De natura et gratia libri III, cum Apologia contra Catharinum

Domingo de Soto

De natura et gratia libri III, cum Apologia contra Catharinum

Domingo de Soto (1494–1560)

De natura & gratia libri III, cum Apologia contra Catharinum

First published 1550

Domingo de Soto's De natura et gratia libri III, written for the debates at the Council of Trent, with the Apologia contra Catharinum and the Council's decrees on original sin and justification as printed with it, in Latin with an original English translation.


Liber I: De natura et gratia liber primus

Praefatio I: Praefatio ad sanctos Patres Tridentinae Synodi

Capitulum I: Cap. 2. — De nominibus, natura, et gratia

Capitulum II: Cap. 3. — De homine in puris naturalibus mente concepto

Igitur licet nunquam fuerit, nec ex lege posita esse possit extra culpam et gratiam in mera sua natura creatus, et relictus homo concipere illum tamen animo et effingere nihil vetat, clarius disputatisque gratia. Faciamus itaque imaginando, ut homo hunc in modum naturalis a Deo sit creatus: utpote rationale animal, absque culpa et gratia, et quovis supernaturali dono. De homine huiusmodi, quale penitus philosophi agnoverunt tria meditari possumus. Primum quod suapte natura inter angelos et inferiores creaturas medius sit, atque adeo ex anima rationali et corpore constans, duabus polleret partibus et virtutibus, sensu scilicet et ratione. nomine sensus, philosophorum more, partem totam sensilem nuncupamus: id est, cognoscitivam et appetitivam: sicuti et rationis vocabulo, partem rationalem: ut intellectum cum voluntate. Ita enim Aristot. 2. Ethic. dissecat in homine partes binas, eam videlicet, quae est rationis compos, atque sensilem alteram, brutam utique atque rationis expertem, quae (ut 1. Politic. docuit) rationi obedit: non quidem servitio despotico, ut servus domino, qui cum non sit sui iuris, non habet retinendi facultatem (hoc enim pacto sola corporea membra inseruiunt animo) sed obsequio politico et regali: ut civis paret principi, ut pote in cuius est arbitrio, non illi obtemperare. Ex his consequens palam fit, luctam illam, cuius meminit Apostol. ad Gal. ut caro concupiscat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, esse homini a natura ingenitam: sane quae ex his diversariis partibus innascitur. Igitur quid nomen concupiscentiae (quod in subsequentibus crebro recurret) significet, ex naturali hominis potentia (nisi rectius dixerim impotentia) venandum est. Ut hic adnotare incipiat sapiens lector, quam sit philosophia naturalis, sacris litteris, ac rebus fidei intelligendis adminiculum. Etenim cum pars sensitiva, vim utramque comprehendat, porro cognoscitivam et appetitivam, appetitum tamen solus est, qui inter theologos nomen habet sensualitas. Sumitur enim hoc nomen a sensuabili motu, ut 12. de trinitate ait August. eo quod sensualis hominem extra rationis metas ad sensibilia, quae ad corpus pertinent, tum pelliceat, tum etiam concitet. Sicuti a suo actu denominatur potentia, ut a visione visus. Movere autem non tam proprie competit cognoscitivae potentiae, quam appetitivae: Cuius rationem perque docte subiicit S. Tho. q. 8. in 1. p. Idcirco quod cum operatio apprehensiva perficiatur in receptione obiecti, appetitiva vero in eo quod inclinatur et fertur in obiectum, illa, quieti, haec vero assimilatur motui. Atqui et si appetitus huiusmodi in duas a philosophis dictae sit partes: primam quidem concupiscentiam, qua in ea propendimus, quae conveniunt, eaque renuimus, quae nobis adversantur, alteram vero irascibilem, qua resistimus obsistentibus, et his quae deterrent, ne convenientia prosequamur, totus nihilominus animalis ap petitus, nomen habet concupiscentiae. Ex eo, quantum coniicio, quod pars concupiscibilis, fundamentum est et finis irascibilis. Nunquam enim aggredimur tristia et ardua, nisi propter ea quae nos amica delectant. Ut nunquam quis hostem aggreditur ira, nisi quia in eo nocet, quod cupit in pace possidere. Est ergo concupiscentia, seclusa etiam Adae, et iustitia, et culpa, nobis natiuus morbus, genuinumque malum, ut cap. 13. infra latius executi sumus. An vero ex peccato aucta fuerit, nihil modo definimus.

Secunda consideratio.— Secundum quod de homine illo consyderare licet, est, quod cum esset animal rationale, polleret utique ratione ac libero arbitrio: secundum illud Ecclesia. 15. Fecit Deus ab initio hominem, et reliquit eum in manu consilii sui. Est nanque homo suapte natura ex ratione ad imaginem Dei factus, quod intellectu pollet, atque memoria et voluntate. Trinam enim S. Patres speculatur in homine divinam imaginem: nempe creationis per naturam, recreationis per gratiam, et glorificationis per beatricem illam visionem patriae. Unde Damas. Quod secundum imaginem (inquit) est, intellectuale significat, et arbitrio liberum, quod est per se potestativum. Haec ille. Est etenim illud ad alius imaginem expressum, quod non solum cetera membra, verum faciem eius exhibet, et repraesentat: facies autem et vultus Dei, mens eius est, et voluntatis libertas. Ob idque cum reliquum creaturarum vulgus, quippe quae esse tantum habeant, aut sine mente vitam, vestigium Dei sit penitus (ut impressio pulveris, quae pedem, non faciem refert) homo post angelum, est, qui suapte natura faciem Dei, utcunque repraesentat: iuxta illud Psal. Signatum est super nos lumen vultus tui domine. Id quod Gene. 1. explicate significatur, ubi ait Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli. Ac si dixisset, Hominem faciamus, qui iudicio, uti nos, praestet, et arbitrium usu valeat: atque adeo cum sui, suarumque actionum dominium habeat, pecoribus, ceterisque rebus ratione carentibus, perinde dominetur. Unde S. Tho. 1. p. q. 96. omnia, inquit, animalia sunt homini naturaliter subiecta. Primo quia inferiora sunt, propter superiora. Secundo quia superiora sunt a quibus debent inferiora gubernari. Tertio propter universalem omnium providentiam, quae viget in homine. Haec ille. Haud tamen subinde cogitatio quempiam subeat, eam fuisse Deo causam condendi hominis ex animo et corpore, ut mundi colonus esset, ceterisque animantibus, et rebus inanimis praeficeretur: quoniam non propter mundum homo, sed mundus propter hominem, quam late patet fabrica est. Id quod Arist. et principes philosophi, natura magistra, praedocti sunt: et nos inter enarrandum locum illum Pauli, quod invisibilia Dei per ea, quae facta sunt, conspiciuntur, fusius elucidabimus. Cum enim, auctore in de divi. no. Dionysio, bonum suapte natura sui sit ipsius diffusivum, duas Deus substantias sui capaces statuit effingere, cum quibus divinam suam felicitatem communicaret: sane ut eas sui ipsius amore et conspectu bearet, quibus est ipse beatus. At propter incorporeum angelum, nullo opus fuerat corporeo mundo, sed solum propter hominem cuius proinde servitium est, quantacunque est caelorum, astrorum, et elementorum moles, ex hisque mixtorum numerosissima supellex.

Tertia consideratio.— Tertia ergo fuerit de nostro isto physico homine consyderatio. Nempe duos esse hominis fines: alterum qui suae commensuratus est naturali virtuti, et facultati, sive qua parte ad intellectum spectat, sive qua pertinet ad voluntatem: alterum vero qui eius virtutem excedit. Intellectus naturale obiectum in hac vita est ens, vel quod sensibus obiectum est, vel quatenus per abstractionem a sensibilibus conspicitur. Ratio quam in promptu ipsa suggerit natura, est, quod cum anima nostra sit actus corporis, necesse est nostram cognitionem a sensu inchoari, et intellectu perfici. Unde est axioma illud Aristot. Nihil est in intellectu, quin prius fuerit in sensu. Quocirca cum intellectus potentia sit immaterialis, potens est ex praesensatis effectibus ad supernas, spiritualesque causas contemplandas mentis oculos erigere. Hoc autem et perparum ad praesentem rem pertinet, et erit forte legentibus insuauem, aliarum rerum avidis. At quatenus ad humanam voluntatem, liberumque attinet arbitrium (id cuius frequens futura nobis est mentio) animadvertendum est, quod cum homo sit rationale animal, finis eius naturalissimus est operari semper secundum rationem, id est, omnia agere propter honestum, quando, et ubi oportet, secundum prudentiae regulas, a ratione praescriptas. Suorum autem finis officiorum in hac vita, est, pax, tranquillusque status Reipublicae. Est enim homo politicum ani- mal, natum in societate vivere, ob idque suapte natura in hoc propensum, ut ea se ratione gerat, primum respectu sui, mox respectu familiae, ad demum respectu civium, qua ratione pax in Republica, caritas, et benevolentia perpetuo constet. Hunc penitus finem philosophi naturales speculati sunt. In hunc positae sunt civiles leges, ordinesque et magistratus in Republica constituti. Nec solum astruimus, agere secundum rationem naturalem esse homini: veluti avibus, volare: natare, piscibus: terrestribusque animalibus, gradi. Haec enim non sunt fines, sed opera media, quibus consequuntur finem, puta victum, ut vivant. Sed dicimus, fine esse et scopum, in quem nos natura produxit. Sicuti natura rei gravis est, moveri ad centrum: levis, sursum ferri: solis, illuminare: ignis, exurere. Nec ista est propositio, quae persuaderi opus habeat, sed positio, quam dicunt dialectici, quae ex ipsa diffinitione hominis statim liquet. Hoc enim ipsum pollet, animal rationale, quod animal in hoc natum, ut ratione vivat. Veruntamen ita est minus hoc nobis innatum a natura, ut tamen sensualitas nobis sit impedimento, ne semper id praestare possimus, ad quod nati sumus. Nam, ut in prima consyderatione dicebamus, appetitus qui suopte ingenio praeter rationis iustum impetu fertur in sua obiecta, aut rationem post se praecipitat, aut negotium, molestiamque illi facessit renitentis.

Sed hic quippiam merito percontetur. Si natura sensualitatis est contra rationem agere, et sensualitas ipsa in natura inest penitus hominis, cur non dicamus perinde naturale esse homini, agere contra rationem atque agere secundum rationem? Ratio conspicua est, et manifesta. Nanque cum operari secundum rationem competat homini ratione formae, a supremo eius gradu, unde sortitur speciem: agere autem contra rationem, obtineat ratione materiae, nempe ab infimo gradu, communi sibi cum brutis (quod est sensitivum) merito illud iudicatur esse ei simpliciter naturale, hoc vero naturale secundum quid, id est, secundum sensualitatem, simpliciter autem contra naturam. Tametsi, esse corporeum, mortalem, sensitivum, et talia, licet praedicentur ratione materiae, quia tamen nihil prae se ferunt contra rationem, simpliciter enunciantur de homine. Atqui et in Paulo reperitur etiam genus hoc loquendi: ubi ait, Si autem quod nolo, illud facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Id enim mali, quod succumbente ratione, volentes facimus, dicimur simpliciter nos facere, ea autem illecebra, quae renuente voluntate, est in concupiscentia, haud nostra est propria, sed ipsius sensualitatis. Quam propterea supra non appellauimus bonum naturae, sed malum eius, et vitium, et morbum: ut infra cap. 3. explicatius liquebit. Qua etiam de re, virtutes omnes, etiam secundum philosophos, ut auctor est Aug. 14. de ci. dei, et S. Tho. 1. 2. q. 71. sunt secundum naturam hominis: vitia vero universa, contra naturam. Unde. 4. ca. de divi. no. Dionysius. Bonum, inquit, hominis est, secundum rationem esse, malum autem, praeter rationem. Et haec de illo fine hominis, qui viribus naturae nostrae commensuratur. Est veruntamen finis nobis alter, virtutem, viresque naturae nostrae longius exuperans, quam ut a nobis possit, vel cognitione, ne dum re ipsa pertingi. Id consistit in Dei summe amati per facialem visionem comprehensione. Haec enim (inquit veritas ipsa) vita aeterna, ut cognoscant te Deum verum, et quem misisti IESUM CHRISTUM. Quod est, ute in hac vita fide cognoscentes, spe appetant, caritate excolant, quibus te tandem de facie amatum videndo comprehendant. Est nanque visio, praemium fidei: iuxta illud, Videbimus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem: eademque simul est, quae spem terminat, comprehensio. Nam sic currunt, inquit, ut comprehendatis. Quare ut iustus hic ex fide vivit, sane dum spe eorum quae visurus est, iusta operatur, ita et beatus visione illic vivit, dum conspectu sperati amatique Dei satiatur. Atque adeo, ut vita hic aeterna a cognitione Dei exordium sumat, ita et illic cognitionis ne perficiatur, sed non est hic locus concertandi, utrum in actu beatitudo consistat. Est veruntamen uterque intellectus, scilicet, et voluntatis, necessarius: quod satis in praesentia nobis est.

Capitulum III: Cap. 4. — Quaenam officia homo in puris naturalibus praestare posset

Capitulum IV: Cap. 5. — De statu hominis in iustitia originali

Capitulum V: Cap. 6. — Quid homo in statu naturae integrae naturaliter poterat bonorum operum efficere

Capitulum VI: Cap. 7. — De peccato originali, in quos scilicet transiit

Capitulum VII: Cap. 8. — De causa et ratione peccati originalis

Capitulum VIII: Cap. 9. — Quo ratio peccati originalis concluditur

Capitulum IX: Cap. 10. — Adversus recentes Pelagianos de originali peccato

Capitulum X: Cap. 11. — Adversus Lutheranos de originali peccato

Capitulum XI: Cap. 12. — Quo Lutheranorum rationes expenduntur

Capitulum XII: Cap. 13. — De effectibus peccati originalis

Capitulum XIII: Cap. 14. — De poena peccati originalis

Capitulum XIV: Cap. 15. — De libero arbitrio in bonum

Capitulum XV: Cap. 16. — Quo argumentis in contrarium apparentibus respondetur

Capitulum XVI: Cap. 17. — De libero arbitrio in malum

Capitulum XVII: Cap. 18. — De adversariorum argumentis dissolvendis

Capitulum XVIII: Cap. 19. — Quidnam possit homo per liberum arbitrium, quamdiu est in peccato

Capitulum XIX: Cap. 20. — Utrum absque auxilio speciali gratiae possit homo vlla ex parte bene agere moraliter

Capitulum XX: Cap. 21. — In quo ad obiecta respondetur

Capitulum XXI: Cap. 22. — De dilectione Dei, et impletione praeceptorum

Capitulum XXII: Cap. 23. — Quo adversariis respondetur

Liber II: De natura et gratia liber secundus

Capitulum I: Cap. 1. — De dispositione ad gratiam

Capitulum II: Cap. 2. — Quo obiectiones adversariorum repelluntur

Capitulum III: Cap. 3. — De auxilio speciali Dei

Capitulum IV: Cap. 4. — De merito de congruo

Capitulum V: Cap. 5. — Quo error Lutheranorum de iustificatione exponitur

Capitulum VI: Cap. 6. — Quo termini controversiae exponuntur

Capitulum VII: Cap. 7. — De fide sine operibus, quidnam conferat

Capitulum VIII: Cap. 8. — De causa effectus fidei sine operibus

Capitulum IX: Cap. 9. — De causis iustificationis

Capitulum X: Cap. 10. — De iustificatione infantis ante usum rationis

Capitulum XI: Cap. 11. — De adultorum iustificatione in genere

Capitulum XII: Cap. 12. — De iustificatione adulti a solo originali

Capitulum XIII: Cap. 13. — De adultorum iustificatione ab actualibus

Capitulum XIV: Cap. 14. — De differentia inter attritionem et contritionem

Capitulum XV: Cap. 15. — De differentia inter baptismum et sacramentum poenitentiae

Capitulum XVI: Cap. 16. — An alius actus caritatis, quam contritio, sufficiat

Capitulum XVII: Cap. 17. — De causis formalibus, quomodo gratia et virtutes distinguantur

Capitulum XVIII: Cap. 18. — De eisdem causis formalibus, quomodo iustificent

Capitulum XIX: Cap. 19. — De causis formalibus iustificationis adversus Lutheranos

Capitulum XX: Cap. 20. — De iustitia Christi imputata nobis

Capitulum XXI: Cap. 21. — De interpretatione divinae paginae, quibus locis sola fides enunciari videtur iustificationis causa

Liber III: De natura et gratia liber tertius

Capitulum I: Cap. 1. — De obligatione iusti ad observantiam legis

Capitulum II: Cap. 2. — De explicatione legis

Capitulum III: Cap. 3. — De impletione legis in genere

Capitulum IV: Cap. 4. — De impletione legis in particulari

Capitulum V: Cap. 5. — Ad respondendum adversariis

Capitulum VI: Cap. 6. — De satisfactione

Capitulum VII: Cap. 7. — De operum merito, quae ex gratia procedunt

Capitulum VIII: Cap. 8. — De merito adversus Lutheranos

Capitulum IX: Cap. 9. — Quo respondetur ad adversariorum argumenta

Capitulum X: Cap. 10. — De certitudine fidei adversus Lutheranos

Capitulum XI: Cap. 11. — Quo de eadem certitudine gratiae cum catholicis quibusdam disputatur

Capitulum XII: Cap. 12. — Quo eadem veritas testimoniis Scripturae sanctorumque corroboratur

Capitulum XIII: Cap. 13. — Quo ad obiecta adversae partis respondetur

Apologia I: Apologia contra reverendum episcopum Catharinum

Capitulum I: Cap. 2. — Quo status causae et controversiae constituitur

Capitulum II: Cap. 3. — Quo vera sententia confirmatur

Capitulum III: Cap. 4. — Quo ad priorem tractatum reverendi Catharini respondetur

Capitulum IV: Cap. 5. — Quo ad II. tractatum respondetur

Decretum I: Decretum de peccato originali

Canones I: Canones de peccato originali

Decretum II: Decretum de iustificatione

Capitulum I: Cap. 1. — De naturae et legis ad iustificandos homines imbecillitate

Capitulum II: Cap. 2. — De dispensatione et mysterio adventus Christi

Capitulum III: Cap. 3. — Qui per Christum iustificantur

Capitulum IV: Cap. 4. — Insinuatur descriptio iustificationis impii et motus eius in statu gratiae

Capitulum V: Cap. 5. — De necessitate praeparationis ad iustificationem in adultis, et unde fit

Capitulum VI: Cap. 6. — Modus praeparationis

Capitulum VII: Cap. 7. — Quid sit iustificatio impii, et quae eius causae

Capitulum VIII: Cap. 8. — Quomodo intelligatur impium per fidem et gratis iustificari

Capitulum IX: Cap. 9. — Contra inanem haereticorum fiduciam

Capitulum X: Cap. 10. — De accepto iustificationis incremento

Capitulum XI: Cap. 11. — De observatione mandatorum Dei, deque illius necessitate et possibilitate

Capitulum XII: Cap. 12. — Praedestinationis temerariam praesumptionem cavendam esse

Capitulum XIII: Cap. 13. — De perseverantiae munere

Capitulum XIV: Cap. 14. — De lapsis et eorum reparatione

Capitulum XV: Cap. 15. — Quolibet peccato mortali amitti gratiam, sed non fidem

Capitulum XVI: Cap. 16. — De vitae aeternae, sive bonorum operum, deque ipsius meriti ratione

Canones I: Canones de iustificatione

Appendix I: Errores Lutherani XXXV

↑ Top of work