Tractatus de divina traditione et Scriptura
Johannes Baptist Franzelin (1816–1886)
First published 1882
Franzelin's Tractatus de divina traditione et Scriptura (Romae, Ex Typographia Polyglotta S.C. de Propaganda Fide, 1882, editio tertia): the prolegomenon, the treatise on divine tradition with the scholion, the treatise on Scripture, and the dogmatic appendix. Latin from the 1882 edition, with a new English translation.
Prolegomenon de principiis obiectivis christianae cognitionis ac theologiae universim spectatis
DE PRINCIPIIS OBIECTIVIS CHRISTIANAE COGNITIONIS AC THEOLOGIAE UNIVERSIM SPECTATIS.
Divinae fidei obiectum materiale quod vocant, seu obiectum credendum sunt veritates a Deo de se ipso deque operibus suis revelatae; fidei obiectum formale, seu ratio propter quam et sub qua creditur atque assensus praestatur veritati revelatae, est auctoritas (infinita scientia, veracitas, dignitas) Dei loquentis; adeoque obiectum adaequatum fidei divinae est verbum Dei. Assensus in veritatem revelatam propter auctoritatem Dei revelantis est et dicitur fides subiectiva, seu fides qua creditur. Revelatum verbum Dei ipsum, qua late patet, est et dici solet usu ecclesiastico fides (πιστις) obiectiva, seu fides quae creditur.
Theologia proprie dicta, ut a philosophia distinguitur, est scientia fidei seu scientia veritatum a Deo revelatarum sub formali ratione, quatenus revelatae sunt; adeoque est cognitio demonstratione comparata, quae veritates contineantur, et quomodo contineantur in verbo Dei; quae sit genuina per revelationem explicite vel implicite determinata singularum notio; quis mutuus earum habitus ac nexus; quae unius ab altera dependentia; quae cum ideis et veritatibus rationalibus vel convenientia vel analogia; quae denique veritates aliae ex ipsis revelatis pendeant et consequantur.
Sicut ergo verbum Dei est, quo fides subiectiva nititur et fides obiectiva constituitur; ita scientia fidei seu theologia habet propriam sedem argumentorum et proprium locum, ex quo ducit demonstrationes, ipsum Dei verbum revelatum. Principia autem alia, ut sunt rationes ac veritates naturali tantum lumine cognitae et auctoritas mere humana, subserviunt theologiae, quatenus pertinent ad suadendas, illustrandas, analogis notionibus distinctius concipiendas ipsas veritates revelatas, et vicissim ad deducendas et confirmandas veritates alias, quae cum revelatis nectuntur. « Argumentari ex auctoritate est maxime proprium huius doctrinae, inquit s. Thomas, eo quod principia huius doctrinae per revelationem habentur. Et sic oportet, quod credatur auctoritati eorum, quibus revelatio facta est..... Locus qui fundatur super auctoritate divina est efficacissimus. Utitur tamen sacra doctrina etiam ratione humana, non quidem ad probandam fidem...... sed ad manifestanda aliqua alia, quae traduntur in hac doctrina; cum igitur gratia non tollat naturam sed perficiat, oportet quod naturalis ratio subserviat fidei » 1. q. 1. a. 8. Cf. Melch. Canum 1. I. cc. 2. 3.
Quamdiu hoc modo universim dicitur verbum Dei esse obiectum fidei, et esse proprium locum, ex quo veritates in theologia demonstrantur, res est evidens ex ipsis notionibus fidei et theologiae, nec de ea ulla potest esse controversia inter homines christianos. Disputatio vero cum aliis qui vel omnem revelationem vel revelationem christianam negant, est utique prior, sed non in praesenti a nobis habenda. Supposita igitur veritate facti, quod Deus in Christo et per Christum se revelavit, doctrinas, praecepta, instituta quae ad nostram salutem pertinent, adeoque religionem divinam credendam et observandam hominibus tradidit, prima quaestio sponte sese offert, ubinam revelatio christiana integra et impermixta reperiatur ita, ut inde singulis necesse sit haurire veritates credendas, praecepta observanda, media salutis adhibenda, religionem colendam.
Deus quippe numquam omnibus et singulis hominibus, qui divinam religionem suscipere tenentur, ipse immediate sese revelavit; sed se revelans aliquibus hos ipsos constituit suos legatos, ut characteribus divinae legationis, miraculis potissimum et adimpletis prophetiis, insigniti revelationem divinam promulgarent aliis cognoscendam et suscipiendam. Completa autem iam revelatione per ipsum Deum manifestatum in carne et per Apostolos, nulli amplius exstant legati huiusmodi, per quos nova hominibus tradatur revelatio necessaria ad salutem atque omnibus credenda et ampectenda. Quoniam igitur revelatio christiana ita ante multa iam saecula est absoluta, ut tamen non fuerit destinata solis hominibus facto revelationis coaevis, sed hominibus omnibus futuris usque ad consummationem saeculi; consequitur a) revelationem christianam nunc adhuc et quavis aetate integram permanere in genere humano, cum eam umquam deficere repugnet ipsi eius fini ac destinationi et intimae veritati; pertinet enim ad ipsam propriam indolem et insitam perfectionem religionis christianae perduratio eiusdem usque ad consummationem saeculi. Hinc b) manifestum est, eandem divinam revelationem esse totam acceptam a maioribus, et inde ab Apostolis ad nos usque per generationum seriem propagatam. Unde c) patet absurde exspectari novos revelatores, quemadmodum fit in multis sectis Protestantium nostrae aetatis (v. Edmundi Iörg Historia Protestantismi T. II.); sed illud unice curandum esse, ut certo innotescat, quibus sive instrumentis ac monumentis sive organis viventibus ac custodibus revelatio ad nos usque conservata sit integra et sincera, sicut a Christo et ab Apostolis primitus pro universo humano genere fuerat tradita, et quomodo eadem nobis sive ex illis monumentis sive ab his custodibus sit suscipienda.
Haec autem ipsa appellamus, sicut revera sunt, principia cognitionis christianae. Principium dicitur omne illud, a quo aliquid quocumque modo procedit, inquit s. Thomas (1. q. 33. a. 1.). Unde principium cognitionis dici potest multipliciter; hic loquimur de principiis obiectivis cognitionis. Haec autem sunt supremae aliquae veritates, quae cognitae nobis norma sunt in cognoscendis aliis veritatibus (principia formalia); vel quae implicite in se continent alias veritates, ad quas cognoscendas ex illis progredimur (principia materialia). Iam in cognitione christiana, quae est cognitio veritatum innixa auctoritati Dei revelantis, supremum principium dirigens ut norma sine dubio est cognita infallibilis auctoritas Dei; haec vero ipsa auctoritas nostrae cognitioni in concreto applicatur in infallibilibus, si quae exstant, mediis quibus revelatio ad nos derivatur. Unde in cognita auctoritate horum mediorum (sive monumenta sint, sive revelationis infallibiles custodes) continetur principium dirigens omnem nostram cognitionem veritatum revelatarum, sicut prima principia metaphysices sunt norma omnium cognitionum rationalium. Porro principium abstractum sive quod auctoritas Dei revelantis est infallibilis in se et essentialiter, sive quod mediis infallibilibus ipsa Dei auctoritas nobis applicatur, non est quidem ita comparatum, ut ex eius analysi possint derivari omnes veritates revelatae, nihilominus in concreto spectatae res illo principio enuntiatae, monumenta videlicet et infallibiles fidei custodes, quibus tamquam mediis integra revelatio ad nos pervenit, huiusmodi sunt, ut ex iis omnes veritates revelatae sint cognoscendae. Unde hisce mediis conservandae et nobis applicandae revelationis primo quidem continetur principium formale dirigens, sed aliquo deinde sensu verissimo etiam supremum principium materiale (quod vocant) totius cognitionis christianae et theologicae. Ubi enim iam constiterit, unde, a quibus, et quomodo veritas revelata cognoscenda sit, etiam haec ipsa sincera ac integra reperietur1; in istis autem si erratum fuerit, non iam una aut altera veritas singularis in discrimen vocabitur, sed cognitio christiana universa subvertetur, cum fundamentum ac principium ipsum cognitionis aut falsum aut saltem mancum futurum sit.
Principium cognitionis, ut a Reformatoribus saeculi XVI. constitutum et a Protestantibus deinceps retentum est, ita habet, ut in eo indoles propria totius Protestantismi, quae est antichristiana negatio auctoritatis a Deo inter homines et in hominibus constitutae, contineatur ac ostentetur, atque hinc ultima eiusdem haereseos explicatio usque ad merum rationalismum et negationem omnis revelationis supernaturalis iam praeparata sit. Principia contra Ecclesiae catholicae cum ipsa prima institutione, cum conservatione, cum natura ac indole religionis christianae, quae est obedientia fidei erga apostolatum in omnibus gentibus (Rom. I. 5.), intime cohaerent et, quemadmodum principiorum ratio exigit, ita universae revelationi supponuntur, ut haec in illis iam implicite contineatur, et ex illis ad certam atque ab errandi periculo immunem cognitionem revelationis via pateat planissima omnibus, qui credere tenentur, non modo doctis scilicet sed etiam inductis; quae omnia in progressu nostrae tractationis fient manifesta.
Principium illud Protestantium fundamentale, et commune omnibus eorum sectis saltem praecipuis, in eorundem libris symbolicis et confessionibus ita exprimitur: « sola sacra Scriptura iudex, norma et regula agnoscitur, ad quam omnia dogmata exigenda sunt et iudicanda » (Formulae concord. epitome apud Meyer Libri symb. Luth. p. 350; Solida Declarat. ibi p. 389.). Consentiunt confessiones praecipuae omnes, quae leguntur apud Niemeyer (Collect. Confess. Reform. p. 110. 330. 350. 362. 467. 602.). Cf. Moehler Symbol. §. 44.
In primis igitur affirmatur, revelationem et religionem christianam, licet primitus praedicatione promulgatam a Christo eiusque Apostolis, non alia ratione quam per Scripturas conservatam esse et ad nos usque propagatam ita, ut tuto a nobis cognosci possit. Nisi enim ita esset, Scriptura non unica sed adhuc alia esset norma ac regula, ad quam dogmata exigantur. Licet ergo Protestantes et Anglicani nominatim admitterint in suis libris symbolicis antiqua symbola fidei et definitiones quatuor primorum Conciliorum, et adoptaverint libros suos symbolicos ipsos, id tamen ex consequentia sui fundamentalis principii non fit nec fieri potuit eo, quod in his documentis auctoritatem et regulam fidei agnoscere; sed quia vel (ut magis sibi consistentes dicunt) quatenus huiusmodi monumenta, instituto a singulis examine, conformia reperiantur Scripturis.
Praeterea in illo principio Protestantium aliud continetur, quod est omnium absurdorum gravissimum, et quo formalis ratio ipsius principii completur atque absolvitur. Scriptura non solum est norma obiectiva fidei, quod nemo negat, qui in ea agnoscit contineri verbum Dei, et non solum est norma obiectiva unica eo sensu, quod censeatur continere integram revelationem et adaequatum obiectum materiale fidei; sed etiam eo sensu, quod ad intelligendam Scripturam nulla datur alia norma authentica praeter ipsam Scripturam. Hinc non solum dicitur unica norma ac regula, sed etiam ipsa sola iudex agnoscitur. Instrumentum, documentum scriptum, cuiusmodi est etiam Scriptura sacra, potest continere doctrinam, legem, et si placet, sententiam iudicis, atque adeo potest esse norma secundum quam iudicandum sit; sed profecto non potest esse iudex. Quod ergo in illis professionibus sola Scriptura dicitur esse iudex, non potest intelligi nisi sensu negante; nempe nullum esse iudicem, nullam auctoritatem visibilem et viventem, cui ius sit ferendi iudicium de dogmate, h. e. authentice declarandi, quid obiectivae regulae fidei (sive ea existimetur sola Scriptura, sive adhuc alia praeter illam) sit consono, quid ab ea alienum2. Cum nihilominus Scriptura dicatur esse « norma, ad quam omnia dogmata exigenda sunt et iudicanda, » et cum norma non possit esse Scriptura non intellecta sed eius sensus intellectus (non Scriptura explicanda sed Scriptura explicata), reliquum est, ut quavis auctoritate sublata, singuli ad sensum Scripturae a se determinatum « omnia dogmata exigant et iudicent. » Unde non iam Scriptura, sed singuli quique homines iudices dogmatum constituuntur. Hoc sensu Protestantes suum fundamentale principium saltem theoretice semper explicuerunt et explicant, nisi quando ab iis, qui illud practice prosequuntur usque ad ultimas consequentias, quas ipsi nollent, coguntur relicto suo principio appellare ad principium auctoritatis, cuius tamen negationi tota sic dicta Reformatio innititur. « Septimum officium (Christianorum, qui omnes sunt sacerdotes) est iudicare et decernere de dogmatibus, aiebat Lutherus (de institut. Minist. Ecclesiae T. III. f. 584.)... Quisque pro se salutis rationem habens certus sit, quid credat et sequatur, ac iudex liberrimus sit omnium, qui docent eum, intus a Deo solo doctus. Prorsus eiusdem iuris sumus omnes........ ideo officium istud iudicandi non modo recuperare nobis licet; sed nisi recuperaverimus, Christum fratrem abnegabimus. » Confer declarationes similes ministri Claude (apud Bossuet, Conference avec M. Claude ed. 1816. T. 23. p. 286.), et Protestantium in Germania annis 1852. 1854. 1855. (apud cl. Iörg Histor. Protestantismi T. I. pp. 41. 114. sqq. 130. 137. 140. 148.).
Superest, ut quantum ad definiendum statum quaestionis requiritur, compendio proponamus catholica principia cognitionis; illorum enim amplior declaratio et demonstratio constituet ipsam totam nostram tractationem. Haec principia ab Ecclesia catholica in Concilio Tridentino sess. IV. in hunc sensum sunt definita. a) Evangelium praeparatum ac promissum in veteri Testamento, prout ex eiusdem V. T. Scripturis constat, postea promulgatum ipsius Christi ore, et iubente Christo tamquam fons omnis veritatis ac morum disciplinae ab Apostolis praedicatum continetur libris scriptis veteris et novi Testamenti, cuius utriusque unus Deus est auctor; nec non sine scripto Traditionibus. b) Modus quo Traditiones, sicut primitus a Christo vel dictante Spiritu Sancto ab Apostolis sunt promulgatae, ad nos usque pervenerunt sincerae et integrae, in eo est, quod quasi per manus traditae continua successione in Ecclesia catholica conservatae sunt. c) Ecclesiae est iudicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum sanctorum. Est ergo is sensus verus, quem tenuit et tenet sancta Mater Ecclesia, in rebus ad aedificationem doctrinae christianae pertinentibus; de his enim Ecclesia est sollicita. Authentica autem interpretatio Ecclesiae innotescit tum ex unanimi consensu veterum Patrum, tum ex consensu et iudicio praesenti ipsius Ecclesiae.
Universa itaque doctrina et disciplina revelata obiective continetur in Scripturis et in Traditionibus divinis. Organum conservationis Traditionum, et in his etiam canonis Scripturarum ipsarum, est perpetua successio apostolica in Ecclesia catholica. Veri sensus Scripturarum et (ex paritate rationis) Traditionum, obortis dubiis vel controversiis, authentica interpres est ipsa Ecclesia, quae Scripturas et Traditiones explicandas sive antecedente sive praesente consensu aut iudicio proponit explicatas.
Secundum haec tractatio a nobis habenda de principiis, ex quibus catholica cognitio revelationis ac sacra theologia progreditur et quibus innititur, distribuitur in duas partes de Scriptura et de Traditione. Nomine enim Traditionis, quam in concreto et una cum successione apostolica tamquam organo conservationis ac explicationis spectamus, comprehenditur etiam illud totum, quod tertio loco dictum est de authentica interpretatione et declaratione dogmatum. Porro a Traditione hoc modo spectata pendet tum plenior christiana cognitio auctoritatis, divinitatis et canonis librorum sacrorum, tum catholica interpretatio veri sensus Scripturarum; imo universim Scriptura ut aliquid traditum intelligitur. Hinc nobis prior habenda est tractatio de Traditione, et huic subordinanda altera de sacra Scriptura.