Tractatus de divina traditione et Scriptura
Johannes Baptist Franzelin (1816–1886)
First published 1882
Franzelin's Tractatus de divina traditione et Scriptura (Romae, Ex Typographia Polyglotta S.C. de Propaganda Fide, 1882, editio tertia): the prolegomenon, the treatise on divine tradition with the scholion, the treatise on Scripture, and the dogmatic appendix. Latin from the 1882 edition, with a new English translation.
Prolegomenon de principiis obiectivis christianae cognitionis ac theologiae universim spectatis
Tractatus de divina traditione
§ I: Sectio I
Caput I: Caput I
Notio multiplex traditionis explicatur
De strictiori traditionis significatione, qua a doctrinis per sacram Scripturam traditis distinguitur
De strictiori Traditionis significatione, qua a doctrinis per sacram Scripturam traditis distinguitur.
« Licet Traditio aliquando latiori sensu dicantur a Patribus omnia dogmata et instituta ex antiquitate Ecclesiae transmissa, etiam quatenus ut medium propagationis consideratur s. Scriptura; significatione tamen strictiori et specifica nomine Traditionis subintelligitur modus transmissionis et conservationis a Scriptura sacra diversus, quae significatio nominis ita communis est, ut semper praesumatur, nisi altera latior in singularibus contextibus demonstretur. »
Non negamus, hoc nomen Traditio evangelica, Traditio Apostolorum, vel cum additione diserta, Traditio Scripturarum quandoque a Patribus usurpari de doctrina transmissa per ipsas ss. Scripturas (vid. Thesaur. Suiceri sub v. παραδοσις); attamen significatio restrictior secundum quam Traditio opponitur Scripturae, diciturque, quatenus praeter Scripturam alius modus transmissionis indicatur, ita communis est, ut nomen si simpliciter enuntiatur, hoc et non alio sensu acceptum semper praesumatur. Unde Protestantes immerito exprobrant Catholicis, ac si Traditionem, quoties hoc nomen reperitur, acciperemus distinctam a Scripturis; et multo magis falluntur et fallunt, cum illa vocabuli ambiguitate abutuntur ad negandam existentiam Traditionis a Scripturis distinctae, et ad impugnanda argumenta, quae pro Traditionis strictius acceptae veritate ex monumentis antiquitatis a theologis catholicis proferri consueverunt.
1°. Itaque in ipsis Scripturis N. T. nomen Traditio vel verbum tradere saltem duodecim locis occurrit in significatione huc pertinente, nec nisi semel 2. Thess. II. 15. certo usurpatur promiscue tam de doctrina per Scripturam quam de altera oretenus tradita; in reliquis locis omnibus vel certo vel saltem probabiliter significat Traditionem non scriptam Matth. XV. 2. 3. 6; Marc. VII. 3. 5. 8. 9. 13; Luc. I. 2; Act. XVI. 4; 1. Cor. XI. 2. 23; XV. 3; 1. Pet. I. 18; 2. Pet. II. 21; Iud. 3; dubia sunt Gal. I. 14; Act. VI. 14.
2°. SS. Patres Traditionem diserte a s. Scriptura distinguunt, idque multipliciter. a) Instituta a maioribus accepta, quae ex Scripturis probari non posse fatentur, in oppositione ad Scripturas appellant simpliciter Traditionem, Traditionem apostolicam, Traditionem dominicam Tertull. de corona c. 4; Cyprian. ep. 63. ad Caecil. p. 104; August. de Baptism. l. II. c. 7; l. V. c. 23. b) Traditionem a Scripturis diserte distinguunt non ratione doctrinae, quam contineat, sed ex modo propagationis. « Quid autem, inquit Irenaeus l. III. c. 4, si neque Apostoli quidem Scripturas reliquissent nobis, non oportebat ordinem sequi Traditionis, quam tradiderunt iis, quibus committebant Ecclesias? Cui ordinationi assentiunt multae gentes barbarorum... sine charta et atramento scriptam habentes in cordibus suis salutem et veterem Traditionem diligenter custodientes. » Vide et Tertull. de coron. c. 3. Immo Vincentius Lirinensis common. n. 32. Traditionem etiam distinguit a scripturis ecclesiasticis, ratione habita organi principis ad Traditionis conservationem, quod non scriptis libris, sed perpetuo sibi succedentibus custodibus fidei constituitur1. c) Patres tamquam duo distincta exhibent Traditionem et Scripturam, dum unam cum altera iungunt tamquam duplicem fontem et duplex principium cognitionis christianae, ut Iren. l. III. c. 5. n. 1; Tertull. Praescript. c. 19; dum auctoritatem Traditionis comparant et aequalem dicunt auctoritati Scripturae, ut Basil. de Spiritu Sancto c. 27; Chrysost. in 2. Thess. hom. 4. n. 2; dum postremo Traditionem et Scripturam conferunt, quatenus ea latius, haec minus late patet, ut cum aliis Patribus Origines de Princip. l. I. n. 2; Epiphan. haeres. 61. c. 6; Lirinen. commonit. n. 2. Atqui haec omnia partim supponunt partim constituunt communem usum loquendi, ut Traditio intelligatur a Scripturis distincta vel materia simul et propagationis modo vel, si materia est eadem, saltem secundum considerationem diversi modi conservationis et propagationis. Unde etiam constat, hanc significationem nominis semper praesumi, nisi alia demonstretur; praesumitur enim significatio communis, rarior autem et minus frequens non praesumitur, nec asserenda est, nisi ex contextibus singulis demonstretur.