De natura et gratia libri III, cum Apologia contra Catharinum
Domingo de Soto (1494–1560)
De natura & gratia libri III, cum Apologia contra Catharinum
First published 1550
Domingo de Soto's De natura et gratia libri III, written for the debates at the Council of Trent, with the Apologia contra Catharinum and the Council's decrees on original sin and justification as printed with it, in Latin with an original English translation.
Liber I: De natura et gratia liber primus
Praefatio I: Praefatio ad sanctos Patres Tridentinae Synodi
Capitulum I: Cap. 2. — De nominibus, natura, et gratia
SAne vero de natura et gratia disputationem instituentibus operaepretium primum est, res horum nominum exponere. Naturae enim voce, in praesentiarum facultatem designamus naturalem liberi arbitrii ad bene agendum, atque nomine gratiae, auxilium, donaque nobis divinitus suffecta ad ea officia, quibus ineundis et perficiendis natura non sufficit. Ubi hoc animadvertendum est, quod influxus1 concursusque Dei generalis, quanuis sit divinae maiestati spontaneus, ac voluntarius, ad universalem pertinens providentiam, tamen quia in ipsa statim rerum conditione, ita cum rerum natura concurrere pepigit, ut res sineret (quod ait. 3. de trin. Augu.)2 suis motibus naturalibus agere, inter causas naturales annumeratur: quasi sit naturae debitus. Ut enim Dei fuerit misericordia, naturas rerum ex nihilo condere, veruntamen suae singulis virtutes et qualitates debentur: caelis nimirum, lux: homini, ratio et sensus: aliisque alia. Et pariter ferme ratione, concursus ille generalis debitus est, quandiu duraverit, universo. Quocirca ubi aiunt, et philosophi, et theologi, sole a natura illuminare, caelos naturaliter circumferri, ignem suapte natura exurere, atque his similia, nomine naturae efficientiam Dei generalem complectuntur: sane qui non solum dat: unicuique formam essendi, agendique virtutem: sed universa tum sustinet, ut sint: tum movet, ut agant. Quae autem homo illo adiutus modo nequit, illa aut naturae repugnat suae, aut supernaturali auxilio obtinet. Atque hoc nuncupatur auxilium gratiae: quasi non naturae debitum, sed gratuito collatum. Qua nimirum phrasi utitur Apostolus,3 ubi ait: Ei qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Quasi opera quae ita sunt in nostro arbitrio posita, ut solo influxu generali Dei valeant perficere, nostra ipsorum sint, de quibus proinde nobis, ceu de propriis meritis, debetur merces. Itaque si misericordiam Dei spectes, hanc rerum machinam, cum ex nihilo effingentis, tum continenter sustentantis, naturalia cuncta agnosces, opera esse gratiae. At vero ubique gratiam in sacra pagina, in Paulo praesertim legimus, tali nomine donum venit, naturae ipsi praeter suum debitum superlatum caelitus ad agendum opus supernaturale. Namque naturalia munera, licet non sint debita personae quasi ipsa meruerit, sunt tamen modo quodam debita naturae: supernaturalia vero, nec personae, nec naturae: et ideo simpliciter dicitur gratiae. Huius denique discerniculi indicium accipe. Naturale et miraculosum e regione opponuntur: ubi autem Deus naturalibus causis influentiam illam subtrahit universalem (uti olim fecit et soli gradum sistenti, et babylonico igni nihil laedenti pueros)4 miraculum censetur: est ergo influentia, illa naturalis causa. De auxilio vero speciali aliter loquimur. Nam quod aliorum Deus misereatur, alios vero induret, non miraculum reputamus, sed incomprehensibile iudicium eius. Hoc ipsum Aug.5 agnovit, uti pleraque omnia, quae in argumentum huius operis excogitari possunt. Quem propterea nil mirum, si ferme unicum coryphaeum identidem huc simus, prae ceteris Patribus accessuri. Sicuti et ex scholasticis crebriorem sumus consulturi divum Thomam, qui reliquis copiosius de hisce rebus, limatim usque disserit. Ille super Psal. 144. Quaedam, inquit, est Dei gratia, qua Deus fecit, seu creavit nos. Altera, qua refecit, seu redemit nos. Et paulopost. Pelagius Deo quidem tribuit, qui est: et in hoc recte sentit: sibi vero, quod iustum est: et in hoc sua sententia ipsum fallit. Haec Aug. Eo enim praecipe intellectum fatebatur Pelagius gratia Dei nos iustificari, quod vires naturales aiebat esse gratuito nobis ingenitas: non tamen quod praeter illas indigemus novo auxilio gratiae. Id quod acrius reprehendit idem Augustin.6 in epistola quinque episcoporum ad Innocentium, quae est 95. his verbis. Esti quadam non improbanda ratione, dicitur gratia Dei, qua creati sumus, ut non nihil essemus, nec ita essemus aliquid, ut cadaver, quod non vivit, et arbor, quae non sentit, aut pecus, quod non intelligit, sed homines, qui et essemus, et viveremus, et sentiremus, et intelligeremus: et de hoc tanto beneficio creatori nostro gratias agere debemus: unde merito et ista gratia dici potest, quia non praecedentium aliquorum operum meritis, sed gratuita Dei bonitate donata est. Alia est tamen qua praedestinati vocamur, iustificamur, glorificamur. Et de hac, inquit, quaestio erat cum Pelagio, quando compellebatur, ne diceret, gratiam secundum opera nostra et merita dari. Et in epist. ad Sixtum. 2. quae est ordine7 105. Cum ab istis, inquit (scilicet Pelagianis)8 quaeritur, quam gratiam cogitaret Pelagius, quando anathematizabat eos, qui dicit, gratiam Dei secundum merita nostra dari: respondent, cogitasse ipsam humanam naturam, in qua conditi sumus. Necque enim antequam essemus, mereri aliquid poteramus, ut essemus. Sed abiiciatur (ait) a Christianorum cordibus ista fallacia: nam omnino non istam gratiam commendat Apostolus, qua creatisumus, ut homines essemus, sed qua iustificati sumus, ut homines iusti essemus. Ista est enim gratia per IESUM CHRISTUM, dominum nostrum. Etenim CHRISTUS non pro nullis, ut homines conderentur, sed pro impiis mortuus est, ut iustificaretur. Hactenus Aug. Colligamus ergo, quod quamvis naturalia beneficia, gratiae etiam nomenclaturam habeat, ubicunque tamen simpliciter de gratia habetur sermo (nisi contextus aliorum peculiarius diverterit) beneficium IESU CHRISTI servatoris nostri subauditur, in nostram nobis salutem impensum.9 De qua ait Paul. Gratia estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est. Unde etsi aliqua speciatim ab effectu sortiatur nomen, ut nuncupetur gratia gratificans, seu gratum faciens, omnis tamen gratia a privatione praecedentis causae tale sortitur nomen: nempe quod non ex debito, sed gratis donetur. Quo et Paulus alludit, ubi e regione opposuit, Non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Et iterum, Si gratia, non ex operibus: alioqui gratia iam non est gratia. Et talis est oppositio naturae et gratiae, de quibus hanc adorimur tractationem. Quae vero res sit gratia, lib. 2. commodius examinavimus, cap. 3.
Thema operis.— Quo autem in litem nos insinuemus, quam Lutherani nobis intendunt, duo semper Ecclesiae Dei extiterunt de nostra iustificatione contraria pericula. Porro alterum ab iis, qui in gratiam Dei, divinumque honorem1011 iniurii, libero arbitrio nostrisque operibus plus iusto concesserunt. Quos Paulus apostolus saepe et saepius pudendi evincit erroris, et veluti qui sint in Deum impudenter contumeliosi, ita de illis ubique pronunciat. Hunc errorem post annos quadringentos famosus ille Pelagius12 resuscitavit. Alterum vero ab iis iniectum est Ecclesiae periculum, qui gratiae Dei intantum deferebant, ut liberum fere arbitrium tollerent: dicentes, Deum in nobis iustitiam sine nobis operari. Ideoque sola nobis opus esse fide, qua misericordiam Dei apprehendamus. Cetera vero opera haud esse necessaria: dicente Paulo, Arbitramur hominem iustificari per fidem, et non ex operibus, et hoc genus plurima. Contra quos (ut ait Aug. de fide et operib.)13 Petrus et reliqui apostoli scripsere, eosdemque proinde appellat Petrus depravatores epistolam Pauli, ut lib. 2. ca. ult. explicatius enarrabimus.14 Inter hos autem scopulos sacrosancta mater Ecclesia, aura spiritus sancti aspirata, ita liberum arbitrium adstruit, ut et tamen infimo et egeno necessariam iudicet gratiam Dei. At vero ita vicissim gratiam extollit, ut liberum arbitrium sublatum nolit, sed cooperatione nostra opus esse velit in iustificatione, et operibus deinceps nostris, quibus iusti iustificemur adhuc. Igitur Martinus Lutherus inter errores15 alios, quos multorum generum disseminavit, non modo in hanc secundam partem, a Pelagio, diversam, inclinavit, sed accessionem praegrandem fecit. Eo enim usque per peccatum primi parentis profanatam vult naturam nostram, et viribus exhaustam, ut nulla nobis inde fuerit reliqua libertas ad bonum. Unde innumera confingit monstra, de peccato originali, de libero arbitrio, deque iustificatione, et operibus nostris. Ut haec autem ex suis causis dilucide expendentur, materias omnes de natura et gratia pertractare constituimus: ut ubi quisque incideret locum adversus Lutheranos, illic eundem luculentius discuteremus. At vero cum extrema praenotione medium plurimum innotescat, tam supernaturalis felicissimusque status gratiae, quam culpae etiam miserrimus habitus ex naturali nostra conditione quam maxime dinoscetur, et ideo non aliud quam idoneum me inde dicendi initium invenisse arbitratum sum, si quatuor homines, quos paulo ante dicebam, statibus, et qualitatibus16 differentes, ob oculos primum omnium posuissem. In quibus toto opere patefeceram, quousque natura nostra propriis viribus in morum cultura progrediatur, et ubi nisi auxilio gratiae peculiarius suffulta, deficiat. Erit au tem ferme operis scopus et thema, duorum saltem librorum, dilucidatio huius verbi, quod symbolum, insigneque est Christiani. FIDES, QUAE PER CARITATEM OPERATUR. Nam etsi de hac voce inter nos conveniat et adversarios, nimirum fide iustificationem fieri, quae per caritatem operatur, re differt nihilominus plurimum.
Distinguendum est inter ea quae sunt fidei, et ea quae sunt in opinione.— Sed hoc praeterea in vestibulo statim disputationis nostrae censuimus admonendum, nempe quod in omnibus controversiis distinguenda ea sunt, de quibus citra iniuriam fidei, varie diverseque sentire cuique liberum est: utpote quae in opinionibus versari permittit Ecclesia catholica, ab his de quibus disceptatur, an sint scripturis canonicis dissona, nec ne. Id profecto a quo (ut pace utrumque dixerim) adversariis forte minus, sed necque nostris satis cautum est. Nam Lutherani quamcunque doctrinam in aliquo forte doctorum nostrorum offendant, ac si tota schola apud nos theologorum eam pro fide sustineret, ita acriter impetunt et oppugnant, suisque populis persuadere student, eam esse fidem nostram: cum tamen complures earum nullius probabilitatis apud graves doctores inter nos habeatur. Contra nonnulli ex nostris opinionem qualibet sui familiae adeo mordicus propugnant, acsi ex illa convicta periculum immineret orthodoxae fidei. Non ergo ubi de fide agitur, plebem opinionibus et placitis huius aliisve scholae vexemus. De quibus satis fuerit intra gymnasium disputare. Verum quae ad CHRISTI fidem attinent, ea penitus sint, quae cum modestia et caritate discutiamus: quoad misericordia Dei unus sit nobis confessio fidei, eidemque pareamus Ecclesiae. Ubi, qui prius esse haud quaquam potest, futurum est discordiarum finis. Quod si cuiuspiam sententiam doctoris (quod saepissime est necessarium) probare magis usu venerit, admonitos faciamus lectores, suasionem esse humanam, non divinam persuasionem.