De natura et gratia libri III, cum Apologia contra Catharinum
Domingo de Soto (1494–1560)
De natura & gratia libri III, cum Apologia contra Catharinum
First published 1550
Domingo de Soto's De natura et gratia libri III, written for the debates at the Council of Trent, with the Apologia contra Catharinum and the Council's decrees on original sin and justification as printed with it, in Latin with an original English translation.
Liber I: De natura et gratia liber primus
Praefatio I: Praefatio ad sanctos Patres Tridentinae Synodi
Capitulum I: Cap. 2. — De nominibus, natura, et gratia
Capitulum II: Cap. 3. — De homine in puris naturalibus mente concepto
Capitulum III: Cap. 4. — Quaenam officia homo in puris naturalibus praestare posset
Capitulum IV: Cap. 5. — De statu hominis in iustitia originali
Capitulum V: Cap. 6. — Quid homo in statu naturae integrae naturaliter poterat bonorum operum efficere
Capitulum VI: Cap. 7. — De peccato originali, in quos scilicet transiit
Capitulum VII: Cap. 8. — De causa et ratione peccati originalis
Capitulum VIII: Cap. 9. — Quo ratio peccati originalis concluditur
Igitur sunt hoc aetatis, qui quanuis non omnia, partem tamen horum argumentorum contra vetustam opinionem opponentes, ab ea defecerint: dicentes, non esse in singulis hominibus peccata singula originalia, sed unum illud, quod commisit protoparens, esse originale delictum, cuius omnes rei sumus, et a quo denominamur peccatores. Horum primicerius habetur Albertus Pighius,1 vir profecto et pius, et doctus. Qui nihilosecius male de hoc audit, quasi peccata in nobis originalia omnino inficietur. At vero neque si sane ille, et absque praeiudicio audiatur, tantae damnabitur ignorantiae, neque si oculatius ipse sensum veteris opinionis aestimavisset, forsan eam repudiasset. Primum ergo, si ex nomine rem subiectam venari decet, originale peccatum, nihil aliud dixeris, quam peccatum a primo parente in prolem origine transsusum.
Quamobrem ex peccato illo, contagio nostra diiudicanda est.2 Ut id quod erat in illo formalis ratio peccati, relictum cognoscatur in nobis per modum habitus. Et qui in illo effectus erant, iidem sint et effectus in nobis. Supponamus, exempli gratia primum peccatum Adae, fuisse esum ligni, praecesserit enim superbia, necne, nihil ad rem. Formalis tunc ratio illius criminis3 fuit obliquitas et deflexio animae per voluntatem a lege et ordine Dei. Et quia Adam gerebat personam totius naturae, quae in ipso susceperat beneficium illud iustitiae, permansurum in ea quandiu non peccasset, tota in ipso rea facta est illius praevaricationis, et ingrata invisaque effecta est Deo. Quare deordinatio eadem, et deformitas (ut verbis scholae utamur) illius actus mansit per modum habitus infixa naturae: quam proinde obliquitatem unam contrahimus cum eadem natura. Quocirca uti concedendum est, peccatum originale esse in nobis,4 ita neque est negandum, quo minus sit pro formali, carentia iustitiae originalis: si modo iustitia etiam ipsa similiter accipiatur pro formali. Iam enim supra c. 8. retulimus ex S. Thom.5 1. p. q. 95. formale significatum iustitiae originalis esse rectitudinem animae ad Deum, materialia vero, rectitudines alias, scilicet inferiorum virium animae ad rationem: atque corporis ad animam. In Adam, si rem astimate consyderes, privatio iustitiae, quo ad primum ordinem, non fuit effectus peccati, sed formalis ipsa eius ratio: privatio vero contra eiusdem iustitiae, quo ad alios duos ordines, non ratio peccati, sed effectus fuit. Ad hunc ipsum eundem modum privatio in nobis rectitudinis prioris, est peccatum originale: privatio vero aliarum, est eiusdem peccati effectus. Quam forte distinctionem si inspexisset Pighius, et sui, nunquam inficias iissent, in nobis inesse originale peccatum. Attamen,6 ut in gratiam eius hoc vicissim subiungam verbum, si vel Pighius, vel quivis alius ita negasset, in nobis esse peccatum originale, ut diceret tantummodo nos contrahere reatum poenarum, quas de peccato Adae pendimus, non tamen reatum culpae, aperte pugnaret non solum contra Augustinum, verum contra Paulum: uti in tertia confessione cap. praecedenti demonstravimus, et cap. item proximo repetemus. Qui tamen diceret, non alio reatu culpae, quam illius transgressionis Adae, dum concipimur, pollui, nihil erroris portenderet, nisi quod leviter et absque ratione negaret, reatum illum esse carentiam iustitiae, modo exposito. Et ideo verissime et consultissime S. modo Triden.7 Syno. censuit, sess. 5. can. 3. peccatum, quod origine unum est, et propagatione transsusum, omnibus inesse, unicuique proprium. Igitur per ea, quae hic explicata sunt, diluuntur, quae superiori ca. contra opinionem Anselmi obiecimus. At quatenus res Augustinum spectat,8 qui docere videtur, concupiscentiam esse originale peccatum, imprimis interpretandus est, non de formali, sed de significato materiali: uti fidus eius interpres divus Tho. exposuit. Quandoquidem idem ipse ait,9 concupiscentiae reatum in baptismate solvi, remanente concupiscentia: reatus autem saltem in originali, idem est, quod forma peccati. Sed neque ita consyderanda est concupiscentia,10 esse materia seu substratum significatum peccati, uti est actus in actuali transgressione. Namque in actuali, actio substernitur obliquitati, ceu subiectum eius: quoniam per actionem ipsam divertimus a ratione, et divina regula: adeo ut actio ipsa proprie denominetur obliqua, et peccatum: sicuti nix colore est alba. In originali vero longe aliter: quoniam forma peccati nullatenus inest concupiscentiae, ut subiecto, sed animae, ubi inerat iustitia originalis, ut supra c. 5. diximus, vel (ut alii autumant) voluntati. Quare nec tam proprie concupiscentia denominatur peccatum, quam anima ipsa peccatrix, vel homo peccator. Veruntamen quoniam proprie in hoc genere peccati excogitari nequit materiale, sicuti in actuali, et concupiscentiae motus in vetita fuit primus ac proximus effectus abscedentis iustitiae, placuit Augustino vocare eam peccatum11 quodammodo materiale, ut ostenderet rem esse malam et nocuam. Et id potissimum contra Pelagium, qui negabat rebellionem carnis effectum esse peccati: imo dicebat esse naturale bonum: ut est videre contra Iulianum. Et quod haec fuerit Augustiniana doctrina, evidentius liquebit, c. 12. Ubi induximus eum interpretantem Paulum, quod appellaverit concupiscentiam, peccatum, qua ratione est effectus peccati. Etenim si post baptismum sensualitas non censetur peccatum, nisi quia est effectus peccati, constat profecto, ut neque ante baptismum aliter sit peccatum. Tamesi tunc propter coniunctum reatum in anima, cuius ipsa concupiscentia proximus est effectus, dicitur materiale significatum peccati. Atqui hoc est, quod convincit disputatio, quam c. superiori, ad explicandam eius mentem contra verba Augustini extruximus.
Respondetur illis qui volunt in nobis esse orig. pec.— Sed tamen restat praeterea nobis respondendum ad eorum argumenta, qui arbitrantur nullam inesse formaliter nobis originalem culpam, sed ab illa prorsus quae fuit in Adam, omnes appellari peccatores. Primum.12 Paul. solo illo peccato Adae ait, nos omnes peccasse. Unde Aug. de pecc. me. lib. 1. c. 10. super illo verbo. In quo omnes peccaverunt. Si intellexeris, inquit, in quo peccato, certum manifestissimumque est, alia esse propria cuique peccata, in quibus ita tantum peccant, quorum peccata sunt, aliud hoc unum, in quo omnes peccaverunt, quando omnes, ille unus homo fuerunt. Si autem intellexeris, in quo uno homine, quid, inquit, ista manifestatione manifestius? Nempe legimus iustificari in CHRISTO, qui credunt in eum, propter occultam communicationem, et inspirationem gratiae spiritualis, qua quisquis haeret domino, unus spiritus est. Hactenus August. Allusionis conclusionem lectori relinquens, qui intelligat sic omnes peccasse in Adam per communicationem suae culpae, in quo una eramus caro, ut iustificamur in CHRISTO, in quo unus efficimur spiritus. Et Hypog. lib. 2. Cum peccavit (ait) homo, natura peccavit: et facta est natura iam peccatrix, id est, vitium habens peccati. Eodem pertinet illud. Unius delicto multi mortui sunt. Et per unius inobedientiam, peccatores constituti sunt multi. Unde Aug. lib. 1. retract. c. 15. ait, (ut supra iam citauimus) unius Adae reatu nos esse implicatos, cuius voluntate commissum est illud pecca tum, quod originaliter trahimus. Unum ergo illud peccatum quo omnes peccavimus, origine contrahimus, et non plura.
Ad haec veruntamen ac his similia respondentes concedimus, quod illo tantum peccato Adae peccavimus omnes, ut liquido monstratum est, quoniam dum animam recipimus, non peccamus, sed concipimur in peccato. Nec dicendus est quis originaliter peccare13, sed peccatum originaliter trahere cum natura. Nec negandum est peccatum Adae esse illud, quod contrahimus. Id tamen fit per hoc, quod reatus ille peccati (ut diximus) relictus est in natura, quae in Adam peccavit. Et ideo ut omnes trahimus naturam ab Adam, suam quisque propriam recipiendo, ita et omnes contrahimus peccatum eius, per hoc quod in singulis est deviatio illa et obliquitas animi a Deo, qua proinde cuncti contagione culpae sic inficimur, ut singulas singuli contrahamus maculas. Tametsi reatus ille in nobis non sit positiva qualitas, sed mera privatio iustitiae (ut diximus) quoad formale. Quapropter cum in remissione14 originalis restituatur nobis gratia in ordine ad Deum, non tamen vires inferiores in ordine ad rationem, optime ait S. Tho. ut supra ca. 5. citauimus, quod in baptismate restituitur iustitia originalis, tantum quo ad formale. Quomodo autem per voluntatem15 tunc Adae omnes peccavimus, commodatissimo exemplo dilucidat idem S. doctor. 1. 2. q. 81. ubi ait, quod quemadmodum omnia membra sunt unus homo, et ideo voluntas totius reputatur omnium membrorum, ita omnes eramus in Adam quodammodo unus homo, quamobrem voluntaria inordinatio sui peccati, manet in tota natura, quam generatione recipimus. Manet scilicet, per modum habitus: sicuti in homine transeunte actu peccati, manet obliquitas animi: quoadusque per gratiam restituatur in ordinem.
Subiiciunt hic praeterea16 theologi exemplum ad explicandum, quemadmodum in Adam peccaverimus omnes, de rege munificentissimo, qui servum in filium adoptatum heredem amplissimae substantiae inscriberet, cuius beneficii tota eius posteritas potiretur: ea tamen lege, si in gratia eius perduraret, ubi tame primum crimen in regem admitteret, hereditate illa excederet. Exemplum antiquum est, nec minime ad rem accommodum. Nanque haud prorsus dissimili modo donaverat Deus in Adam naturam nostram originali iustitia, Mihi vero Paulus est17, qui rem videtur optime explicare: ubi ait, Adam gessisse formam futuri CHRISTI. Inde nanque antethesis culpae Adae et gratiae CHRISTI relucet, ubi de novo Adam accedente ad baptismatis aquam, ait pater caelestis, Hic est filius meus dilectus18, in quo mihi complacui. Est enim perinde, acsi dixisset. Veluti Adam fuit, in quo uno tota eius natio mihi displicuit, quae sibi naturali generatione succedit, ita (quasi antidotum) hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui: id est, in quo uno, quotquot baptismate in ipso fuerint renati, in gratiam mihi reconciliati, placebunt. Quod et Paul. ait, Sicut per inobedientiam19 unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per unius obedientiam, iusti constituuntur multi. Omnes ergo in Adam peccasse20, nihil aliud est, quam naturam nostram, ob participium suae culpae, ingratam invisamque esse Deo. Et ideo tota eius soboles nascimur filii irae. Sicut in CHRISTO iustificari, est, quod ob eius gratiam nobis participatam omnes sumus Deo grati. In quo proinde renascimur filii misericordiae.
Per haec demum21 liquidum sit, quo pacto originalis labes traducatur perpetua generationum serie ab Adam. Sed August. est22, qui in odium Pelagianorum nonnihil dubietatis oculis offundit, Sane qui crebro ait, concupiscentiam illam rebellis carnis ob suam inobedientiam esse instrumentum huiusmodi culpae propagandae. Ait enim (ut superiori capite citatus est) de pec. me. c. 16. quod ex hac inobedientia carnis a ratione exorbitantis, et bestiali pudendoque membrorum motu quisquis carnaliter generatur peccatum contrahit, a quo est baptismate abluendus. Et lib. 1. de nup. et conc. ca. 24. ubi inuestigat, quomodo cum coniugium bonum naturae sit, ex coniugibus baptismate renatis, et praesertim ubi actui coniugali nullum admiscetur peccatum, procreentur filii in peccato, respondet, quod non ex bono, quo bonae sunt nuptiae, sed ex malo concupiscentiae, quo bene utuntur coniuges, de quo tamen erubescunt, reos diabolus parvulos natos tenet. Et infra. Ex hac, inquit, concupiscentia carnis, quae licet in regeneratis iam non deputetur in peccatum, tamen naturae non accidit, nisi de peccato, quaecunque nascitur proles, originali est obligata peccato, nisi in illo renascatur, quem sine ista concupiscentia virgo concepit. Propterea quando nasci est in carne dignatus, sine peccato solus est natus. Ubivis denique de hac re sermo est Augustino, concupiscentiam illam rationi rebellem, quasi ea causa, quia non obtemperat rationi, traducem facit originalis macula. Sed est argumentum, quod huic quisque posset obmoliri sententiae.23 Si qui ex nihilo crearentur nunc homines, masculus et femina (de quibus tertio cap. praelocuti sumus) in meris videlicet naturalibus sine culpa et gratia, hi quidem quantacunque exardescerent libidine et rebellione concupiscentiae, et vitiis deflagrarent, nunquam tamen in sobolem, quam genuissent traiiceret originalem culpam: ut omnium est theologorum consensus, eo quod non essent tunc progenies Adae. Si vero contra duo naturali semine ab Adam descendentes, in primo instanti infusionis animae infunderentur gratia praeveniente peccatum (ut dicitur de beatissima virgine) et praescinderetur illis, vel prorsus extingueretur concupiscentia, ne magis posset adversus rationem insultare, quam in statu innocentiae, nihilominus transmitterent peccatum originale in eos, quos genuissent liberos. Dico si gratia collata patribus esset tantum personalis, et non tota successione. Ergo concupiscentiae rebellio non est in causa originalis culpae. Haud equidem ambigo24 quin ita sit, ut rationes istae persuadent: nempe quod quomodocunque traduceretur modo natura ab Adam post eius peccatum transfunderetur et peccatum. Et si natura non traduceretur ab Adam, sed ab homine nunc ex nihilo creato, generarentur filii sine peccato. Quin vero ita modo25 S. Synodus Tridentin. determinat Sess. 6. cap. 3. Sicuti nemo nisi in CHRISTO renatus gratiam eius reciperet. Quocirca concupiscentiam esse traducem peccati, nihil sane aliud significat, quam concupiscentiam, et pudendum motum carnis esse naturale instrumentum generationis, per quam propagatur natura praevaricatoris Adae. Neque aliud prorsus sibi voluit sapiens August. At quoniam caro nunquam26 praeter rationem titillaret, nisi culpa Adae fuisset in causa, ait rebellione concupiscentiae traducem esse peccati.