gratiae libros a Semi-Catholicis hominibus impune vellicari: sed eorum propulsare calumnias omni ope conati sunt; ac primo quidem libellos aliquot Prosper edidit, quibus ad Capitula Gallorum, et ad obiectiones Vincentianas respondens, sancti Augustini doctrinam ab aemulorum criminationibus accurate vindicavit. At cum latius serperet malum, nec his remediis sedaretur, cum Hilario Romam venit, atque una apud Coelestinum supremum Pontificem egerunt, ut et Massiliensium frenaret audaciam, et S. Augustini doctrinam, quam hactenus Romani Pontifices amplexi fuerant, Apostolica auctoritate comprobaret. Scripsit Coelestinus ad Galliarum Episcopos, et ita scripsit, ut illis, ac toti adeo Catholicae Ecclesiae significet quid in Augustini de gratia et libero arbitrio doctrina Sedes Apostolica sanciverit: nam ubi Massilienses breviter perstrinxit, quod S. Augustino obstreperent, singula eius doctrinae capita, quae sibi, Romanaeque Ecclesiae probarentur, sigillatim recenset, eaque superiorum Pontificum testimoniis confirmat. Porro ea Capitula sunt; Primum, in praevaricatione Adae omnes homines naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse, et neminem de profundo illius ruinae per liberum arbitrium posse consurgere, nisi eum gratia Dei miserentis erexerit. — Secundum, neminem esse per semetipsum bonum, nisi participationem sui ille det, qui solus est bonus. — Tertium, neminem etiam baptismatis gratia renoratum idoneum esse ad superandas diaboli insidias, et ad erincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adiutorium Dei perseverantiam bonae conversationis acceperit. — Quartum, quod nemo nisi per Christum libero bene utatur arbitrio. — Quintum, quod omnia studia, et omnia opera, ac merita Sanctorum ad Dei gloriam, laudemque referenda sint, quia nemo aliunde ei placeat, nisi ex eo, quo ipse donaverit. — Sextum, quia ita Deus in cordibus hominum, atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pius consilium, omnisque motus bonae voluntatis, et ex Deo sit. quia per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil boni possumus. — Septimum, anathematizandum esse eum, qui dixerit gratiam Dei, qua iustificamur per Iesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quae commissa sunt, non etiam ad adiutorium, ut non committantur. — Octavum, anathematizandum eum, qui dixerit gratiam Dei per Iesum Christum propter hoc tantum nos adiutare ad non peccandum. quia per ipsam nobis revelatur, et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus quid appetere, aut quid vitare debeamus: non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognorimus, etiam facere diligamus, atque valeamus. — Nonum, anathematizandum eum, qui dixerit ideo nobis gratiam iustificationis dari, ut quod facere per liberum iubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam: tamquam si gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa divina implere mandata.
Ex his Augustini sententiis, summorum Pontificum Innocentii et Zosimi auctoritate firmatis, sequentem canonem Coelestinus ita concinnat: His ergo Ecclesiasticis regulis, et ex divina sumptis auctoritate documentis, ita adiurante Domino confirmati sumus, ut omnium bonorum affectuum, atque operum, et omnium studiorum, omniumque virtutum, quibus ab initio fidei attemperatur, Deum profiteamur auctorem: et non dubitemus ab ipsius gratia omnia homini merita praeveniri, per quam fit ut aliquid boni, et velle incipiamus, et facere: quo utique auxilio, et munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de improvidente fiat providum. Ac tandem ita concludit paulo post: Profundiores vero, difficilioresque partes intercurrentium quaestionum quas latius pertractarunt, qui haereticis (Pelagianis scilicet, et Semi-Pelagianis) restiterunt (praecipueque S. Augustinus), sicut non audemus contemnere, ita non necesse habemus adstruere, quia ad confitendam gratiam Dei. cuius operi, ac dignationi, nihil pariter subtrahendum est, satis sufficere credimus quidquid secundum praedictas Regulas, Apostolicae sedis nos scripta docuerunt: ut prorsus non opinemur Catholicum, quod apparuerit praefixis sententiis esse contrarium.
§ V. — QUAM AVIDE OMNES QUOTCOT POST S. AUGUSTINUM EXTITERUNT HAeRETICI, IPSIUS DOCTRINA SUOS ERRORES TUERI AMBIE-RINT. — « Habet illud error omnis, inquit Deschamps lib. 3. dis-« put. 1. cap. 1, *ut cum infirmus sit ipse per sese, et nativum co« lorem erubescat. non ante obrepat in lucem. quam sibi, et sacrarum « Literarum praesidium asciverit. et sanctissimi, iuxta, ac eruditissimi « viri nomen, sic tamquam larvam, induerit. Hinc certatim haeretici « in S. Augustini nomen involant, quod ex omnibus, qui nascente, « vel adulta Ecclesia, pietatis et doctrinae laude floruerunt, nemo sit. « qui apud posteros plus auctoritatis habeat ac fidei ».
Pridem illud notavit Hieronymus Torrexis in praefatione confessionis Augustinianae. « Sectarii, inquit, cum honorem nullum. aut « certe perexiguum Patribus deferant, eosdemque uno nomine omnes « nihil nisi homines, fallacesque saepe homines videri velint; unum « tamen semper Augustinum excipiunt, et honorant maxime, hunc ta-« quam piae doctrinae fidelem magistrum colunt, observantque: eum-« dem Apostolo Paulo vel proximum faciunt, et numquam non suis « partibus conantur adiungere. Ubi de Iustificatione disputatio incidit. « nullum quam Augustinum, in suae partis patrocinium frequentius « adducunt. Similiter ubi de Eucharistia, et sacro-sancto Christi cor-« pore a Sacramentariis quaestio movetur, Augustinus semper primus. « atque ultimus in ore est.» Item Claudius Sanctesius repetitione 9. de Eucharistia, observare licet adversarios, inquit, *sive nostra destru-endo, sive sua asserendo. solidis, et certis scripturis cavere, atque « in omni controversia ad unum Augustinum, tamquam ad sacram « anchoram refugere: non quod ab eorum partibus stet, sed quoniam « tam multa, ac tam varie scripsit pro re nata, ut facile sit omnibus « post illum haereticis aliquid de ipso contorquere, atque aliorsum. « quam ipse dixerit avertere ».
Hoc utique probari facile potest calculo omnium prorsus haereti-corum. qui quovis post S. Augustinum saeculo extiterunt.
Primo namque, Predestinatiani tanti Doctoris auctoritate suos er-rores tegere conati sunt, ut testatur S. Prosper in Chronico: Praedestinatorum haeresis, inquit, quae Augustini libris male intellectis arce-pisse dicitur initium, his temporibus serpere coepta. Baronius vero ad annum Christi 190. num. 17. Post S. Augustini obitum, inquit, pe-percire quidam, qui ex eius scriptis male perceptis complures incurre-runt errores, quos sancti Augustini nomine, et auctoritate defendere conabantur.
Vix compressa fuerat Praedestinatianorum haeresis, quum altera octavo saeculo sese extulit, quae sacris imaginibus bellum indixit. cuius praecipuus in Gallia instaurator fuit Claudius Taurinensis Praesul. de quo ita scribit Dungalus in responsione adversus eum edita: Augustinum assumit, « cuius subtilitate ingenii, Christique sensus re-ctitudine longissime distet, alios quidem praeter eum solum pene omnes reiicit. Et pluribus interpositis: S. autem Augustino lascive blanditur, et adulatur singulari eum praeferens laude, quasi suo fautorem recordetur. Item: Claudius summi Augustini auctoritate sectam existimat posse esse suffultam. Quibus consentanea sunt, quae in eundem haereticum scribit Ionas Aurelianensis Episcopus lib. 1. De Cultu imaginum: Augustinum, inquit, inter veteres magnarum laudum praeconiis efferre solitus erat.
Eamdem fraudem texuit Berengarius, ut contra divinum Eucharistiae Sacramentum pugnaret; de eo namque scribit Lanfrancus Archiepiscopus Cantuariensis libro De Eucharistiae Sacramento. ubi eum sic interpellat: In beati Augustini verbis exultas. hic te vicisse, et supereminere gloriariis: hic firmamentum tuae defensionis te invenisse gratularis. Algerns quoque lib. 1. De Sacramento, cap. 10. saepe istud inculcat. ac praesertim eo capite. quod ita exorditur: Sed ex huc beati Augustini sententia: non hoc corpus, quod videtis, manducaturi estis: nata est haeresis, etc.
Decimo quarto saeculo novus error prosiliit ex inferis, duce ac parente Ioanne Wiclefo, qui quanta protervia S. Augustini nomen atque auctoritatem ascisceret, cognosci facile potest ex his Wiclefi verbis: In multis extraneis et modernis dissentio, sed cum multis sanctis antiquis, et specialiter Augustino consentio. Qua ubi recitavit Thomas Waldensis Tom. 1. lib. 1. art. 2. cap. 81. addit: Huius audaci pompa confisi eius discipuli vocabant eum famoso et elato nomine. Ioannem Augustini.
Pari studio, similique artificio Lutherus ac Calvinus, eorumque sequaces sanctum Augustinum in suas partes deducere. ac in eius auctoritate latebram quaerere niti sunt: Lutherus enim in libro De servo arbitrio petulanter scribebat: Augustinus totus meus est. Multo vero ambitiosius Augustinum sibi vindicat Calvinus pluribus, maxime vero lib. 3. Contra Pighium: Gloriatus sum. inquit, de Augustino, illum prorsus nostrum esse. Et post multa. nos nihil quam Augustinum loquimur. Et tandem quasi re aperte demonstrata sic concludit; Ergo etiamsi crepet Pighius, nobis hoc extorquere non potest. quin Augustinus sit noster. Et lib. De aeterna Dei Praedest. Augustinus ipse, inquit. adeo totus noster est. ut si mihi confessio scribenda sit, ex eius scriptis contextam proferre abunde mihi sufficiat.
Pari imprudentia Melancthon in Apologia pro Luthero contra Sorbonicos, ait: An non Lutheri de libero arbitrio et gratia sensus per rem totam sententia totius Augustini est? Eodem loci idem nebulo loquitur: Quod si unquam dubitatum est, in quo genere litterarum, aut rerum versaretur Lutetia, id nunc declarat hic locus, in quo puto apparere, in tota ista Sorbonica Facultate neminem esse, qui Augustinum attigerit. In ipsa Scriptura qui possint. facile aestimari potest quando ne Augustinum quidem vulgarem aliqui inter Theologos Scriptorem viderint. Theologos! o Sorbonam! Et paucis interiectis: Sinite impetrari a vobis, ut Augustinum non die relegatis, sed inspiciatis tantum: nam erroris vestri nulla pagina est. quae non arguat. Et universaliter de Lutheranis et Calvinistis affirmat Bartholomaeus Carnerarius lib. 1. De libero arbitrio, cap. 3. Hanc saepe magnam experti illorum versutiam. ut palam coram miseranda plebe. Augustinum tanquam pallium errorum suorum praeferant.
Quocirea doctissimus Waldensis lib. 2. cap. 31. merito scribit: Anxius Augustinus de librorum suorum calumniatoribus haereticis dixit illud Ecclesiastes: Odi omnem laborem meum, quo ego laborari solebam soleb sub sole, quia eius libri in manus stultorum pervenerunt, qui frequenter secundum perversitatem cordis sui seminant inde haereses. Quanquam et illud solari sanctissimum Doctorem debet. quod Facundus Hermianensis Episcopus. qui altero post ipsum saeculo vixit, eleganter, et ad rem nostram apposite observavit: Quid autem, inquit, *in hoc miremur? necu enim melius potuit loqui Augustinus quam Prophetae, quam Apostoli. quum Frangellistae, quorum verbis similiter male intellectis, tum multi haeretici suos defendere conantur errores.
Quanquam autem de sola sancti Augustini auctoritate hic actum sit. nihilominus solus ipse in enodandis de divina gratia controversiis non est arbitrer audiendus; ad eas namque difficultates enodandas et solvendas non modicum iuvant celebres tractatus eorum omnium SS. Patrum. qui S. Augustini aevo adversus nascentem vel renascentem Pelagianorum haeresim strenuissime decertarunt; maxime vero SS. Hieronymi, Prosperi, Hilarii, et eorum omnium, quos in priori columine. agendo de expugnatoribus haeresis Pelagianae indicavimus et laudavimus.
Porro, ut facilior et perspicacior rerum dicendarum habeatur ratio lectoribus, maxime nostri Seraphici Ordinis iunioribus Theologis, in quorum potissimum gratiam hunc laborem suscepimus), consultum iudicavimus hic adscribere eorum Conciliorum decreta, in quibus distincte, et ex professo determinata et asserta Catholica doctrina de divina gratia, quorum maxime canones raro in omnium manus non veniunt. Ut autem missa faciam decreta Concilii Diospolitani, de quibus actum est in priori columine. auspicabor hoc praeludium a decretis Concilii Carthaginensis, quae vulgo circumferuntur sub nomine Concilii Milevitani.
§ VI. — DECRETA SEU CANONES CONCILII CARTHAGINENSIS CELEBRATI ANNO CHRISTI 418. QUIBUS PROSCRIBITUR AC DAMNATUR HAeRESIS PELAGIANA. Concilium istud Carthaginense, in quo convenerunt 217. Episcopi, ut narrat S. Prosper in Chronico, vel 214. ut ait in responsione 8. ad capitula Gallorum, necnon et cap. 10. lib. contra Collatorem, videtur idem esse cum illo Concilio totius Africa plenario, cuius meminit S. August. Epist. 17. ad Valentinum; et ad quod fortitan alludit lib. 3. Contra Iulianum cap. 7. his verbis : « Vestra vero « apud competens iudicium communium Episcoporum modo causa « finita est, nec amplius nobiscum agendum est, quantum ad ius exa-« minis pertinet, nisi ut prolatam de hac re sententiam cum pace se-« quanini; quod si nolueritis, a turbulenta vel insidiosa inquietudine « cohibeamini ». In hoc Concilio edita sunt decreta quaedam adversus haeresim Pelagianam, quae decreta, sive capitula pluribus viris doctis videntur esse eadem cum illis octo canonibus, qui vulgo circumferuntur sub nomine Concilii Milevitani, contra Pelagium. Verum ista decreta non a Milevitano. sed a praefato Carthaginensi Concilio edita fuisse probabimus, ubi haec decreta recensuerimus.
CAPUT I. — Contra Pelagianos, qui dicunt etiam sine peccato mori potuisse Adam. — Primo, placuit omnibus Episcopis, qui fuerunt in hac sancta Synodo constituere, quae in praesenti Concilio definita sunt, ut quicumque dicit Adam primum hominem mortalem factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est, de corpore exiret, non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit.
CAPUT II. — Quod omnes in peccatorum remissionem veraciter baptizentur. — Item placuit, ut quicumque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat. aut dicit, in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod regenerationis lavacro expietur; unde fit consequens, ut in eis forma baptismatis in remissionem peccatorum non vera, sed falsa intelligatur, anathema sit. Quoniam non aliter intelligendum est, quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt; nisi quemadmodum Ecclesia Catholica ubique diffusa semper intellexit: propter hanc enim regulam fidei etiam parvuli, qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneretione mundetur, quod generatione traxerunt.
CAPUT III. — Quod gratia Dei non solum peccata dimittit, sed etiam adiuvat ne committantur. — Item placuit, ut quicumque dixerit gratiam Dei, in qua iustificamur per Iesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quae iamiam commissa sunt, non etiam ad adiutorium, ut non committantur, anathema sit. ⟦the raw OCR breaks off at "ana-" before the Caput IV heading; restored closing "nathema sit" from sense⟧
CAPUT IV. — Quod per gratiam Dei sciamus quid facere debeamus, et diligere ut faciamus. — Item quisquis dixerit, eamdem gratiam Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum, propter hoc tantum nos adiuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus quid appetere, quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognoverimus, etiam facere diligamus, atque valeamus, enim dicat Apostolus: Scientia inflat, charitas vero aedificat: valde impium est, ut credamus, ad eam quae inflat, nos habere gratiam Christi, ad eam quae aedificat non habere; cum sit donum Dei, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus ; ut aedificante charitate, scientia non possit inflare: sicut autem de Deo scriptum est, Psal. 63. Qui docet hominem scientiam: ita etiam scriptum est, Ioan. 4. Charitas ex Deo est.
CAPUT V. — Quod gratia Dei praestet, ut lex impleatur, non gratia (sicut ait Pelagius) facile, quasi sine gratia Dei difficilius possit impleri. — Item placuit, ut quicumque dixerit, ideo nobis gratiam iustificationis dari, ut quod facere per liberum iubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam, tamquam etsi gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa divina implere mandata, anathema sit: de fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait: sine me difficilius potestis facere: sed ait: Ioan. 13. Sine me nihil potestis facere.
CAPUT VI. — Quod iuxta sententiam Ioannis Evangelistae nemo sit, qui esse possit sine peccato. — Item placuit, quod ait S. Ioan. Apostolus 1. Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est, quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat, propter humilitatem oportere dici nos habere peccatum, non quia veritas est. anathema sit. Sequitur enim Apostolus, et adiungit ibidem: Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est, et iustus, qui remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate. Ubi satis apparet hoc non tantum humiliter, sed etiam veraciter dici: poterat enim Apostolus dicere: si dixerimus, quia non habemus peccatum, nos ipsos extollimus. et humilitas in nobis non est: sed cum ait: Nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est, satis ostendit, cum qui se dixerit non habere peccatum. non verum loqui, sed falsum.
CAPUT VII. — Quod unicuique etiam Iusto dicere oporteat: Dimitte nobis debita nostra. — Item placuit. ut quicumque dixerit. in Oratione Dominica idem dicere Sanctos, Dimitte nobis debita nostra. ut non pro seipsis hoc dicant, quia non est eis iam necessaria ista petitio, sed pro aliis, qui sunt in suo populo peccatores: et ideo non licere unumquemque Sanctorum: Dimitte mihi debita mea: sed, Dimitte nobis debita nostra. ut hoc pro aliis potius, quam pro se Iustus petere intelligatur, anathema sit. Sanctus enim, et Iustus erat Apostolus Iacobus, cum dicebat: In multis enim offendimus omnes. Nam quare additum est. omnes. nisi ut ista sententia conveniret et Psalmo. ubi legitur: Ne intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens? Et in Oratione sapientissimi Salomonis: Non est homo. qui non peccet. Et in libro Iob. 37. In manu omnium hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem suam? Unde etiam Daniel, sanctus et iustus cum in oratione pluraliter diceret, precavimus. iniquitates fecimus, etc. quae ibi veraciter, et humiliter confitetur. ne putaretur. quemadmodum quidam sentiunt, haec non de suis. sed de populi sui potius dixisse peccatis, postea dixit: Cum orarem. et confiterer peccata mea. et peccata populi mei Domino Deo nostro. Noluit dicere peccata nostra, sed populi sui dixit. et sua. quia futuros istos, qui tam male intelligunt, tamquam Propheta pravidit.
CAPUT VIII. — Quod a Sanctis veraciter dicitur: Dimitte nobis debita nostra. Item placuit. ut quicunque verba ipsa Dominicae Orationis, ubi dicimus, Dimitte nobis debita nostra, ita volunt a Sanctis dici, ut humiliter, non veraciter hoc dicatur, anathema sit. Quis enim ferat orantem. et non hominibus, sed ipsi Domino mentientem, qui labiis sibi dicit dimitti velle, et corde dicit, quod sibi dimittantur. debita non habere?
Sunt insuper alii Canones 14. editi pro constituenda Ecclesiastica disciplina, de quibus omnibus non levis est controversia apud Auctores.
⟦Obiicies?⟧ « quando Africano Concilio emanarint? » — Respondeo. Baronium ad Ann. 416. existimare tantum priores supra receptos octo Canones esse Concilii Milevitani secundi; reliquos vero diversorum esse Conciliorum Africanorum; adeo ut unum videas corpus ex diversis membris esse compactum; cuius caput, pedes, et reliqua membra sunt ex diversis membris compaginata. Verum probabilius dicendum arbitror praefatos Canones editos fuisse a Concilio Carthaginensi plenario; quae controversia ut pro modulo nostro dirimatur, sciendum est, quatuor habitas fuisse in Africa Synodos circa Pelagii. et Coelestii errores: duas scilicet sub Innocentio primo Romano Pontifice. Viberitanam, et Carthaginensem, Provinciales ambas: et alteras totidem sub illius successore Zosimo, primam quidem Carthaginensem Anno 417. cui aderant Episcopi Provinciae Byzacenae, cuius metropolis erat Carthago. alteram deinde pleniorem ducentorum, et septemdecim Episcoporum Anno 418. inchoata, nec absoluta, nisi postquam a Zosimo Pelagius. Coelestiusque damnati sunt; quarum Synodorum meminit Augustinus, Epist. 17. his verbis: Quod scriptum est ad Papam Romanae urbis Innocentium ab Concilio Carthaginensis Provinciae, et ab Concilio Numidiae: et aliquanto diligentius a quinque Episcopis, et quae ipse ad Africanos rescripsit. Item quod Papae Zosimo de Africano Concilio scriptum est. eiusque rescriptum ad universos totius orbis Episcopos missum: et quod posteriori plenario totius Africa Concilio contra ipsum errorem breviter constituimus.
OBSERVANDUM insuper duo celebrata fuisse Concilia Viberi in Numidia. Unum quidem. anno 402. initio Pontificatus Innocentii, Arcadio et Honorio Augustis II. Consulibus: alterum anno 411. ultimo Innocentii vita anno, Consulibus Theodosio. et Honorio Arcadii filiis, quo pariter tempore celebrabatur Synodus Carthaginensis Provincialis, ad quam soli convenerant Proconsulares Provinciae, aut pauci etiam vicinarum Provinciarum Episcopi. Censet autem Baronius praefatam Canonum collectionem dividendam in tres partes, et primam, hoc est. interpretationem dedit primo Milevitano Concilio, secundam. quae continet octo anathematismos in haeresim Pelagii, Milevitano secundo: tertiam, quae reliqua omnia complectitur. variis Conciliis Africanis tribuit. In antiqua autem collectione Conciliorum adscripti fuerunt praefati Canones Concilio Milevitano primo. — Verum quisquis huic collectioni nomen imposuit Concilii Milevitani, neque rerum, neque personarum, neque aliarum circumstantiarum aut rationem, aut notitiam habuit. Tum quia Concilium Milevitanum primum celebratum fuit anno Christi 402. initio Pontificatus Innocentii: quo tempore nedum exorta erat haeresis Pelagii, quae solum evulgari ac propagari coepit circa annum 413, ut observat S. Prosper in Chronico ad illum annum: Hac tempestate (inquit) Pelagius Brito dogma nominis sui contra gratiam Christi, Coelestino et Iuliano adiutoribus, exercuit, multosque in suum traxit errorem. Et bene dixit hoc anno. quia anno superiori, ut optima ratione probat Baronius ad annum Christi 412. Coelestius discipulus Pelagii, a Paulino Diacono de capitibus haeresis Pelagianae postulatus, Carthagine Synodali sententia damnatus fuerat. Non potuit ergo Pelagiana haeresis damnari in Concilio primo Milevitano. quae nonnisi post integrum decennium coepit publicari. Et ex consequenti, alterius Concilii esse necesse est octo priores Canones huius collectionis, quibus capita haeresis Pelagianae articulatim damnantur. — Insuper Concilium Milevitanum, ex quo ad Romanum Pontificem Innocentium de haeresi Pelagiana, tune oriente, Patres scripsere, fuit Provinciale Numidiae. eique praesedit Silvanus illius Provinciae Primas. Hunc enim Concilii Praesidem Epistola Patrum Milevitanorum ad Innocentium in fronte gerit, his verbis: Domino beatissimo, meritoque venerabili, et in Christo honorando Papa Innocentio, Silvanus, Valentinus, etc. Et responsio Innocentii ad Concilium: Innocentius Silvano seni. Valentino. et caeteris, qui in Milevitana Synodo interfuerunt. Fuisse Provinciale Numidiae, et non plenarium Africae, scribunt Patres ipsi ad calcem Epistolae suae: Haec ad sanctitatem tuam de Concilio Numidiae scripta direximus, imitantes Carthaginensis Ecclesiae Carthaginensis Provincia Coepiscopos nostros, quos ad Sedem Apostolicam, quam beatus illustras. de hac causa scripsisse comperimus. At Milevitanum primum non fuit Provinciale, sed universale Africae, et praesidem habuit non Silvanum, vel Aurelium, ut habet praefatio, quare primum Milevitanum non est illud Concilium. in quo de haeresi Pelagiana tractatum fuit. — Deinde. Capite XXVII. illius collationis Milevitana, decernuntur quidem Episcopi. qui cum Aurelio Episcopo seniore cuncta agant nomine omnium, et sunt: De Provincia Carthaginis, Vincentius, Fortunatianus, Clarus. De Provincia Numidiae, Alipius, Augustinus, Restitatus. De Provincia Byzacenae, Donatianus Primas, Cresconius, Iocundus, Aemilianus. De Provincia Mauritaniae Sitifensis, Severianus, Asiatius, Donatus. De Provincia Tripolitanae, Plautius. Nomina vero Patrum Milevitanorum, qui scripserunt ad Innocentium, ex eorum Epistola sunt haec: Silvanus, Valentinus, Aurelius, Donatus, Restitutus, Lucianus, Alipius, Augustinus, Placentius, Severus, Fortunatus, Possidius, Novanus, Secundus, Maxentius, Leo, Faustinianus, Cresconius, Malcus, Littorius, Fortunatus, Donatus, Ponticanus, Saturninus, Christonius, Honorius, Lucius, Adeodatus, Processius, Cresconius secundus, Felix, Asiaticus, Rufinianus, Faustinianus, Servus. Tarentius, Lucillius, Sabinius, Faustinus, Cresconius, Victor, Genantius, Possidonius, Antoninus, Innocentius, Praesidius, Crescentius, Felix, Antonius, Victor, Honoratus, Donatus, Petrus, Prasidius, Cresconius, Lampadius, Delphinus. Quare Patres Milevitani, qui scripserunt ad Innocentium, non sunt illi, quibus Arcadio II. et Honorio V. Consulibus commissae fuerunt (si tamen commissae fuerunt) res Concilii: non enim inter eos sunt Aurelius, Primas, non Vincentius, Fortunatius, et Clarus, non Iocundus, et Emilianus, non Severianus, et Plautius: quomodo igitur illud, et istud unum idem Concilium esse possunt? Fateor equidem, quod haec collectio habet saltem praefationem, et aliquot capita saltem eorum Canonum, quae disciplinam ecclesiasticam spectant primae Synodi Milevitanae; ut ad illud non pertinent Canones supra scripti contra haeresim Pelagianam, quae nonnisi diu post disseminari coepit. — Nec veritatem penitius et oculatius detexisse videntur, qui praefatos viginti septem Canones, aut saltem octo priores, in Milevitanam secundam Synodum retundunt.
Quod utique constat primo ex Canone nono, cuius verba sunt: Item placuit ne diutius universi Episcopi, qui ad Concilium congregati sunt, tenerentur, ternos iudices de singulis Provinciis eligi, et electi sunt de Provincia Carthaginensi, Vincentius, Fortunatianus, et Clarus; de Provincia Numidiae Alipius, Augustinus, et Restitutus: de Provincia Byzacenae cum sancto sene Donatiano Primate Cresconius, Iocundus, et Emilianus: de Mauritania Sitifensi, Severianus, Asiaticus, et Donatus; de Provincia Tripolitana, Plautius, qui ex more legatus unus missus est, qui una cum sancto sene Aurelio universa cognoscant, a quo petit universum Concilium, ut cunctis sive gestis, quae confecta iam sunt, seu Epistolis ipse subscribat, et subscripserunt. Aurelius Episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consentit, et praelecto subscripsit, similiter et caeteri subscripserunt. Constat, inquam, hunc Canonem non posse a secunda Milevitana Synodo censeri conditum; haec enim Synodus fuit Provincialis Numidiae, hic autem Canon (ut constat) est Concilii Nationalis plenarii, ex quinque Provinciis Africae collecti. — Insuper, Concilio Milevitano secundo non interfuit Aurelius Episcopus Carthaginensis, qui tum Carthagine Synodum Provincialem celebrabat, ex qua scripsit ad Innocentium Romanum Pontificem; huic autem Synodo, in qua conditus est praefatus Canon, intertuit, et praefuit. — Denique, Concilio Milevitano secundo praesedit Silvanus, qui litteras cum caeteris Episcopis Numidiae scripsit ad Innocentium; Silvanus quidem in hoc Canone ne nominatur quidem; sed Aurelio Episcopo Carthaginensi scribendarum, et subscribendarum Epistolarum datur facultas; quid ergo Concilium istud habet commune cum secundo Milevitano? — Sed neque octo priores ab eodem Concilio constitutos esse verisimile est: tum quia habemus litteras huius Concilii ad Pontificem Innocentium, in quibus de Canonibus a se constitutis nulla fit mentio, nulla approbatio postulatur, res silentio non praetereunda, si facta fuisset; tum quia Patres eius Synodi communibus Epistolis, necnon et quatuor Episcopi suis peculiaribus litteris ad Innocentium summo Pontificem directis postulant, ut Pelagianismum publice damnet; nondum ergo publice erat damnatus, nondum eius assertores universim ab Ecclesiae corpore erant separati, sed ut feret a Romano Pontifice Milevitani Patres postulant; tum quia S. Prosper in responsione ad Capitula Gallorum, cap. 8. de iis Canonibus loquens, ait: Cum ducentis quatuordecim Sacerdotibus, quorum constitutionem contra inimicos gratic Dei totus mundus amplexus est oraci professione: quemadmodum eorum habet sermo: Dicamus gratiam Dei, etc. Et contra Collatorem: Erraverunt 214. Sacerdotes, qui in Epistola, quam suis Constitutionibus praetulerunt, ita Apostolicae Sedis B. Baptistitem Zosimum sunt allocuti: Constituimus, etc. Si Canones contra Pelagium, quos Constitutiones appellat, decreti sunt tempore Zosimi, et a 214. Episcopis, certe in secundo Milevitano decreti non fuere. Milevitanum scilicet secundum habitum est sub Innocentio, non sub Zosimo, eique interfuerunt Episcopi non 214. sed sexaginta tantum, ut ipsi in Epistola sua ad Innocentium, editis singulorum nominibus profitentur.
Rursum carmine de ingratis idem Auctor de his Canonibus loquens, qui, ut ante dixerat, Romae probati erant, subiicit:
Condita sunt, et scripta manent, quae de cataractis Eterni fontis fluxere, undante metallo, Et tercentenis Procerum sunt edita linguis.
Ducentos et quatuordecim Patres per synecdochen tercentenos dicere potuit; at sexaginta nequaquam.
Si haeresis Pelagiana constitutis Canonibus, prius Milevi, quam Romae damnata fuisset, falso de illa Prosper eodem libro dixisset:
Pestem subeuntem prima recidit Sedes Roma Petri, quae Pastoralis honoris Facta caput mundo, quidquid non possidet armis Religione tenet.
Coelestinus primus R. P. Epistola ad Episcopos Galliarum, scribens contra Pelagianos, cap. 10. ait: Illud etiam, quod intra Carthaginensis Synodi decreta constitutum est, quasi proprium apostolicae Sedis amplectimur, quod scilicet tertio capitulo definitum est: Et quicunque dixerit gratiam Dei, qua iustificamur, etc. Refertque ad verbum Canonem 3. collectionis Milevitanae, et subdit: Et iterum t. Capitulo, ut si quis dixerit gratiam Dei per Iesum Christum propter hoc tantum nos adiuret etc. Et refert quartum Canonem illius collectionis; et etiam quintum, semperque Carthaginensis nomine, nunquam Milevitani. Cum vero Coelestinus Pontificatum inierit anno Christi 423, verisimile non est, quod ignoraverit verum Auctorem Canonum, quae citabat, sive constitutae fuissent sub Zosimo, sive sub Innocentio, maxime quod habebat gesta utriusque Pontificis, et utriusque Concilii in hac causa, eaque in cadem hac Epistola, ex eorum authenticis propriis illorum verbis, referebat.
Concludamus hunc locum omnium antiquorum Codicum testimonio. In Epitome Ecclesiae Africanae, quam Adrianus primus dedit Carolo Magno, octo Canones contra Pelagium habentur hac nota: «Octo capita, que sequuntur, in Carthaginensi Concilio sub anathemate statuta sunt». In corpore Canonum Ecclesiae Africanae, quod lectum est Carthagine in Concilio Africae plenario, post consulatum Honorii XIII. et Theodosii XII. habentur ad verbum in Concilio Carthaginensi anni praecedentis, non in aliquo Milevitano; ibi tamen referuntur cum decretis suis omnia Concilia, quae in Africa habita fuerunt, tempore Aurelii Episcopi Carthaginensis. In collectione vulgata totidem verbis leguntur in Concilio Africae plenario, Honorio VIII. et Theodosio VIII. Coss. Photius in Bibliothecam hanc Synodum Carthaginensem legisse se dicit cum his Canonibus, contra Pelagium et Coelestium. Binius, Tomo secundo Conciliorum, asserit illos ad idem Concilium referri, in vetusto quodam Codice Monasterii sancti Bavonis Gandavi, et in Codice impresso Moguntia ann. 1652. iuxta exemplar vetustissimum Monasterii Vintoniensis. Si quis ergo his consideratis, propter illam unam collectionem, Canones contra Pelagium, Milevitanos, et non Carthaginenses appellare pergat, hunc ego dixerim humanam fidem pensi non habere.
VIII. CANONES CONCILII ARAUSICANI II. CELEBRATI ANNO 529. QUIBUS MAINIME QUE DE GRATIA FIDE TENENDA SINT STATUUNTUR.
Praefatio. — Cum ad dedicationem Basilicae, quam illustrissimus Praefectus, et Patricius Filius noster Liberius in Arausicanisima fidelissima devotione construxit, Deo propitiante, et ipso invitante convenissemus, et de rebus, quae ad Ecclesiasticam regulam pertinent inter nos fuisset spiritualiter oborta collatio, pervenit ad nos, esse aliquos, qui de gratia et libero arbitrio minus caute, et non secundum fidei Catholicae regulam, sentire velint. Unde id nobis secundum auctoritatem et admonitionem Sedis Apostolicae, iustum et rationabile visum est, ut pauca capitula ab Apostolica nobis Sede transmissa, quae ab antiquis Patribus de certis Scripturarum voluminibus collecta sunt, ac docendos eos, qui aliter quam oporteat sentiunt, ab omnibus observanda proferre, et manibus nostris subscribere deberemus: quibus lectis, qui hucusque non sicut oportebat, de gratia et libero arbitrio crediderint, ad ea quae fidei Catholicae convenient, animum suum inclinare non differant.
-
Si quis per offensam praeviricationis Adae non totum, idest, secundum corpus et animam, in deterius dicit hominem commutatum, sed animi libertate illaesa durante, corpus tantummodo corruptioni credit obnoxium, Pelagii errore deceptus, adversatur Scriptura di- centi: Anima quae peccaverit ipsa morietur. Et: Vescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum servi estis eius, cui subditi obeditis, et a quo quis superatur, eius et servus addicitur.
-
Si quis soli Adae praeviricationem suam, et non eius propagini asserit nocuisse, aut certe mortem tantum corporis uti poena peccati esse, non autem et peccatum, quod mors est animae, per unum hominem in omne genus humanum transisse testatur, iniustitiam Deo dabit, contradicens Apostolo dicenti: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.
-
Si quis invocatione humana gratiam Dei dicit posse conteri, non autem ipsam gratiam tacere, ut invocetur a nobis, contradicit Isaiac Prophetac, vel Apostolo idem dicenti: Inventus sum a non quaerentibus me: palam apparui his, qui me non interrogabant.
-
Si quis, ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum expectare contendit; non autem ut etiam purgari velimus, per S. Spiritus infusionem et operationem in nobis fieri confitetur, resistit ipsi Spiritui sancto per Salomonem dicenti: Paratur voluntas: etc., et Apostolo praedicanti: Deus est, qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate.
-
Si quis, sicut augmentum, ita etiam initium fidei, ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus, qui iustificat impium, et ad generationem baptismatis pervenimus, non per gratiae donum, id est, per inspirationem Spiritus sancti corrigentem voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem, sed naturaliter nobis inesse dicit, Apostolicis dogmatibus adversarius approbatur, S. Paulo dicente: Confidimus quia qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri Iesu Christi; et illud: Vobis datum est pro Christo, non solum, ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini: et: Gratia salvi facti estis per fidem, non ex vobis, Dei enim donum est. Qui enim fidem, qua in Deum credimus, dicunt esse naturalem, omnes eos, qui ab Ecclesia Christi alieni sunt, quodammodo fideles esse definiunt.
-
Si quis sine gratia Dei, credentibus, volentibus, desiderantibus, conantibus, laborantibus, vigilantibus, studentibus, petentibus, pulsantibus nobis misericordiam, dicit conferri divinitus, non autem, ut credamus, velimus, vel haec omnia sicut oportet agere valeamus per infusionem, et inspirationem S. Spiritus in nobis fieri confitetur, et aut humilitati, aut obedientiae humanae subiungit gratiae adiutorium, neque ut obedientes, et humiles simus, ipsius gratiae donum esse consentit; resistit Apostolo dicenti: Quid habes, quod non accepisti? Et: Gratia Dei sum id, quod sum.
-
Si quis per naturae vigorem bonum aliquod, quod ad salutem pertinet vitae aeternae, eligere, ut expedit aut eligere, sive salutari, idest, Evangelicae praedicationi consentire posse confirmat, absque illuminatione, et inspiratione Spiritus S. qui dat omnibus suavitatem consentiendo et credendo veritati, haeretico tamen spiritu, non intelligens vocem Dei in Evangelio dicentis: Sine me nihil potestis facere. Et illud Apostoli: In quo idonei sumus cogitare aliquid ut nobis, quasi ex nobis, sed sufficicentia nostra ex Deo est.
-
Si quis alios misericordia, alios vero per liberum arbitrium, quod in omnibus, qui de praevaricatione primi hominis nati sunt, constat esse vitiatum, ad gratiam baptismi posse venire contendit, a recta fide probatur alienus. Hic enim non omnium liberum arbitrium per peccatum primi hominis asserit infirmatum, aut certe ita illaesum putat, ut tamen quidam valeant sine revelatione Dei mysterium salutis aeternae per semetipsos conquirere. Quod quam sit contrarium, ipse Dominus probat, qui non aliquos, sed neminem ad se venire posse testatur, nisi quem Pater attraxerit, sicut et Petro dicit: Beatus es Simon Bariona, quia caro, et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est: Et Apostolus: Nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto.
-
Divini est muneris cum et recte cogitamus, et pedes nostros a tristitia et iniustitia continemus: quoties enim bona agimus, Deus in nobis, atque nobiscum, ut operemur, operatur.
-
Adiutorium Dei etiam renatis ac sanctis semper est implorandum, ut ad finem bonum pervenire, vel in bono possint opere perdurare.
-
Nemo quidquam Domino recte voverit, nisi ab illo acceperit, sicut legitur: Quod de manu tua accepimus, damus tibi.
-
Tales nos amat Deus, quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumus nostro merito.
-
Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi, non potest reparari: quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi, unde ipsa Veritas dicit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis.
-
Nullus miser de quacumque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia praeventur, sicut dicit Psalmista: Cito anticipes nos misericordia tua, Domine. Et illud: Deus meus, misericordia eius praevcuiet me.
-
Ab eo, quod formavit Deus mutatus est Adam, sed in peius per iniquitatem suam: ab eo, quod operata est iniquitas, mutatur fidelis, sed in melius per gratiam Dei: illa ergo mutatio fuit praeviricatoris primi: haec (secundum Psal). mutatio dexterac Excelsi.
-
Nemo ex eo, quod videtur habere, glorietur tamquam non acceperit, aut ideo se putet accepisse, qui littera extrinsecus, vel ut legeretur apparuit, vel ut audiretur insonuit. Nam sicut Apostolus dicit: Si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Porro autem si non gratis mortuus est, ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Inde habet quicumque habet: quisquis autem inde se habere negat, aut vere non habet, aut id quod habet, auferetur ab eo.
-
Fortitudinem Gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum Dei charitas facit, quae diffusa est in cordibus nostris, non per voluntatis arbitrium, quod est a nobis, sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, nullis meritis gratiam praevcnicntibus.
-
Debetur merces bonis operibus si fiant, sed gratia, quae non debetur, praecedit, ut fiant.
-
Natura humana etiamsi in illa integritate, in qua est condita permaneret, nullo modo seipsam, Creatore suo non adiuvante, servaret.
Unde cum sine gratia Dei, salutem non possit custodire, quam accepit, quomodo sine gratia Dei poterit reparare, quam perdidit?
-
Multa Deus facit in homine bona, quae non facit homo: nulla vero facit homo bona, quae non Deus praestet, ut faciat homo.
-
Sicut eis, qui volentes in lege iustificari, a gratia exciderunt, verissime dicit Apostolus: Si ex lege iustitia est, ergo Christus gratis mortuus est: sic et his, qui gratiam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime dicitur: si ex natura iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Iam hic enim erat lex, et non iustificabit; iam hic erat natura, et non iustificabat: ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per ipsum impleretur, qui dixit: Non veni legem solvere, sed adimplere: et natura per Adam perdita per illum repararetur, qui dixit, venisse se quaerere et salvare quod perierat.
-
Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum: si quid autem habet homo veritatis atque iustitiae, ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo, quasi guttis quibusdam irrigati, non deficiamus in via.
-
Suam voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt quod Deo displicet; quando autem ita faciunt, quod volunt, ut divinae serviant voluntati, quamvis volentes agant quod agunt, illius tamen voluntas est, a quo praeparatur, et iubetur quod volunt.
-
Ita sunt in vite palmites, ut viti nihil conferant, sed inde accipiant, unde vivant: sic quippe vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis: ac per hoc, et manentem in se habere Christum, et manere in Christo discipulis prodest, et non Christo. Nam praeciso palmite, potest de viva radice alius pullulare; qui autem praecisus est, non potest sine radice vivere.
-
Prorsus donum Dei est, diligere Deum, ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus diligit: displicentes, amati sumus, ut fieret in nobis unde placeremus. Diffundit enim charitatem in cordibus nostris Spiritus Patris et Filii, quem cum Patre amamus et Filio.
At si secundum supra scriptas sanctarum Scripturarum sententias, vel antiquorum Patrum definitiones, hoc, Deo propitiante, et praedicare debemus, et credere, quod per peccatum primi hominis ita inclinatum et attenuatum fuerit liberum arbitrium, ut nullus postea aut diligere Deum sicut oportuit, aut credere in Deum, aut operari propter Deum, quod bonum est, possit, nisi gratia eum et misericordia divina praevenerit. Unde Abel iusto, et Noe, et Abraham, et Isaac, et Iacob, omnique antiquorum Sanctorum multitudini, illam praeclaram fidem, quam in ipsorum laudem praedicat Apostolus Paulus, non per bonum naturae, quod prius in Adam datum fuerat, sed per gratiam Dei credimus fuisse collatam. Quam gratiam etiam post adventum Domini, omnibus, qui baptizari desiderant, non in libero arbitrio habere, sed in Christi novimus simul, et credimus largitate conferri, secundum illud quod iam supra dictum est, et praedicat Apostolus Paulus: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut pro illo patiamini. Et illud: gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est. Et quod de seipso ait Apost. Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem. Non dixit quia eram, sed ut essem. Et illud: Quid habes, quod non accepisti? Et illud: Omne datum bonum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Et illud: Nemo habet quidquam boni, nisi illud illi datum fuerit desuper. Innumerabilia sunt sanctarum Scripturarum testimonia, quae possint ad probandam gratiam proferri, sed brevitatis studio praetermissa sunt, quia et revera ubi pauca non sufficient, plura non proderunt. Hoc etiam secundum fidem Catholicam credidimus, quod accepta per baptismum gratia, omnes baptizati, Christo auxiliante et cooperante, quae ad salutem pertinent, possint et debeant, si fideliter laborare voluerint, adimplere.
Aliquos vero ad malum divina potestate praedestinatos esse, non solum non credimus, sed etiam si sunt, qui tantum malum credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus. Hoc etiam salubriter profitemur, et credimus; et postea per Dei misericordiam adiuvamur: sed ipse nobis nullis praecedentibus bonis meritis, et fidem, et amorem sui prius inspirat, ut et baptismi Sacramenta fideliter requiramus, et post baptismum, cum ipsius adiutorio, ea quae sibi sunt placita implere possimus. Inde manifestissime credendum est, quod et illius latronis, quem Dominus ad Paradisi patriam revocavit, et Cornelii Centurionis, ad quem Angelus Domini missus est, et Zachaei, qui ipsum Dominum suscipere meruit, illa tam admirabilis fides non fuit de natura, sed divinae largitatis donum, etc. Ita Concilium.
Advertendum autem hic, controversiam non levem moveri apud Doctores, et Ecclesiasticos Annalistas, a quo summo Pontifice selecti fuerint supradicti Canones, et ad Synodum Arausicanam directi. Plurique enim existimant cum Suarez, Prolog. 6. De Gratia, cap. 1. eos fuisse concinnatos, et missos a Leone, cuius vigore et diligentia contritam fuisse Pelagianam haeresim, et pene extinctam affirmat S. Prosper in Dimidio temp., cap. 6. Baronius ad Ann. Christi 462. censuit Synodum illam, non sub Leone Papa, sed sub Hilario eius successore fuisse celebratam. Iterum in Appendice, Tom. 10. revocata priori sententia, contendit eam Synodum celebratam fuisse sub Romano Pontifice Felice IV. Ann. Christi 526. Quam utique sententiam plurimi recentiores sequuntur.
Advertendum insuper, plerosque existimare praefatos Canones ex doctrina S. Augustini passim decerptos et conceptos a S. Prospero, cuius opera summi Pontifices maxime adversus Semi-Pelagianos plurimum usi sunt. Certum tamen est Canones, non ex unius S. Aug. doctrina fuisse concinnatos, sed et collectos ab antiquis Patribus de sanctarum Scripturarum voluminibus, ut legitur in praefatione, vel ut fert conclusio, sunt definitiones antiquorum Patrum. Quibus convincitur Patres non censuisse hanc esse peculiarem S. Aug. sententiam, sed et illi cum caeteris antiquis Patribus communem; quod utique confirmat Bonifacius II. Epistola ad Caesarium Arelatensem, qua Synodum Arausicanam confirmat, ea potissimum parte, qua fidem nos non habere definierat, nisi ex praecedenti gratia per Christum, sicut doctrinam a multis Patribus traditam, et consentaneam Catholicis Patrum regulis.
SELECTA EX DECRETIS CONCILII SENONENSIS. — Vix grassari latius, ac propagari Lutherana pestis coeperat, cum Cardinalis a Prato Archiep. Senonensis, et Galliae Cancellarius, Parisiis Concilium convocavit, quod habetur Tom. ultimo Conciliorum hoc titulo: Concilium Senonense celebratum ann. D. 1028. cuius tanta est auctoritas, ut merito scripserit noster Faventinus, disp. 60. in 1. cap. t. Licitum: Licet hoc Concilium Senonense sit Provinciale, est tamen magnae auctoritatis, et tota eius doctrina videtur esse confirmata in Concilio Trident. Quod utique confirmat Suarez, prolog. 6. scribens: Concilium Trident. quod post. 20. annos celebratum est, virtute approbat totam doctrinam de gratia, quam Concilium Senonense tradiderat; quia eamdem fere magis explicatam, ac locupletatam docet, ut definit. Quamobrem quod universim Bellarminus, lib. 2. De Conciliis, cap. 10. et Catholicorum omnium sensu praescribit, Concilium particulare non expresse confirmatum, facere argumentum adeo probabile, ut temerarium sit ei non acquiescere, ad hanc maxime Synodum accommodari debet.
Inter caetera autem illius Concilii decreta, quae sunt numero 18. placet hic tantum duo exscribere, quae maxime doctrinam De libero arbitrio, necnon et De fide, ac operibus bonis, merito, et gratia statuunt ac definiunt.
DECRETUM 16. De Libero Arbitrio. — Etsi nulla pene sit tam aperta Catholica veritas, nullus tam manifestus sacrae Scripturae locus, quem haeretici suis cavillis et tergiversationibus non eludant: in nulla tamen tam impudenter, tantaque rei Christianae iactura debacchati sunt, quam in exterminando, profligandoque libero arbitrio. Nam quid Christi fidelibus perniciosius excogitare potuit hostis ille veritatis, quam si vel a Pelagio seducti, omnia sine praesidio gratiae sibi tumidius arrogent; vel fatiscenti, pusilloque animo, cum Wiclefo, necessitati, fatisque committant omnia? Nihil profecto reliquum erit, tum divinis legibus, tum humanis, nulla consiliis aut electioni, nulla precibus aut obiurgationi, caeterisque id genus, locus: nulla denique iustitia futura est, qua quibusdam poenae, quibusdam constituta sint praemia, si pro Wicleffi, et Lutheranorum sententia, omnia de necessitate eveniant.
Prodierat hic error primum apud Gentiles, sed summo omnium consensu mox explosus est; adeo liberum esse arbitrium, veluti evidenti quodam experimento cognitum, omnium mentibus sese inculcat! Cum igitur reliquerit Deus hominem in manu consilii sui, apposueritque eam eo ignem et aquam, bonum et malum, ut ad quodcumque voluerit, porrigat manum suam: ne abs re, beatus ille dicatur, qui potuit transgredi, et non est transgressus, et facere mala, et non fecit: quod sub eo sit appetitus eius, et dominetur illius, ac denique percurrendi sacram Scripturam passim obvium sit, quod liberum in utramvis partem hominis arbitrium assereret, satis esse visum est sacro Provinciali Concilio, libertatis huiusmodi vires et metas exponere.
Neque enim liberum arbitrium asserentes divinam excludimus propterea gratiam, quod ei talso toties imponere non verentur, atque hoc nunc credulorum oculos perstringere: sed iuxta sacram Scripturam eo extendimus, ut voluntas humana misericordiae praevenientis auxilio suffulta, et interiori quodam et occulto secretioris inspirationis afflatu contacta, sese convertat in Deum, Deo appropinquet, et ad veram illam gratiam se praeparet, qua tandem accepta, sit apta ad vitam aeternam. Neque tamen tanta gratiae necessitas libero praeiudicat arbitrio, cum illa sit in promptu, nec momentum quidem praetereat, in quo Deus non stet ad ostium, et pulset, cui si quis aperuerit ianuam, intrabit ad illum, et coenabit cum illo. Nec denique tale sit huiusmodi trahentis Dei auxilium, cui resisti non possit. Quoties enim Dominus voluit congregare filios Ierusalem, sicut gallina congregat pullos suos sub alas, et noluerunt? Frustra certe Stephanus Iudaeos, durae cervicis, et incircumcisi cordis argueret, qui semper Spiritui sancto resisterent: frustra Paulus Thessalonicenses admoneret, spiritum ne extinguerent, si divinis inspirationibus homines inevitabiliter raperentur. Trahid quidem Deus, sed in eius odorem currimus, non vi, non unco rapimur; praedestinat, eligit, vocat, sed eos demum adultos glorificat, qui in vocationem, electionemque ceciderint. Et licet attingat a fine usque ad finem fortiter, disponit tamen omnia suaviter. Hanc igitur haeresim, arbitrii libertatem prorsus auferentem, non tam damnamus (quippe quae iam olim) quam communi hominum conceptioni, et apertis Scripturae testimoniis declaramus esse contrariam.
DECRETUM 17. De Fide, et Operibus, Merito, et Gratia. — Frequens illud est apud imprudentes, et qui non tam animi moderatione, quam impetu feruntur, ut dum ab altero vitiorum incaute diffugiunt, in altero prolabantur. Cuius rei Lutherus fidem facit, qui dum operum fiduciam nimis insectatur, nihil tandem operibus reliquum facit, atque ita unius fidei patrocinium suscipit, ut solam agnoscat, opera reiiciat et condemnet. Verum si recte perpendantur, quae pro fide producit ex Scripturis testimonia, reliquas virtutes non excludunt. Quae vero contra opera citat, ea omnia, vel ad nimiam in operibus fiduciam, vel ad legales caeremonias pertinent. Fide quidem vivimus, et sine hac impossibile est placere Deo. Si quis nihilominus habuerit omnem fidem, ita ut montes transferat, charitatem autem non habuerit, nihil est; fide iustificamur, sed et spe salvi facti sumus; et dimissa sunt Mariae Magdalenae peccata multa, quoniam dilexit multum: si quis enim, dicit Dominus, dilexerit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Nunc autem manent Fides, Spes, Charitas, tria haec: maior autem horum est Charitas. Et in vivificando, iustificandoque potior, quandoquidem fides sine operibus mortua est. Tum quia fides utilis est ad salutem, cum per dilectionem operatur; at charitas non est otiosa, sed per bona opera satagit, ut certam vocationem nostram, electionemque faciat.
BULLAE SUMMORUM PONTIFICUM. Pii V. Gregorii XIII. et Urbani VIII. qua plurima Baii propositiones damnantur.
Urbanus Episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
IN eminenti Ecclesiae militantis Sede, meritis licet imparibus, constituti, sedulo incumbimus, ut quae ad fidei Catholicae conservationem, a Praedecessoribus Nostris provide statuta et ordinata sunt, firmiter perpetuo observentur, et cum opus sit Nostrae auctoritatis munimine firmentur. Dudum siquidem a fel. record. Pio Papa V. Praedecessore Nostro emanavit Constitutio tenoris consequentis, videlicet: Pius Epi- scopus servus servorum Dei ad futuram rei memoriam. Ex omnibus afflictionibus, quas in hoc loco a Domino constituti, tam luctuoso tempore sustinemus, ille animum nostrum praecipue excruciabit dolor, quod Ecclesia Christiana tantis iampridem turbinibus agitata, novis quotidie opinionibus propositis conflictetur; Christique populus antiqui hostis suggestione dissectus, in alios, atque alios errores passim, et promiscue deteratur: quantum vero ad Nos attinet, totis viribus conamur, ut illa, simul atque prosiliunt, penitus opprimantur: magno enim maerore afficimur, quod plerique, spectatae alioqui probitatis, et doctrinae, in varias sententias offensionis, et periculi plenas, tum verbo, tum scriptis, prorumpunt, deque eis etiam in scholis invicem controversantur: cuiusmodi sunt sequentes:
-
Nec Angeli nec primi hominis adhuc integri merita recte rocantur gratia.
-
Sicut opus malum ex sua natura est mortis aeternae meritorium, sic bonum opus ex sua natura est vitae aeternae meritorium.
-
Et bonis Angelis, et primo homini, si in statu illo permansissent usque ad ultimum vitae, felicitas esset merces, et non gratia.
-
Vita aeterna homini integro et Angelo promissa fuit intuitu bonorum operum, et bona opera ex lege naturae ad illam consequendam per se sufficient.
-
In promissione facta Angelo et primo homini continetur naturalis iustitiae constitutio, qua pro bonis operibus sine alio respectu vita aeterna iustis promittitur.
-
Naturali lege constitutum fuit homini, ut si in obedientia perseveraret, ad eam vitam pertransiret, in qua mori non posset.
-
Primi hominis integri merita fuerunt primae creationis munera, sed iuxta modum loquendi Scripturae sacrae, non recte vocantur gratiae: quo fit ut tantum merita, non etiam gratia debeant nuncupari.
-
In redemptis per gratiam Christi nullum inveniri potest bonum meritum, quod non sit gratis indigno collatum.
-
Dona concessa homini integro et Angelo, forsitan non improbanda ratione possunt dici gratia; sed quia secundum usum Scripturae nomine gratiae tantum ea munera intelliguntur, quae per Iesum male merentibus et indignis conferuntur, ideo neque merita, neque merces, quae illis redditur, gratia dici debet.
-
Solutionem poenae temporalis, qua peccato dimissa saepe manet, et corporis resurrectionem, proprie nonnisi meritis Christi adscribendam esse.
-
Quod pie et iuste in hac vita mortali usque in finem conversati vitam consequimur aeternam, id non proprie gratiae Dei, sed ordinationi naturali statim initio creationis constitutae, iusto Dei iudicio disputandum est; nec in hac retributione bonorum ad Christi meritum respicitur, sed tantum ad primam institutionem generis humani, in qua lege naturali institutum est, ut iusto Dei iudicio obedientiae mandatorum vita aeterna reddatur.
-
Pelagii sententia est, opus bonum citra gratiam adoptionis factum non esse regni caelestis meritorium.
-
Opera bona a filiis adoptionis facta non accipiunt rationem meriti, ex eo quod fiunt per spiritum adoptionis inhabitantem corda filiorum Dei, sed tantum ex eo, quod sunt conformia legi, quodque per ea praestatur obedientia legi.
-
Opera bona iustorum non accipient in die iudicii extremi ampliorem mercedem, quam iusto Dei iudicio mererentur accipere.
-
Dicit rationem meriti non consistere in eo, quod qui bene operatur habeat gratiam, et inhabitantem Spiritum sanctum, sed in eo solum, quod obediat divinae legi: quam sententiam saepius repetit, et multis rationibus probat fere toto libro.
-
In eodem libro saepius repetit, quod non est vera legis obedientia, quae fit sine charitate.
-
Dicit sentire cum Pelagio, qui dicunt esse necessarium ad rationem meriti, ut homo per gratiam adoptionis sublimetur ad statum deificum.
-
Dicit opera Catechumenorum, ut fidem et poenitentiam ante remissionem peccatorum factam, esse vitae aeternae merita, quam vitam non consequentur Catechumeni, nisi prius praecedentium delictorum impedimenta tollantur.
-
Videtur insinuare, quod opera iustitiae et temperantiae, quae Christus fecit, ex dignitate personae operantis non traxerint maiorem valorem.
-
Nullum est peccatum ex natura sua veniale, sed omne peccatum meretur poenam aeternam.
-
Humanae naturae sublimatio et exaltatio in consortium divinae naturae debita fuit integritati primae conditionis; et proinde naturalis dicenda est, et non supernaturalis.
-
Cum Pelagio sentiunt, qui textum Apostoli ad Rom. 2. Gentes, quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, intelligunt de Gentibus fidei gratiam non habentibus.
-
Absurda est eorum sententia, qui dicunt hominem ab initio dono quodam supernaturali et gratuito supra conditionem naturae fuisse exaltatum, ut fide, spe, charitate Deum supernaturaliter coleret.
-
A vanis et otiosis hominibus, secundum insipientiam Philosophorum, excogitata est illa sententia, quae ad Pelagianismum reiicienda est, hominem ab initio sic constitutum, ut per dona naturae superaddita, fuerit largitate Conditoris sublimatus, et in Dei Filium adoptatus.
-
Omnia opera infidelium sunt peccata, et Philosophorum virtutes sunt vitia.
-
Integritas primae creationis non fuit indebita humanae naturae exaltatio, sed naturalis eius conditio: quam sententiam repetit et probat per plura capitula.
-
Liberum arbitrium sine gratiae Dei adiutorio nonnisi ad peccandum valet.
-
Pelagianus est error dicere, quod liberum arbitrium valet ad ullum peccatum vitandum.
-
Non solum fures ii sunt, et latrones, qui Christum viam, et ostium veritatis, et vitae negant, sed etiam quicumque aliunde, quam per Christum in viam iustitiae, hoc est ad aliquam iustitiam conscendi posse dicunt.
-
Aut tentationi ulli sine gratia ipsius adiutorio resistere hominem posse, sic ut in eam non inducatur, aut ab ea superetur.
-
Charitas perfecta et sincera, quae est ex corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, tam in Catechumenis, quam in poenitentibus potest esse sine remissione peccatorum.
-
Charitas illa, quae est plenitudo legis, non est semper coniuncta cum remissione peccatorum.
-
Catechumenus iuste, recte, et sancte vivit, et mandata Dei observat, ac legem implet per charitatem, ante obtentam remissionem peccatorum, quae in baptismi lavacro demum percipitur.
-
Distinctio illa duplicis amoris, naturalis videlicet, quo Deus amatur ut auctor naturae, et gratuiti, quo Deus amatur, ut beatificator, vana est, et commentitia, et ad illudendum sacris Litteris, et plurimis veterum testimoniis excogitata.
-
Omne quod agit peccator, vel servus peccati, vel peccatum est.
-
Amor naturalis, qui ex viribus naturae exoritur, ex sola Philosophia per elationem presumptionis humanae cum iniuria crucis Christi, defenditur a nonnullis doctoribus.
-
Cum Pelagio sentit, qui bonum aliquod naturale, hoc est, quod ex naturae solis viribus ortum ducit, agnoscit.
-
Omnis amor creaturae rationalis, aut vitiosa est cupiditas qua mundus diligitur, qua a Ioanne prohibetur: aut laudabilis illa charitas quae per Spiritum sanctum in corde diffusa Deus amatur.
-
Quod voluntarie fit, etiamsi necessitate fiat, libere tamen fit.
-
In omnibus suis actibus peccator servit dominanti cupiditati.
-
Is libertatis modus, qui est a necessitate, sub libertatis nomine non reperitur in Scripturis, sed solum nomen libertatis a peccato.
-
Iustitia, qua iustificatur per fidem impius, consistit formaliter in obedientia mandatorum, quae est operum iustitia, non autem in gratia aliqua animae infusa, qua adoptatur homo in Filium Dei, secundum interiorem hominem renovatur, ac divinae naturae consors efficitur, ut sic per Spiritum sanctum renovatus, deinceps bene vivere, et Dei mandatis obedire possit.
-
In omnibus paenitentibus ante Sacramentum absolutionis, et in Catechumenis ante baptismum, est vera iustificatio, separata tamen a remissione peccatorum.
-
Operibus plerisque, quae a fidelibus fiunt, ut mandatis Dei pareant, cuiusmodi sunt obedire parentibus, depositum reddere, ab homicidio, a furtu, et a fornicatione abstinere, iustificantur quidem homines, quia sunt legis obedientiae, et verae legis iustitiae, non tamen iis obtinent incrementa virtutum.
-
Sacrificium Missae non alia ratione est sacrificium, quam generali illa, qua omne opus, quod fit ut sancta societate Deo homo inhaereat.
-
Ad rationem et definitionem peccati non pertinet voluntarium, nec definitionis quaestio est, sed causae, et originis, utrum omne peccatum debeat esse voluntarium?
-
Unde peccatum originis vere habet rationem peccati sine ulla relatione ac respectu ad voluntatem, a qua originem habuit.
-
Peccatum originis est habituali parvuli voluntate voluntarium, et habitualiter dominatur parvulo, in eo quod non gerit contrarium voluntatis arbitrium.
-
Et ex habituali voluntate dominante fit, ut parvulus decedens sine regenerationis Sacramento, quando usum rationis consecutus erat actualiter Deum odio habeat, Deum blasphemet, et legi Dei repugnet.
-
Prava desideria, quibus ratio non consentit, et quae homo invitus patitur, sunt prohibita praecepto, non concupisces.
-
Concupiscentia sive lex membrorum, et prava eius desideria, quae inviti sentiunt homines, sunt vera legis inobedientia.
-
Omne scelus eius est conditionis, ut suum auctorem, et omnes posteros eo modo inficere possit, quo infecit prima transgressio.
-
Quantum ex vi transgressionis, tantum meritorum malorum a generante contrahunt qui cum minoribus nascuntur vitiis, quam qui cum maioribus.
-
Definitiva haec sententia, Deum homini nihil praecepisse, falso tribuitur Augustino, cum Pelagii sit.
-
Deus non potuisset ab initio talem creare hominem, qualis nunc nascitur.
-
In peccato duo sunt, actus, et reatus, transeunte autem actu, nihil manet nisi reatus, sive obligatio ad poenam.
-
Unde in Sacramento baptismi, aut Sacerdotis absolutione, proprie reatus peccati dumtaxat tollitur, et ministerium Sacerdotum solum liberat a reatu.
-
Peccator poenitens non vivificatur ministerio Sacerdotis absolvontis, sed a solo Deo, qui poenitentiam suggerens, et inspirans vivificat eum, et resuscitat: ministerio autem Sacerdotis solus reatus tollitur.
-
Quando per eleemosynas, aliaque pietatis opera Deo satisfacimus pro poenis temporalibus, non dignum pretium Deo pro peccatis nostris offerimus, sicut quiddam errantes autumant: nam alioquin essemus saltem aliqua ex parte redemptores: sed aliquid facimus, cuius intuitu Christi satisfactio nobis applicatur, et communicatur.
-
Per passiones Sanctorum in indulgentia communicatas, non proprie redimuntur nostra delicta, sed per communionem charitatis nobis eorum passiones impartiuntur, ut digni simus, qui pretio sanguinis Christi a poenis pro peccatis debitis liberemur.
-
Celebris illa doctorum distinctio, divina legis mandata bifariam impleri: altero modo quantum ad praeceptorum operum substantiam tantum, alterum quantum ad certum quemdam modum, videlicet secundum quem valeant operandum perducere ad regnum aeternum, hoc est, ad modum meritorum, commentitia est, et explodenda.
-
Illa quoque distinctio, qua opus dicitur bifariam bonum, vel quia ex obiecto, et omnibus circumstantiis rectum est et bonum, quod moraliter bonum appellari consuevit; vel quia est meritorium regni aeterni, eo quod fit a vivo Christi membro per spiritum charitatis, reiicienda putatur.
-
Similiter, et illa distinctio duplicis iustitiae: alterius, quae fit per spiritum charitatis inhabitante: alterius, quae fit ex inspiratione quidem Spiritus sancti cor ad poenitentiam excitantis, sed nondum cor inhabitantis, et in eo charitatem diffundentis, qua divina legis iustificatio impleatur, odiosissima et pertinacissima reiicitur.
-
Denique, et illa distinctio duplex vivificationis, alterius qua vivificatur peccator, dum ei paenitentia, et vitae novae propositum, et inchoatio per Dei gratiam inspiratur: alterius qua vivificatur, qui vere iustificatur, et palmes vivus in vero Christo efficitur, commentitia iudicatur, et Scripturis minime congruens.
-
Nonnisi Pelagiano errore admitti potest usus aliquis liberi arbitrii bonus, sive non malus: et gratiae Christi iniuriam facit, qui ita sentit, et docet.
-
Sola violentia repugnat libertati hominis naturali.
-
Homo peccat etiam damnabiliter in eo, quod necessario facit.
-
Infidelitas pure negativa in his, quibus Christus non est praedicatus, peccatum est.
-
Iustificatio impii fit formaliter per obedientiam legis, non autem per occultam communicationem et inspirationem gratiae, quae per eam iustificatos facit implere legem.
-
Homo existens in peccato mortali, sive in reatu aeternae damnationis, potest habere veram charitatem; et charitas etiam perfecta potest consistere cum reatu aeternae damnationis.
-
Per contritionem etiam cum charitate perfecta, et cum voto suscipiendi sacramentum coniunctam, non remittitur crimen extra causam necessitatis, aut martyrii, sine actuali susceptione sacramenti.
-
Omnes omnino iustorum afflictiones sunt ultiones peccatorum ipsorum, unde Ioh. et martyres, quae passi sunt, propter peccata sua passi sunt.
-
Nemo praeter Christum esse sine peccato originali; hinc B. Virgo mortua est propter peccatum ex Adam contractum, omnesque eius afflictiones in hac vita sicut et aliorum iustorum fuerunt ultiones pec- cati actualis, vel originalis.
-
Concupiscentia in renatis, relapsis in peccatum mortale, in quibus iam dominatur, peccatum est, sicut et alii habitus pravi.
-
Motus pravi concupiscentiae sunt pro statu hominis viati, prohibiti praecepto: non concupisces: unde homo sentiens, et non consen- tiens transgreditur praeceptum: non concupisces, quamvis transgressio peccatum non deputetur.
-
Quamdiu aliquid concupiscentiae carnalis in diligente est, non facit praeceptum: diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo.
-
Satisfactiones laboriosae iustificatorum non valent de condigno expiare poenam temporalem restantem post culpam condonatam.
-
Immortalitas primi hominis non erat gratiae beneficium, sed naturalis conditio.
-
Falsa est Doctorum sententia, primum hominem potuisse a Deo creari, et institui sine iustitia naturali.
Quas quidem sententias stricto coram Nobis examine ponderatas, licet nonnullae aliquo pacto sustineri possent in rigore, et proprio verborum sensu ab assertoribus intento, haereticas, erroneas, suspectas, temerarias, scandalosas, et in pias aures offensionem immittentes, respective, ac quocumque super iis verbo, scriptoque emissas, praesenti auctoritate damnamus, circumscribimus, et abolemus: deque eisdem, et similibus posthac, quoquo pacto loquendi, scribendi, et di- sputandi facultatem quibuscumque interdicimus. Qui secus fecerint ipsius omnibus dignitatibus, gradibus, honoribus, beneficiis, et officiis perpetuo privamus, ac etiam inhabiles ad quaecumque decernimus, vinculo quoque anathematis eo ipso innodamus, a quo nullus Romano Pontifice inferior valeat ipsos, excepto mortis articulo, liberare, etc.
OBSERVANDUM EST AUTEM PRIMO harum propositionum condemna- tionem editam fuisse primum a summis Pontificibus, absque illo ordine, et propositionum numero praefixo, quem supra designavimus, ut constat ex exemplaribus impressis Romae 1579. quarto Februarii. Deinde tamen maioris claritatis gratia a Theologis transscripta fuit adiectis numeris, ut possent commodius citari propositiones, quas in disputa- tionem adducerent. Insuper, plures sunt propositiones numeris disiun- ctae, quae eandem prorsus doctrinam, eandemque errorem videntur continere; caeterum distinctae numerantur, quia non uno et codem modo, sed multiplici ac diverso, et interdum cum aliqua additione sententiam proponunt. Denique, sciendum est aliquas propositiones ex supra memoratis non reperiri in opusculis editis a Michaile Baio; quia Pontifici non solum exhibitae fuerunt sententiae, quae ex Baii libellis impressis excerptae, sed etiam, quae viva tantum voce assertae, aut discipulis in scholis dictatae fuerant.
NOTANDUM SECUNDO, quod etsi censura Pontificia harum proposi- tionum, quoad singulas assertiones, indeterminata sit, et ambigua — sex enim in genere censuras contra has propositiones ferunt summi Pon- tifices, pronuntiando Baii assertiones esse haereticas, erroneas, suspe- ctas, temerarias, scandalosas, et in pias aures offensiones immittentes, quae singulae censurae non cadunt in singulas propositiones, sed cum propositione accommoda, quocirca additur respective: nulla tamen harum propositionum est, quae Pontificiam censuram fugiat; siquidem Pontificum decreta diserte pronuntiant illas sententias in rigore, et proprio verborum sensu ab assertoribus intento, haereticas, erroneas, etc. esse damnandas, circumscribendas, et abolendas, et de eisdem, et si- milibus posthac, quocumque pacto, loquendi, scribendi, et disputandi facultatem quibuscumque interdicunt; subindeque nulla earum propo- sitionum propugnari potest ab Ecclesiae Romanae filio.
NOTANDUM TERTIO, quod cum ipse Michaël Baius compertum habuisset has suas propositiones damnatas esse auctoritate Apostolica, ut pius erat, et Ecclesiae filius obsequentissimus, easdem revocavit ac damnavit actu publico, cuius damnationis exemplar propria manu munitum sigillo misit Romam anno 1580. Maii 24. cuius tenor sequitur: *Ego Michaël de Baius Cancellarius universitatis Lovaniensis agnosco, et profiteor me ex variis colloquiis, et communicationibus habitis cum Reverendo Patre D. Francisco Toleto concionatore suae Sanctitatis, et ad hanc rem specialiter misso, super diversis sententiis, et propositionibus iam olim a sanctissimo D. N. Pio V. felicis recorda- tionis, sub data kalendis Octobris anno 1567. et nuper a Gregorio XIII. moderno Pontifice maximo sub data 4. kalend. Februarii anno 1579. iterato damnatis et prohibitis, ita motum et eo perductum esse, ut plene mihi habeam persuasum, earum omnium sententiarum damna- tionem, atque prohibitionem iure, meritoque, ac nonnisi maturo iudicio, et diligentissima discussione praemissis, factam, atque decretam esse fateor: insuper plurimas ex iisdem sententiis, in nonnullis libellis me olim, et ante emanatam Sedis Apostolicae super iis censuram, con- scriptis, et in lucem editis, contineri, et defendi, etiam in eo sensu, in quo reprobantur. Denique declaro me impreesentiarum iis omnibus recedere, et damnationi a Sancta Sede factae acquiescere; neque posthac illas docere, asserere, aut defendere velle. Datum Lovanii, die 21 Martii, anno 1580. — Optandum esset nihilominus ad omnes solvendas, ac sedandas controversias circa censuram singularum eiusmodi proposi- tionum, ut Ecclesia designaret, quae unicuique propositioni particulari damnationis nota conveniat; quod utique donec praestetur, non ingra- tum erit arbitror hic adscribere censuram sacrae Facultatis Parisiensis super quibusdam ex eis propositionibus ad eam delatis per duos ex nostro Ordine Superiores Belgas, ut constabit ex eiusdem censurae praefatione.
CENSURA SACR. FACULTATIS PARISIENSIS contra quasdam propositiones.
Anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo, die iovis, vi- gesima septima mensis Iunii, sacratissima Facultas Theologiae Pari- siensis, post Missam apud Collegium Sorbonae ex more celebratam, in eodem Collegio per iuramentum congregata est in materia fidei, super propositionibus infra scriptis per eandem Facultatem cum matura de- liberatione Magistrorum Censura notatis, quas frater Petrus de Quercu Guardianus Conventus Nivellensis, et frater Aegidius de Querceto, Guardianus Athiensis, praedictae Facultati Theologiae miserunt, sigillis praedictorum Conventuum signatas; rogantes obnixe, ut super iis dicta Facultas censuram ferret, quarum propositionum tenor sequitur cum censura ad easdem.
I. Propositio. Liberum Arbitrium hominis non habet potestatem ad opposita, nec illi convenit ea potestas ex ipsius naturali et intrinseca ratione. — Censura: prima pars huius propositionis est haeretica: secunda est falsa, et erronea, et Morali Philosophiae adversa.
II. Propositio. Libertas et necessitas eidem conveniunt respectu eiusdem, et sola violentia repugnat libertati naturali hominis. — Censura: huius pro- positionis prima pars includit contradictionem, et est haeretica: se- cunda est falsa.
III. Propositio. Liberum Arbitrium ex sua ratione intrinseca non habet ut ex se, et per se efficiat actum liberum. — Censura: haec propositio est falsa, erronea, et perniciosa.
IV. Propositio. Liberum Arbitrium ex se non potest nisi peccare, et omne opus liberi Arbitrii sibi dimissi est peccatum mortale, aut veniale. — Censura: haec propositio pro utraque parte est haeretica.
V. Propositio. Homo faciendo quod in se est peccat: et non potest non peccare faciendo quod in se est. — Censura: tota haec propositio est haeretica.
VI. Propositio. Posse peccare non est de ratione liberi arbitrii hominis, nec eiusmodi potentia peccandi homini data est a Deo. — Censura: huius propositionis prima pars est falsa: secunda haeretica.
VII. Propositio. Liberum arbitrium hominis non potest absque speciali gratia Dei vitare peccatum; unde fit ut omne opus hominis pure infidelis sit peccatum. — Censura: huius propositionis secunda pars est falsa; et ex praecedenti male infertur.
VIII. Propositio. Liberum arbitrium libere vult quidquid sponte seu voluntarie fit; ita ut quod necessario vult, idem libere velit. — Censura: huius pro- positionis secunda pars implicat contradictionem, et est haeretica.
IX. Propositio. Haereticus, schismaticus, et homo pure infidelis meretur quandoque de congruo vitam aeternam. — Censura: haec propositio est plane haeretica.
X. Propositio. Homo existens in peccato mortali, sive eius reatu ad aeternam mor- tem, habet in se charitatem. — Censura: haec propositio est haeretica.
XI. Propositio. Per contritionem, non adhibito realiter sacramento Baptismi, vel Paenitentia, non dimittitur crimen extra causam martyrii, et necessi- tatis. — Censura: haec propositio est haeretica.
XII. Propositio. Peccator si facit quod mandatur, per contritionem, et Confessionem factam Sacerdoti, non remittitur illi peccatum nisi Sacerdos absolvat; etiamsi per malitiam Sacerdos absque ratione illi neget absolutionem. — Censura: haec propositio est haeretica.
XIII. Propositio. Nonnisi Pelagiano errore admitti potest ante primam iustificationem in homine liberi arbitrii usus bonus; et qui se praeparat ad eam, peccat, ut is qui pessime abutitur suis bonis naturalibus; nam ante eam, omnia opera hominis sunt peccata damnatione digna. — Censura: haec pro- positio pro omnibus partibus est haeretica.
XIV. Propositio. Non datur gratia nisi reluctanti, perinde nec prima iustificatio, quae iustificatio est ipsa fides: fides enim est, qua ex impio quis fit pius. — Censura: huius propositionis duae prima partes sunt haereticae, et tertia est falsa.
XV. Propositio. Homo necessario peccat etiam damnabiliter, in aliqua specie pec- cati, et actus ad quem necessario fertur est illi peccatum, quare ut libere feratur in actum, non est conditio necessaria ad peccandum. — Censura: haec propositio est haeretica pro omnibus partibus.
XVI. Propositio. Nemo praeter Christum est absque peccato originali: hinc B. Virgo mortua est propter peccatum, quod contraxerat ex Adam: omnesque eius afflictiones in hac vita, sicut et aliorum iustorum, sunt ultiones peccati originalis, vel actualis, unde et Iob passus est, et martyres propter peccata sua. — Censura: haec propositio pro omnibus partibus
XVII. Propositio. Omnia in Dei gloriam facite: et dico vobis non resistere malo: sunt simpliciter ut pracepta accipienda. — Censura: huius propo- sitionis posterior pars, ut iacet, est haeretica.
XVIII. Propositio. Omne opus bonum est meritorium vitae aeternae; quod si aliquod remuneraretur temporaliter tantum, non dignum vita aeterna, illud ma- lum est, quia nullum est opus bonum meritorium nisi vitae aeternae. — Censura: haec tota propositio repugnat sacrae Scripturae.
Aliae sunt etiam hoc saeculo celebres editae Censurae, tum a sum- mis Pontificibus, tum a sacra Facultate Parisiensi super aliis proposi- tionibus ad divinam gratiam spectantibus: quae quoniam omnium ma- nibus feruntur, ac candidatorum etiam Theologorum praecordiis, et memoriae tenaciter inhaerent, idcirco eas hic attexendas esse non censui.