De natura et gratia libri III, cum Apologia contra Catharinum
Domingo de Soto (1494–1560)
De natura & gratia libri III, cum Apologia contra Catharinum
First published 1550
Domingo de Soto's De natura et gratia libri III, written for the debates at the Council of Trent, with the Apologia contra Catharinum and the Council's decrees on original sin and justification as printed with it, in Latin with an original English translation.
Liber I: De natura et gratia liber primus
Praefatio I: Praefatio ad sanctos Patres Tridentinae Synodi
Capitulum I: Cap. 2. — De nominibus, natura, et gratia
Capitulum II: Cap. 3. — De homine in puris naturalibus mente concepto
Capitulum III: Cap. 4. — Quaenam officia homo in puris naturalibus praestare posset
Capitulum IV: Cap. 5. — De statu hominis in iustitia originali
Capitulum V: Cap. 6. — Quid homo in statu naturae integrae naturaliter poterat bonorum operum efficere
Capitulum VI: Cap. 7. — De peccato originali, in quos scilicet transiit
Postquam in fastigio felicitatis conditum hominem enarravimus, qualem in terris habere potuit, consequitur ut de peccato dicamus, in quod sua inde voluntate prolapsus, suam quoque posteritatem demisit. Hic enim tertius est hominis status, quem sumpsimus describendum: in quo adeo reliqua pars huius libri collocanda est. De peccato ergo originali haec ferme sex sunt, partim consyderatione, partim disputatione digna, quae fuerunt nobis a sacrosancta synodo in disputationem producta. Nempe an sit, id est, an ab Adam in omnes posteros transierit: quae causa illius: quid sit, et quomodo traducatur: quaenam sint eius effecta, ac denique poena. Nam de remissione, quanuis cap. 11. quaedam contra Lutheranos dicemus, tamen lib. 2. tanquam in proprio loco, agendum nobis est. Porro membrum primum non est, quod in disceptationem iam nunc mittatur: quoniam nec est qui in dubium repetat, nisi qui Pelagianorum haeresim moliretur resuscitare. Lutherani autem quibus cum nobis hoc aetatis res est, adeo a Pelagianis procul defugiunt, ut in alterum extremum e regione impingant.1 Constitutissimum ergo nobis sit, tanquam fides catholica, omnes, quotquot ab Adam naturali generatione cadunt, peccatum contrahere originale.2 Cum haec et id genus universales orationes enuntiaverimus, nollem me quispiam de conceptione sacratissimae virginis in suspitionem vocaret. Nam et si Concilium praesens, nihil de hac re definiendo, sed decretum Sixti consultissime innovando ius cuique liberum fecerit in utramlibet partem disserendi, nihil mihi tamen minus est cordi. At vero utrumvis intellectum permittente Ecclesia, glossando explicuerint huius vel illius opinionis auctores, tamen verba scripturae et sacrorum canonum absque additamento sunt universaliter, uti iacent, proferenda: ne eorum adulteretur synceritas. Eo vel maxime, quod, ut est manifestissimum, opinio de conceptione, nova est: et ideo nihil mirum, si apud S. Patres nemo a generali sententia filiorum Adae fuerit exceptus, praeter solum CHRISTUM. Quem ea duntaxat causa eximunt, quod non fuerit ab Adam per virum seminatus. Ut ergo citra disputationem de sanctissima Dei matre in digressum redeamus, huiusce catholicae veritatis de originali peccato certissima in thesauro scripturae, et nova sunt, et vetera testimonia. Ecce enim (inquit David) in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.3 Et Ecclesiasticus, A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes moriuntur.4 Quo et vir ille ex Gentibus simplex et rectus alludebat, ubi diei qua natus fuerat homo, tam multa imprecabatur mala. Aperuit enim Iob os suum, inquit scriptura, maledixit diei suo, et locutus est, Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, conceptus est homo.5 Sane agnoscens vitiatum illum conceptum causam cunctorum esse, quae mortales mala perpetimur. Et cap. 14. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Et cap. 25. secundum septuaginta interpretes, Nemo mundus absque sorde: neque infans, cuius est unius diei vita su per terram. At quod sub nube in Patrum erat vaticiniis, in meridie evangelica aperte proditum est. Huc enim ferme pertinet argumentum Pauli ad Romanos, ut ostenderet Iudaeos6 omnes et Graecos, universum scilicet genus humanum sub peccato esse: neque esse distinctionem, sed peccasse omnes, et egere gloria Dei. Quod multo explicatius paulo inferius exponens ait, Per unum hominem peccatum in mundum transiit, et per peccatum mors: et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.7 Et subdit, quod mors pertransiit in eos etiam, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, id est, actualiter propria voluntate. Scilicet ut dilucidius explicaret, quomodo peccato Adae omnes peccaverunt, siquidem propter illud moriuntur. Et Gal. 3. Conclusit (inquit) scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide IESU CHRISTI daretur credentibus.8 Et Ephe. 2. Eramus natura filii irae. His nihilominus, hisque similibus permultis locis scripturae non obstantibus, fuit Pelagius cum discipulis suis Celestio et Iuliano, qui peccatum9 Adae aliis, praeter ipsum, quibuspiam nocuisse, negare pertenderint: eo versum verba Pauli detorquentes, quod omnes in Adam sola imitatione peccassent, non tamen, quod aliquid inde culpae generatione contraherent, cuius exitialis haeresis, cum alii S. Patres, tum maxime acerrime Aug. firmissimis testimoniis reos fecit, et id quidem frequentissimis eius opusculis. Primum, Hypog. ar. 2.10 ubi ex illa forma loquendi Pauli, In quo omnes peccaverunt, urget quod non solum imitatione in illo peccavimus, sed quod cum ille peccavit, natura in illo tota peccavit. Unde solus, inquit, dominus IESUS CHRISTUS absque semine ex virgine factus est homo, et expers delicti natus est Deus et homo. Et paulo post, super illud omnes peccaverunt, et egent gloria Dei. Dicendo, inquit, omnes, nullum excipit: quinimo totum declaravit genus humanum. Et lib. de peccatorum meritis et baptismo parvulorum, cum aliis compluribus, tum praesertim id convincit comparatione illa Pauli, Iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem.11 Cui nihil conquadrat imitatio peccandi: quin vero exprimitur, quod quemadmodum in Adam, antequam essemus, peccavimus, qua porro culpa naturali generatione inficimur, ita in passione CHRISTI, ab omnibus delictis nondum nati liberabamur, si illa modo nobis per gratuitam regenerationem applicaretur. Unde lib. 2. cap. 10. percontatus quaestionem in forma, utrum qui omnino nunquam ullum peccatum habuerit habiturusve sit, non solum quisquam natorum hominum sit, verum etiam potuerit aliquando esse, vel possit: ita respondet, Hunc prorsus, praeter unum mediatorem Dei et hominum hominem CHRISTUM IESUM, nullum vel esse, vel fuisse, vel futurum esse, certissimum est.12 Et adversus Iulianum eandem rem omnium S. Patrum suffragiis persequitur. Inter quos citat Ambrosium super Lucam:13 ubi ait, Solus per omnia natus de femina sanctus dominus IESUS est, qui terrena contagia corruptelae immaculati partus novitate non sensit. Ubi id prorsus in causa ponit vendicandi CHRISTI ab originali peccato, quod non fuerit virili semine conceptus. Et in lib. de arca Noe, de eodem servatore nostro, Solus, inquit, potuit iustus esse, cum generatio omnis erraret, nisi natus ex virgine generationis obnoxiae privilegio minime teneretur. Et ne omnium sigillatim catalogum denarremus, ita lib. 2. circa finem concludit adversus Iulianum Aug. Propter quam catholicam veritatem, sancti ac beati, et in divinorum eloquiorum pertractatione clarissimi sacerdotes Irenaeus, Cyprianus, Reticius, Olympius, Hilarius, Ambrosius, Gregorius, Innocentius, Ioannes, Basilius, quibus addo Presbyterum, velis nolis, Hieronymum, ut omittam eos, qui nondum dormierunt, adversus vos proferunt de omnium hominum peccato originali, obnoxia successione, sententiam, unde neminem eruunt, nisi quem sine lege peccati repugnante legi mentis, virgo concepit.14 Haec Aug. Et lib. 6. eosdem haereticos pondere illius loci urgentius premit, qui est 1. Corinth. 5. Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, pro quibus mortuus est CHRISTUS.15 Quam Pauli collectionem quam oculatissime observat his verbis. Consequens ergo esse voluit Paulus, ut omnes intelligantur mortui, si pro omnibus mortuus est CHRISTUS. Quia ergo non in corpore (scilicet necesse est omnes mori) restat, inquit, ut in peccato mortuos esse omnes, pro quibus mortuus est CHRISTUS, nemo neget, nemo dubitet, nisi qui se negat aut dubitat esse Christianum. Hactenus ipse Aug. Concedens nanque Iulianus CHRISTUM, etiam pro parvulis fuisse mortuum, negabat eosdem in peccato concipi. Arguit Aug. Si re vera non fuerunt in peccato concepti, nunquam fuerunt mortui spiritualiter. Quod si mortui non fuerunt, nec CHRISTUS pro illis mortuus est: attestante Paulo, quod CHRISTUS non fuit mortuus, nisi pro his, qui vere fuerunt mortui. Quemadmodum Rom. 5.16 ait, In hoc commendat suam caritatem Deus in nobis, quoniam cum peccatores essemus, CHRISTUS pro nobis mortuus est. Non ergo est mortuus, nisi pro iis, qui vere fuerunt peccatores. Unde idem Apostolus Rom. 8.17 Solum CHRISTUM redemptorem asserit venisse in similitudinem carnis peccati, ut omnes quotquot fuerunt redempti, non in similitudinem, sed vere intelligantur venisse in carnem peccati. Quem locum Aug.18 lib. 1. de nup. et concup. cap. 12. ubi de connubio Ioseph et Mariae sermonem habet, ita enarrat. Solus ibi nuptia lis concubitus non fuit, quia in carne peccati fieri non poterat sine illa carnis concupiscentia, quae accidit ex peccato, sine qua concipi voluit, qui futurus erat sine peccato: non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati. Ut hinc etiam doceret, omnem quae de concubitu nascitur, carnem esse peccati: quandoquidem sola, quae non inde nata est, non fuit caro peccati. Hactenus Aug. Ex his ergo toties resumptis universalibus S. Tho.19 1. 2. q. 81. art. 3. ubi quaerit, an peccatum Adae transeat in omnes homines, indubie respondet his verbis, Respondeo, quod secundum fidem catholicam, firmiter est tenendum, quod omnes homines, praeter solum CHRISTUM ex Adam derivati, peccatum originale ex Adam contrahunt. Nam ita respondet Paulus, Mors in omnes pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Denique Pelagius atque Celestius de hac haeresi damnati sunt in concilio Milevitano et Africano,20 auctoritate etiam Innocentii et Zozimi, summorum pontificum: Verba sunt Concilii Milevitani cap. 2. Item placuit, ut quicumque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit, in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod regenerationis lavacro expietur: unde fit consequens, ut in eis forma baptismatis, in remissionem peccatorum, non vera, sed falsa intelligatur, anathema sit. Quae verba inter decreta relata sunt de consecratione, dist. 4.21 Quo et sententia Augustini transfertur de fide ad Petrum. Ea sic habet, Firmissime tene et nullatenus dubites, omnem hominem, qui per concubitum viri et mulieris concipitur, cum originali peccato nasci, impietati subditum, mortique subiectum: et ob hoc naturaliter irae nasci filium. Id quod et in nostra modo sancta synodo Tridentina innovatum est Sess. 5. can. 4. Et haec de primo puncto, an sit.