Tractatus de Deo uno secundum naturam
Johannes Baptist Franzelin (1816–1886)
First published 1870
Johannes Baptist Franzelin's Tractatus de Deo uno secundum naturam treats the divine nature and attributes within nineteenth-century scholastic theology. The present digital edition follows the Rome 1870 print and includes the Latin text with an English translation. The title pages, approbations, errata, and indexes are omitted.
Prolegomenon de theologiae obiecto
§ I: Sectio I
Caput I: Caput I
Thesis I: Doctrina de rationali cognitione Dei pertinet etiam ad theologiam
Doctrina de rationali cognitione Dei pertinet etiam ad theologiam.
« Licet theologia fidei naturalem cognitionem existentiae Dei praesupponat, sicut supernaturalis ordo elevationis generatim supponit ordinem naturalem elevandum; pertinet tamen ad theologiam iudicare de humanae rationis valore ad ipsam naturalem cognitionem Dei, ac de modo huius cognitionis assequendae. »
I. Ex iis quae in Prolegomeno diximus de obiecto materiali et formali theologiae, constat, Deum esse huius sacrae disciplinae obiectum vel princeps vel unicum et adaequatum, quatenus manifestationibus supernaturalibus rationi humanae1, lumine fidei illustratae, sese revelavit. Haec autem illustratio rationem ipsam vimque naturalem ac lumen rationis non creat et efficit, sed supponit et ad altiorem ordinem elevat; unde etiam manifestationes Dei supernaturales quibus rationi elevatae sese revelat, supponunt manifestationes naturales, per quas Deus ipsi naturali lumini rationis sese exhibet cognoscendum. Demonstratio igitur et explicatio existentiae et attributorum Dei, quatenus ex manifestationibus naturalibus ratione intelliguntur, ad philosophiam pertinet; in theologia fidei autem distinctior illa naturalis cognitio assumitur ad parandam luculentiorem intelligentiam eorum, quae de Deo manifestationibus supernaturalibus revelata sunt: atque ita theologia utitur iis, quae de Deo ex philosophicis disciplinis cognoscuntur, non tamquam principiis propriis suae doctrinae, sed tamquam subsidiis « ad maiorem manifestationem eorum, quae in hac scientia traduntur, » ut loquitur S. Thomas 1. q.1. a. 5. ad 2. Quia tamen, ubi agitur de existentia Dei, theologia fidei et philosophia, manifestatio supernaturalis et naturalis, lumen fidei et rationis obiecto materiali conveniunt, quamvis obiecto formali differant; hinc est, quod etiam multi theologi praeeuntibus SS. Patribus existentiae Dei, quae sane fundamentum est totius scientiae theologicae2, prolixiores demonstrationes instituunt ex principiis naturalis rationis, « tamquam ex propriis non simpliciter, sed ex propriis ministerialiter, » ut ait Caietanus ad 1. q. 2. a. 3. Huiusmodi tractationem philosophicam SS. Patres potissimum in apologiis adversus gentiles velut paedagogiam ad fidem cognitionemque christianam habere solent, pariterque theologi eam praeambulam esse ad ipsam theologiam declarant3. Nos ne disciplinarum ordinem perturbemus, quae diversis scholis huius Academiae attributae sunt, demonstrationem philosophicam existentiae Dei gravium theologorum imitantes exemplum4 in propria sua sede relinquemus, quam habet in metaphysica sacrae theologiae προπαιδείας.
II. Argumenta quibus existentia Dei in philosophia demonstratur, possunt spectari dupliciter: a) directe, quatenus ex entium contingentium existentia, ex eorum perfectionibus cum imperfectione connexis, ex naturae rationalis ceterarumque omnium, quarum existentia immediate intelligitur, ac proinde etiam ex totius universi essentiali dependentia, ordine ac dispositione ad finem, ex legis moralis absoluta et ineluctabili vi obligandi ratio vi sua et insito lumine cognoscit, non posse non existere ens necessarium tamquam effectuum causam creatricem, sapientissimum, perfectissimum, iustum ac sanctum providorem et legislatorem, omnium principium ac finem. Tota haec argumentatio posita est in perspecto intrinseco nexu veritatum lumine rationis cognitarum, atque adeo ad philosophiam pertinet. Possunt b) argumenta rationalia spectari velut reflexe, dum quaeritur, quis sit eorum valor? an ratio humana generatim polleat viribus insitis ad Deum existentem certo cognoscendum, an nominatim ex cognitione creaturarum ad cognitionem existentiae Dei creatoris, Dei inquam veri, personalis, ab hoc universo plane distincti ac diversi humana ratio naturali suo lumine pertingere queat? Consideratio haec reflexa propriam sedem habet tum in philosophia tum in theologia5, sed modo diverso respondente diversae rationi formali utriusque scientiae. In philosophia quidem per ipsam demonstrationem directam etiam quaestio reflexa soluta est, cum ratio evidenter cognoscens obiectum intelligat etiam reflexe, cognitionem esse veram. Vera enim scientia non est, « nisi quis sciat se scire; nam scientia debet esse perfectum intellectuale lumen, quod seipsum manifestat » (Suarez Metaphys. disp. I. sect. 4.)6. Potest tamen cognitio reflexa veritatis perfici et reddi distinctior analysi argumentorum.
Ad theologiam autem sub formali eius ratione sine dubio pertinebit iudicium de valore demonstrationis rationalis et de vi rationis humanae ad Deum existentem ex creaturis insito sibi lumine cognoscendum, si in verbo Dei revelato, quod theologiae est proprium obiectivum cognitionis principium, explicite haec rationis virtus affirmetur aut negetur; vel certe in revelatione continentur principia, ex quibus quid affirmandum, quid negandum sit, legitime deducatur. Atqui tum in verbo Dei scripto tum in universali ac constanti eiusdem verbi revelati interpretatione a catholicis Ecclesiae Doctoribus tradita multa sunt, quae ostendunt Deum auctorem rationalis luminis etiam supernaturali revelatione nos docuisse de virtute congenita et de modo per hanc virtutem naturalem cognoscendi eum, cuius cognitio est finis ultimus rationis, necessarius ac naturalis. Quamvis enim verum esset, quod theologi nonnulli recentiores animadverunt, in Scripturis et revelatione supernaturali generatim non tam argumentis persuaderi veri Dei existentiam quam plenissimam eius iam supponi persuasionem, haec tamen ipsa suppositio imprimis ostenderet, cognitionem et persuasionem Dei existentis aliquam esse et supponi antecedentem ac independentem a supernaturali revelatione. Praeterea revelatio eadem, potissimum ubi ignorationem reprehendit vel negationem veri Dei, tum theoretice modum indicat, quo homines natura duce ad Deum cognoscendum pervenire potuissent et debuissent; tum practice et exercite demonstrationes rationales existentiae Dei ductas ex facto existentiae huius universi tamquam legitimas et sufficientissimas Scriptura ipsa non uno in loco exhibet, quas Ecclesiae Patres Doctoresque sensum Scripturarum et ex eo derivatum intellectum catholicum diligentius excolentes plenis deinceps disputationibus vindicarunt. Haec nunc dicta confusius in sequentibus fient luculentiora; sufficiunt tamen, ut concludamus, sine dubio suppetere principia theologica, ex quibus sin minus de singulis argumentis philosophicis, certe de valore demonstrationis rationalis universim, ac de viribus humanae rationis insitis ad cognoscendam ex creaturis existentiam Dei creatoris iudicium ferri possit. Pertinet ergo ad theologiam sub formali ratione spectatam licet non ad eam solam examen et ἐπιχρίσις cognitionis rationalis cognitionisque modi, quando quaeritur, an aliqua sit et quae sit legitima existentiae Dei demonstratio.